Dubitatur in hoc articulo, circa primam conclusionem, utrum promissio et fides data hostibus sit illis in omni eventu servanda.
Circa hoc sit Prima conclusio. Per se loquendo talis fides et promissio est in omni eventu servanda illis, etiam cum detrimento servantis. Probatur. Quoniam iure naturali et gentium promissiones servandae sunt, et fides nullo modo est frangenda, cum sit fundamentum totius humani commercii.
Secunda conclusio. Si ex eo quod princeps servat fidem datam, sequitur in republica sua magnum detrimentum, non tenetur illam servare v.g. si promittit aliquid, quod alter in conscientia nec potuit petere, nec potest in conscientia collatum accipere. Probatur. Quoniam alter non habet ius ad petendum, ergo. Nec iste tenetur dare. Item quia iste a principio non potuit promittere aliquid, ex quo sequitur magnum detrimentum in sua republica, ergo non tenetur adimplere promissum.
Sed pro maiori huis intelligentia nota, quod aliter loquendo est de promissionibus illius, qui gerit bellum iustum, et illius, qui bellum iniustum habet. Nam licet in promissionibus spontaneis fortasse pares sint, tamen in illis, quae fiunt per metum in virum constantem eadentem, non sunt aequales v.g. est princeps qui bellum gerit iustum positus in magnis angustiis, et liberet se ab hoste, promittit illi aliquam civitatem, non tenet promissio, quia ille metus incussus est per iniuriam. Quod si iurasset daturum se illi civitatem, teneretur dare illam ratione iuramenti, nisi sequeretur iniuria innocentium; quoniam cum tali iniuria sicut non potest promittere, ita nec promissum implere: poterit tamen petere relaxationem iuramenti, quam petendo facile obtinebit. Si autem illud promisisset ille, qui bellum gerit iniustum, teneretur promissum implere, dum tamen id, quod promittit, non excedat iustam satisfactionem, quam alter potest accipere. Nam in tali casu etiamsi non promittat illud, tenetur facere illam satisfactionem, et alter princeps potest per bellum eam petere, ut supra dicebamus. Si autem iustam satisfactionem excedat illa promissio, iam videtur per iniuriam extorta, quare non esset servanda.