Dubitatur secundo, quo iure sit prohibitum clericis bellare, an sit prohibitum iure divino. Et videtur pars affirmativa vera. Nam Matthaei 26, dictum est Petro: Converte gladium tuum in locum suum1; hoc autem a Christo dictum est Petro nomine clericorum et Episcoporum, ergo iure divino est illis interdictum. Confirmatur hoc argumentum. Nam Gratianus 23, q. 8, cap. de Episcopis dicit: De Episcopis vero, et quibuslibet clericis, quod nec sua autoritate, nec autoritate summi Pontificis arma sumere valeant, facile probatur ex illo Matthe. 26. Mitte gladium tuum in vaginam, et ad Roma. 12. Non vos metipsos defendentes charissimi: ergo si autoritate summi Pontificis non possunt clerici bellare, est de iure divino et non humano, nam super ius humanum Papa dispensare potest2.
Propter haec argumenta placet aliquibus Cononistis, quod bellare sit prohibitum clericis iure divino non humano. Ita tenet Turrecremata capit. Clerici, dist. 503.
Pro decisione huius dubii sit Prima conclusio. Bellare non est prohibitum clericis iure divino, vel naturali, sed solo iure positivo Ecclesiastico. Hoc ius habetur 23, q. 84 ubi congeruntur multa decreta Pontificum, quae hoc prohibent. Probatur primo. Nam in toto evangelio id non prohibetur. Secundo probatur, quoniam clericus ex dispensatione Pontificis potest proferre sententiam in causa sanguinis et sic fit Romae, ergo potest bellare, nam ita est prohibitum unum sicut aliud. Tertio probatur. Quoniam sic habet communis opinio omnium Theologorum et Iurisperitorum, ergo.
Secunda conclusio. Haec lex Ecclesiastica habet magnum fundamentum in lege naturali et divina. Hanc conclusionem ostendunt rationes D. Thom. in hoc artic. quae optimae sunt congruentiae, ut haec lex fieret. Ex his conclusionibus sequitur, quod Papa potest dispensare cum aliquibus clericis ad bellandum, si fit magna necessitas, alias male faceret dispensando, sicut male faceret dispensando communiter et absolute cum omnibus clericis: est enim magna indecentia status clericalis bellare.
Ad argumentum respondetur primo, quod haec verba Christi non solum ad clericos esse limitanda docuit D. Tho. art. 1, ad primum5, ex mente D. August., lib. 22 contra Faustum, cap. 706, sed intelligenda esse de omnibus, qui privata autoritate accipiunt glaudium. Sed quoniam D. Tho. in argumento Sed contra obiicit illa verba de Episcopis et clericis, secundo respondetur, intelligenda esse non de necessitate simpliciter, sed tantum de decentia. Quoniam non decet ministros Christi, qui ministraturi sunt altari ipsius, intendere bellum, aut effusioni sanguinis propter rationes Div. Thomae in articulo. Unde ad confirmationem respondetur, falsum esse illud, quod Gratianus dicit, nisi intelligatur de decentia. Nam textus citatus non habet maiorem autoritatem, quam Gratianus7.