Circa istum articulum dubitatur primo, utrum omnibus clericis in universum sit prohibitum bellare. Circa hoc dubium et totum articulum vide 23, quaest. 8, per totam1. Et nota, quod nomine clericorum intelligimus in universum omnes habentes aliquem ordinem Ecclesiasticum etiam primam tonsuram. Ita dicit Sylvester verbo clericus 12, et colligitur ex c. Cum contingat extra de qualitate et aetate ordinandorum3.
Hoc supposito sit Prima conclusio. Clerici in minoribus constituti non peccant mortaliter bellando. Probatur primo ex communi usu, qui tamen non reprehendatur a viris doctis. Secundo probatur. Quoniam isti non peccant mortaliter ducendo uxores, ergo nec bellando. Probatur consequentia. Quia non minus repugnat officio clerici ducere uxores, quam bellare. Tertio probatur. Quia licet omnes ordines dirigantur ad sacrificium altaris; minores tamen ordines mediate et remote ordinantur ad illud, ergo. Confirmantur haec omnia. Quoniam prohibitum est clericis venire ad seculares honores cap. Eos qui 20 quaest. 34, similiter agitare causam sanguinis cap. His a quibus 23, q. 85, tamen clerici in minoribus constituti, licet proferant sententiam in causa sanguinis, non peccant mortaliter, ergo neque peccant mortaliter bellando. Quare leges, quae prohibent bella clericis, vel intelliguntur de iis, quae prohibent bella clericis, vel intelliguntur de iis, qui sunt in minoribus constituti tantum, vel sunt abrogatae quantum ad eos, qui sunt in minoribus constituti. Cum hoc tamen aliqui viri docti asserunt; quod peccant venialiter bellando. Quia quamvis immediate non ordinentur ad sacrificium missae mediate tamen ordinantur ad illud, et disponuntur.
Secunda conclusio.Clerici in minoribus ordinibus constitute peccant mortaliter bellando sine licentia Pontificis, tam in bello offensivo, quam defensivo. Probatur primo. Nam sic habet communis opinio Theologorum, et Iusperitorum. Secundo probatur. Quoniam huiusmodi clerici bellantes puniuntur in iure gravissimis poenis, ergo peccant mortaliter. Patet consequentia. Quia gravissima poena non datur nisi gravissima culpa. Antecedens autem probatur. Quoniam privantur exequutione ordinum suorum cap. Clerici, et cap. Quicunque 23, q. 86 et sunt perpetuo recludendi in aliquo monasterio, ut habetur cap. Clerici ibidem7. Et si talis clericus mortuus fuerit in bello, praecipitur, ne fiant pro eo oblationes, nec orationes cap. Quicunque ibidem8, ergo. Extenditur etiam haec conclusio ad omnes monachos etiam laicos, ut patet cap. Eos qui 20, q. 39.