De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat
Sectio II: De praedestinatione et reprobatione
Conspectus historicus
Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva
De termino voluntatis antecedentis
Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam
Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita
De effectibus praedestinationis et reprobationis
De certitudine praedestinationis et reprobationis
514. Deus praesentem ordinem omnino determinatum libere elegit. Sicut omnia et singula in concreto hoc ordine determinata sunt usque ad minimas differentias et haec omnia Deo cognita sunt (e. g. numerus hominum, qui sunt ab initio mundi usque ad finem eius), ita quoque omnino determinatum et Deo cognitum est, qui et quanti homines salvabuntur, qui et quanti damnabuntur. Postquam Deus praesentem ordinem absolute elegit, nulla iam possibilis est mutatio: praedestinatus non damnabitur, reprobatus non salvabitur; praedestinatio et reprobatio sunt omnino certa. Hinc certum est, praedestinatum, postquam mortaliter peccavit, accepturum esse gratiam efficacem conversionis seseque conversurum esse et moriturum in statu gratiae; similiter certum est, reprobatum, si in statu gratiae est, non in eo statu mansurum, sed mortaliter peccaturum et in statu peccati mortalis moriturum. Cum autem, secundum sententiam supra expositam, haec ita se habeant non consequenter ad absolutum decretum hos exclusive salvandi et reliquos non salvandi, certitudo praedestinationis et reprobationis et earum immutabilitas non praebent occasionem vel desperationis vel negligentiae in servitio Dei (cf. nr. 465-467).
515. Illi qui salvantur, praedestinati, inscripti sunt in libro vitae2, et eodem sensu, quo praedestinatio certa est, impossibile quoque est aliquem de libro vitae deleri. Quo sensu autem aliquis de libro vitae deleri possit, S. THOMAS ita explicat3. Liber vitae est conscriptio ordinatorum in vitam aeternam. Haec ordinatio potest esse ex praedestinatione divina, et haec ordinatio numquam deficit, proinde ii, qui ex praedestinatione ordinati sunt ad vitam aeternam, simpliciter scripti sunt in libro vitae neque de illo deleri amplius possunt. Ordinatio in vitam aeternam potest autem etiam haberi ex gratia, nam qui gratiam habet, dignus est vita aeterna; haec autem ordinatio in vitam aeternam potest deficere; hinc ii, qui ex sola gratia in vitam aeternam ordinantur, scripti sunt in libro vitae secundum quid, et illi deleri possunt de libro vitae.
516. Obiective ergo praedestinatio est omnino certa; ipse praedestinatus autem per se non habet strictam certitudinem de sua praedestinatione. CALVINUS docuit: « Vere fidelis non est, nisi qui divinae erga se benevolentiae promissionibus fretus indubitatam salutis exspectationem praesumit »4. CONCILIUM TRIDENTINUM, sess. 6 cap. 12: « Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinae praedestinationis mysterio usque adeo praesumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero praedestinatorum, quasi verum esset, quod iustificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit » (DENZ 805). Can. 15: « Si quis dixerit, hominem renatum et iustificatum teneri ex fide ad credendum, se certo esse in numero praedestinatorum, a. s. » (DENZ 825). Can. 16: « Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit, a. s. » (DENZ 826). Haec « incertitudo fovet humilitatem et fervorem, ut qui stat, videat, ne cadat; et qui cecidit, velociter surgat. Attamen cum hac incertitudine bene coniungi potest, quod credamus Deum velle sincere nostram salutem et velle nobis petentibus dare perseverantiam, dummodo debito modo petamus, qui modus praecipue includit indefessam assiduitatem; coniungi etiam potest fiducia, qua omnem nostram spem in Deo collocamus, qui non deserit, nisi prius deseratur »5.