De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
PETRUS LOMBARDUS, l. 4 d. 49; S. TH., 1 q. 12 a. 1; SUÁREZ, De Deo, tr. 1, l. 2 c. 7; PETAVIUS, De Deo, l. 7 c. 5-7; FRANZELIN, thes. 15; KLEUTGEN, nr. 409-417; BILLOT, thes. 13; PESCH, prop. 10; MUNCUNILL, nr. 214 ss.; VAN DER MEERSCH, nr. 292-296; BERAZA, Tractatus de Deo elevante, de peccato originali, de novissimis, Bilbao, 1924, pag. 57 ss.
123. BENEDICTUS XII in Constitutione « Benedictus Deus » (1336) visionem Dei intuitivam ita describit. Beati in caelo « vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione obiecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude, clare et aperte ostendente » (Denz 530). Est ergo cognitio Dei immediata sensu stricto: negatur omne medium creatum obiectivum, i. e. medium quod cognitum duceret in cognitionem Dei (medium ex quo), medium in quo cognito Deus cognosceretur. Medium sub quo (lumen) non excluditur; medium quo, cum cognitioni immediatae non obstet, ob hanc rationem in visione negari non debet; postea tamen ostendetur, ob aliam rationem illud non esse admittendum. Deus cognoscitur neque ex creaturis, neque per creaturas neque in creaturis, sed cognitio pro immediato termino habet ipsum esse divinum. Talis cognitio non est analoga, sed per se propria, qua res cognoscitur uti est in se. Ergo non est cognitio, qua Deus cognoscitur ad modum creaturae, entis finiti, sed ad modum Dei, entis infiniti. Cum in hac visione essentia divina nude, clare et aperte sese ostendat, cognitio illa est clara et distincta, non obscura neque confusa. Optime talem cognitionem vocari « visionem intuitivam » facile intelligitur, cum clara cognitio intellectualis, voce translata a visu corporali, sensibili, « visio » vocetur; eadem voce aliquomodo iam indicatur cognitionem esse immediatam, id quod per additum « intuitiva » magis adhuc effertur, simul indicando obiectum esse physice praesens intellectui. Idem habetur in termino « visio facialis » (cf. 1 Cor 13) quo et praesentia obiecti exprimitur et medium obiectivum negatur.
Talem cognitionem affirmamus homini esse possibilem. Probamus autem hanc possibilitatem probando de facto Deum hanc visionem hominibus (beatis) concedere. Nullo modo hanc possibilitatem a priori probamus, neque affirmamus hanc possibilitatem intrinsecus nos posse perspicere, sed solum factum, hominem a Deo elevari ad visionem, ex revelatione cognitum, ostendit nobis eius possibilitatem. Non quaeritur in hac thesi, utrum naturaliter possibilis sit necne.
124. Adversarii ergo huius thesis sunt ii, qui possibilitatem visionis intuitivae ipsius essentiae divinae negant. Ita THEODORETUS, qui concedit, angelos videre splendorem, gloriam (δόξα) Dei, non autem ipsam essentiam, quae sit distincta ab illo splendore.
In suo opere Eranistes, dial. 1: « Orth. Nos vero, et piis cogitationibus utentes et divinis asseverationibus credentes, quae diserte affirmant, quod Deum nemo vidit umquam 1, dicimus ipsos (videntes) non divinam naturam vidisse, sed visiones quasdam ipsorum captui accommodatas. — Eran. Ita dicimus. — Orth. Sic ergo de angelis intellegamus, audientes quod semper vident faciem Patris vestri 2. Non enim vident divinam substantiam, quae nec circumscribi nec comprehendi nec mente percipi potest, et quae universa comprehendit, sed splendorem quemdam ipsorum naturae accommodatum » (MG 83, 49; R 2150).
Similiter HESYCHASTAE (Palamitae), monachi graeci contemplationi mysticae dediti distinguunt inter essentiam divinam et lumen aliquod increatum, ab essentia divina procedens et realiter distinctum, sed non ab ea separatum. Essentia divina neque in hac vita neque in altera videri potest, sed mystici et beati vident illud lumen increatum.
JUGIE 3 lumen ita describit: « Hoc divinum lumen est idem ac gratia sanctificans, lumen gloriae et ipsa gloria seu beatitudo sanctorum. Est aliquid divinum et increatum, a divina essentia non separatum, sed ab ipsa realiter distinctum. Essentia enim divina, ut sic, est omnino imparticipabilis, invisibilis, incommunicabilis. Hoc vero divinum lumen oculis corporeis virtute supernaturali elevatis ac roboratis viderunt tum Stephanus, tum Saulus prope Damascum, tum Apostoli in monte Thabor. Siquidem lumen, quo Dominus noster transfiguratus et illustratus apparuit, erat gloria, effulsio, radius ipsius divinitatis; ergo aliquid increatum, etsi a divina essentia distinctum » 4.
Doc. Ecclesiae
125. BENEDICTUS XII, Constitutio « Benedictus Deus » supra nr. 123; IDEM in libello « Iam dudum » ad Armenos (1341) octavus est error Armenorum: « Quod Armeni dicunt quod animae puerorum baptizatorum et animae multorum perfectorum hominum post generale iudicium intrabunt in regnum caelorum ... Non tamen videbunt Dei essentiam, quia nulla creatura eam videre potest; sed videbunt claritatem Dei, quae ab eius essentia emanat, sicut lux solis emanat a sole et tamen non est sol ... Et in hoc dicunt quod consistit sanctorum perfectorum et puerorum baptizatorum beatitudo » (Msi 25, 1196).
CONCILIUM FLORENTINUM, Decret. pro Graecis (1439): « Illorumque animas ... in caelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est » (Denz 693).
S. SCRIPTURA
126. 1 Cor 13, 9 ss. Apostolus, postquam cap. 12 locutus est de donis charismaticis, cap. 13 viam excellentiorem ostendit, scl. caritatem. A versu 2 eam comparat cum donis cognitionis in hac vita, prophetia, scientia, fide. Sed illa omnia aliquando cessabunt; sunt enim cognitiones imperfectae, quae non manebunt, quando superveniet id, quod perfectum est. Caritas autem semper manebit, est enim ipsa perfecta. Hinc patet excellentiorem viam esse viam caritatis.
Cogitatio Apostoli in forma ita exhiberi potest: Adveniente perfecto cessat imperfectum (v. 10; 11); atqui praesens nostra cognitio est imperfecta, futura vero erit perfecta (v. 9; 12); ergo praesens nostra cognitio aliquando cessabit. Ad Maiorem: v. 10 ponit principium universale, quod v. 11 exemplo illustrat; ad minorem: v. 9 iam imperfectionem cognitionis indicaverat ut rationem, cur ea aliquando cessabit; v. 12 ostendit in quo consistat imperfectio cognitionis praesentis et perfectio cognitionis futurae, utramque cognitionem comparando. In hac parte argumentum pro nostra thesi continetur. Praesens cognitio est imperfecta, nam est per speculum: quidquid de speculis antiquorum sentiendum sit, s. Paulus sine dubio indicare vult cognitionem per instrumentum, cognitionem mediatam 5; perfectio ergo opposita cognitionis futurae est, quod sit immediata. Altera imperfectio cognitionis praesentis vitae in eo consistit, quod est in aenigmate: veritas in aenigmate non clare et aperte apparet, sed involuta in aliis veritatibus; cognitio in aenigmate ergo intelligitur cognitio obscura, per alias veritates, impropria; perfectio opposita erit: cognitio clara et propria. Ipse apostolus oppositionem ad « per speculum in aenigmate » exprimit per « facie ad faciem », quod est videre « ita ut sit facies faciei obversa, immediate, coram » (ZORELL). Est ergo immediata intuitio personae 6. Ex parte: Ex descripta indole praesentis cognitionis imperfectae sequitur, ut hac cognitione « partialiter » Deus cognoscatur, id est aliquid Dei cognoscatur, Deus sub hac vel illa ratione, hoc vel illo respectu. Cui opponitur perfecta cognitio, quae ita circa obiectum versatur, ut sit cognitio, qua totum obiectum cognoscitur, et nihil obiecti non cognoscitur. Sicut et cognitus sum: sicuti immediate cogniti sumus a Deo, ita nos Deum cognoscemus immediate. Apostolus semper opponit diversos modos, vel diversa genera cognoscendi, non autem diversos gradus perfectionis in eodem genere. Non ergo dicit modum cognoscendi in nobis esse in eodem gradu perfectionis, quo est in Deo; non affirmat nostram cognitionem Dei esse comprehensivam. Obiectum cognitionis imperfectae, de qua Apostolus loquitur, sunt res divinae, imprimis ipse Deus; ergo idem obiectum perfectae cognitionis. Et cum sit cognitio « facie ad faciem », « sicut cognitus sum », agitur de cognitione entis personalis; ergo de cognitione ipsius Dei.
Ergo cognitio Dei futura, quam Apostolus 1 Cor 13 describit est cognitio immediata, facialis, clara et propria; atqui haec praecise est visio Dei intuitiva (supra nr. 123); ergo haec homini possibilis est.
127. 1 Io 3, 2: Textus videtur clarus; aliquatenus tamen valor argumenti ex hoc textu pendet ab interpretatione verborum « cum apparuerit ». Si intelligitur: cum apparuerit quid erimus, recte « ei » et « eum » intelliguntur de Deo et habetur intentum; si vero intelligitur: cum Christus apparuerit, « ei » et « eum » intelligenda videntur de videndo Christo glorioso in secundo adventu. Sed etiam sic vix de nuda humanitate Christi conspicienda Apostolus loqui videtur.
Catechismus Romanus haec verba priore modo intelligit: « Significat enim (s. IOANNES) beatitudinem ex iis duobus constare, tum quod Deum intuebimur qualis in natura sua ac substantia est, tum quod veluti Dii efficimur » (P. 1 c. 13 nr. 7).
De visione Dei intuitiva quam angeli habent, intelligitur Mt 18, 10; cf. praeterea Io 17, 24; Apoc 22, 4; 2 Cor 5, 6 ss.
PATRES
128. S. IRENAEUS, Adversus haereses, 1. 4 c. 20 nr. 5: « Secundum magnitudinem quidem eius, et mirabilem gloriam, nemo videbit Deum et vivet 7; incapabilis enim Pater; secundum autem dilectionem et humanitatem, et quod omnia possit, etiam hoc concedit iis, qui se diligunt, id est videre Deum, quod et prophetabant prophetae. Quoniam quae impossibilia apud homines, possibilia apud Deum 8. Homo etenim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur hominibus, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult. Potens est enim in omnibus Deus; visus quidem tunc per Spiritum prophetiae, visus autem et per Filium adoptive, videbitur autem et in regno caelorum paternaliter, Spiritu quidem praeparante hominem in Filio Dei, Filio autem adducente ad Patrem, Patre autem incorruptelam donante in aeternam vitam, quae unicuique evenit ex eo quod videat Deum » (MG 7, 1035; R 236).
S. CYPRIANUS, Epist. 58, 10 (al. 56): « Quae erit gloria et quanta laetitia, admitti ut Deum videas ... » (ML 4, 357; R 579).
129. Ps-BASILIUS (Evagrius Ponticus?), Epist. 8, 7: Neque Dominus secundum incarnationis considerationem, neque contemplatio quae in angelis est, extremum bonum desiderabile sunt. « Nam horum etiam scientia crassa est, si comparetur cum ea quae est facie ad faciem. Solus autem Pater, inquit, novit, quippe ipse est et finis et extrema beatitudo. Cum enim non amplius Deum in speculis neque per aliena cognoscemus, sed ad ipsum veluti solum et unum accedemus, tunc et extremum finem sciemus. Nam Christi regnum esse ferunt omnem materialem cognitionem, Dei vero et Patris immaterialem et, ut ita dixerim, ipsius divinitatis contemplationem. Atque etiam Dominus noster et ipse finis est et extrema beatitudo secundum Verbi considerationem » (MG 32, 256; R 913) 9.
S. GREGORIUS NAZIANZENUS, Orat. theol. 2, n. 17, 31 (MG 36, 48. 72; R 988, 989).
130. S. EPIPHANIUS, Adv. haeres. Panar., haer. 70, c. 7: « Deum quidem videri, praesertim ab humana natura, est impossibile, nec licet visibile videre invisibile. Sed hic invisibilis Deus pro sua humanitate ac potentia corroborans impotens, virtute sua efficit ut invisibile aspiciat, quod invisibile et infinitum aspicit, non quatenus est infinitum, sed quantum illius, quod imbecillum est, natura capere potest, eiusmodi vi ac virtute confirmata, ut ad potentis illius notitiam adaequare se possit. Et nihil discrepabit in divina scriptura, neque sententia alteri opposita invenietur » (MG 42, 349; R 1106).
S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, Ad Theodorum lapsum, 1. 1 nr. 11: « Audi quid dicat beatus Petrus: Bonum est nos hic esse 10. Quodsi ille, obscura quadam conspecta futurorum imagine, omnia statim reiecit ab animo, ob inditam a tali visione voluptatem: quid dicetur, quando ipsa rerum veritas aderit, quando, apertis regiis aedibus, ipsum regem conspicere licebit, non ultra in aenigmate neque per speculum, sed facie ad faciem, non ultra per fidem, sed per speciem? » (MG 47, 292; R 1114).
131. S. AUGUSTINUS, De civitate Dei, 1. 22 c. 29 nr. 1: « ... Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est 11. Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus, sed nondum ita videmus. Propter quod ait Apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Ioannes apostolus loquens cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 12. Facies autem Dei manifestatio eius intelligenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupamus » (ML 41, 797; R 1786). Haec saltem de visione spirituali secundum s. Augustinum intelligenda sunt; deinde disputat utrum et quo sensu per corpora Deus a beatis videatur. Cf. Retractationes, 1. 1.c. 14 nr. 2 (ML 32, 606; R 1971).
132. S. GREGORIUS MAGNUS, Moralia, 1. 2 c. 3 nr. 3 (ML 75, 612; R 2303); 1. 18 nr. 90 ss.: « Sciendum vero est, quod fuere nonnulli, qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit; neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas et aliud natura; sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur dicens: qui diligit me ... manifestabo me ipsum illi 13; ac si patenter dicat: qui in vestra (humana) me cernitis, restat ut in mea (divina) me natura videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 14. Hinc Paulus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum » 15 (ML 76, 93 ss.).
De opinionibus theologorum medii aevi, num visio Dei beatifica sit sine medio, agit DONDAINE16, L'objet et le « medium » de la vision béatifique chez les théologiens du XIII siècle. Rech. de Théol. anc. et méd. 19 (1952) 60-99; textus 100-130. IDEM, Hugues de S. Cher et la condamnation de 1241. Revue des sc. phil. et théol. 33 (1949) 170-174. Anno 1241 ab Universitate Parisiensi damnata est propositio: Divina essentia in se nec ab homine nec ab angelo videbitur. (Chartul. Univ. Paris. I nr. 128).
Obiectiones
133. 1. Ex 1 Cor 13 videtur concludendum cognitionem perfectam et imperfectam gradu solum differre; atqui cognitio Dei imperfecta est mediata; ergo etiam perfecta; hinc non est visio intuitiva.
Prob. Mai.: Sec. v. 11 cognitio futura ad praesentem se habet ut cognitio viri ad cognitionem pueri, et sec. v. 12 sicut cognitio ex parte ad cognitionem ex toto; atqui hae sunt differentiae graduales; ergo.
Resp. Nego Mai.; conc. min.: ad prob. Mai. a) quoad v. 11: dist. Mai.: directe illam comparationem affert ad ostendendam differentiam utriusque cognitionis, nego (supra nr. 126: directe affert ad illustrandum principium universale antea enuntiatum); aliquomodo forte in hoc exemplo etiam differentia cognitionum indicatur, subd.: sub universali quadam ratione perfecti et imperfecti, conc. vel trans.; indicando in quo praecise illa perfectio et imperfectio consistat, nego. Transm. min.; dist. cons. secundum distinctionem Maioris: Concludi posset ad gradualem differentiam, si exemplum afferret ad ostendendam differentiam cognitionis perfectae et imperfectae, et in quo illa consisteret, conc.; si directe affert ad alium finem, nego.
b) quoad v. 12: Conc. Mai.; dist. min.: potest esse differentia gradualis, conc.; debet esse differentia gradualis, nego. Par. dist. cons.: si « ex parte » « ex toto » necessario diceret gradualem differentiam, conc.; si non ita, nego. Potest quidem esse, quod in eodem modo cognoscendi altera cognitione obiectum ex parte, altera vero totum cognoscatur; attamen potest etiam esse, quod natura unius modi cognoscendi necessario secum ferat, quod tale obiectum non nisi ex parte cognoscatur et cognosci possit (cognitio ex natura sua partialis), et quod alter modus cognoscendi ex natura sua sit cognitio obiecti totius. Hinc ex verbis « ex parte » per se nihil inferri potest de natura cognitionis, sed attendendum est, quali cognitioni in contextu opponatur (cf. supra nr. 126).
- Si verba s. Pauli stricte intelliguntur, probant cognitionem comprehensivam (v. 12: sicut cognitus sum); atqui haec etiam beatis est impossibilis; ergo verba Apostoli sunt restringenda.
Resp. Dist. Mai.: si Apostolus directe ageret de diversis gradibus perfectionis in eodem modo cognoscendi, conc. vel trans.; si agit de diverso genere cognoscendi, nego (cf. explicationem textus).
134. 3. Exod. 33 et Num 12 iidem termini occurrunt, qui 1 Cor 13; atqui Moyses Deum non vidit intuitive; ergo neque apud s. Paulum visionem intuitivam significant.
Resp. Qui cum s. Thoma (1 q. 12 a. 11; 2, 2 q. 174; q. 175 a. 3) et aliis affirmant, Moysen17 et Paulum intuitive ipsum Deum vidisse, transmittunt Maiorem et negant minorem, et difficultas cessat; multi vero theologi negant Moysi intuitivam visionem Dei (ob Io 1, 18; 1 Tim 6, 16), et hi concedunt minorem, sed negant Maiorem; nam Ex 33, 11 dicitur Deus locutus esse ad Moysen facie ad faciem, et v. 20 explicite ei negatur visio faciei; Num 12, 8: « palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt » (ex quo textu alii concludunt ad veram visionem Dei) non habetur « facie ad faciem »; illis vero verbis secundum eos qui negant Moysen habuisse visionem, nihil aliud continetur, « quam comparatio manifestationis intellectualis sublimioris Moysi factae cum aliis magis symbolicis manifestationibus in prophetis » (FRANZELIN, p. 189, nota 3). Praeterea in textibus attendendum est, utrum de visione intellectuali an de apparitione sensibili agatur, e. g. Num 14, 14; porro « notandum est illum angelum Domini (Maleach Iahve), qui Moysi et aliis visus est in vetere testamento, non fuisse Deum, sed angelum, qui in visibili specie apparens legatione divina fungebatur et personam Dei gerens dicebat: Ego sum Deus patrum tuorum. Et hoc iudaei bene sciebant (Act 7, 30. 34. 53; Gal 3, 19; Hebr 2). Quare si Iacob dicit: Vidi Deum facie ad faciem (Gen 32, 30), ex contextu patet illum vidisse speciem visibilem angeli, quocum pugnavit » (PESCH, nr. 66) 18.
135. 4. Deus teste s. Scriptura est invisibilis: Rom 1, 20; 1 Tim 1, 17; 6, 16.
Resp. Oculis corporeis et intellectui creato naturaliter est invisibilis, conc.; ne supernaturaliter quidem visibilis est, nego.
- Comparando 1 Cor 13 cum 2 Cor 5, 7 sermo videtur esse de Christo: ergo non agitur de visione intuitiva essentiae divinae, sed de videndo Christo glorificato.
Resp. Ex dictis in explicatione textus (nr. 126) sermo est de cognoscendo ipso Deo; si autem textus applicaretur ad Christum, intelligendus esset de eius divinitate.
136. 6. Sancti Patres negant visionem Dei. Ex. gr. s. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS, Catech. 6, c. 6 (MG 33, 545; R 822); s. CHRYSOSTOMUS, De incomprehensibili, hom. 1 n. 6: « Verum, si placet, dimisso Paulo atque prophetis, ascendamus in caelos, an forte quipiam ibi sint qui Dei substantiam norint. Licet si qui ibi sint qui norint, nihil commune nobiscum habent; magnum enim discrimen angelos inter et homines. Verum ut ex abundanti discas nullam ibi creatam virtutem id nosse, ipsos audiamus angelos. Quid igitur? an de substantia illa ibi disserunt et quaestionem mutuo habent? Minime » (MG 48, 707; R 1123).
Resp. Attendendum est, quomodo « visionem » intelligant; quando agunt contra Eunomianos, saepe intelligitur comprehensio Dei, quae recte etiam beatis negatur, quin negetur visio intuitiva; interdum negant solum visionem intuitivam in hac terra; vel visionem corporalem (cf. VÁZQUEZ, in 1 disp. 37 c. 1 ss.; PETAVIUS, De Deo, 1. 7 cap. 5 et 6; DONDAINE, supra nr. 132).
- Rationes quibus contenditur impossibilitas visionis Dei intuitivae hoc loco nondum explicari possunt; de his vide nr. 197 ss.