De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
PETRUS LOMBARDUS, 1. 1 d. 25; 38; 39. S. TH., 1 q. 14 a. 2. 3. 5. 9-13; MOLINA, Liberi arbitrii concordia, q. 14 a. 13 disp. 52; BÁÑEZ, in 1. cit. Summae; SUÁREZ, De Deo, 1. 3 c. 1-3; De gratia, prolog. 2; PETAVIUS, De Deo, 1. 4 c. 3. 4. 6-8; RUIZ, De scientia, de ideis, de veritate ac de vita Dei, disp. 5. 9. 61-70; BILLUART, Summa s. Thomae, p. 1 diss. 5 a. 2 § 1; diss. 6 a. 1. 2. 5; FRANZELIN, thes. 37; 41-42; 45; KLEUTGEN, nr. 449-453; 457-486; DE SAN, nr. 145-151; 154-158; 168-190; BILLOT, thes. 21. 22; PESCH, prop. 29-32; MUNCUNILL, nr. 274-292; 340-344; 383-388; VAN DER MEERSCH, nr. 350-373.
Thesis dicit Deum esse omniscium, i. e. quidquid rationem veri habet Deo esse notum. Hoc continetur iam in eo quod Deus est intellectu infinitus; in hac thesi autem speciatim quoad singula obiecta ostenditur.
Deus cognoscit se ipsum
250. Explicite docetur in s. SCRIPTURA Matth 11, 27; 1 Cor 2, 10. 11; implicite eo quod Deus in s. Scriptura multa de se ipso revelat.
Eandem esse explicite doctrinam PATRUM ex pluribus textibus antea iam citatis elucet, ex. gr. CYR. HIEROSOL. (nr. 192), BASILIUS (nr. 83), IOANNES CHRYSOST. (nr. 83 et 192), GREGORIUS MAGNUS (nr. 192), MINUCIUS FELIX, Octavius 18: « soli sibi tantus, quantus est notus » (ML 3, 290; R 270); TERTULLIANUS, Apologeticus 17: « Quod immensum est, solum sibi notum est » (ML 1, 376); CYRILLUS ALEXANDRINUS, Thesaurus de s. et consubst. Trinitate, ass. 31: « Quid igitur impediet quin Deus se ipsum secundum suam essentiam perfecte sciat, nos vero, qui homines sumus, inferiore modo eum intelligamus? » (MG 75, 452; R 2073). Non raro in hac doctrina proponenda provocant vel alludunt ad Matth 11, 27.
Deus cognoscit omnia quae praeter ipsum sunt
251. Ita explicite Conc. Vaticanum (Denz 1784). Haec est explicita doctrina s. SCRIPTURAE, tum Veteris (supra nr. 235; ex. gr. integer Ps 138) tum Novi Testamenti: Hebr. 4, 13 quem textum Conc. Vaticanum citat: immo cognitio eorum quae maxime abscondita sunt, tribuitur Deo: est scrutator cordium: Ps 7, 10; Eccli 23, 28; Rom 8, 27; 1 Cor 4, 5; saepius Christus in vita publica hanc scientiam manifestavit: Mc 2, 8; 3, 2 ss.; 8, 17; 17; 12, 15; Io 2, 24 s.; 6, 15. 61.
S. PATRES explicite idem docuerunt (multi textus apud R. ser. 118); implicite continetur in doctrina Patrum de universali providentia divina (R ser. 124).
252. Obi, 1. In s. Scriptura videtur doceri aliqua ignorantia Dei, ex. gr. Matth 7, 23; Luc 13, 27.
Resp. Dist.: Negatur scientia simpliciter, nego; scientia approbationis, conc. Scientia approbationis Deus ea scit, quae sibi placent, quae approbat. Est ea scientia qua Deus novit « viam iustorum » (Ps 1, 6), qua « novit ex nomine » (Ex 33, 12. 17), qua bonus pastor oves suas cognoscit (Io 10, 14), qua Dominus cognoscit, qui sunt eius (2 Tim 2, 19).
- S. HIERONYMUS, In Habacuc, 1. 1 c. 1 v. 14: « Sicut in hominibus etiam per singulos Dei currit providentia, sic in ceteris animalibus generalem quidem dispensationem et ordinem cursumque rerum intelligere possumus. Verbi gratia, quomodo nascatur piscium multitudo et vivat in aquis, quomodo reptilia et quadrupedia oriantur in terra et quibus alantur cibis. Ceterum absurdum est ad hoc Dei deducere maiestatem, ut sciat per momenta singula quot nascantur culices, quotve moriantur, quae cimicum et pulicum et muscarum sit in terra multitudo, quanti pisces in aqua natent et qui de minoribus maiorum praedae cedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut, dum potentiam eius etiam ad ima detrahimus, in nos ipsos iniuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes » (ML 25, 1286; R 1377).
Ad haec FRANZELIN1: « S. Doctor non agit imprimis de scientia visionis speculativa, sed de scientia practica providentiae. Deinde non agit de providentia simpliciter, sed de providentia speciali ad solas creaturas rationales pertinente, quae solae possunt esse obiectum curae et dilectionis paternae, cum ceterae creaturae irrationales sicut creantur, ita etiam providentia administrentur propter creaturas rationales tamquam finem suum proximum. Plus ergo dixit s. Hieronymus et minus voluit intelligi, ut in re alia de quadam s. Augustini sententia ait s. Bonaventura (Breviloq. P. 3 c. 5). Ceterum doctrinam in Evangelio Scripturisque universis et in professione christiana, ut ita dixerim elementarem a s. doctore non vocari in dubium multoque minus respui velut ‘absurdam’, per se debet persuasum esse, et ex aliis eius locis demonstratur. Conferatur ex. gr. diserta et polemica Hieronymi disputatio in Ier 32, 262: ‘Deus dixit (propheta), universae carnis, ut et rationalia et bruta animantia ipse fecisse credatur. Sunt enim, qui providentiam creatoris usque ad rationalia confiteantur, bruta autem fortuitis casibus asserant vel perire vel vivere. Propheticusque sermo declarat, nihil esse quod fugiat providentiam et scientiam Dei, quia alia propter se, alia in usum hominum sunt creata’ ». Similia dicit In Matth 10, 29 (ML 26, 27).
Deus cognoscit omnia quae esse possunt
253. S. SCRIPTURA Deo tribuit cognitionem rerum, quae antecedit earum creationem vel decretum creationis. Deus enim summa sapientia creavit (supra 235); sapientia autem creare supponit res notas esse ante creationem vel eius decretum; idem continetur in doctrina de libertate creationis (supra 234) et de providentia (supra 236). Cf. Eccli 23, 29; Eph 1, 11. Et simili modo continetur in doctrina PATRUM de sapientia et libertate creationis (R ser. 191) et de providentia divina (R ser. 124).
Deus cognoscit ea quae libera creaturarum actione futura sunt
254. Concilium Vaticanum: « Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt » (Denz 1784).
In Schemate reformato Patribus proposito in prima paragrapho capitis 1 legebatur: « Deum ... omnipotentem providissimum aeternum » (vide supra nr. 241). Proposita est emendatio (8): « In prima paragrapho deleatur vocabulum providissimum et addatur post secundam: Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. 8, 1). Nuda siquidem et aperta sunt oculis eius omnia, non solum quae facta, sed etiam quae futura sunt, sive necessaria sive libera creaturarum rerum efficientia facienda » (Col. Lac. 7, 98 s.). In hac emendatione affirmatur non solum providentia divina, sed etiam scientia divina.
In relatione de hac emendatione episcopus GASSER nomine Deputationis de fide dixit: « Auctor huius emendationis non solummodo fusius explicat attributum providissimum; sed etiam vult ac desiderat, ut apponatur tertia quaedam paragraphus ad primum caput, quae agere debeat de providentia et de praescientia Dei: et Deputatio hanc emendationem admittendam esse censuit, et quidem duplici ex ratione. Primo quidem ex ratione formali, scilicet vox providissimum, prouti habetur in schemate reformato, postmodum demum fuit introducta: et ingenue fatear, turbat aliquantulum seriem sententiarum; proinde longe melius esset hic omittere verbum seu vocem providissimum, et deinde instar tertiae partis seu tertiae paragraphi apponere istam emendationem de providentia et praescientia Dei. Deputatio hanc emendationem ea etiam ex causa admittendam esse censuit, quia reapse multis in locis videtur dubitari etiam a theologis, utrum Deus reapse praesciat futura contingentia, id est futura libera: proinde certe non abs re erit doctrinam certissimam, imo doctrinam, quae est certe de fide, proponere, quod Deus est providissimus et praesciens futura etiam contingentia et libera. Solummodo Deputatio de fide offendebatur verbis ultimis huius emendationis, quae erant paululum duriuscula: et proinde conventione facta cum auctore huius emendationis, haec emendatio sequenti tenore acceptanda suffragiis vestris, R.mi Patres, proponitur, scilicet: Universa vero, quae condidit Deus, providentia sua tuetur atque gubernat attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter: nuda siquidem et aperta sunt oculis eius omnia, etiam ea quae libera creaturarum actione futura sunt. De reliquis omnibus in hac denuo emendata propositione relicta sunt, quae dubium nullum faciunt, scilicet, quod Deus prospiciat praeterita et futura etiam necessaria et contingentia. Omnia ista saltem indirecte et implicite in verbis: etiam ea quae libera etc. continentur » (Col. Lac. 7, 105). Fere omnes Patres hanc emendationem approbaverunt (Col. Lac. 7, 109). In forma Constitutionis, de qua 12. aprilis suffragia lata sunt, loco: « nuda siquidem et aperta sunt oculis eius omnia » dicitur: « Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius », et hic est textus definitivus.
Ex his patet, intentionem concilii fuisse, non solum providentiam divinam docere, sed etiam scientiam Dei, speciatim scientiam liberarum actionum creaturarum. Falsa ergo est interpretatio huius textus, quae dicit hoc loco proprie definiri solam providentiam divinam; ea autem quae dicuntur de scientia divina induci solum ut argumentum ad probandam providentiam divinam. Talis interpretatio non solum est contra intentionem concilii, sed tribuit concilio etiam errorem non parvum, scilicet ex omniscientia Dei probari posse eius providentiam. Potest quidem ordine inverso ex providentia divina concludi ad eius scientiam, non autem ex scientia ad providentiam.
Sententia quae dixit futura contingentia non habere veritatem determinatam, damnata est a Sixto IV, 8 ian. 1474 (Denz. 719-723).3
In S. SCRIPTURA Deus vaticiniis multa futura, quorum impletio a creata libera voluntate pendebat, annuntiavit; hinc recte TERTULLIANUS, Adv. Marcionem, l. 2 nr. 5: Praescientia Dei « tantos habet testes, quantos fecit prophetas » (ML 2, 290); Christus praedixit proditionem Iudae (Io 6, 64; 13, 11, 21 sqq. Matth 26, 21 sqq.), negationem Petri (Matth 26, 34).
Idem explicite docent s. PATRES. S. AMBROSIUS, De fide, l. 5 c. 6 nr. 83: « quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit » (ML 16, 665; R 1272). S. HIERONYMUS, Dial. adv. Pelagianos, l. 3 nr. 6: « neque enim ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus » (ML 23, 575). S. AUGUSTINUS, De genesi ad litteram, l. 11 c. 9 nr. 12: « Praesciebat (Deus) quod eorum (protoparentum) futura esset voluntas mala » (ML 34, 434; R 1707); De civitate Dei, l. 5 c. 9 nr. 4 (ML 41, 152; R 1740); c. 10 nr. 2 (ML 41, 153; R 1742); Enchiridion 104 (ML 40, 281; R 1928). S. IOANNES DAMASCENUS, De fide orthodoxa l. 2 c. 30 (MG 94, 969; R 2359).
Obi. Quod Deus praescit, necessarium est esse; atqui quod necessarium est esse non est liberum; ergo aut Deus libera futura nescit, aut nulla sunt libera futura.
Resp. Dist. M. necessitate antecedente, n.; consequente, c.; vel necessitate consequentis, n.; consequentiae, c.; contrad. min.
Deus cognoscit ea, quae libera creaturarum actione positis condicionibus futura essent.
255. Libera condicionate futura intelliguntur libera (ergo facultas in signo antecedente ad actum secundum non est determinata ad unum, sed indifferens), quae futura essent, si condicio quaedam impleretur, quae tamen ex supposito vel non impletur, vel saltem ut non impleta concipitur. Inter condicionem et condicionatum verus nexus intercedere debet, qui tamen non est necessitans vel necessarius; ex condicione condicionatum cum absoluta certitudine cognosci nequit. Si condicio verificatur (vel verificata concipitur) liberum condicionate futurum evadit absolute futurum; omne liberum absolute futurum in signo antecedente futuritionem condicionis est condicionate futurum. Hinc distingui solent libera condicionate futura pura, quorum condicio non verificatur, et libera condicionate futura non pura, quorum condicio aliquando verificatur. Tale liberum condicionate futurum est: Si Petrus in his vel illis circumstantiis videret hanc cauponam, intraret in eam. Et nota bene, non agi de veritate condicionata: hoc vel illud verum esset; sed de veritate absoluta alicuius condicionati: absolute verum est, condicionatum impleri, si condicio verificaretur.
256. Deum de facto habere cognitionem liberorum condicionate futurorum non videtur explicite et simpliciter negatum esse ab aliquo theologo4. Aliqui tamen coniecturalem vel probabilem solum eorum cognitionem Deo tribuisse dicuntur5 uti PETRUS DE LEDESMA, Tractatus de divinae gratiae auxiliis, art. 18, diff. ult.; CURIEL, alii; immerito hoc factum esse IOANNES A S. THOMA (disp. 20 a. 1) vult ostendere. Nostris temporibus L. JANSSENS, De Deo uno II, 51 s.: « Deus futuribilia certo cognoscit, quae vere futuribilia sunt, i. e. illa, quae vel morali certitudine in causis suis continentur, vel de quibus in decretis suis aliquid disposuit: proin priora in duplici, haec altera in unico medio. Reliqua autem, licet a nobis uti vere futuribilia fingi possint, vere futuribilia non sunt, et pertinent ad mere possibilia, quae Deus per speculativam scientiam intuetur ». Cognitio qua Deus futuribilia cognoscit quae et quatenus in causis continentur, est moraliter certa. Attamen communiter a theologis docetur, Deum absoluta certitudine futuribilia cognoscere, ALVAREZ O. P., XANTES MARIALES O. P., GONET O. P., GOTTI O. P., BILLUART O. P., MOLINA, VÁZQUEZ, SUÁREZ, GREGORIUS DE VALENTIA6; generatim Molinistae et Bañeziani, inter quos est quidem controversia de explicatione huius scientiae et forte etiam de eius ambitu, non vero de ipso facto, Deum futuribilia certo et distincte cognoscere.
S. SCRIPTURA
257. 1 Reg 23, 1 ss. David in civitate Ceila postquam audivit Saul disponere contra ipsum venire in Ceilam, interrogat Deum, « si tradent me viri Ceilae in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? ». Ad utrumque Dominus respondet affirmative: Descendet; tradent.
Descensus Saul et traditio Ceilitarum sunt libera condicionate futura; libera esse patet; utrumque pendet a condicione (si David manebit in civitate, Saul descendet; si Saul descendet, Ceilitae David tradent); inter condicionem et liberum est verus nexus, non autem necessitans neque infallibilis (praesentia David in civitate Saul est motivum libere descendendi; descensus Saul Caelitis est motivum tradendi David); condiciones non verificantur (David non manet; Saul non descendit).
Haec libera condicionate futura Deus certo cognoscit. Nam responsum Dei certum et determinatum supponit certam et determinatam scientiam, cum Deus non affirmet ultra suam scientiam; coniecturalem autem scientiam et moralem certitudinem de descensu Saul ipse David iam habuit, qui non contentus tali scientia Deum qui omnia scit, interrogat praecise ut perfectam habeat certitudinem.
Obi. Verba « descendet », « tradent » forte intelligenda non sunt, uti sonant sed « in animo habet descendere », « in animo habent tradere », uti explicat paraphrasis chaldaica huius textus; si autem ita textus intelligitur, probat moralem solum certitudinem, vel coniecturalem scientiam ex dispositione animorum7.
Resp. 1) Textus habet determinate « descendet, tradent »; 2) de intentione Saul David ipse audiverat et Deum non interrogat de intentione, sed utrum secundum hanc intentionem Saul de facto descensurus sit; 3) Deus verbis plus affirmasset, quam scivit; 4) improbabile est. Ceilitas eo tempore iam habuisse intentionem tradendi David (cf. Ruiz, disp. 63 sect. 2).
258. Luc 10, 13 (Matth 11, 21 ss.) Tyrii et Sidonii paenitentiam egissent, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in Capharnaitis. Agitur iterum de actibus liberis (paenitentiam egissent), nexu vero, non autem necessitante coniunctis cum aliqua condicione (miracula), quae tamen non impletur. Idem dicendum de Sodomitis (Matth 11, 23 s.). Utriusque veritatis Christus habet scientiam. Cum in textu 1 Reg agatur de condicione non implenda, hoc loco sermo est de condicione non impleta; attamen natura obiecti cognoscendi inde non mutatur.
Sed Christus fortasse utitur figura rethorica hyperboles (uti ex. gr. Luc 19, 40: « si hi tacuerint, lapides clamabunt »), ad designandam malam voluntatem Capharnaitarum; non tamen aliquid certo affirmare vult de eo quod facturi fuissent Tyri et Sidonii; immo si hoc non admitteretur, dicendum esset Tyrios et Sidonios in ultimo iudicio iudicari de iis quae facturi fuissent in aliis condicionibus.
Resp. Sunt qui dicant difficile esse ex solo textu excludere locutionem hyperbolicam, sed concedunt in ipso textu non inveniri positive rationem quae eam postulet; attamen propter Patres qui textum de vera scientia explicant8, eum non posse intelligi de mera locutione hyperbolica. Sed et textus in se consideratus non videtur apte intelligi posse hyperbolice; sine ratione enim hyperbolica locutio admittenda non est; textus autem rationem non praebet, uti textus Luc 19, 40, in quo ex natura rei apparet sensus figuratus; ratio autem adducta (sequeretur ut Tyrii iudicandi essent secundum aliquid quod in aliis condicionibus fecissent), non valet; nihil enim affirmatur nisi quod minus punientur, quia de facto minus contumaces fuerunt; immo haec provocatio ad futurum iudicium nullum sensum haberet, si Christus usus esset figura hyperboles.
Simili modo argumentari potest ex Ierem 38, 14-20; Act 22, 17-21.
Aliqui putabant Deo in s. Scriptura tribui cognitionem coniecturalem vel eum dubitare de futuro, quia interdum addatur « forte »; e. g. Mt 11, 23: Si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Gen. 3, 3: De fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Ez 2, 4 s.: Et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est. Ierem 26, 2 s.: Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda... universos sermones ... noli subtrahere verbum, si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala.
Responsum habetur attendendo, quid huic « forte » correspondeat in textu originali. Mt 11, 23 habetur propositio irrealis; nihil dubii. Gen 3, 3 habetur simpliciter ne (pen), nihil dubii; Ezech 2, 5 sive (im) audient, sive (im) cessabunt i. e. non audient: fructus praedicationis prophetae indicatur incertus, quo tamen non obstante propheta mandatum Dei exsequi debet. Similiter Ierem 26, 3 (forte = ulai) eventus dubius praedicationis, spes tamen et desiderium ut convertantur (PESCH, nr. 214. Vide infra nr. 284 et 285 verba s. Ioannis Chrysostomi et s. Hieronymi).
PATRES
259. S. GREGORIUS NYSSENUS, De infantibus qui praemature abripiuntur: « Consentaneum est eum, qui futurum aeque ac praeteritum cognoscit, progressum infantis ad adultam aetatem prohibere, ne malum perficeretur, quod in eo, si ita victurus fuisset, vi praescia cognitum est, atque ei qui tali voluntate libera victurus fuisset, nequitiae materia vita fiat... Hoc de morte infantium opinamur, quod, qui ratione omnia facit, ex benignitate sua materiam subtrahit improbitatis, non concedens tempus liberae electioni per vim praesciam cognitae, ut per opera in nequitiae fastigio sese exsereret, cum ad malum impetum habeat » (MG 46, 184; R 1059).
S. AUGUSTINUS, De genesi ad litteram, l. 11 c. 9 n. 12: « Praesciebat (Deus) quod eorum (scl. protoparentum) futura esset voluntas mala. Praesciebat sane, et quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala. Cur ergo eos creavit, quos tales futuros esse praesciebat? Quia sicut praevidit, quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus » (ML 34, 434; R 1707). Habet ergo Deus scientiam peccati protoparentum in signo antecedente ad decretum absolutum creationis; in hoc signo illi actus erant liberi condicionate futuri. De dono perseverantiae, c. 9 n. 22: « Certe poterat illos Deus praesciens esse lapsuros, antequam id fieret, auferre de hac vita » (ML 45, 1005; R 1996), id quod dici iam non potest de absolute futuris; cf. praeterea textus ad nr. 258 citatos, ubi s. Augustinus verba Christi Matth 11, 21 s. de vera scientia intelligit.
260. Patres hanc doctrinam proponunt loquentes de providentia divina, maxime si agitur de quaestione, quomodo Deus, qui adeo bonus est permittere potuerit malum (plures textus Patrum apud Ruiz, disp. 65; de bonis operibus disp. 66). Non respondent dicendo Deum ignorasse malum futurum, sed Deum, quamvis sciverit malum futurum, tamen voluisse illud permittere, cum adeo bonus et potens sit, ut ipse bonum facere possit etiam de malis.
Sed s. AUGUSTINUS videtur contra Semipelagianos hanc scientiam Deo negasse.
Resp. Negavit hanc scientiam, nego; negavit usum huius scientiae ad conferendum praemium vel poenam, uti dixerunt Semipelagiani, conc. Ita De dono persev., c. 9 nr. 23: « Falsum est igitur et secundum ea mortuos iudicari, quae facturi essent, si ad viventes evangelium perveniret. Et si hoc falsum est, non est cur dicatur de infantibus qui pereunt sine baptismate morientes, hoc in iis eo merito fieri, quia praescivit eos Deus, si viverent praedicatumque illis fuisset evangelium, infideliter audituros. Restat igitur ut solo peccato originali teneantur obstricti, et propter hoc solum eant in damnationem » (ML 45, 1006; R 1997). Praeterea iure omnino affirmat praescientiam proprie non esse eius quod numquam erit: « Quid, quod ipsa exinanitur praescientia, si quod praescitur, non erit? Quomodo enim recte dicitur praesciri futurum, quod non est futurum? » (De anima et eius origine, l. 1 c. 12 nr. 15; ML 44, 483)9.
RATIO THEOLOGICA
261. Deus liberrimo consilio et summa sapientia inter varios ordines possibiles praesentem ordinem, inclusis actibus liberis creaturarum, elegit et absolute futurum voluit (cf. doctrinam de creatione et de providentia). Atqui libera et sapiens electio determinati ordinis excluditur, si non in signo antecedente ad absolutam electionem Deus certo et distincte novit, quid in diversis ordinibus futurum esset. Si enim non nisi per absolutam voluntatem huius ordinis novisset, quid in hoc ordine futurum est, potius dicendus esset caeco modo hunc ordinem voluisse. In signo autem antecedente ad absolutam electionem, obiecta sunt condicionate futura. Cf. Molina, Concordia q. 14 a. 13 disp. 49 (ed. Parisiis 1876 pag. 191 s.).
Haec scientia Dei supponitur in omni oratione bona, qua temporalia a Deo petuntur. « Ingenii autem bona et ornamenta, cuius generis sunt artes atque doctrinae, petere etiam licet, sed ea tantum condicione, si nobis ad Dei gloriam et ad salutem profutura sunt » (Catechismus Romanus p. 4 c. 2 nr. 4). Ergo qui bene orat, supponit Deum scire quid sit melius, habere illa bona vel non habere, i. e. Deum scire quid futurum esset, si illa bona concederet, et quid futurum esset, si ea negaret. Ita docetur populus christianus orare et ita in praxi orat, habetque firmam persuasionem, Deum scire, quid melius sit.