De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
FRANZELIN, thes. 40; KLEUTGEN, nr. 487-492; DE SAN, nr. 162-164; 167; BILLOT, thes. 23, Scholion; PESCH, prop. 42; VAN DER MEERSCH, nr. 374-380.
262. Antiqua est divisio scientiae Dei in scientiam simplicis intelligentiae et visionis (1 q. 14 a. 9); ea scilicet quae actu sunt, fuerunt, erunt, Deus intuetur scientia visionis; ea autem quae in potentia Dei vel creaturae sunt, attamen numquam erunt (possibilia ut talia) cognoscit scientia simplicis intelligentiae. « Quod ideo dicitur, quia ea quae videntur apud nos habent esse distinctum extra videntem » (S. Th., l. c.). Haec est divisio ex diversa actualitate obiectorum.
263. Recentior est divisio in scientiam naturalem vel necessariam et liberam (contingentem), quae est divisio ex diversa necessitate obiectorum. Scientia necessaria Deus ea cognoscit, quae ex natura rei independenter a quacumque libera voluntate necessario sunt determinate vera: esse divinum, possibilia; scientia libera ea cognoscit, quae determinate vera non sunt ex natura rei, sed dependenter a libera voluntate divina, quae vult ea esse actu (actualia extra Deum).
Hae duae divisiones non simpliciter coincidunt, ita ut exclusive dici possit: scientia visionis est libera; scientia necessaria est scientia simplicis intelligentiae. Nam respectu esse divini scientia Dei est scientia visionis et necessaria; respectu autem terminorum actualium non divinorum scientia visionis est scientia libera.
264. Libera condicionate futura neque sunt necessaria ex natura rei, uti possibilia, neque ita a libera determinatione voluntatis divinae pendent, uti actualia extra ipsum, sed sub uno respectu scl. quatenus antecedunt huiusmodi decretum divinum, connumeranda essent obiectis scientiae necessariae, et sub altero respectu, quatenus scl. non sunt ex natura rei necessario vera, connumeranda essent obiectis scientiae liberae: media sunt inter illa obiecta. Hinc iure scientia ratione liberorum condicionate futurorum vocatur scientia media1.
265. Terminus scientiae mediae introductus est per MOLINAM, qui scientiam Dei ita distinguit: « Triplicem scientiam oportet distinguamus in Deo, nisi periculose in concilianda libertate arbitrii nostri et contingentia rerum cum divina praescientia hallucinari velimus. Unam mere naturalem, quae proinde nulla ratione potuit esse aliter in Deo, per quam omnia ea cognovit ad quae divina potentia sive immediate sive interventu causarum secundarum sese extendit, tum quoad naturas singulorum et complexiones eorum necessarias, tum etiam quoad contingentes, non quidem quod futurae essent vel non essent determinate, sed quod indifferenter esse et non esse possent, quod eis necessario competit, atque adeo sub scientiam Dei naturalem etiam cadit. Aliam mere liberam, qua Deus post liberum actum suae voluntatis absque hypothesi et conditione aliqua cognovit absolute et determinate ex complexionibus omnibus contingentibus, quaenam reipsa essent futurae, quae non item. Tertiam denique mediam scientiam, qua ex altissima et inscrutabili comprehensione cuiusque liberi arbitrii in sua essentia intuitus est, quid pro sua innata libertate, si in hoc vel illo vel etiam infinitis rerum ordinibus collocaretur, acturum esset, cum tamen posset, si vellet, facere reipsa oppositum » (Concordia, q. 14 a. 13 Disp. 52; ed. Oniae - Matriti 1953, 339 s.).
266. Scientia media ergo proxime intelligitur inter scientiam naturalem et liberam; potest vero simili modo concipi media inter scientiam visionis et simplicis intelligentiae, quia obiectum eius, libera condicionate futura, ex una parte numquam sunt, fuerunt, erunt, et hinc non sunt obiectum scientiae visionis; ex altera autem parte non sunt mere possibilia, quia aliud est, hominem sub certis condicionibus posse libere agere hoc vel illud, et aliud est, hominem sub his condicionibus determinate hoc acturum esse et non illud, quod tamen agere posset.
BILLUART, Tractatus de Deo, diss. 6 a. 5 ob. 3: « Non potest dici, per quam scientiam Deus haec futura conditionata cognoscat. Non cognoscit per scientiam simplicis intelligentiae, quia haec versatur tantum circa mere possibilia et necessaria; neque per scientiam visionis, quia haec versatur tantum circa ea quae sunt, fuerunt, aut erunt, ea sunt actu praesentia in aeternitate, quod futuris conditionatis non competit. Atqui iuxta SS. Patres et omnes Theologos, exceptis Molinistis, non datur alia scientia in Deo, nisi simplicis intelligentiae et visionis. Ergo.
R. In hoc divisos esse Thomistas. Quidam dicunt futura conditionata a Deo cognosci per scientiam visionis, et ad probationem in contrarium distinguunt: Scientia visionis versatur tantum circa ea, quae erunt et sunt actu praesentia in aeternitate, quatenus visionis est formaliter, C. quatenus libera est et approbationis, N. Ut sic enim fertur circa omnia obiecta libera et contingentia, quaecumque sint.
Alii dicunt ea cognosci per scientiam simplicis intelligentiae, quia sicut in Deo datur duplex scientia visionis, una naturalis et necessaria, nimirum visio divinae essentiae, et altera libera, scilicet visio intuitiva creaturarum, ita datur duplex scientia simplicis intelligentiae: una naturalis et necessaria, quae circa mere possibilia versatur, et libera, quae versatur circa futura conditionata. Et quando obicitur scientiam simplicis intelligentiae a D. Th. et Theologis dici necessariam, respondent hoc ideo dici, quia praecipue occupatur circa mere possibilia, quae Deus naturaliter et necessario cognoscit.
Ex his duabus sententiis elige quam malueris, est quaestio de nomine; sive enim dixeris esse simplicis intelligentiae, sive visionis, perinde est, modo non dixeris independentem a decreto Dei actuali, qualem mediam fingunt Molinistae ».
267. Tertio scientia divina dividitur in scientiam speculativam et practicam (1 q. 14 a. 16); speculativa in quantum est theoretica cognitio veritatis, practica in quantum est cognitio operabilium ad finem operationis, dirigendo voluntatem eique praelucendo. Scientia simplicis intelligentiae potest esse speculativa et practica, neque est difficile intelligere, quomodo ad modum artis possit esse practica, et sic influere in efficientiam rerum. Scientia autem visionis, quae absolutum decretum divinum de existentia rei iam supponit, per se est speculativa; potest tamen « non quidem per modum artis sed per modum providentiae mediate practica » esse. « Licet enim in Deo non sit una volitio propter alteram, cum unus sit simplicissimus actus, quo vult omnia, quaecumque vult; nihilominus ea quae Deus vult, sunt in mutua dependentia, vultque ut unum sit propter alterum. Unde visio exsistentiae unius rei potest nostro modo concipiendi praelucere divinis consiliis ad volendum aliud, eoque sensu esse directrix in operando »2. Sed nota, sic visio obiecti A non est practica respectu huius obiecti, sed respectu alterius, ex. gr. B, et sic est mediate practica.
268. Quarto dividitur scientia divina in scientiam approbationis, et improbationis, prout est cognitio bonorum quae Deo placent, vel malorum quae ei displicent; est ergo distinctio ex diverso modo quo voluntas divina ad obiecta cognita se habet. « Haec autem scientia originem rerum et antecedere et subsequi potest. Praecedit: Priusquam te formarem in utero, novi te, h. e. elegi te, ut consecrarem; sequitur enim: et antequam ex utero exires, sanctificavi te3, Subsequitur: Viditque Deus cuncta, quae fecerat; et erant valde bona4... Scientia approbans, quatenus rerum originem antecedit, ab practica5 non differt; quatenus autem rerum originem sequitur, visio est6 cum actu voluntatis7 »8. Ergo non omnis scientia approbationis est scientia practica, licet scientia practica, quae coniunctam habet voluntatem ut res fiat, necessario sit scientia approbationis; hinc interdum scientia approbationis primario intelligitur scientia practica (1 q. 14 a. 8). Attendendum ergo est, quomodo vocabula intelligantur9.
Uti supra (nr. 252) iam indicatum est, scientia improbationis, quia negat benevolam cognitionem, dicitur ignorantia.