De Deo uno

Heinrich Lennerz

De Deo uno

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1955

Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Pars I: De cognoscibilitate Dei

Sectio I: De cognitione Dei naturali

Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali

Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest

Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest

Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata

Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem

Sectio II: De cognitione Dei supernaturali

Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est

Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis

Sectio III: De universalitate cognitionis Dei

De universalitate cognitionis Dei

Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi

200. Postquam consideravimus, quid revelatio de possibilitate cognitionis Dei doceat, iam quaeritur quid dicat de facto huius cognitionis, utrum scilicet omnes homines verum Deum cognoscant, an sint homines, qui plane nihil de vero Deo sciant.

A saeculo 16, aliqui theologi catholici proponebant sententiam, quae in aliquibus hominibus (populis), prorsus incultis, rudibus, hebetibus pro longiore quoque tempore ignorantiam Dei forte admitti posse censebat; putabant enim de facto in regionibus tunc temporis detectis huiusmodi homines areligiosos inveniri. Citantur pro hac sententia a GRANADO (Controv. 1 gener., disp. 1 sect. 3), qui ipse eam non sequitur, MOLINA, ZUMEL, TRIGOSUS, MEDINA.

201. MOLINA (in 1 q. 2 a. 1): « Ex dictis (scl. Deum esse non esse per se notum) colligi potest, tam rudes et incultos posse aliquos homines esse, ut maxima probabilitate affirmare possimus, in eis ignorantiam Dei invincibilem posse reperiri, quod primo et secundo, cum de ignorantia ageremus, observavimus. Porro ea ignoratione excusabuntur a peccato infidelitatis, et quod Deum non colant, nec ei honorem debitum exhibeant, non erit eisdem culpae tribuendum; spectata tamen natura hominum, qui quidem in manu consilii sui constituti sunt, atque ordine rerum a Deo instituto, satis superque Deus hominibus providit, quod attinet ad notitiam, quam de natura divina habere debebant. Non solum enim lumen naturale acumenque intellectus illis tribuit, quo qui prudentiores forent, in notitiam veri Dei per ea quae facta sunt possent devenire, eamque ceteris communicare, sed etiam a principio primum parentem scientia et fide supernaturali imbuit, a quo notitia veri Dei et aliarum rerum, quae sunt necessariae ad salutem, in posteros derivaretur, ac deinde per intervalla temporum incredibili rerum divinarum luce, tum Verbo Incarnato, tum aliis contionatoribus praedicantibus abunde universum orbem terrarum illustravit ».

ARRIAGA (De Deo, disp. 2 sect. 3): « Frequentissime invenimus homines multos, etiam si simpliciter rationis capaces, ita tamen hebetis ingenii, ut etiam quando conatur alius res faciliores eis persuadere, exemplis facillimis eas res declarando, tamen vel non percipiant, vel summe difficulter. Quo ergo fundamento possumus dicere, istos et similes etiam sine ullo magistro ex se ipsis incoepturos et continuaturos ratiocinationem et discursum adeo metaphysicum, quo Dei exsistentia probatur? Ego sane vix dubito, quin multi possint inveniri, in quibus nec per umbram similis excitetur ratiocinatio: poterunt ergo habere ignorantiam invincibilem; hominem vero mediocris ingenii, cui semel iam excitata est species de Deo, non posse ignorare invincibiliter Deum ».

202. Secundum CLAUDIUM SEYSELL (De providentia divina, Parisiis 1520 p. 2 art. 3) plurimi gentiles adulti excluduntur quidem a beatitudine supernaturali, sed post mortem descendunt sicut infantes non baptizati in limbum. Quam doctrinam de « limbo adultorum » unus alterve theologus defendebat, quamvis communiter impugnabatur.

BILLOT homines corpore et mente adultos in duos classes distinguit; altera complectitur eos qui mente adulti quidem sunt relate ad res terrenas, quotidianas, sed non quoad res superiores, religiosas, morales: altera eorum qui secundum mentem simpliciter sunt adulti. Priores sola ratione pervenire non possunt ad cognitionem Dei, sed indigent instructione de Deo, quae instructio est condicio sine qua non; si ergo non docentur, sine culpa propria manent in ignorantia Dei invincibili. Alii vero solo lumine rationis Deum possunt cognoscere et habent obligationem hanc cognitionem aliis communicandi; si huic obligationi desunt, per eorum peccatum alii manent in ignorantia Dei. Adulti, in re religiosa tamen infantes, non possunt peccare, et ita moriuntur, si non baptizantur, cum solo peccato originali.

203. In thesi negamus esse adultos qui, per longius tempus, sint in omnimoda ignorantia Dei invincibili sine propria culpa. Atheismus est non cognitio veri Dei; distinguitur in practicum, qui practice negat Deum; habetur si quis ita vivit, ac si non esset Deus; et theoreticum, qui iterum dividitur in theoreticum positivum, si quis positive statuit doctrinam, sive systema philosophicum, quod exsistentiam Dei negat; theoreticum negativum, qui consistit in non cognitione Dei, mera ignorantia Dei; adest, si quis invincibiliter, sine propria culpa, nihil scit vel scivit de Deo. Thesis loquitur de atheismo theoretico negativo.

Adultus intelligitur ille, qui vere ad usum rationis pervenit. Quomodo homo ad usum rationis perveniat et quando, thesi non determinatur; hoc variatur secundum ingenium, secundum circumstantias externas loci, educationis etc. Distinctionem tamen inter adultos simpliciter, et adultos in rebus profanis, non vero in re religiosa et morali non admittimus, quia cognitio Dei, ut ex thesi apparebit, non est difficilis. Alia autem est quaestio, utrum in casibus specialibus naturalis evolutio hominis in re religiosa et morali (sive ex defectuosa indole subiecti, sive ex perverso influxu aliorum) ita impediri possit, ut talis homo ad cognitionem Dei non perveniat, licet in aliis rebus omnino appareat adultus. Absolute hoc esse possibile non videtur negandum, sed neque facile est supponendum. Talis homo pertineret ad illos paucos, « in quibus natura nimium depravata est », ut dicit S. Augustinus (infra nr. 221). Non dicimus statim cum homo ad usum rationis pervenit, adesse hanc cognitionem, multo minus eam esse primam intellectualem cognitionem, sed tempore relative brevi postquam ad usum rationis venit, haec quoque cognitio aderit.

Cognitio Dei non intelligitur scientifica, sed vulgaris, « primitiva », quae sufficit, ut homo possit et debeat incipere vitam religiosam (cf. supra nr. 43). Debet cognoscere Deum ut sibi superiorem, dominum, cuius praecepta (legem moralem naturalem) sequi debet, qui est vindex huius legis. Cognitio huius legis moralis absolute obligantis aperte manifestat adesse cognitionem legislatoris, Dei.

Nihil affirmatur directe de via qua homines de facto ad cognitionem Dei perveniunt, utrum sola sua ratione, an per instructionem, traditionem, revelationem. Plurimis sine dubio haec notitia primo traditur; utrum sint homines, qui sola ratione ad primam cognitionem Dei pervenerint, difficile scitur; sed etiamsi homini adulto notitia Dei non communicatur per alios, primitiva cognitio Dei ex naturali Dei manifestatione in creaturis est adeo facilis, obvia, spontanea, universalis, ut de facto non sit homo adultus, qui Deum ignoret.

Thesis non loquitur de sola possibilitate neque de viribus mere naturalibus, sed de homine sicuti in praesenti ordine supernaturali post peccatum originale, ergo in statu naturae lapsae et reparatae invenitur, neque auxilium gratiarum excluditur.

DOC. ECCLESIAE

204. Ecclesia docet seriam Dei voluntatem salvificam universalem (cf. Conc. Trid. s. 6 c. 2 et 3; Denz 794, 795; Err. Ians. 5; Denz 1096; Alex. VIII prop. damn. 4 et 5; Denz 1294, 1295); porro ad salutem in adultis requiritur fides actualis (Conc. Trid. s. 6 c. 8; Denz 801), ad quam cognitio Dei necessario praerequiritur (Conc. Vatic. s. 3 c. 3 et 4; Denz 1790, 1799). Cum hac autem doctrina vix componi posse videtur, esse homines vere adultos, qui sine propria culpa sint in invincibili ignorantia Dei.

Alexander VIII damnavit propositionem: « Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis. Philosophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum » (Denz 1290). Damnata est haec propositio ut erronea, quod VIVA ita explicat: « Est autem erronea, utpote quae non immediate adversatur doctrinae revelatae, sed mediate; opponitur enim dumtaxat conclusioni theologicae erutae ex una praemissa de fide et altera naturaliter cognita: de fide enim est, reum esse odii divini ac gehennae, qui Deum offendit; naturaliter vero apertissime cognoscitur, ut mox explicabimus, Deum offendere, saltem tamquam supremum legislatorem, qui advertit, operationem quam ponit, esse disconvenientem naturae rationali et rectae rationi, atque adeo a supremo legislatore prohibitam, cum divinae prohibitionis veluti praeco sit dictamen rationis, etiamsi tunc Deus ignoretur sub conceptu entis optimi et a se, aut primae causae, aut de illo sub tali explicito conceptu actu non cogitetur. Vel saltem est lumine naturae notum dari Deum, illumque prohibere, quae rectae rationi adversantur, adeo ut in praesenti providentia moraliter contingere non possit, quod detur invincibilis Dei ignorantia, aut inadvertentia, dum peccatur ». Si autem hic est sensus damnationis, in illa contineri videtur: Qui (in praesenti ordine providentiae) legem moralem obligantem novit, de facto habet aliquam cognitionem Dei.

205. Decisio in quaestione Lovaniensi (supra nr. 14). Orta enim quaestione, utrum per reprobationem 11 Oct. 1864 et 2 Martii 1866 factam reprobata quoque sit doctrina quae a professoribus 1 Febr. 1860 exposita erat, responsum est a Card. PATRIZI, 30 Aug. 1866: « non ea sunt ista dubia quae novam rei iam definitae interpretationem ac declarationem requirant: iis enim penitus diluendis per ipsas Sacrarum Congregationum responsiones fit abunde satis... Omnia profecto ad quaestionem Lovanii agitatam spectantia, ideoque etiam doctrinae expositio a quattuor Lovaniensibus professoribus die 1 Februarii anno 1860 subscripta ad examen fuerunt revocata et prae oculis habita, dum per memoratas responsiones quaestio definiretur ». Et Episcopi, cum responsum mitterent Universitati, epistula sua (17 Dec. 1866) dixerunt: « Porro ex aliis litteris eiusdem Eminentissimi Cardinalis liquet, praefatam expositionem doctrinae 1 Februarii 1860 comprehendi in resolutione utriusque Congregationis S. Officii et Indicis die 2 Martii huius anni edita. Hae decisiones adeo clarae et luculentae sunt, ut causa tamquam definitive decisa habenda sit ». Secundum doctrinam vero hic reprobatam requiritur instructio, auxilium intellectuale externum ad hoc, ut homo ad talem evolutionem rationis perveniat, ut legem naturae, quae cordibus quidem inscripta est, legere et Deum cognitione certa et clara cognoscere possit (supra nr. 14). Ex reprobatione ergo videtur concludi posse, cognitionem Dei et legis moralis non esse tam difficilem, ut specialem illam evolutionem rationis exigat.

PIUS IX, Encycl. « Quanto conficiamur maerore » 1863 (de indifferentismo) dicit « naturalem legem eiusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta » (Denz 1677). (In Catechismo Romano, de decalogi observatione, nr. 3: « Nemo enim est, quin sibi a Deo legem in animo insitam esse sentiat, qua bonum a malo, honestum a turpi, iustum ab iniusto possit secernere »).

Conc. Vaticanum solum egit de facultate, non de exercitio, et propterea formam canonis ita mutavit, ut non iam de exercitio intelligi posset (supra nr. 27).

S. SCRIPTURA

206. 1) S. Paulus in epistula ad Romanos ostendit universalem culpabilitatem hominum, qui meriti sunt iustam iram Dei. Deus se etiam gentibus in creatione ita manifestaverat, ut sint inexcusabiles, si verum Deum non colunt.

Neque dici potest, eum de philosophis tantum loqui. Nam corruptio morum, quam describit et peccata enumerata non erant exclusive propria philosophis, neque imprimis a cultis et sapientibus committebantur, sed universalia erant usque ad infimam plebem. Haec autem corruptio erat poena pro eo quod non coluerint verum Deum: ita explicite v. 24, 26, 28. Neque v. 21, 22, tantum de philosophis sermo est (si omnino illi « sapientes » philosophi intelliguntur); nam sunt iidem, qui v. 23; non autem dici potest quod praecise philosophi volucres, quadrupedes et serpentes ut deos coluerint.

Sed s. Paulus describit solum factum historicum defectionis generis humani a Deo, originem primam idololatriae; utitur enim aoristo (v. 21, 22) quo unicum factum historicum refertur.

Resp. Vers. 18-20 utitur tempore praesenti, et culpa statuitur non de praeteritis, sed pro praesenti quoque tempore et omnino universaliter; et corruptio morum est poena et supponit culpam. Praeterea concedi nequit illam unicam esse et exclusivam significationem aoristi; significat potius actionem in se conclusam et finitam (cf. v. 24 ss., ubi sine dubio agit de iis quae eo tempore adhuc fiebant; cf. v. 32).

207. Deinde c. 2 ostendit, quomodo etiam gentiles, qui positivam legem Dei non habent, legem tamen habent inscriptam in cordibus suis, inter bonum et malum distinguunt, et secundum hanc legem iudicabuntur in iudicio Dei; coram Deo ergo de suis actionibus respondere debent; coram Deo autem culpam contrahere non potest, qui Deum invincibiliter sine propria culpa ignorat. Ita s. Paulus universalitatem culpae effert, tum Iudaeorum, tum gentilium 3, 9 ss. 23.

208. Obi. Cap. 2 s. Paulus non loquitur de gentilibus fidei gratiam non habentibus, sed de Ethnicochristianis; ita enim in traditione textus explicatur.

Resp. Graeci (Cornely citat Orig., s. Chrysost., s. Cyrill. Alexandr., Theodor. Cyr., s. Ioan. Damasc., Theophylact., Oecumenium, Euthymium) et plerique Latini (idem citat Tertull., s. Hilar., s. Ambros., s. Hieronym.; et ex posterioribus interpretibus Herveum Burdigalensem, s. Thomam, Nicol. Lyranum, etc. Salmer., Toletum, Bernardinum a Piconio) et recentes exegetae vix non omnes textum intelligunt de ethnicis non conversis ad fidem. S. Augustinus, quamvis huic explicationi probabilitatem non videtur negare, oppositam tamen de ethnicochristianis absolute praefert, quem (secundum Cornely) sequuntur s. Prosper, s. Fulgentius; deinde aliqui Latini (Petrus Lombardus, s. Thomas, alii) utramque sententiam proponunt, quin appareat, utram praeferant; posteriores (Estius, Natalis Alexander, alii) sententiam de ethnicochristianis longe probabiliorem habent; Baius tandem priorem reiecit ut pelagianam et solam secundam tenendam esse dixit.

209. Sed s. AUGUSTINI explicatio in textu s. Pauli non habet fundamentum. Nam « naturaliter » (v. 14) non significat, ut Pelagiani volebant, « per solas vires naturales, sine auxilio gratiae » eos opera bona, virtutes perficere, sed « natura » (φύσει) dicitur in oppositione ad « positivam legem », et sensus est « natura magistra et duce » (s. THOMAS: « naturaliter, i. e. per legem naturae ostendentem eis, quid sit agendum »; apud CORNELY, p. 136). S. Paulus enim non loquitur de principiis operationum, sed de norma earum et unde illa sit nota. Immo haec explicatio ne componi quidem apte cum contextu potest. « Contra s. AUGUSTINI sententiam praeprimis monemus, in tota hac priore epistolae parte de Ethnicochristianis, quatenus Iudaeochristianis opponuntur, Apostolum non loqui. Totus enim in eo versatur, ut Iudaeos quamvis scriptam Legem habeant, non minus quam gentes, quae scripta Lege careant, sub peccato esse demonstret. Contexta igitur oratione nomen gentium de Ethnicochristianis interpretari prohibemur. Accedit quod gentes hae legem supernaturaliter revelatam non habere dicantur, id quod de Ethnicochristianis, cum non minus, quam Iudaeochristiani, in lege sint Christi (1 Cor 9, 21), nullo modo dici potest. Praeterea alibi Paulus naturam opponit gratiae eamque corruptam esse docet, cum natura nos esse filios irae divinae dicat (Eph 2, 3); quo cum iure ergo hoc in loco idem nomen, nullo epitheto addito neque ulla adhibita cautione, de gratia vel potius de natura per gratiam reparata et elevata usurpasse asseritur? Cur porro cum emphasi dixisse supponitur, Ethnicochristianos qui Legem non haberent per naturam gratiam reparatam ea quae Legis sunt facere, ac si Iudaeochristiani, quia Legem haberent, non per naturam gratia reparatam ea quae Legis sunt facerent? Demum si legitime concluditur Ethnicochristianos, quia per gratiam ea quae Legis sunt faciunt, sibi ipsis esse legem, legitime quoque concluditur, Iudaeochristianos, quia per gratiam Legem implent, sibi ipsis esse normam agendi, neque ullo modo intelligitur, quid tota haec sententia hoc in loco sibi velit. Quamvis igitur doctrina, quam S. Augustinus locis allegatis proponit, per se sit vera, eam tamen paulinis verbis, quae explicare vult, doceri aut insinuari concedere non possumus » (CORNELY, p. 141 s.).

Ergo ad obi. supra positam dicendum est 1) praevalens traditio non est pro explicatione de ethnicochristianis; cur autem s. AUGUSTINUS eam praetulerit, ex condicionibus temporis intelligitur; 2) ea explicatio considerato ipso textu s. Pauli apparet impossibilis.

Sententia BAI, explicationem de gentibus non conversis ad fidem esse pelagianam, damnata est (Denz 1022; cf. 1025; 1035).

210. 2) Cognitio veri Dei in s. Scriptura numquam proponitur ut res valde difficilis, sed facilior aliis cognitionibus. Ita Sap 13, 9 de « sapientibus », et a v. 10 de aliis, qui summa stultitia agunt.

211. 3) Numquam ignorantia Dei in s. Scriptura excusatur; e contra idololatria, cultus non vero Deo exhibitus, semper proponitur ut peccatum neque « populi idololatrae considerantur ut infantes innocentes, sed semper ut homines pessimi, gravissimarum poenarum rei » (Pesch, nr. 24). Cf. Ps 113, 4-8; Sap 12, 4, 23 ss.; 1 Petri 4, 3 s.

PATRES

212. S. IUSTINUS, Apologia II, nr. 6 appellationem Dei dicit « rei non enarrabilis insita naturae hominum opinio » (MG 6, 453; R 130).

THEOPHILUS, Ad Autolycum, 1. 1 nr. 6 et 7 (cf. supra nr. 67) ostendit quomodo ex operibus Deus cognoscitur, Deus « cuius spiritus vivificat omnia, quem si apud se retineat, hoc universum deficiet. Huius spiritu, o homo, loqueris, huius spiritum ducis, atque hunc ignoras. Hoc autem tibi accidit ob mentis obcaecationem et cordis duritiem. Sed, si vis, potes sanari: da medico et punget oculos mentis et cordis tui ... » (MG 6, 1034 s.).

S. IRENAEUS, Ad. haeres., 1. 2 nr. 6: « hoc ipsum omnia cognoscunt » (supra nr. 53).

213. MINUCIUS FELIX, Octavius, c. 17: « Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur? ». Haec ulterius exponit; c. 18 vide supra nr. 68. Deinde concludit: « Quid? quod omnium de isto habeo consensum? Audio vulgus cum ad caelum manus tendunt, nihil aliud quam Deum dicunt et Deus magnus est, et Deus verus est, et si Deus dederit: vulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio? » (ML 3, 285 ss.).

214. TERTULLIANUS, Apologeticus, nr. 17: « Haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? Quae, licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, Deum nominat, hoc solo nomine, quia proprie verus sic unus: Deus magnus, Deus bonus, et Quod Deus dederit, omnium vox est. Iudicem quoque contestatur illum: Deus videt et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem Dei vivi; ab illo, et inde descendit » (ML 1, 375; R 275). De spectaculis, nr. 2: « Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem » (ML 1, 631; R 287). Adversus Marcionem, 1. 1 nr. 10 (supra nr. 53); De testimonio animae, 5 (supra nr. 85).

215. CLEMENS ALEXANDRINUS, Stromata 5, 13, 87, 1: « Dei quidem unius omnipotentis manifestatio apud omnes, qui recte sapiunt, omnino erat naturalis, et aeternum ex divina providentia beneficium percipiebant plurimi, qui non plane omnem exuerunt pudorem adversus veritatem » (MG 9, 128; R 425); 5, 14, 133, 7 s.: « Parentis igitur ac rerum omnium effectoris omnia ab omnibus, nativa quadam vi ac sine disciplinae argumento, percipiuntur ... Nullum autem genus usquam agricolarum aut pastorum, neque etiam eorum qui in civitate degunt, potest vivere, quin superioris fide praeoccupatus fuerit » (MG 9, 196; R 425).

ORIGENES, Contra Celsum, 1. 1 c. 4; « Qui iustum in se Dei iudicium attrahunt, debitam suis peccatis poenam declinarent, si non omnes haberent, secundum communes notiones, opinionem sanam de re morali. Quapropter nihil mirum est quod ipse Deus ea, quae per prophetas et salvatorem docuit, inseverit in omnium hominum animis; ut inexcusabilis in divino iudicio sit omnis homo, habens sensum legis scriptum in suo corde ». (MG 11, 661; R 512).

216. ARNOBIUS, Adversus Nationes, 1. 1 c. 33: « Quisquamne est hominum, qui non cum istius principii notione diem primae nativitatis intraverit? cui non sit ingenitum, non affixum, immo ipsi pene in genitalibus matris non impressum, non insitum, esse regem ac Dominum, cunctorum quaecumque sunt moderatorem? Ipsa denique hiscere si animantia muta potis essent, si in linguarum nostrarum facilitatem solvi, immo si arbores, glebae, saxa, sensu animata vitali vocis sonitum quirent et verborum articulos integrare, ita non duce natura et magistra, non incorruptae simplicitatis fide, et intelligerent esse Deum, et cunctorum dominum solum esse clamarent? » (ML 5, 757).

LACTANTIUS, De divin. instit., 1. 1 c. 2 nr. 5 (supra nr. 68).

EUSEBIUS, Praepar. evangelica, 1. 2 c. 6: « Natura et cogitationibus per se doctis magisque a Deo doctis, pulchrum quid et utile exsistere, quod indicat Dei nomen et substantiam; omnes enim homines communibus rationibus praesumpserunt, creatore universorum illud omni rationali et intelligenti animae per naturales cogitationes inserente; praesumptione tamen quae secundum naturam est non usi sunt » (MG 21, 140; R 662).

217. S. ATHANASIUS, Oratio contra gentes: multis ostendit, quomodo e rebus creatis, ex ordine in universo cognosci debeat Deus, sicuti in civitate bene ordinata princeps regens cognoscitur, licet non videatur. Ordo enim est signum ducis et rectoris. « Similiter cum in corpore membrorum inter se concordiam observamus, nec oculum auri adversari, nec manum cum pede dissidere, sed singula membra proprium officium absque seditione persolvere, inde concludimus necessario, animam in corpore esse quae illa regat, quamvis illam non videamus, ita ergo ex ordine et harmonia universitatis Deum gubernatorem cogitemus necesse est, eumque unum, non multos esse » (nr. 38; MG 25, 75). « Quae cum ita sint, nihilque extra ipsum exsistat, sed caelum et terra atque omnia quae his continentur ex illo pendeant, nihilominus stulti homines eius cognitione et cultu repudiatis, ea quae non exsistebant iis quae exsistebant praetulerunt et loco Dei vere exsistentis, res, quae nullo modo erant, deos fecerunt: servieruntque creaturae potius quam Creatori, quod certe stultum admodum et impium fuit. Idem enim est ac si quis opus, non opificem, dignum admiratione putaret, et aedificia civitatis alicuius admiratus, architectum sperneret: vel si quis musicum aliquod instrumentum laudandum existimans, eius contemneret artificem. Insani profecto et valde caeci! » (nr. 47; MG 25, 94 s.).

218. S. HILARIUS, In Ps. 52, nr. 2: « Stultus in corde suo dicit: Non est Deus; quia, si vellet verbis oris hoc eloqui, stultus esse sicut est, publici assensus iudicio argueretur. Quis enim mundum contuens Deum esse non sentiat? Sed fit frequenter, ut, cum nos veri necessitas ad confessionem Dei cogat, oblectatio tamen vitiorum Deum nobis non esse persuadeat, et, quod contra fidem credimus, id tamen de consilio impii cordis eloquamur » (ML 9, 325; R 888).

S. BASILIUS, In Hexaemeron, homil. 9 nr. 3 ad verba Producat terra animam viventem describit finalitatem, instinctum in animalibus; deinde: « Quis sermo haec possit assequi? quis capiet auditus? quodnam tempus satis erit dicendis enarrandisque opificis miraculis omnibus? Dicamus et nos cum propheta: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti. Itaque haud excusari poterimus, quod ea quae conducibilia sunt, litteris non sumus edocti: quandoquidem id quod utile est, per legem naturae citra doctrinam nobis eligere licet. Scis quid a te boni praestandum sit proximo? Quod tibi ipsi ab altero vis fieri. Nosti quid sit malum? Quod ipse nolis ab alio pati » (ML 29, 195).

S. GREGORIUS NAZIANZENUS, Orat. 2 theol., supra nr. 55.

219. S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, Ad popul. Antioch., hom. 9 inter alia quaerit cur s. Scriptura non ab initio fuerit. « Quid igitur, dicet aliquis, Scripturae non sunt utiles? Utilissimae sane, et admodum necessariae. Et si utiles, inquit, qua de causa non sunt traditae nobis ab initio? Quia non per litteras, sed per res Deus naturam humanam docere volebat. Quid tandem est, per res? Per ipsam creaturam. In hanc enim sententiam incidens Apostolus et in gentiles intendens dicentes: Non ab initio Dei cognitionem ex Scripturis didicimus, vide quomodo respondit (citat et explicat Rom 1, 18 ss.)... Si enim per libros docuisset et litteras, litterarum quidem peritus scripta didicisset, illitteratus vero nihil inde adiutus abiisset, si quis alius non induxisset; dives librum emisset, pauper emere non potuisset; rursum, qui sciret vocem illam per litteras significatam, intus posita nosset: Scytha vero et Barbarus, et Indus et Aegyptius, et omnes lingua carentes illa, nihil edocti abiissent. Hoc autem de caelo dicere non licet, sed et Scytha et Barbarus, et Indus et Aegyptius, et omnis homo super terram incedens hanc vocem audiet: non enim per aures, sed per oculos in mentem incidit nostram. Visibilium autem participatio eadem est, neque differens sicut linguarum: in hunc pariter librum et idiota et sapiens intueri poterunt, et pauper et dives, et quocumque quis venerit, in caelum respiciens, sufficientem capiet doctrinam ex aspectu; quod quidem et ipse Propheta innuens et demonstrans, quod vocem creatura et barbaris emittat et Graecis, et omnibus in universum hominibus intellectu facilem, dicebat: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quod autem dicit tale est: Non est gens neque lingua quae hanc vocem intelligere non possit; sed talis est ipsorum vox, ut ab omnibus hominibus audiri possit » (MG 49, 105). In ep. ad Rom., hom. 3 nr. 2, supra nr. 56.

220. S. HIERONYMUS, Epist. ad Algasiam, c. 8: « Et extra haec omnia naturalem legem scriptam in cordibus nostris idem Apostolus docet. Cum enim Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt, faciunt, isti Legem non habentes ipsi sibi sunt Lex, qui indicant opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia. Ista lex quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato est, et universi homines praevaricatores legis sunt, et idcirco iustum iudicium Dei est scribentis in corde humani generis: Quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris » (ML 22, 1024 s.). In Ps. 95, 18: « Et nos, et omne humanum genus naturaliter intelligit Deum. Nullae enim gentes sunt, quae naturaliter non intelligant creatorem suum. Licet enim lapides et ligna venerentur, tamen intelligunt aliquid maius esse quam ipsi sunt, et in errore suo iudicant se habere sapientiam, hoc est, nulla gens est quae naturaliter non intelligat Deum » (R 1393). In ep. ad Gal., 1. 1 c. 1, 15: « Non est autem ipsum, ut revelaret Filium suum in me, quod si diceret, ut revelaret Filium suum mihi. Cui enim quid revelatur, huic illud potest revelari, quod ante in eo non erat. In quo vero revelatur, illud revelatur, quod prius fuit in eo, et postea revelatum est. Simile est illud in Evangelio: Medius in vobis stat, quem vos nescitis. Et alibi: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. Ex quo perspicuum fit, natura omnibus Dei inesse notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, et non habere semina in se sapientiae et iustitiae reliquarumque virtutum » (ML 26, 326).

221. S. AUGUSTINUS, In Ioannem, tract. 106 nr. 4: « Quod Deus dicitur universae creaturae, etiam omnibus gentibus, antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis, in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur auctorem. In hoc ergo, quod fecit hunc mundum caelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus » (ML 35, 1910; R 1841). De vera religione 69 (ML 34, 153) negatio religionis semper est ex culpa. Sermo 69, 3: « Pauci inveniuntur tantae impietatis ut impleatur in eis quod scriptum est: dixit stultus in corde suo: non est Deus. Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas paucorum est, ita et magna impietas, nihilominus paucorum est » (ML 38, 441). In Ps. 73, nr. 25, supra nr. 70.

222. S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, In Genesim, 1. 1 nr. 2: « Quamvis apud servientes idolis corrupta sit nec vera esse videatur ratio discernendi quis sit universorum factor, attamen innata et necessaria lex movet et spontanea scientia excitat ad concipiendum aliquid praestantius et nobis incomparabiliter melius, id est Deum » (MG 69, 36; R 2093). Contra Iulianum, 1. 2: « Quin etiam ipsum religionis nostrae accusatorem Iulianum deprehendemus idipsum confiteri, cum affirmat Dei cognitionem rem esse, quae non doceatur sed per se discatur ab hominibus. His autem verbis utitur: Doceri autem non posse Dei notitiam, verum a natura datam hominibus, primum nobis argumentum esto, quod commune est omnium hominum et privatim et publice, sigillatim et per nationes, numinis studium. Omnes enim, a nemine docti, numen aliquod credimus, de quo accurate disserere non cuivis modo difficile, sed et iis, qui eius cognitione sunt imbuti, omnino impossibile ... (Citato altero textu Iuliani pergit): Videsis ergo, ut crasso et circulatorio, atque, ut ita dicam, sordido errore abiecto, plebeiorumque hominum opinione relicta, non omni prorsus notitia Dei caruerunt, sed quae et quanta sit eius virtutis exsuperantia assecuti sunt, quae ordinis legibus tam vastam et admirabilem mundi molem subdiderit. Verum alii, de quibus sermo est, neque ex creaturis Deum agnoverunt, sed tanto stupore tenebantur, sic omnem humanitatis sensum amiserant, ut non caelo, terrae ac lunae solum reliquisque sideribus divinos honores tribuerent, sed et in templis varia simulacra collocarent, iisque non hominibus tantum figuras insculperent, sed etiam brutorum animantium et avium et reptilium, deosque ipsa et servatores nominarent » (MG 76, 579 s.).

223. THEOPHYLACTUS, In Rom 1, supra nr. 58.

S. GREGORIUS MAGNUS, Moralia 1. 11 c. 4: « Quis ignorat, quod omnia haec manus Domini fecerit? Ac si aperte dicat: Sive sensu tardiores sive sublimia sapientes, sive terrenis actibus deditos seu huius mundi occupatos inquisitionibus requiras, cuncta haec creatorem omnium fatentur et de potestate eius concorditer vivunt » (ML 75, 956); 1. 27, c. 5, supra nr. 84.

S. IOANNES DAMASCENUS, De fide orthodoxa, 1. 1 c. 1: « Non nos tamen in omnigena ignorantia reliquit Deus. Nemo quippe est cui non hoc ab eo naturaliter insitum sit, ut Deum esse cognoscat. Quin ipsae res conditae earumque conservatio atque gubernatio divinae naturae praedicant maiestatem » (MG 94, 789; R. 2338).

224. In doctrina Patrum ergo continetur:

  1. Aliqua Dei cognitio homini naturalis est, naturae insita, cum natura habetur; eorum ergo est qui hanc naturam habent, nemo est, qui eam non habeat. Acquiritur haec cognitio viribus innatis et connaturalibus, neque ab aliqua circumstantia per liberum arbitrium aliorum hominum posita dependet.

  2. Haec cognitio est spontanea, facilis, obvia; non exigit inquisitionem; habetur sine magistro.

  3. Atheismus et Polytheismus sunt errores culpabiles.

  4. Lex moralis obligans in conscientia inscripta est cordibus omnium hominum; haec lex facile cognosci potest et de facto omnibus nota est.

His autem nihil aliud enuntiatur, nisi: omnes homines adulti habent (habuerunt) aliquam cognitionem Dei; invincibili ignorantia inculpabilis non habetur; non sunt adulti athei negativi.

225. Obi. Patres certo non loquuntur de infantibus, sed de adultis, qui usum rationis habent; sed eorum dicta intelligi forte possunt de adultis in re morali et religiosa; hinc non obstante doctrina Patrum admitti posset, esse homines mente adultos ita ut usum rationis habeant in rebus terrenis, communibus, ordinariis, quae ad vitam individualem et socialem spectant, non vero adultos in re religiosa, ita ut in re religiosa et morali aequiparandi sint infantibus (supra nr. 202).

Resp. Si adulti sensu explicato intelliguntur, doctrina Patrum esset mera tautologia; scl. omnes adulti (i. e. in re religiosa adulti, i. e. qui noverunt Deum et legem moralem) noverunt Deum et legem moralem. Praeterea in obiectione supponitur huiusmodi cognitionem esse difficiliorem, ita ut a pluribus sine magistro non habeatur sed neque haberi possit; Patres e contra docent cognitionem esse facilem, quae sponte et sine magistro oriatur, et in iis quoque invenitur qui non connumerabantur inter cultos.

THEOLOGI

226. Theologi medii aevi eandem omnino profitentur doctrinam. Verba HUGONIS A S. VICTORE (De Sacramentis, 1. 1 p. 3 c. 1) Deum notitiam suam ab initio ita temperasse, « ut sicut numquam quid esset poterat comprehendi, numquam quia esset poterat ignorari » sua faciunt.

ALEXANDER HALENSIS, Summa, tract. introduct., q. 2 m. 2 c. 1 ad quaestionem « utrum sit in naturali potentia cognoscere Deum an requiratur gratia superaddita » respondet « secundum Hugonem in suis Sententiis (De sacramentis christ. fidei): Deus notitiam suam ab homine sic ab initio temperavit, ut sicut numquam quid esset poterat comprehendi, numquam quia esset poterat ignorari. Dicendum ergo quod cognitio de Deo quia est potest haberi per naturalem rationem, sed cognitio quid est non ». Deinde citat quoque Ioannem Damascenum (De fide orthod., 1. 1 c. 1). « Ipsa creatio et permanentia et gubernatio rerum magnitudinem divinae praedicant naturae; unde omnibus cognitio exsistendi Deum naturaliter inserta est ». Cf. P. 1 inq. 1 tr. 1 q. 1 c. 2.

S. BONAVENTURA, in 1 d. 8 p. 1 a. 1 q. 2: « Intellectus autem noster deficit in cogitatione divinae veritatis quantum ad cognitionem quid est, tamen non deficit quantum ad cognitionem si est. Unde Hugo: Deus ab initio ... ignorari. Quia ergo intellectus noster numquam deficit in cognitione Dei si est, ideo nec poterat ignorare ipsum esse simpliciter nec cogitare non esse ».

S. THOMAS. Eius doctrina de necessitate conversionis ad Deum, quamprimum adest usus rationis (1, 2 q. 89 a. 6) excluditur posse esse homines adultos qui sine culpa invincibiliter Deum ignorent. Cf. c. g. 3, 38.

227. Uti supra (n. 200) dictum est, a saeculo 16 aliqui theologi putabant, ob ea quae de incolis regionum de novo detectarum initio narrabantur, inveniri homines, qui per longius tempus Deum ignorarent. Melior tamen inquisitio ostendebat, illos populos non fuisse areligiosos neque sine ideis moralibus. Hi theologi opinionem suam ex fontibus revelationis probare non poterant; putabant tamen eam aliqua saltem ratione cum doctrina traditionis adhuc componi posse. Non raro quoque pro argumento afferebatur difficultas exsistentiam Dei demonstrandi argumentatione stricte dicta. Talis argumentationis scientificae non omnes homines adultos capaces esse, facilius concedi potest; sed cognitio primitiva de qua proprie quaeritur, non debet esse argumentatio scientifica.

Hinc facile intelligitur partem theologorum multo maiorem retinuisse et defendisse doctrinam traditam.

228. SUÁREZ, Metaph. disput. 29 sect. 3: « Quamvis in rigore non sit notum nobis Deum esse tamquam omnino evidens, esse tamen veritatem hanc adeo consentaneam naturali lumini et omnium hominum consensioni, ut vix possit ab aliquo ignorari ... Haec autem notitia Dei dupliciter potest intelligi, uno modo sub aliqua ratione confusa et communi, ut sub ratione eiusdem superioris numinis, quod possit nos adiuvare aut beatos efficere, vel aliquid simile, qui conceptus, licet in verum Deum conveniat, potest tamen etiam falsis diis applicari. Alio modo id potest intelligi de cognitione veri Dei per conceptum supremi entis, quo maius esse non potest, quodque sit principium ceterorum, et hoc modo videtur loqui Augustinus ... Et eodem sensu dixerunt Tertullianus in Apol. c. 17, et Cyprianus de idolor. vanit. Summa delicti est nolle eum cognoscere quem ignorare non possit, et in eodem dixerunt alii quos supra citavi, hominibus esse naturaliter insitam cognitionem veri Dei. Haec autem cognitio neque in omnibus provenit ex demonstratione, quia non omnes sunt capaces eius, neque ex sola terminorum evidentia (arg. ontologicum) ... Duplici ergo ex capite oriri potuit haec notitia: primo ex maxima proportione, quam haec veritas habet cum natura hominis: proposita enim hac veritate et explicatis terminis, quamquam non statim appareat omnino evidens, statim tamen apparet per se consentanea rationi et facillime persuadetur homini non omnino prave affecto. Quia nihil apparet in ea veritate, quod repugnet aut difficilem creditu eam reddat, et e contrario multa sunt, quae statim inclinant ad assentiendum illi veritati; multa inquam, non solum Metaphysica et Physica, sed etiam moralia, nec solum externa, sed etiam interna. Nam si homo in se ipsum reflectatur, cognoscit se non esse a se, neque sibi sufficere ad suam perfectionem, nec creaturas omnes quas experitur sibi satis facere; immo agnoscit in se naturam excellentiorem illis, quamquam in suo gradu imperfectam, quia tam in cognoscendo verum quam in amando bonum sese cognoscit imbecillem et infirmam. Unde facillimo negotio homo sibi persuadet indigere se superiori natura, a qua ducat originem et a qua regatur et gubernetur. Secundo fundata est haec generalis notitia in maiorum traditione et institutione tam filiorum a parentibus, quam imperitorum a doctoribus. Ex quo etiam generalis sensus apud omnes gentes percrebuit et recepta est, quod Deus sit; unde haec notitia maiori ex parte videtur fuisse per humanam fidem, praesertim apud vulgus, potius quam per evidentiam rei. Videtur tamen fuisse cum quadam evidentia practica et morali, quae sufficere poterat ad obligandum tum ad assentiendum huic veritati, quod Deus sit, tum etiam ad colendum ipsum ». Quomodo lex naturalis omnibus nota sit, vide De Legibus, 1. 2 c. 8 n. 5 ss..

229. DE LUGO, De Incarnatione, disp. 5 sect. 6 nr. 106: « Respondeo gravissimos theologos negare de facto dari ignorantiam invincibilem Dei in ullo homine adulto, et afferri multa Patrum loca, quae saltem probant, rarissimam esse illam ignorantiam ». Nr. 107: « Sed demus, dari in aliquo eam ignorantiam pro brevi tempore, nego tamen dari pro diuturno, et multo minus per totam vitam; semper enim suberit aliquod dubium de obligatione inquirendi, quod etiam apud Barbaros et apud incultissimos Indos ita contingere probat late P. Iacob Granado ». Similiter VÁZQUEZ, disp. 19 c. 3; ESPARZA, De Deo, 1. 1 q. 1 ad 1; LESSIUS, De providentia, 1. 1 c. 2; BILLUART, De Deo, diss. 1 a. 4; et ita generatim theologi. Et cum ultimis annis opinio proponeretur, secundum quam magna pars hominum « adultorum » esset in ignorantia Dei invincibili sine propria culpa, communiter non est admissa.

Obiectiones

230. 1. Experientia docet esse populos sine ulla religione, sine ulla notitia morali; praeterea historia religionum docet post multas tandem generationes humanum genus paulatim ad religionem ethicam et ad monotheismum pervenisse.

Resp. Experientia docet contrarium; quo magis enim inquiritur, eo magis apparet non esse gentes religione destitutas. Hypothesis vero evolutionis ascendentis in re religiosa non correspondet factis, et in dies magis relinquitur.

  1. Si cognitio Dei tam facilis et universalis est, non iam intelligitur necessitas moralis revelationis.

Resp. « In apologetica statuitur totum genus humanum in praesenti rerum condicione non posse cito, universaliter et nullo gravi errore admixto pervenire ad statum religiosum et moralem ita evolutum, sicut decet humanum genus. Hic autem statuitur singulos homines, usu rationis pollentes, posse naturaliter pervenire ad prima elementa cognitionis religiosae et moralis. Iam vero haec duo nullo modo inter se contradicunt » (PESCH, Compendium Theologiae Dogmaticae II, nr. 9).

  1. S. Paulus docet explicite gentes non habere cognitionem veri Dei; Eph 2, 12; Gal 4, 8; 1 Thess 4, 5.

Resp. Negandum est, secundum s. Paulum eos esse sine culpa.

Pars II: De perfectionibus divinis

Pars III: De scientia Dei

Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent

De divisione scientiae divinae

De scientia Dei, quae est causa rerum

Ulteriores explicationes de scientia Dei

Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium

Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones

Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem

Pars IV: De providentia et praedestinatione

Sectio I: De providentia divina

Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat

Sectio II: De praedestinatione et reprobatione

Conspectus historicus

Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva

De termino voluntatis antecedentis

Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam

Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita

De effectibus praedestinationis et reprobationis

De certitudine praedestinationis et reprobationis

De numero praedestinatorum

↑ Top of work