De Deo uno

Heinrich Lennerz

De Deo uno

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1955

Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Pars I: De cognoscibilitate Dei

Sectio I: De cognitione Dei naturali

Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali

Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest

Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest

Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata

Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem

Sectio II: De cognitione Dei supernaturali

Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est

Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis

Sectio III: De universalitate cognitionis Dei

Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi

Pars II: De perfectionibus divinis

231. Perfectiones divinae sola ratione ex naturali Dei manifestatione cognosci possunt (cf. thes. 4); quomodo et qua via haec cognitio procedat, expositum est in theologia naturali. Solum hoc loco quaeritur, quid Deus de suis perfectionibus revelaverit, ubi speciatim considerabimus id quod continetur in S. Scriptura.

232. Veritas quaedam principalis et fundamentalis, quae saepe explicite enuntiatur et in aliis quae de Deo dicuntur, implicite continetur, est unum esse verum Deum, Monotheismus. Gen. 1: Deus est creator caeli et terrae, totius universi, qui solus est colendus (Cf. Deuteron. 4, 19); Gen 2 ss.: Deus est auctor protoparentum, a quibus totum genus humanum descendit; Gen. 6: diluvio unus hic Deus totum genus humanum punit; servatur solus Noe eiusque familia; Gen 11: totum genus humanum Deus dispergit in universam terram. Ille est Deus qui fecit caelum et terram (Gen 14, 19), qui in Abraham benedicit nationes terrae (18, 18); alii dii non admittuntur (35, 2). Postquam populum suum ex Aegypto liberavit, dedit praecepta sua, ut ipsum solum, creatorem caeli et terrae, colant (Ex 20, 3. 11).

Explicite unus dicitur Deus: Deut 3, 24; 4, 35. 39; 6, 4; 32, 39; 2 Reg 7, 22; 3 Reg 18, 37. 39; Tob 8, 19; 13, 1 ss.; Ps 17, 32; 82, 19; 85, 10; 96, 9; 113, 4 ss. Ps 28 Deus est Dominus totius mundi, omnium hominum; 66, 5 iudicat, gubernat nationes. Sap 12, 13; Eccli 36, 2; Is 42, 8; 43, 10 ss.; 44, 6 ss.; 45, 5 ss.; 54, 5; Ierem 10, 10 s.; Baruch 3, 32-36; Ezech 6; Daniel 2, 47; 3, 45; Ioel 2, 27; 2 Machab 1, 24 s.

233. Obi.: Licet posterioribus temporibus Monotheismus inveniatur, prioribus tamen temporibus non adfuisse dicitur. Et rationes sunt:

  1. Lex universalis evolutionis ascendentis in re religiosa;

  2. Deus, de quo in V. T. est sermo, primis temporibus est solus Deus populi Israel, et ab illo solus colendus; alii autem populi alios habent deos.

  3. Vestigium Polytheismi invenitur in forma plurali Elohim pro uno Deo.

Resp. ad 1. Illa lex non exsistit; potius contraria.

ad 2. Deus Israel a primis temporibus consideratur ut creator totius mundi et omnium hominum; non habet aequalem, ne pro aliis quidem nationibus; iudicium exercet in alios populos et eorum « deos »: Exod 12, 12; gloria eius universam implet terram: Num 14, 21; cf. Gen 39, 5; 4 Reg. 5, 1; 8, 7.

ad 3. Forma pluralis non est vestigium Polytheismi Iudaeorum, sed secundum modum loquendi in Oriente frequentem rex unus, vel deitas una propter maiestatem, dignitatem, forma plurali significabatur.

234. Hic unus verus Deus est creator omnipotens, liber et dominus prorsus independens totius mundi, caeli et terrae. Creator caeli et terrae: Gen. 1; Gen 2; Ex 20, 11; Ps 103; 135; 145, 9; Is 40, 26; 44, 24. Magna potentia: Gen 18, 14; 17, 1; 28, 3; 35, 11; Ps 20, 14; 58, 12. 17; 61, 12; Baruch 3, 1. 4. Libere creavit: Ps 113, 3; cf. 134, 6. Hinc est Dominus totius mundi: Ex 19, 5; Deuter 10, 14; Ps 23, 1; 46; est rex: Ps 9, 16; 28, 10; Eccli 1, 8; 18, 1. Dominus exercituum: 1 Reg 1, 3. 11; 15, 2; 17, 45; 2 Reg 5, 10; 6, 18; 7, 8. 26. 27; 3 Reg 18, 15; 19, 10. 14; 4 Reg 3, 14; 19, 31; Is 1, 24; 2, 12 etc. saepissime; simili modo in Ierem; Ezech; Osee; Agg. Angeli illi serviunt: Gen 3, 24 et frequenter in historia Patriarcharum; Tobias; Ps 96, 7; 102, 20; 90, 11; Daniel 3, 49 sqq.; 6, 22; 7, 10. Dominus prorsus independens, qui non debet cuiquam reddere rationem: Sap. 12, 12 sqq.; cfr. Iob 38 sqq.

235. Deus magnus, in cuius comparatione omnia creata quasi nihil sunt: Is 40, 9 sqq.; Sap 11, 23; Deus summae maiestatis et gloriae, quae implet totam terram: Num 14, 21; quam omnia debent laudare: Daniel 3, 57 sqq.; saepissime in Psalmis, ex. gr. Ps 148-150. Cum timore homines ad Dei maiestatem accedunt: Exod 19, 10; Deuter 5, 25.

Deus est sanctus: Lev 11, 44 sq.; 19, 2; 20, 6; Iosue 24, 19; 1 Reg 2, 2; Ps 70, 22; 77, 41; 88, 19; 98, 9; Eccli 46, 6; Is 6, 8; 12, 6 etc.; aeternus: Gen 21, 33; Ex 15, 18; Deuter 32, 40; Tobias 13, 1; Ps 89, 2. 4; 101, 27; Is 40, 28; 41, 4; 44, 6; vivus: Vivo ego: Num 14, 21. 28; Is 49, 18; Ierem 22, 14; Ezech 17, 19. Vivit Dominus: Iudic 8, 19; Ruth 3, 13; 1 Reg 14, 39; 26, 10. Deus vivus: Ps 41, 3; 83, 3; Ierem 10, 10; 2 Mach 15, 4; idola vero non sunt viva: Sap 13, 17. 18; Ps 113, 4 sqq.

Immensus: 3 Reg 8, 27; Baruch 3, 24 sq.; ubique praesens: Ps 138; Amos 9, 2 sqq.; Ierem 23, 23 sq.; omniscius: Gen 40, 8; 41, 16. 39; Ps 146, 4-5; 93, 8-11; 138; Is 66, 18; Ierem 23, 24; 32, 19. Scrutator cordium: 1 Paralip 28, 9; Ps 7, 10; 43, 22; Ierem 11, 20; 17, 10; 20, 12; sapiens: Ps 103, 24; 146, 5; Prov 3, 19; Sap 9, 2; 14, 2. Fons sapientiae, saepe in Prov.; Sap; Eccli 1.

236. Magnus hic Deus providentia sua mundum et homines gubernat: uti apparet in historia protoparentum Gen 2, sqq.; in historia Patriarcharum Gen 12, 1 sqq.; 13, 14 sqq.; 15, 1; 17, 1 sqq. etc. Eccli 17, 13; 43; Ps 103. Est Deus iustus: Ps 17, 21 sqq.; 35, 7; 47, 11; 95, 10; Is 59, 17; Ierem 7, 8; 11, 20; 17, 10, qui reddit praemia bonis: historia Patriarcharum; Ps 5, 13; 25; poenas malis: Gen 6 diluvium; Gen 18 Sodoma; Gen 19 uxor Lot; Exod 34, 7; Tob 13, 5; Ps 9, 6; 10, 6 sqq.; 51, 74; Is 59, 17. Est bonus, clemens, misericors: Exod 34, 6 s.; Deuter 7, 9; Tob. 13, 5; Eccli 17, 28; 18, 9. 12; Ps 35, 6 sqq.; 50, 3; 58, 18; 88; 89; 90; 99, 4; 100, 1; 102, 8. 9. 13; 106; 114; 115; 116; Is 40, 11 (pastor); 45, 11; 49, 14 sqq. (mater); 54, 8; 63; 66; Ierem 31, 3; Osee 3, 1; 11; Ionas 4; Malach 1, 6.

Ergo verum non est in Vetere Testamento Deum non exhiberi nisi ut Dominum severum, iudicem poenas minantem, neque hac in re oppositio est inter « Deum Veteris Testamenti » et « Deum Novi Testamenti ».

Quod iam ex textibus allatis elucet, multo clarius apparebit consideranti totam historiam generis humani et populi electi, Deo ducente et gubernante, protegente et defendente, puniente et liberante, a felici statu paradisi et promissione post peccatum Redemptoris usque ad ipsum Redemptoris adventum et consummationem redemptionis.

237. In Novo Testamento, si ab explicita revelatione mysterii Sanctissimae Trinitatis abstrahimus, eadem de Dei natura et perfectionibus revelantur: Unus est Deus, creator et dominus aeternus, sanctus, solus bonus, omniscius, qui sapienti providentia omnia gubernat, iudex iustus, plenus benignitate et misericordia erga homines: Deus caritas est (Io 4, 8).

Eandem esse doctrinam ss. Patrum, patet, neque multis textibus est ostendendum: cfr. Rouët, ser. 94 ss.

238. Uti supra (nr. 121) dictum est, etiam in revelatione illis notionibus de rebus divinis docemur, quas e creaturis hausimus, et per revelationem Deum eiusque perfectiones cognoscimus et cogitamus ad modum creaturae, non ad modum quo Deus in se est. Multae et diversae illae perfectiones divinae, de quibus revelatio nos instruit, sunt unica, simplicissima, infinita perfectio divina. Hinc si cogitamus Deum misericordem et Deum iustum, idem simplicissimum esse divinum cogitamus, sed repraesentamus illud sub alio et alio respectu; hinc voces, « iustitia Dei » et « misericordia Dei » non sunt synonymae (cfr. nr. 117); non ergo ad libitum adhiberi possunt; sed propositiones de Deo efformandae sunt secundum id quod variis notionibus de Deo cogitamus.

Ibi quoque fundamentum est et simul necessitas varias perfectiones divinas, sive ratione, sive fide cognitas, ordinandi et dividendi. Huius ordinationis et divisionis principium repetendum non est ex modo, quo Deus in se est, sed ex modo quo a nobis Deus concipitur. Sic Dei natura prior concipitur facultatibus, intellectus et intelligere prius voluntate et velle; voluntas supponit intellectum, exsistentiam etc.

239. Praecipue attributa divina dividuntur:

  1. in affirmativa et negativa, prout affirmatur perfectio simplex (bonus, sapiens, vivus etc.), vel negatur imperfectio et limitatio (infinitus, immutabilis, immensus, aeternus); 2) in communicabilia et incommunicabilia, prout possibilis est correspondens perfectio creata (sapientia, voluntas), vel non est possibilis (infinitas, immensitas);

  2. in quiescentia et operativa, prout est perfectio essendi (simplicitas, aeternitas), vel perfectio operandi (intellectio, libertas). Secundum hunc respectum s. THOMAS tractat 1 q. 3 ss. de iis, quae ad substantiam divinam pertinent, a q. 14 de iis quae ad operationem pertinent;

  3. in absoluta et relativa, prout non significant terminum externum (immutabilis), vel simul talem terminum significant (creator, dominus).

240. In creaturis distinguimus naturam, substantiam et eius proprietates, attributa, qualitates; simile quid circa Deum fieri solet. Ita substantiam divinam « constituunt » illae perfectiones, quae dicunt quid Deus sit; qualitates vero eas, quae dicunt qualis sit. Hac in re non est unum theologorum responsum, cum alii connumerent substantiae, quod alii concipiunt tamquam qualitates.

241. Quaestioni tamen quid sit Deus concilium VATICANUM responsum aliquo modo dedit sess. 3 c. 1 § 1: « Sancta catholica apostolica Romanaᵃ) Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, creatorem ac Dominumᵇ) caeli et terrae, omnipotentem, aeternumᶜ), immensum, incomprehensibilemᵈ), intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum; qui cum sit una singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualisᵉ), praedicandus est re et essentiaᶠ) a mundoᵍ) distinctus, in se et ex se beatissimus, et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excelsus » (Denz 1782).

242. De textura huius paragraphi episcopus GASSER dixit: « Paragraphus prima incipit solemni confessione in Deum, ubi simul adduntur ista nomina Dei, quibus sacra Scriptura saepissime utitur, cum Deum verum designat, oppositum diis falsis gentium. Proinde solemnis haec confessio: sancta romana catholica Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, creatorem caeli et terrae, omnipotentem, providentissimum: virgula seu semicomma hic fuit omissum. Post hanc solemnem professionem fidei pergit schema reformatum dicendo quid sit Deus. Omnis res, ut nostis, definitur duplici ratione, et quidem dicendo, quid sit in se et quomodo distinguatur ab aliis. Eandem hanc methodum secutum est etiam schema reformatum; et proinde in sequentibus primo agitur quid sit Deus in se, et ponuntur omnia illa attributa divina, quae dicuntur a theologis constitutiva essentiae divinae. Sed ponuntur etiam haec sola et non alia; et proinde dicitur aeternum, immensum, intellectu ac voluntate omnique perfectione infinitum. Haec enim attributa divina sunt illa, quibus essentia divina nostro concipiendi modo constituitur ».

243. « In secunda parte huius paragraphi dicitur de distinctione Dei ab universitate rerum et quidem duplici modo, dicendo hanc distinctionem primo esse essentialem et secundo infinitam. Ut pateat differentiam Deum inter ac mundum esse essentialem, dicitur quod essentia Dei est una, singularis, simplex omnino et incommutabilis substantia: tali enim ratione essentia divina ab rerum universitate distinguitur essentialiter. Deinde pergit schema reformatum dicendo, differentiam inter Deum et mundum esse non solum essentialem, sed infinitam, et quidem ex eo quia Deus est ex se et per se perfectissimus et beatissimus, et creatura nulla ratione indigens; et deinde quia reapse est ineffabiliter excelsus super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt ».

244. Emendatio 4: « verba omnique perfectione infinitum censetur, non recto ordine esse collocata; sed potius in superioribus lineis collocanda ad magis generalem Dei notionem expoliendam; ideoque censetur ... ita dicendum: ‘Unum esse Deum verum et vivum, natura sua perfectissimum et infinitum” et non “omni perfectione infinitum” ad vitandas cavillationes pantheistarum, ac si Deus, per accumulationem omnis et cuiuslibet perfectionis esset aut fieret infinitus. Cum enumerantur perfectiones Dei, desideraretur, ut servaretur ordo. Itaque ante ‘Creatorem’ praeponeretur: ‘aeternum, immensum, intellectu ac voluntate cum libertate sine mutationis umbra, semper sui iuris, integerrima et sanctissima, sapientissimum, bonum, et omnipotentem, Creatorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, omnisque perfectionis creaturarum causam, atque indeficiens exemplar; qui cum sit ’ etc., prout in Schemate ».

De hac emendatione episcopus GASSER: « Deputatio de fide credidit hanc emendationem non posse admitti: continet enim enumerationem vel maxime attributorum divinorum tum absolutorum tum etiam relativorum, seu tum immanentium tum etiam transitivorum. Sed Deputationi non ea mens fuit enumerare attributa divina, sed definire essentiam divinam: proinde solummodo assumere in textum sola illa attributa, quae sunt constitutiva essentiae divinae ».

Similiter de emendatione 5, quae inter alia enumerationem attributorum divinorum continebat, GASSER ait: « Sed iam dixi non agitur iuxta mentem Deputationis hac in parte de enumeratione omnium attributorum divinorum, sed solum de iis attributis, quae nostro concipiendi modo constituunt essentiam divinam ».

Emendatio 6 praeter alium ordinem in enumerandis attributis divinis censebat « verba Creatorem etc. posse omitti in prima paragrapho, quia de creatione iam necessaria in paragrapho secunda dicuntur ». Respondet GASSER, se non posse etiam nomine Deputationis accedere opinioni, verba Creatorem etc. esse supervacanea; « nam nomen creatoris pertinet, iuxta morem loquendi sacrae Scripturae de Deo, ad nomina frequentissima Dei: et proinde cum ab initio huius paragraphi sit solemnis confessio fidei in Deum, additis nominibus divinis, quibus sacra Scriptura saepissime utitur, etiam nomen creatoris non poterat deleri. Alia etiam accedit causa: quia per hoc nomen creatoris Deus etiam vel maxime distinguitur a rebus creatis ».

Emendatio 7 (post « Creatorem » addendum « ac Dominum ») admissa est; similiter emendatio octava (omittere « providissimum » et novam paragraphum addere de providentia et omniscientia divina).

Emendatio 9 (verba aeternum, immensum delenda) non admittenda proponebatur « quia pertinet ad attributa constitutiva essentiae divinae ».

Emendatio 11: post immensum addatur incomprehensibilem. GASSER: « deputatio de fide hanc emendationem admittendam esse censuit, quamvis non sit omnino necessaria. Nam quod Deus sit incomprehensibilis, etiam continetur in fine huius paragraphi, cum dicitur Deum esse ineffabiliter excelsum prae omnibus, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt ».

245. Duae emendationes (13 a et b) omittendum proponebant vocabulum singularis. GASSER: « nomine Deputationis debeo intimare vobis, R.mi Patres, quod haec emendatio nullatenus sit accipienda. Nam Deus seu divina substantia potest et debet dici singularis. Verum quidem est quod Deus non comprehendatur sub specie seu sub ullo genere, sed quod sit supra omnem speciem et omne genus: immo ut Patres loqui solebant: Deus est supra omnem numerum. Sed nihilominus est singularis, et de essentia divina potest ac debet praedicari quod sit singularis, et quidem loquendo, ut theologi aiunt, per modum vel viam eminentiae est eminenter singularis. Optime hanc rem definit venerabilis Petrus abbas Cluniacensis dicens: Essentia divina singularis est, quia sui participem non patitur: et quia essentia divina ita singularis est ut participem non patiatur, essentia divina est non multiplicabilis, proinde singularis ».

Emendatio 14, post substantia addatur spiritualis. GASSER: « Haec emendatio si placet, potest admitti quamvis non sit omnino necessaria, cum dicatur Deus substantia intellectu ac voluntate infinita, ideoque simul enuntietur quod sit substantia spiritualis ».

Emendatio 15: « vocem praedicandus mutandam in aliam magis auctoritative et conciliarem, nempe credendus est vera et firma fide, ad salutem aeternam prorsus et absolute omnibus hominibus necessaria ». GASSER: « nomine Deputationis huic emendationi vix possum accedere, quamvis non sim ex integro contrarius, ac quidem ea ex causa: ad salutem implicite necessarii utique sunt omnes articuli fidei, et explicite necessarii sunt articuli, qui saltem sunt de necessitate medii: et ad hos articulos necessarios de necessitate medii non solummodo pertinet fides in Deum unum et vivum, sed etiam in alios articulos religionis ».

Emendatio 16, ut non dicatur ab hoc mundo sed a mundo « debet admitti, quia rem longe clariorem facit ».

Emendatio 17: « Voces re et essentia licet forte perfectiorem sapiant latinitatem, ad maiorem tamen claritatem desideraretur ut substituerentur per has alias: ab hoc mundo, qui ab ipso factus est ». GASSER: « sed utique, R.mi Patres, quantum sapio et quantum capio, nullimode potest hoc fieri (scl. delere re et essentia): quia, ut iam dixi cum de serie sententiarum locutus sum, in hac ultima secunda parte huius paragraphi in parte priori describitur essentialis differentia inter Deum et mundum; proinde si de essentiali differentia inter Deum et mundum sermo est, utique dici debet saltem ‘essentia’; de ‘re’ mox in sequenti emendatione dicam ».

Emendatio 18 postulat, ut omittatur re, « nam in Deo essentia et res unum idemque sunt ». GASSER: « nullam sufficientem causam invenio, cur vocula ista deleatur. Nam dicimus primo Deum esse realiter distinctum a mundo et proinde dicimus re; sed progredimur ulterius et dicimus, non solum re sed etiam essentia, et nescio cur climax illa non ponatur ».

Emendatio 19, ut pro re et essentia dicatur natura infinite distinctus. GASSER: « huic opinioni adversatur, quod de distinctione essentiali Dei et mundi in hac parte paragraphi sermo sit. Nam utique in Deo natura, essentia et substantia recidunt in idem; sed multo clarius utique patet Deum essentialiter distingui a mundo, si dicatur re et essentia eum esse distinctum, quam si dicatur eum esse distinctum natura ».

246. Inter emendationes ad « Constitutionem dogmaticam » una (45) proposuit: « Pro omnique perfectione infinitum, melius dicendum videtur et in omni perfectione infinitum, ne Deus ab aliquibus dici possit infinitus tantummodo ob perfectionum cumulum ». Respondet GASSER: « Exceptio ista iuxta opinionem Deputationis de fide non talis est, ob quam textus sit labefactandus. Nam omnes theologi consentiunt, quod Deo adscribi possint et debeant perfectiones omnium rerum, quae in Deo sunt ut in sua causa efficiente, ergo eminenti modo; proinde certo dici potest de Deo, quod sit omni perfectione infinitus. Haec phrasis solummodo tunc vituperanda esset, si perfectiones, de quibus sermo est, sumerentur in sensu finito; nam perfectiones finitae, quamvis in immensum cumulantur, numquam infinitum efficient; sed hac de re in textu nostrae constitutionis nullum verbulum occurrit ».

247. Quaeri solet, sitne inter varias perfectiones divinas, quas secundum nostrum modum cogitandi de Deo distinguimus, una, quae ad analogiam creaturarum dicenda sit essentia Dei metaphysica.

Essentia est id quo ens est id quod est. Essentia physica est illa realitas seu illae realitates physicae, quae rem primo et formaliter constituunt: in homine anima et corpus. Essentia metaphysica est illa nota vel illae notae, quibus res in tali ordine intrinsecus constituitur; in homine: animalitas et rationalitas; in creaturis continet genus et differentiam specificam. Ergo consequenter essentia Dei metaphysica dicenda est illa nota, qua Deus concipitur primo constitutus in esse divino et ab omni non divino distinctus, et qua omnes aliae perfectiones divinae concipiuntur fundatae.

248. In hac quaestione, quae est theologice prorsus libera, variae sunt theologorum et philosophorum sententiae, de quibus pauca dicenda.

  1. Infinitas formalis, sive complexus omnium perfectionum. Ita NOMINALES. Sed sic statuitur essentia physica.

  2. Infinitas radicalis, quae est radix et fundamentum omnium perfectionum; infinitas formalis est modus essentiae divinae. Ita aliqui SCOTISTAE (FRASSEN, Scotus academicus, De Deo uno, tract. 1 disp. 1 a. 3 q. 2). Sed ulterius determinari debet illa perfectio, quae sit radix et fundamentum infinitatis, in qua determinatione pervenitur de facto ad ipsum esse.

  3. Intellectualitas, concepta vel ut intelligere radicale, vel ut facultas intellectiva, vel, et ita plures (IOANNES A S. THOMA; BILLUART, Curs. theol., t. 1 diss. 2 a. 1) ut intellectio actualis, non sub ratione operationis, sed sub ratione ultimae actualitatis per se subsistentis. Nam essentiam metaphysicam creaturae definimus per genus supremum et differentiam specificam; ex. gr. homo non definitur ens rationale, sed animal rationale. Cum autem Deus sit ens, vivens, intelligens, essentia eius metaphysica exhibenda videtur intellectio subsistens vel ipsum intelligere, non vero esse subsistens vel ipsum esse. Haec autem consideratio non videtur efficax; nam attendenda est differentia in Deo et creaturis: In creatura (homine) ens non comprehendit animal, animal vero comprehendit ens; neque ex « ente » deducitur « animal », « animal » vero includit « ens ». In Deo autem esse subsistens vel ipsum esse iam comprehendit intelligere subsistens, neque quidquam perfectionis intelligere divinum addit ad esse divinum. Creaturae essentia metaphysica definitur per genus supremum, ut complectatur quidquid perfectionis est in illa creatura; in Deo autem ipsum esse iam omnem perfectionem continet, quae inde quoque deducitur. Hinc analogia ex creaturis in hac sententia non videtur recte applicata.

  4. Ipsum esse, vel esse subsistens, esse a se. Haec videtur esse sententia nunc communior. Ratio huius sententiae: Ipsum esse est quo Deus a nobis concipitur primo et perfecte constitutus in esse divino; ad hoc nulla perfectio accedere debet neque ulla nota vel perfectio « prior » concipi potest; eo, quod est ipsum esse, concipitur primo distinctus ab omni non divino, quod est esse participatum; quia est ipsum esse, est vivus, intelligens, infinitus etc. Ergo ipsum esse divinum est essentia Dei metaphysica.

Pars III: De scientia Dei

Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent

De divisione scientiae divinae

De scientia Dei, quae est causa rerum

Ulteriores explicationes de scientia Dei

Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium

Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones

Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem

Pars IV: De providentia et praedestinatione

Sectio I: De providentia divina

Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat

Sectio II: De praedestinatione et reprobatione

Conspectus historicus

Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva

De termino voluntatis antecedentis

Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam

Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita

De effectibus praedestinationis et reprobationis

De certitudine praedestinationis et reprobationis

De numero praedestinatorum

↑ Top of work