De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat
Sectio II: De praedestinatione et reprobatione
Conspectus historicus
Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva
De termino voluntatis antecedentis
Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam
Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita
460. Praedestinatio, ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, complete et incomplete considerari potest ut supra nr. 376 dictum est. Haec est distinctio ex parte obiecti. Nam non solum ratio totius ordinis est in mente divina exsistens, sed etiam singulorum membrorum huius ordinis eorumque mutuae relationis; ex. gr. quod homo perveniat ad fidem, iustificationem, quod augmentum gratiae sit propter bonum opus in statu gratiae factum, augmentum gloriae propter meritum etc. In prima parte thesis sermo est de praedestinatione completa, i. e. inquantum versatur circa totam seriem effectuum, a prima vocatione usque ad adeptionem vitae aeternae; in altera parte de praedestinatione incompleta; non autem de praedestinatione speciatim ad gratiam vel ad fidem, vel ad iustificationem, vel augmentum gratiae, sed solum ad gloriam.
461. Inquantum thesis quodammodo inquirit in rationem praedestinationis, non intelligitur ratio ipsius actus divini, sed ratio relate ad praedestinata. « Nullus ergo fuit ita insanae mentis, qui diceret, merita esse causam divinae praedestinationis ex parte actus praedestinantis; sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex parte effectus praedestinatio habeat aliquam causam. Et hoc est quaerere, utrum Deus praeordinaverit se daturum effectum praedestinationis alicui propter merita aliqua » (S. TH., 1 q. 23 a. 5).
462. Respondemus cum s. THOMA: « Effectum praedestinationis considerare possumus dupliciter: uno modo in particulari, et sic nihil prohibet, aliquem effectum praedestinationis esse causam et rationem alterius, posteriorem quidem prioris secundum rationem causae finalis, priorem vero posterioris, secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem materiae. Sicut si dicamus, quod Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis, et quod praeordinavit se daturum alicui gratiam ut mereretur gloriam. Alio modo potest considerari praedestinationis effectus in communi; et sic impossibile est, quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra: quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam; neque enim hoc fit, nisi per auxilium divinum, secundum illud Thren. ult.: Converte nos Domine ad te, et convertemur ».
463. Prima pars thesis est contra SEMIPELAGIANOS (cf. supra nr. 431, classis 4), et est de fide.
Altera pars est contra sententiam SCOTI, BAÑEZIANORUM, BELLARMINI, SUÁREZ (classis 2 supra nr. 431). In hac parte sermo est solum de adultis; porro de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta; haec affirmatur esse post praevisa merita, et intelligitur: post merita supernaturalia (ergo ope gratiae supernaturalis in statu iustitiae acquisita), praevisa scientia visionis. Sensus quaestionis non est: cur Deus huic vel illi de facto confert vitam aeternam; sed: cur Deus absolute decrevit, huic vel illi dare vitam aeternam. Estne haec voluntas Dei absoluta antecedenter an consequenter ad meritum hominis praevisum?
464. Sententia opposita ita rem concipit: Deus vult condicionate salutem omnium hominum, nisi ita maius bonum impediatur; sed si omnes salvarentur, maius bonum, scl. pulchritudo universi ex exsistentia hominum damnatorum, manifestatio iustitiae divinae in his damnatis, impediretur. Hinc Deus absoluta voluntate partis tantum hominum vult salutem. (In hoc signo iam cessat voluntas salvifica universalis). Ex omnibus hominibus aliquos determinatos efficaciter eligit, singulos ad determinatum gradum gloriae, ergo antecedenter ad eorum merita praevisa; hi ita efficaciter electi omnes et soli salvantur; voluntas salvifica condicionata relate ad hos determinatos homines transit in absolutam; reliquos omnes omittit, non efficaciter eligit ad gloriam, item antecedenter ad demerita eorum praevisa. Seria voluntas salvifica condicionata relate ad omnes illos negative reprobatos cessat (cf. praecedentem thesim). Ita salvandos gratuito elegit (ante praevisa merita); sed adultos non elegit gratuito salvandos, sed vult, ut gradum gloriae a Deo ipsis determinatum sibi mereantur; propterea confert illis donum perseverantiae finalis, tales illis eligit gratias, ita eorum vitam ordinat et dirigit, ut infallibiliter illum gradum gloriae sibi mereantur (praedefinitio formalis actuum salutarium), et in tali statu meritorum moriantur. Ita gloria praedestinatur ante praevisa merita: in ordine intentionis primum est finis; confertur vero gloria post merita et propter merita: in ordine exsecutionis finis est ultimum. Quoad reprobos: Consequenter ad absolutam reprobationem negativam antecedentem negat illis donum perseverantiae finalis, permittit peccatum finale non remittendum; accipiunt gratiam mere sufficientem, moriuntur in peccato mortali; sequitur reprobatio positiva.
465. In nostra sententia, ita res concipitur: Deus vult sincere salutem omnium, tamquam gratiam filiis Dei per Christum Iesum misericorditer promissam et tamquam mercedem ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddendam (cf. Conc. Trid., s. 6 cap. 16; Denz 809). Haec voluntas non est absoluta, sed relate ad adultos condicionata, scl. si fideliter cum gratia cooperantur et in gratia decedunt. Consequenter ad gratuitam hanc condicionatam voluntatem salvandi omnes, consecutionem vitae aeternae omnibus vult reddere possibilem; propterea vult omnibus dare gratias necessarias, ut adulti salutem sibi promereri possint, si velint. Praeparatio ergo et collatio gratiae fluit ex sincera voluntate salvifica condicionata, quae non cessat nisi consequenter ad praevisam impaenitentiam finalem.
Deus cognitione condicionate futurorum scit, quid in variis ordinibus possibilibus futurum esset. Ex. gr. Deus certo scit, in determinato ordine, in quo est Petrus, se illi daturum esse gratuito (sine ullo merito Petri praeviso) hanc vel illam gratiam, quia habet voluntatem condicionatam eum salvandi, et se daturum hanc gratiam ad hoc, ut Petrus illa utatur; Deus scit, si daret hanc gratiam, Petrus sic vel sic cooperaturus esset; Deus vellet eum gratuito perducere ad iustificationem; Petrus post iustificationem cum gratiis divinis cooperaturus esset sibique mereretur tale determinatum augmentum gratiae; Deus propter illud meritum ei augeret gratiam; ulterius Deus illi daret gratias, ut Petrus illis uteretur, Petrus autem non cooperaturus esset et peccaret; Deus vero gratuito daret gratias, Petrus iterum cooperaturus esset, converteretur et gratuito in sacramento Paenitentiae iustificaretur, abhinc multum oraret ad accipiendum donum perseverantiae, Deus illi concederet illud donum; Petrus moreretur in statu gratiae, in determinato gradu gratiae cum determinatis meritis, libera cooperatione cum gratia acquisitis. Propter illa merita Deus illi vellet dare determinatum gradum gloriae, tamquam iustum praemium. Alius possibilis esset ordo, in quo Deus alias gratias daturus esset Petro, et Petrus perfectius cooperaturus, quam in primo exemplo, et moriturus esset in maiore gradu gratiae cum maioribus meritis et hinc Deus illi maiorem gradum gloriae pro praemio dare vellet. Tertius ordo possibilis esset, in quo forte omnia simili modo procederent, uti in primo usque ad peccatum Petri; post peccatum Deus illi iterum concederet auxilia gratiae, quibus posset venire ad paenitentiam et iterum ad iustificationem; eaque Deus vellet dare, quia adhuc voluntas salvifica erga Petrum maneret, et ad hunc finem, ut Petrus libere illis uteretur; attamen Petrus non vellet, non oraret et libere maneret in peccatis; cum autem maneret semper voluntas Dei salvifica erga ipsum, non ei negarentur auxilia gratiae, quibus posset venire ad conversionem; attamen Petrus non vellet illis uti, e contra magis peccaret et tandem moreretur in finali impaenitentia, in peccato mortali, cum determinato gradu demeritorum. Nunc cessaret voluntas Dei salvifica condicionata erga ipsum, et Deus vellet eum damnare iusta poena inferni. Et ita plures alii ordines possibiles essent. Si Deus eligeret primum vel secundum ordinem, Petrus esset praedestinatus; non autem, si eligeret tertium.
466. Deus de facto praesentem ordinem elegit, in quo relate ad Petrum res se habeant, uti in primo ordine supra descripto. Cur Deus praesentem ordinem elegerit, et non alium, ignoramus, cum de hac re Deus nihil revelaverit; hoc tamen scimus, summa libertate et sapientia eum elegisse. Ex thesibus hucusque probatis et ex praesenti thesi porro habetur, quod Deus praesentem ordinem non elegerit consequenter ad decretum absolutum, determinatos homines eosque solos (inter quos Petrus) salvandi et reliquos excludendi a salute aeterna. Concedimus ergo nos plane ignorare, cur praesentem ordinem Deus elegerit et non alium, in quo essentiales condiciones essent eaedem (ordo supernaturalis, peccatum originale, redemptio per Verbum Incarnatum, iidem angeli et homines). Notandum vero est, secundum doctrinam Molinae Deum hunc ordinem non elegisse propter praevisum usum liberi arbitrii, qui secundum ipsum ne condicio quidem sine qua non est huius electionis.
467. Sicuti nunc antecedenter ad absolutum decretum praesentis ordinis verum erat: Deus vellet Petro dare has gratias, Petrum cooperaturus esset etc. ut supra primo ordine descriptum est, ita consequenter ad illud decretum valet: Deus absolute vult Petro dare gratuito illam gratiam, quia habet condicionatam voluntatem eum salvandi, dabitque hanc gratiam ad hoc, ut Petrus illa utatur; Petrus libere cooperabitur: Deus absolute eum perducere vult ad primam iustificationem; Petrus post iustificationem cum auxilio gratiae merebitur tale augmentum gratiae; Deus propter meritum vult augere gratiam; deinde Petrus non cooperabitur gratiae, peccabit; Deus vult dare gratuito gratias, Petrus cooperabitur, gratuito in sacramento iterum iustificabitur, orabit pro dono perseverantiae; Deus hoc donum vult concedere post praevisam illam orationem; Petrus morietur in statu gratiae cum determinato merito; propter illa merita Deus absolute vult Petro dare gloriam in determinato gradu: voluntas condicionata salvandi Petrum transit in absolutam post praevisa scientia visionis merita cum auxilio gratiae acquisita. Haec est ratio transmissionis Petri in vitam aeternam in mente divina exsistens: praedestinatio Petri. In hoc ordine mere gratuita est ipsa institutio ordinis supernaturalis et voluntas salvifica universalis; praedestinatio speciatim sumpta ad gratiam, fidem, iustificationem; praedestinatio perseverantiae est post orationem praevisam scientia visionis; praedestinatio ad gloriam praecise sumpta est post praevisa scientia visionis merita supernaturalia Petri. Sic praedestinatio complete sumpta est gratuita. In ordine exsecutionis Deus actu haec omnia dabit (gratiam, fidem, iustificationem, perseverantiam, gloriam) eadem ratione, qua erant praedestinata.
468. Si vero ordo praesens a Deo electus esset talis, in quo relate ad Petrum omnia se haberent uti supra in tertio ordine circa Petrum descripto, consequenter ad absolutam voluntatem, qua Deus hunc ordinem elegit, valeret: Omnia sicut in primo ordine usque ad peccatum Petri. Deinde: Post peccatum Deus absolute vult illi dare auxilia gratiae, quibus potest venire ad poenitentiam et iustificationem; haec auxilia Deus vult dare, quia voluntas salvifica condicionata seria erga Petrum manet; ea Deus vult dare ad hunc finem, ut Petrus illis utatur. Petrus tamen non vult, non orat, libere manet in peccatis; voluntas autem Dei salvifica erga eum permanet; propterea non vult ei negare auxilia gratiae, quibus ad conversionem pervenire potest; Petrus autem non vult illis uti, manet in peccatis, moritur in finali impoenitentia, in peccato mortali, cum determinato gradu demeritorum. Voluntas Dei salvifica erga Petrum cessat; Deus absolute vult eum damnare iusta poena inferni. Petrus pertinet ad non praedestinatos, est reprobus. In tali ordine voluntas Dei salvifica condicionata erga hunc reprobum est seria et perdurat per totam eius vitam, permanet in omni signo antecedente finalem impaenitentiam; nulla habetur reprobatio antecedens, neque positiva, neque negativa; reprobatio autem positiva est post praevisam scientia visionis finalem impaenitentiam Petri.
- Praedestinatio complete sumpta est gratuita
469. Praedestinatio complete sumpta non esset gratuita, (vel esset ex merito praedestinati) si omnes effectus praedestinationis essent ex merito praedestinati; atqui plurimi effectus praedestinationis non sunt ex merito praedestinati; ergo praedestinatio complete sumpta est gratuita.
a) Institutio ordinis supernaturalis est prorsus gratuita; restitutio post Adami peccatum per Christum redemptorem est gratuita; voluntas salvifica, quae est fundamentum totius praedestinationis, est gratuita.
b) Initium fidei non est ex meritis, sed ex gratia: CONC. ARAUSIC., can. 25 (DENZ 200); CONC. TRID., s. 6 c. 5 (DENZ 797).
c) Iustificatio non est ex merito, sed gratuita; augmentum gratiae ex parte quidem est ex merito, sed ex parte non est ex merito, scl. quod ex opere operato in sacramentis habetur; item quod ut fructus orationis conceditur non est stricte ex merito; ita quoque donum perseverantiae non stricte mereri, sed supplici oratione impetrari potest.
Ex his omnibus, quae ex aliis tractatibus probata supponimus, constat praedestinationem ad fidem, ad primam gratiam, ad iustificationem esse gratuitam; eo ipso iam habetur praedestinationem complete sumptam non esse ex meritis praedestinati, sed esse gratuitam (Cf. rationem supra a s. THOMA indicatam, nr. 462). Neque de hac re controversia est inter catholicos.
d) Tandem ipsa electio praesentis ordinis, qua praedestinati a non praedestinatis discernuntur, non est ex praedestinatorum meritis.
- Praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita.
470. Argumentum 1. Voluntas Dei salvifica sincera est universalis in omni signo antecedente finalem impaenitentiam; aliis verbis: non est reprobatio negativa antecedens, uti probatum est thesi antecedente; atqui si adulti non praedestinarentur ad gloriam praecise sumptam post praevisa merita, sed ante praevisa merita, admittenda esset reprobatio negativa antecedens; ergo praedestinatio adultorum ad gloriam praecise est post praevisa merita.
Prob. min. In eodem signo, in quo omnes salvandi absolute ad gloriam praedestinantur, voluntas salvifica erga omnes reliquos cessat; nam eo quod Deus illos determinatos homines et quidem solos (exclusive) ad salutem absolute eligit, omnes qui ita non sunt electi, absolute a salute excluduntur. Ergo si praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta esset ante praevisa merita, voluntas salvifica erga reliquos ante praevisa demerita cessaret, et haberetur reprobatio negativa antecedens.
Exclusiva electio absoluta alicuius partis hominum ad gloriam se ipsa iam est absoluta exclusio reliquorum a gloria, sive ea est actu positivo, sive sola omissione electionis efficacis.
471. Argumentatio fundatur in eo, quod praedestinatio ad gloriam praecise sumpta ante praevisa merita necessario secum ferat reprobationem negativam antecedentem eorum, qui non sunt praedestinati. P. BILLOT putabat possibilem esse praedestinationem ante praevisa merita sine reprobatione antecedente. Distinguit tria signa rationis: Primum signum est scientiae divinae, « in quo divino intellectui obversantur omnes et singuli actuabiles ordines providentiae, secundum omnem continentiam agentium et auxiliorum, ac respondentem exitum sive eventum uniuscuiusque ». Secundum signum est dilectionis et electionis « in quo divina voluntas sese determinat circa unum finem quem novit de facto obtinendum in uno certo ordine, illumque finem absolute vult. Nimirum finis iste qui noscitur concreto oriundus ex hoc numero ordine, finis ad quem circumstantiae omnes in eodem contentae sciuntur directe vel indirecte convergere: ille, inquam, finis est gloria Dei relucens in gloria et salute aeterna horum numero hominum, quorum singuli in infinitis aliis hypothesibus devenissent ad perditionem ». « Voluntas divina solo suo liberrimo beneplacito determinatur ad volendum absolute finem salutis hisce designatis hominibus, potius quam aliis qui in alio possibili ordine salvarentur » 1, « Tertium tandem consideratur rationis signum, in quo consequenter ad volitionem finis, decernit Deus mandare executioni totum ipsum ordinem cui respondet voliti finis eventus obtinendus, et hoc est signum praedestinationis et reprobationis. Nam quia in ratione intellecta dicti ordinis continetur, tum praescita transmissio horum hominum in vitam aeternam, tum praescita defectio aliorum a salute, decernit autem Deus procurare primum, et ad hoc ipsum permittere secundum: ex huius adiunctione decreti fit, ut quoad quosdam iam in Deo sit praescientia et praeparatio vocationis, iustificationis necnon et consequentis glorificationis, (et hoc est praedestinatio); quoad alios vero, praescientia et permissio defectionis, (et hoc est reprobatio) » 2.
472. Ita haberi praedestinationem ad gloriam praecise sumptam ante praevisa merita patet; quomodo autem non habeatur reprobatio negativa antecedens ita explicatur: « In secundo rationis signo quod est signum electionis, voluntas divina unice fertur decreto suo absoluto super bonum finis, scilicet victoriae et salutis electorum. In tertio autem signo quod est signum praedestinationis et reprobationis, non ideo decernit aliquibus seriem mediorum praevisam inefficacem, quia tenetur antecedenti decreto non salvandi illos, sed solum quia contingit huiusmodi seriem (aliunde sufficientissimam), in eo providentiae ordine contineri, in quo per suam sapientiam praescit omnia convergere ad optimum finem praeintentum, id est ad praedestinatorum salutem, gloriam, virtutem, et perfectionem, ac per hoc, ad suae ostensionem bonitatis et misericordiae. Hinc, non ex industria et praedefinito consilio vult Deus aliquibus gratiam inefficacem praecise in quantum inefficax est, et cum aliunde inefficacia gratiae nullam aliam causam habeat praeter deficientiam liberi arbitrii, sequitur inesse omnibus et singulis veram potestatem consequendi salutem, et Deum vera voluntate antecedente conferre omnia quae ex parte sua requiruntur » 3.
473. Videtur tamen dicendum in hoc systemate de facto haberi reprobationem antecedentem negativam, eaque continetur in secundo signo, scl. dilectionis et electionis. Nam in hoc signo determinati homines absolute et exclusive eliguntur ad gloriam aeternam; et consequenter ad hanc absolutam et exclusivam electionem, in tertio signo ille ordo eligitur, in quo hi soli perveniunt ad salutem. Eo ipso in secundo signo omnes reliqui absolute excluduntur a consecutione gloriae, et Deus debet eligere eum ordinem, in quo illi electi soli salvabuntur; non iam potest eligere ordinem, in quo alii quoque pervenirent ad aeternam gloriam: debet ergo, consequenter ad absolutam electionem in signo secundo eligere ordinem, in quo reliqui homines, qui ad hunc ordinem pertinent, non accipiunt donum perseverantiae, sed accipiunt gratias finaliter non efficaces, sive debet eligere ordinem, in quo omnes praeter illos in secundo signo electos moriuntur in peccato mortali. Exclusiva gratuita electio absoluta aliquorum, necessario est absoluta non electio reliquorum; et sicut absoluta electio ad gloriam est ante praevisa merita, absoluta quoque non electio reliquorum est in eodem signo, id est antecedenter ad praevisa eorum demerita: reprobatio negativa antecedens.
474. Argumentum 2. Voluntas condicionata aliquid conferendi non transit in voluntatem absolutam, nisi condicione impleta, vel ut impleta praevisa; atqui voluntas Dei adultis conferendi gloriam aeternam condicionata est hac condicione: si gloriam sibi merentur; ergo haec voluntas non transit in absolutam nisi praevisis meritis.
Ad maiorem: Si voluntas illa in antecedente signo iam esset absoluta, ergo independenter ab illa condicione, de facto voluntas non esset vere condicionata.
Ad minorem: Gloriam adultis promittit Deus tamquam praemium pro merito, coronam et bravium pro pugna et victoria; atqui quod ita Deus promittit, non vult absolute dare independenter ab illis meritis; ergo voluntas Dei adultis conferendi gloriam condicionata est: si eam sibi merentur.
Ultima maior fuse probatur in tractatu de merito: CONC. ARAUS., can. 18 (Denz 191); CONC. TRID., s. 6 cap. 16 (Denz 809); can. 26 (Denz 836); can. 32 (Denz 842); Matth 16, 27; Rom 2, 6; 1 Cor 3, 8; 9, 24 ss.; 2 Tim 4, 7; Iac 1, 12; 1 Petr 5, 4; Apoc 2, 7; 3, 5. Textus PATRUM vide apud R ser. 367.
475. Contra hoc argumentum obici solet:
- Vita aeterna promittitur non solum ut praemium, sed etiam ut hereditas; ergo ob talem titulum potest absolute esse volita sine respectu ad merita, et sic praedestinata ante praevisa merita.
Resp. dist. antec.: ut hereditas adultis danda si condiciones impletae sunt, conc.; danda sine respectu ad eorum merita, nego; par. dist. cons.: potest adultis ante praevisa merita esse praedestinata condicionate, conc.; absolute, nego. Rom 8, 17: Si autem filii et heredes, heredes quidem Dei coheredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
- Neque ex eo, quod merita nostra sint ex gratia, quidquam contra argumentum efficitur; nam etsi eo sensu merita sunt Dei dona, inde non sequitur, ut praedestinatio sit ante praevisa merita; solum sequitur, ut gloria mereri non possit meritis naturalibus, neque hoc in thesi affirmatur.
476. 3) Tota doctrina de merito, ex qua argumentatio procedit, est de ordine exsecutionis, in quo media sunt primum, et finis ultimum; quaestio de praedestinatione autem est quaestio de ordine intentionis, in quo finis est primum; ergo argumentatio est invalida.
Resp. a) Istius ordinis inversi intentionis nullum vestigium habetur in fontibus revelationis; sed ab eo abstrahendo valet: si Deus gloriam adultis actu non confert (ordo exsecutionis) nisi impletis condicionibus, impossibile videtur, quod sine respectu ad has condiciones absolute voluerit (ordo intentionis) eam conferre.
b) Inversus iste ordo non videtur concordare cum doctrina Patrum et Theologorum, qui ante exortam hanc opinionem scripserunt, et quorum doctrina est: eodem ordine dona Dei sunt praedestinata, quo in tempore conferuntur. Ita s. AUGUSTINUS, De praedest. Sanctorum, c. 10 nr. 19: « Inter gratiam vero et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero iam ipsa donatio » (ML 44, 974; R 1986). De dono perseverantiae, c. 16 nr. 39: « Immo cum constet alia Deum danda etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat, ut habeat » (ML 45, 1017; R 2001); nr. 60: « si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur oremus; fortasse enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eandem gratiam, qua velint atque efficiantur electi » (ML 45, 1029). S. THOMAS, In ep. ad Rom., c. 8, l. 6: « Circa ordinem autem praescientiae et praedestinationis dicunt quidam, quod praescientia meritorum bonorum et malorum est ratio praedestinationis et reprobationis, ut scilicet intelligatur quod Deus praedestinet aliquos, quia praescivit eos bene operaturos et in Christum credituros; et secundum hoc littera sic legitur: Quos praescivit conformes fieri imaginis Filii eius, hos praedestinavit. Et hoc quidem rationabiliter diceretur, si praedestinatio respiceret tantum vitam aeternam, quae datur meritis; sed sub praedestinatione cadit omne beneficium salutare, quod est homini ab aeterno divinitus praeparatum; unde eadem ratione omnia beneficia quae nobis confert ex tempore, praeparavit nobis ab aeterno. Unde ponere quod aliquod meritum ex parte nostra praesupponatur, cuius praescientia sit ratio praedestinationis, nihil est aliud, quam gratiam ponere dari ex meritis nostris et quod principium bonorum operum est ex nobis, et consummatio est ex Deo ». Ergo secundum s. Thomam eadem ratione praeparantur, qua conferuntur: qui dicit, ex meritis praeparantur, debet dicere propter merita conferuntur, et quae propter merita conferuntur, propter merita praeparantur; et, quae non propter merita conferuntur, neque propter merita praedestinantur. Idem principium enuntiat 1 q. 23 a. 5: ubi quaerit, utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis. « Sed contra est, quod dicit Apostolus ad Tit 3: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit: sicut autem salvos nos fecit, ita praedestinavit nos salvos fieri » 4.
c) Tota doctrina de ordine intentionis inverso ad ordinem exsecutionis in nostra quaestione nititur in principio, quod Deus in praedestinatione primo absolute debeat intendere finem, et deinde media ad illum finem eligere. Postea (nr. 506) ostendetur, principium in hac materia ita non recte applicari.
477. Argumentum 3. Sancti Patres docent, gloriam, vitam aeternam praeparatam esse post praevisa merita 5.
S. EPIPHANIUS, Adv. haeres. panarium, haer. 69 nr. 58, explicans Matth 20, 43 ait: « Non est meum dare vobis; sed si laboraveritis, paratum vobis erit a Patre meo » (MG 42, 293 s.).
S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Matth., hom. 80 nr. 2: « Hereditate possidete iam olim vobis debitum; antequam enim essetis, inquit, haec vobis parata erant, quia tales vos esse futuros sciebam » (MG 58, 719); cf. In Eph., hom. 1 nr. 2; In Rom., hom. 15 et 16.
S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, In epist. ad Rom 8, 30: « Quos multo ante praevidit, quinam futuri essent, eos praedestinavit ad futurorum bonorum participationem, eosdemque vocavit, ut per fidem in ipsum iustificationem consequerentur, neque denuo iam peccarent » (MG 74, 828 s.).
S. HILARIUS, In psalm. 64 nr. 5: « Multi vocati sunt, sed pauci electi... Itaque non res indiscreti iudicii est electio, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus, beatus ob id, quia electione dignus. Scire autem nos convenit, in quam rem hic beatus fuerit electus, scl. in id quod sequitur: inhabitabit in tabernaculis tuis » (ML 9, 415).
S. HIERONYMUS, In Matth 25, ad verba v. 34-39 dicit: « Hoc iuxta praescientiam Dei accipiendum, apud quem futura iam facta sunt » (ML 26, 189). Ergo, quia praevidit eos ita acturos regnum illis paravit. Cf. Epist. 120 (ML 22, 1000).
S. AMBROSIUS, De fide, l. 5 c. 6 nr. 83: « Denique ad Patrem referens, addidit: quibus paratum est 6, ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est 7. Unde et apostolus ait: quos praescivit, et praedestinavit 8: non enim ante praedestinavit, quam praesciret, sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit » (ML 16, 665; R 1272). S. FULGENTIUS, Ad Monimum, l. 1 c. 24: « Ostensurus itaque Deus, quid reddendum praesciverit, et quid donandum, praedestinavit illos ad supplicium, quos a se praescivit voluntatis malae vitio discessuros; et praedestinavit ad regnum, quos ad se praescivit misericordiae praevenientis auxilio redituros, et in se misericordiae subsequentis auxilio esse mansuros » (ML 65, 171). De veritate praedestinationis, l. 3 c. 5: « Ad hanc praedestinationem pertinet et gratuita iustificatio Redemptoris, et iusta redditio iudicis; ad hanc praedestinationem pertinet misericordia quam Paulus consecutus est, ut fidelis esset; et corona iustitiae, quam reddet ei Dominus in illa die iustus iudex, non solum autem Paulo, sed et omnibus, qui diligunt adventum eius... quibus sicut per misericordiam praeparavit gratuitum iustificationis donum, ita per iustitiam praeparavit aeternae iustificationis praemium. Opus itaque gratiae in omnibus praedestinatis gratuita misericordia inchoatur, et iusta retributione perficitur » (ML 65, 655).
Cf. etiam quae supra (nr. 455 ss.) allata sunt, quomodo s. PROSPER defendat doctrinam s. AUGUSTINI, quod reprobationem antecedentem non docuerit; hoc autem includit, praedestinationem ad gloriam praecise sumptam non esse ante praevisa merita.
478. Sed Patres forte intelligendi sunt de ordine exsecutionis, non vero de ordine intentionis?
Resp. Patres clare loquuntur de praedestinatione, praeparatione vitae aeternae, gloriae caelestis, non autem de collatione; praeterea iure afferri quoque possent textus ss. Patrum, qui sunt de ordine exsecutionis, quia Patribus ignotum erat, quod alia ratione beneficia praedestinarentur, et alia conferrentur.
479. Argumentum 4. Si independenter et sine ullo respectu ad cooperationem hominis sors eius aeterna absolute est decreta:
a) Non iam intelligitur monitum: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata » 9. Nam tale monitum sensum non habet, si ingredi ad vitam vel non ingredi ad vitam independenter ab observatione mandatorum iam absolute decretum est.
b) Stimulus ad bene operandum et laborandum deest. Nam facile homo sibi dicit: Sine respectu ad opera mea aut sum absolute praedestinatus ad determinatum gradum gloriae, aut non praedestinatus; si prius, Deus consequenter ad hoc decretum vitam meam sic instituet, ut istum gradum gloriae acquiram; si alterum, labor meus nihil iuvat, nam Deus consequenter ad antecedentem absolutam exclusionem a gloria curare debet et curabit, ut tandem peccem et in statu peccati moriar. Cuius considerationis vis augetur in systemate praedeterminationum physicarum.
c) Fiducia in Deum est impossibilis 10. Spes enim acquirendi vitam aeternam supponit in Deo condicionatam saltem voluntatem salvificam, et exsistentia huius voluntatis speranti nota esse debet. Si autem antecedenter ad praevisum statum finalem pars hominum absolute ad gloriam praedestinatur, et reliqui absolute ab efficaci electione ad gloriam excluduntur, in eodem signo erga hos omnes voluntas salvifica cessat; cum autem nemo sciat, utrum sit praedestinatus necne, nemo quoque scit, utrum Deus erga ipsum veram voluntatem salvificam habeat; ergo fundamentum spei cessat, spes est impossibilis.
480. Posset quis dicere: Haec valent in omni sententia; nam de singulis hominibus omnino constat, utrum salventur, necne, neque quidquam in hac re mutari potest. Sed respondendum est: in sententia opposita hoc constat sine respectu ad cooperationem vel non cooperationem hominum, et voluntas seria salvifica erga11 reprobos iam cessat in eodem signo rationis, quo praedestinati absolute et exclusive ad gloriam eliguntur; in nostra autem sententia praecise oppositum valet. Rationes autem supra allatae non procedunt ex solo facto, iam constare Deumque certo scire, qui salvantur, et qui non salvantur; sed ex eo quod Deus antecedenter ad praevisa merita absolute decreverit, hos salvandos illos vero absolute excluserit, et consequenter ad absolutam hanc volitionem vitam illorum hominum ita instituat, ut ad gloriam, vel non ad gloriam perveniant. Si autem, ut in nostra sententia, voluntas salvifica universalis manet usque ad finalem impaenitentiam, et praedestinatio ad gloriam praecise sumpta post praevisa merita est, pro omnibus viatoribus vere manet fundamentum spei, stimulus ad bene operandum; et monitio: si vis ad vitam ingredi, serva mandata, verum et plenum suum sensum retinet.
481. Sed qui defendunt praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita, salutem a solo Deo expectant, alii vero etiam a propria cooperatione; atqui salus nostra in manu Dei est certior, quam in manu nostra; ergo prior doctrina magis ad fiduciam excitat. Recte respondet PESCH 12: « Estne id verum? Sors tua in manu Dei est sine dubio certissima; sed si haec sors est exclusio tua antecedens a beatitudine, quid tunc in manu Dei certum est? Tua aeterna damnatio, idque independenter a tuis demeritis. Negative reprobatus non solum non potest totam spem in Deo ponere, sed plane nullam veram spem, quia vera spes non fallit, fallit autem negative reprobatum sua spes, si quam habet, adipiscendi per suam cooperationem cum gratia vitam aeternam. Recte igitur molinistae multo magis consolatoriam censent doctrinam, secundum quam nemo antecedenter aut reprobatus aut praedestinatus est, sed quivis accipit gratiam, qua bene utens habebit vitam aeternam ». Fiat contio ad populum de reprobatione antecedente negativa, quae, ut argumento primo ostensum est, necessario cum praedestinatione ad gloriam ante praevisa merita habetur, et statim apparebit, quam consolatoria sit haec doctrina, quantopere fiduciam in Deum excitet et ad bene operandum instimulet.
Argumenta sententiae oppositae.
482. In his argumentis bene attendendum est, utrum vere illud probetur, de quo proprie est quaestio. Non sufficit ostendere praedestinationem esse gratuitam, sed probari debet praedestinationem ad gloriam praecise sumptam esse antecedentem ad praevisa merita et quod consequenter ad praedestinatam gloriam Deus gratiam, merita eligat.
483. Rom 8, 28-30 13. Christus peccatum eiusque regnum devicit, peccatum destructum est, mors superata est, caro quidem insurgit adhuc contra spiritum, sed cum gratia Christi, certa nobis erit victoria. Spiritum non servitutis in timore, sed adoptionis filiorum accepimus, filii Dei sumus, heredes Dei, coheredes Christi, « si tamen compatimur, ut et conglorificemur » (8, 17). « Spe salvi facti sumus » (8, 24); « per patientiam exspectamus » (8, 25); « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram » (8, 26). Hinc non timendum sed firmiter in Deo sperandum est. Et v. 28-30 Apostolus firmum huius fiduciae motivum inducit: « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ».
« Iis qui secundum propositum vocati sunt (sancti) »: non restringit « diligentibus », quia sic argumentatio Pauli non valeret neque ullum fundamentum talis restrictionis est in textu; ergo hi vocati iidem qui diligentes; vocati: qui a Deo efficaciter ad fidem et gratiam vocati sunt, plerumque idem quod: christiani; secundum propositum: multi Graeci (ORIGENES, CHRYSOSTOMUS, THEODORETUS, OECUMENIUS, THEOPHYLACTUS; cf. FRANZELIN, pag. 742, LAGRANGE) intelligunt propositum, voluntatem hominis, unde id quoque apparet, qualem ordinem inter praescientiam et praedestinationem intelligere debuerunt; sed propositum (Rom 9, 11; Eph 1, 5. 11; 2 Tim 1, 9) semper significat voluntatem divinam aeternam conferendi in tempore bonum supernaturale. Sequitur quid fecerit Deus pro diligentibus eum, pro vocatis: praescivit, refertur ad intellectum « praescientia importat solam notitiam futurorum, sed praedestinatio importat causalitatem quandam respectu eorum » (S. THOMAS in h. l.); quod praescire significet amare, eligere vel praedefinire gratis affirmatur; praedestinavit: haec vox praeterea occurrit: Act 4, 28 Pilatus et Herodes in Christo fecerunt, quae consilium Dei decreverat; 1 Cor 2, 7 de sapientia Dei in mysterio incarnationis, quam praedestinavit Deus in gloriam nostram; Eph 1, 5 praedestinavit in adoptionem filiorum; v. 11 sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius 14; sensus ergo est: antea definivit, decrevit, et quidem Act 4; 1 Cor 2 de decreto absoluto, efficaci, ergo de voluntate consequente; eodem sensu, ut videtur, Eph 1 intelligendum est; fortasse etiam Rom 8 intelligi potest de decreto absoluto, ergo de voluntate consequente; non autem ab omnibus ita intelligitur; obiectum generatim est res ad salutem pertinens; hoc loco: conformes fieri imaginis Filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: alii (Patres graeci, PRAT) de conformitate per gratiam, filiationem adoptivam; alii (CORNELY, LAGRANGE) de conformitate cum corpore Christi glorioso; alii de iustitia in hac vita et de gloria futura (TOLETUS). « Conformitas igitur, ad quam praedestinati dicuntur, ex contextu ipso duplex est seu potius triplex, ut fiant conformes similitudini mortis eius compatiendo, et eius glorificationi per conglorificationem hic inchoatam, illic consummandam » (FRANZELIN). S. THOMAS: « Sicut enim Deus suam naturalem bonitatem voluit aliis communicare, participando eis similitudinem suae bonitatis, ut non solum sit bonus, sed etiam auctor bonorum, ita Filius Dei voluit conformitatem suae filiationis aliis communicare, ut non solum sit ipse Filius, sed etiam primogenitus filiorum; et sic qui per generationem aeternam est unigenitus, secundum illud Ioan 1, 18: Unigenitus qui est in sinu Patris, secundum collationem gratiae sit primogenitus in multis fratribus. Apoc 1, 5: Qui est primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Habet igitur Christus nos fratres, tum quia nobis similitudinem suae filiationis communicavit, sicut hic dicitur, tum quia similitudinem nostrae naturae assumpsit, secundum illud Hebr 2, 17; Debuit per omnia fratribus assimilari » (In ep. ad Rom. cap. 8 lect. 6). Quos autem praedestinavit, hos et vocavit ... iustificavit ... glorificavit, i. e. vocavit ad fidem, ad gratiam iustificationis; glorificavit: estne intelligenda gloria in hac terra per adoptionem (CHRYSOSTOMUS), an gloria finalis, an utrumque? S. THOMAS: « hos et magnificavit, et hoc dupliciter, scilicet uno quidem modo per profectum virtutis et gratiae, alio autem modo per exaltationem gloriae ».
484. Quomodo his verbis doceatur praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta ante praevisa merita, difficile intelligitur. Si dicitur, vocatos secundum propositum (v. 28) esse solos praedestinatos ad gloriam, statim quaeritur: estne obiectum propositi gloria praecise sumpta, an fides, iustificatio, an tota series donorum supernaturalium? estne propositum ante praevisa merita? et tandem quomodo probatur, vocatos secundum propositum esse omnes et solos praedestinatos, qui de facto perveniunt ad aeternam salutem? Si vero dicitur: praescivit (v. 29) significat praedilexit, praediligendo elegit absolute ad gloriam, eosque praedestinavit, respondetur: gratis asseritur, praescire illam habere significationem; et si admitteretur illa significatio (quae tamen non conceditur), ubi in textu continetur illam praedilectionem esse sine respectu ad merita? et si ulterius admitteretur esse ante praevisa merita, ubi dicitur in textu, praedestinationem esse ad gloriam praecise sumptam, non autem ad fidem, iustificationem vel esse praedestinationem completam? Ut argumentum habeatur, non sufficit quod verba textus fortasse possent ita intelligi, sed ostendendum est, quod debeant ita intelligi. Immo facilius forte textus intelligi posset, ut eum intelligunt s. AMBROSIUS, CHRYSOSTOMUS, scl. quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit; vel quos gratis ab ipso vocatos praescivit diligentes ipsum, in tribulationibus patientes et firma spe exspectantes, eos praedestinavit ad conformitatem cum Christo; et sic textus praeberet argumentum pro praedestinatione ad gloriam post praevisa merita.
485. His consideratis dicendum videtur: a) ipsa verba textus sola in se considerata in utramque sententiam exponi possunt; verba textus sola directe nihil dicunt de nostra quaestione; b) si consideratur contextus proximus, intentio apostoli exhortandi et proponendi motiva ad firmam in Deo fiduciam, non iam videtur admitti posse explicatio de praedestinatione ad gloriam praecise ante praevisa merita; nam mira esset exhortatio ad firmam spem, ad tolerantiam laborum et passionum, ad manendum in dilectione Dei, si eis diceret: sine respectu ad huiusmodi opera Deus absolute decrevit partem salvandi, partem excludendi ab aeterna salute 15; c) tandem considerando doctrinam quoque de voluntate Dei salvifica universali illa explicatio omnino excluditur.
486. Rom. 9-11 16, magnam difficultatem apostolus tractat, quod Deus Messiam et salutem promiserit Israelitis, nunc autem maior pars populi electi salutem reiciat, cum plurimi gentiles Evangelium amplectantur. Sed hoc non est contra promissionem Dei, non enim omnes qui carnaliter descendunt ab Abraham sunt filii promissionis, sed ex illis libere Deus elegit, et quidem ex filiis Abraham filios Isaac (v. 7-9), et ex filiis Isaac filios Iacob (v. 10-13); et sic ne omnes quidem qui sunt ex Israel, ii sunt Israelitae (v. 6). Deus ita libere elegit, quod maxime apparet in exemplo filiorum Isaac, ubi propositum Dei electivum factum non est ex operibus, sed ex vocante. « In neutro textu allegato (scl. Gen 25, 23; Mal 1, 2, 3) de gratia interna ad sanctificationem pertinente ac multo minus de salute aeterna praecise ac per se spectata sermonem esse, ex verbis et contextu Geneseos et Malachiae tam clare elucet, ut non intelligatur, quomodo aliqui eis directe doceri putaverint, Deum alios (uti Iacobum) ante omnem meritorum praevisionem ad aeternam beatitudinem praedestinasse, alios (uti Esau) ante eorum peccata praevisa odio habuisse ideoque ab aeterna gloria exclusisse ac reprobasse. Proxime ac directe (simili modo ac v. 7) de sola hereditate temporali et de admissione ad foedus promissionum, quod Deus cum Abraham pepigit, minori fratri per gratiam electionis concessa agitur. Exemplum autem hoc, aeque ac praecedens (vv. 7-9), Apostolus utique affert, ut altioris ordinis veritatem doceat, quae utroque typice praefiguretur... Praedicta enim illa electione Deus significare voluit, admissionem ad novum quoque foedus eiusque bona non a sanguinis iure aut a praevisis operibus, sed a gratuita sua electione dependere » (CORNELY, in h. l.). Ita v. 6-13 ex historia patriarcharum ostendit a gratuita Dei vocatione pendere admissionem ad promissionem, et hinc partialem reiectionem Iudaeorum et vocationem multorum ethnicorum non esse contra promissiones Dei: verbum Dei non excidit (v. 6).
487. Sed nulla in hac re iniquitas Dei, nulla iniustitia; nam, uti apparet in s. Scriptura, Deus liber est et in exhibenda misericordia (v. 15) et in beneficiis suis negandis (v. 17); et ad primum concludit (v. 16): ergo misericordiam consequi non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. « Conclusione sua ergo id unum docet, electionem ac vocationem ad novae oeconomiae bona esse meram gratiam, quam nemo, neque Iudaeus neque ethnicus, viribus liberi sui arbitrii aut operibus suis naturalibus sibi acquirere aut merere possit » (CORNELY).
Post alterum testimonium s. Scripturae (v. 17) generalem infert conclusionem (v. 18): ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat. Deus Pharaonem non induravit positive sed « Deus eum indurare dicitur, quatenus plagas cessare fecit, quamvis praevideret, illa cessatione Pharaonem iterum fore contumacem; re autem rex ipse suo divinorum beneficiorum abusu sese indurasse dicendus est. Ceterum Apostolus hoc Pharaonis exemplum haud sine ratione elegit. Sicut enim illo tempore inter eorundem miraculorum testes alii quidem (uti Israelitae) ad fidem in Deum adducebantur aut in ea confirmabantur, alii autem (ut Pharao et Aegyptii) in contumaci sua rebellione contra Deum obfirmabantur, ita Pauli tempore inter Israelitas ipsos alii miraculis Christi Apostolorumque spectatis Evangelium receperant benedictionumque messianicarum participes facti erant, alii vero, quamquam eadem miracula viderant, sua ipsorum culpa Evangelium miraculis illis confirmatum respuerunt et sese ipsi in rebellione contra Messiam suum obduraverunt » (CORNELY). Haec autem induratio non est extra providentiam divinam, sed factum indurationis a Deo ad sapientissimos fines ordinatur, scl. apud Pharaonem, ut ostendat in ipso virtutem suam (v. 17), occasione autem rebellionis partis Iudaeorum alii consecuti sunt misericordiam Dei (11, 30 s.).
488. Ex verbis: quem vult indurat, oritur difficultas (v. 19): nemo potest voluntati Dei resistere; quo iure ergo Deus conqueri potest de hominibus; nam faciunt id quod Deus vult. Antequam respondeat directe (22 ss.), apostolus condicionem creaturae homini in memoriam revocat, cui ius non est disputandi cum creatore de providentiae ordine (v. 20): « Immo potius, o homo, (responde tu) tu quis es qui obloqueris Deo? ». Et illustrat per simile notum figuli et figmenti (v. 21). « Porro similitudo figuli pro arbitrio suo vasa formantis ex Vet. Test. libris a Paulo transumpta esse ab omnibus conceditur; a prophetis autem ad supremum Dei dominium perfectamque libertatem, qua res humanas disponit ac regit, asserendam vel potius ad humile piumque obsequium silentiumque inculcandum adhibetur, quo homines rerum ordinem a Deo libere pro suo beneplacito stabilitum venerari, ab eo diiudicando autem et vituperando sese abstinere tenentur. Hic igitur similitudinis sensus ac finis neophytis romanis percognitus erat ideoque statim ac sua quasi sponte sese illis offerebat, quando eam hic adhibitam legebant. Quare optimo iure concludimus, hunc sensum et finem etiam ab Apostolo esse intentum totamque similitudinis vim in eo solo esse, ut manifestet, quam absurdum et quam turpe sit, quod homuncio divinum providentiae ordinem in iudicium vocare et iniustitiae arguere audeat » (CORNELY).
489. Deinde (v. 22 ss.) directe respondet ostendendo rationem agendi divinam: « Sin autem Deus volens ostendere iram et notum facere id quod potest, sustinuit in multa longanimitate vasa irae apta in interitum, et (si Deus ita agit) ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex Gentibus ». Deest apodosis, quae cum CORNELY facile ita suppletur: « quid tunc dices? num tunc quoque Deum peccatores induratos increpantem iniustitiae arguere audebis? ». Apta, κατηρτισμένα, non passivum uti Calvinus: a Deo aptata in interitum, sed medium: qui se ipsos aptaverunt ad interitum: si ergo Deus, qui in multa longanimitate vasa irae, quae se ipsos ad interitum aptaverunt, et quae tempore ad paenitentiam concesso ad maiorem impaenitentiam, indurationem abutuntur (cf. Pharaonem, Iudaeos incredulos), huiusmodi peccatores vituperat vel punit, non iniuste agit. Similiter nulla iniustitia, si Deus non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus vocavit ad fidem, vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam scl. vocando ad fidem, conferendo gratiam. Ita prophetae annuntiaverunt, promissiones non ad omnes et solos Iudaeos pertinere, sed gentiles quoque ad regnum messianicum vocari (v. 25, 26) et maiorem partem Iudaeorum non pervenire ad salutem (v. 27 ss.), sed non sine culpa (9, 30 ss., 10, 21). Attamen non simpliciter Deus populum suum repulit (11, 1 ss.), neque gentes gloriari debent adversus Iudaeos (11, 13 ss.); Iudaei quoque convertentur (11, 25 ss.). Israel et gentes ex consilio divino ita ad fidem adducuntur, ut sibi mutuo sint auxilio: « Deus enim, etsi nunc Israelem ad gentium utilitatem excaecari permiserit et ad tempus reiecerit, fidelis tamen ea servabit quae patribus eorum olim promisit (11, 28. 29). Nam sicut gentibus infidelibus praesentem Israelis infidelitatem occasionem esse voluit, qua misericordiae suae participes fierent, ita Israeli nunc infideli fidem gentium aliquando occasionem fore vult, qua et ille misericordiam consequatur (30. 31). Hac quippe ratione utrosque ex infidelitate eruere vult, ut erga utrosque eandem exhibeat misericordiam v. 33 » (CORNELY in 11, 24 ss.). « Conclusit enim Deus omnia (omnes, Iudaeos et gentiles) in incredulitate, ut omnium misereatur. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen ».
In tota hac parte s. Paulus nullibi loquitur de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta, multo minus dicit eam esse ante praevisa merita, sed sermo est de gratuita vocatione ad fidem et gratiam.
490. Pro praedestinatione ad gloriam praecise sumpta ex Rom 9 ita forte argui posset:
Secundum doctrinam s. Pauli aliqui a Deo independenter ab operibus praevisis absolute eliguntur ad gloriam, aliis omissis; ergo docet praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita.
Prob. Antec.: 9, 11 s. Iacob eligitur, non ex operibus sed ex vocante, ut propositum Dei electivum maneat; atqui licet in vocatione ipsius Iacob proxime de bonis temporalibus agatur, s. Paulus tamen applicat ad vocationem ad bona ordinis supernaturalis, et speciatim ad ipsam gloriam, scl. ad vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (v. 23).
Resp. Nego antecedens; et ad eius probationem: Conc. Mai.; dist. min.: s. Paulus applicat ad vocationem gratuitam in ordine supernaturali, et quidem ad fidem et gratiam, conc.; ad gloriam praecise, nego; et ad rationem additam ex v. 23: probandum est 1) gloriam eo loco intelligendam esse exclusive de gloria praecise sumpta; 2) praeparare esse intelligendum de praedestinatione et non de illa praeparatione ad gloriam, quae consistit in efficaci vocatione ad fidem et in collatione gratiae.
Ceterum notandum, quod in typo (Iacob) tum decretum electivum, tum exsecutio est gratuita, non ex operibus; si ergo, uti argumentum vult, haec gratuitas applicatur ad praedestinationem ad gloriam praecise, ante praevisa merita, dicendum est, tum decretum electivum ad gloriam praecise, tum exsecutionem esse gratuitam, i. e. collationem gloriae non esse ex operibus; quod est haereticum.
491. Si quis vellet arguere ex comparatione figuli et figmenti ad praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita, dicendum: 1) s. Paulus comparationem adhibet ad ostendendum, hominis non esse disputare cum Deo de eius providentia; et sic de praedestinatione vel reprobatione non est sermo; 2) si autem applicaretur ad praedestinationem, sequeretur falsum. Figulus enim vasa in honorem et vasa in contumeliam positiva actione fingit, erga vasa contumeliae non mere negative se habet, ea relinquendo in massa; applicando ad praedestinationem et reprobationem sequeretur eodem modo, quo praedestinatio ad gloriam ante praevisa merita, ita quoque positiva reprobatio ante demerita, quae esset haeresis calviniana.
492. Arguitur quoque ex Eph. 1, 3 ss.: elegit nos, ut essemus sancti, non quia sumus sancti; praedestinavit nos secundum propositum voluntatis suae: sorte (v. 11) vocati sumus (non ex meritis); quae omnia indicant gratuitam electionem et praedestinationem.
Resp. Ut argumentatio sit valida, ostendi debet sermonem esse de praedestinatione ad gloriam praecise, eamque esse ante praevisa merita. Nunc autem in ipso hoc textu indicatur obiectum electionis « ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius »; et obiectum praedestinationis: « in adoptionem filiorum » i. e. efficax vocatio ad fidem Christi et iustificationis gratiam, quae omnino sunt gratuita. De praedestinatione vero ad gloriam praecise sumpta nihil dicitur 17.
493. In s. Scriptura sermo est de electione divina, de electis; atqui electio est gratuita; nam electio praesupponit aequales, inter quos fit discretio per ipsam electionem; ergo.
Resp. Ad Mai.: Electi sunt plerumque Christiani, qui a Deo ad gratiam fidei electi sunt (Col 3, 12; 2 Tim 2, 10; Tit 1, 1; 1 Petr 1, 1; 2, 9), quin eo ipso iam dicatur, eos omnes de facto salvari; ita quoque designari possunt ii, qui de facto salvantur (Matth 24, 22. 24. 31 = Marc 13, 20. 22. 27), attamen ne in his quidem sermo est de electione ad gloriam praecise sumpta.
Ad min.: Electio potest esse gratuita, conc. vel transm.; debet esse gratuita, nego. S. HILARIUS: « Itaque non res indiscreti iudicii est electio, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus, beatus ob id, quia electione dignus » (supra nr. 477); loquiturque s. Hilarius de electione ad gloriam. S. BONAVENTURA dilectionem Dei, quae respicit voluntatem consequentem, qua diligit omnes salvandos, dicit electionem. Voluntas autem consequens sec. s. Bonaventuram « pendet ex nostra causa » (supra nr. 447). Ut argumentum sit efficax, probandum est, electionem ad gloriam praecise sumptam esse secundum s. Scripturam gratuitam. Fingere autem sibi aliquem conceptum electionis, quae ex natura sua sit gratuita, et secundum talem conceptum explicare s. Scripturam, est petere principium. Sic Matth 24, 22. 24 « nihil dicitur, cur isti sint electi, utrum propter bona opera an gratuito. Reapse gratuito electi sunt ad gratiam, sed propter bona opera ad gloriam » (PESCH, nr. 386). Plura « argumenta » ex s. Scriptura cum explicatione vide apud DE SAN II.
494. Pro sententia praedestinationis ad gloriam praecise sumptae ad doctrinam s. AUGUSTINI provocatur. Et sine dubio auctoritas eius esset pro hac sententia, ut notat FRANZELIN (pag. 681), si textus afferri possent, qui clare agunt 1) de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta, non vero de praedestinatione ad gratiam fidei, iustificationis, bonorum operum, perseverantiae; 2) qui ostendunt inter praedestinationem ad gratiam et praedestinationem ad gloriam illum ordinem intercedere, quod antecedens praedestinatio gloriae sit norma praedestinationis meritorum et gratiae; 3) qui a praedestinatione ad gloriam praecise sumpta excludunt non solum meritum humanum naturale, sed etiam meritum supernaturale auxilio gratiae acquisitum. Tales vero textus non afferuntur, neque umquam s. Augustinus diversum illum et inversum ordinem intentionis et exsecutionis docuit, sed, ut supra (nr. 476) ostensum est, eodem ordine dona praedestinantur, quo conferuntur. Neque de hac re disputatio illi erat cum pelagianis et Massiliensibus, sed contra eos defendit necessitatem gratiae et gratuitatem gratiae et gloriae18 simul, qua gratuitate negatur meritum humanum naturale.
495. Sed, et ita forte institui posset argumentum, secundum s. Augustinum totum genus humanum post peccatum protoparentum est massa perditionis, massa damnata, in qua Deus sine iniustitia omnes relinquere potuit. Aliquos misericordia sua Deus ex illa massa separavit, et hi salvantur; alii vero pereunt, quia non sunt discreti ab illa massa perditionis.
496. De correptione et gratia, c. 7: « Quae cum ita sint, corripimus tamen eos, iusteque corripimus, qui cum bene viverent, non in eo perseverarunt. Ex bona quippe in malam vitam sua voluntate mutati sunt, et ideo correptione (sunt digni); et si nihil eis correptio profuerit, sed in vita perdita usque ad mortem perseveraverint, etiam divina in aeternum damnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut modo dicunt: Quare corripimur? ita tunc: Quare damnamur, quandoquidem ut ex bono reverteremur ad malum, perseverantiam non accepimus, qua permaneremus in bono? nullo modo hac excusatione a iusta damnatione se liberabunt. Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt, qui poterunt dicere, non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit » 19, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt: Perseverantiam non accepimus? Iustior enim videtur excusatio dicentium: Non accepimus audientiam, quam dicentium: Non accepimus perseverantiam; quoniam potest dici: Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles; nullo modo autem dici potest: Id quod non audieras, crederes si velles.
497. « Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit: Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo 20, et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt, non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, in sanguine secundi Adam iustificati gratis. Itaque cum audimus: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? 21 ab illa perditionis massa, quae facta est per primum Adam, debemus intelligere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit ... »22
498. « Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangelium, et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur 23, usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in viam, quam reliquerant, redeunt, et nonnulli accepta gratia in qualibet aetate periculis huius vitae mortis celeritate subtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia »24 25. Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est: Multi enim vocati, pauci vero electi 26: sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum ...
499. « Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere, mox auditum est: Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Scivit Dominus qui sunt eius 27. Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat, iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae huius finis inveniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi; sed in eis vocati, de quibus dictum est: Multi vocati; non in eis, de quibus dictum est: pauci vero electi. Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus qui futuri sint, non ab illo, qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos stare, ut praescierit esse casuros » (ML 44, 923 ss.).
500. Doctrinam hanc s. Augustini aliqui intelligunt de reprobatione antecedente (negativa), cui correspondere debet praedestinatio ad gloriam ante praevisa merita supernaturalia; concedunt eum hanc doctrinam non ab initio proposuisse, sed versus finem vitae eam vel proposuisse vel valde in eam inclinasse. Alii vero negant doctrinam intelligendam esse de reprobatione negativa 28 sed dicunt eum proponere doctrinam catholicam indubitatam et ab omnibus admissam, neminem scilicet e statu peccati et reatu aeternae damnationis erui, nisi misericordia et gratia Dei plane indebita, haec autem est quaestio omnino alia ab illa, num reprobatio adultorum sit sine respectu ad eorum demerita et praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta sine respectu et antecedenter ad eorum merita supernaturalia praevisa 29.
501. Ergo non constat, s. Augustinum umquam praedestinationem ad gloriam praecise sumptam ante praevisa merita docuisse; sed etiamsi probaretur, eum hanc sententiam in fine vitae proposuisse, non tamen eius auctoritas ut doctoris gratiae ab Ecclesia approbati in favorem huius doctrinae invocari posset; nam quoad hoc Ecclesia numquam doctrinam s. Augustini approbavit, multo minus suam fecit. In « Indiculo » Caelestini dicitur: « Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt » (Denz 142). Et cum a Iansenistis exaggeraretur auctoritas s. Augustini, damnata est propositio: « Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis bullam » (Denz 1320). Verba autem Caelestini Innocentius XII ad nostram praecise quaestionem applicat. Cum enim Academia Lovaniensis (7 Mai 1693) rogasset summum Pontificem, ut sibi liceret continuare doctrinam Maiorum suorum de gratia et praedestinatione, et ut a S. Sede declararetur, doctrinam de gratia per se efficaci et praedestinatione ante praevisa merita nullis hactenus emanatis Apostolicis Decretis damnatam et enervatam esse, Innocentius XII (1694) dixit: « Qua in re vestram erga S. Petri Cathedram observantiam summopere laudamus. Verum quia, ut S. Caelestinus ad episcopos Galliae rescripsit, profundiores difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere; nec arbitramur opportunum, ut in praesens habeatur exactior illa de divinis auxiliis tractatio, quae a praedecessoribus nostris Clemente VIII et Paulo V instituta; quia ad confitendam gratiam Dei, cuius operi et dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid Apostolicae Sedis scripta docuerunt » 30.
502. S. THOMAS, ad quem defensores praedestinationis ad gloriam ante praevisa merita provocant, hanc opinionem non docuit 31.
-
Praedestinatio simpliciter apud s. Thomam numquam est praedestinatio ad gloriam praecise, sed semper ad gratiam et gloriam i. e. praedestinatio complete spectata; ergo, cum dicit praedestinationem esse gratuitam, non esse ex meritis, intelligendus est de praedestinatione complete sumpta 32.
-
Concedit autem, si quis vult considerare praedestinationem solum relate ad unum eius effectum, scl. vitam aeternam, rationabiliter dici, Deum aliquos praedestinare, quia praescivit eos bene operaturos (In ep. ad Rom. cap. 8, lect. 6; vide supra nr. 476; cf. 1 q. 23 a. 5; In ep. ad Eph. c. 1 lect. 1) 33. Haec autem est doctrina de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta post praevisa merita.
-
Quae in doctrina Bañezianorum fundamentalia sunt, s. Thomas non habet:
a) terminus voluntatis salvificae antecedentis est status finalis hominis (supra nr. 448 ss.);
b) hinc non defendit reprobationem negativam antecedentem (cf. PESCH nr. 432 ss.);
c) ad probandam gratuitatem praedestinationis non applicat principium fundamentale Scoti et Bañezianorum, quod scl. Deus prius debeat absolute velle gloriam hominis ut finem, et deinde merita et gratiam ut media ad hunc finem (de quo principio nr. 505); sed gratuitatem praedestinationis probat ex gratuitate gratiae 34;
d) hinc nihil quoque habet de inverso ordine intentionis et exsecutionis, praedestinationis et collationis 35.
503. Mannens rationes, quibus apparet in doctrina s. Thomae contineri praedestinationem ad gloriam praecise sumptam esse post praevisa merita, ita comprehendit: « Non enim semel tantum aut unica ratione sed multoties et variis modis hanc doctrinam docet atque inculcat. Eam implicite tradit tam in clarissima doctrina de voluntate absoluta salutis hominum consequente praescientiam ipsorum dispositionum et operum, quam in principio proximo aequalitatis ordinis praedestinationis et exsecutionis salutis humanae. Eam supponit tum quando docet gloriam aeternam non esse gratuitam nisi in gratia seu radice merendi, tum quando gratuitatem praedestinationis non ex gratuitate gloriae sed ex gratuitate gratiae unice repetit. Eam demum luculentissime declarat, quando pluribus docet, gloriam etiam qua praedestinatam habere rationem meritoriam in operibus gratiae, praedestinationem includere voluntatem consequentem, quae respicit opera tamquam causam meritoriam gloriae, praedestinationem praesupponere praescientiam futurorum, quae ex parte creaturae liberae ad effectus praedestinati impletionem tamquam motivum praerequiruntur » (pag. 151).
504. Sed secundum s. THOMAM (1 q. 23 a. 4) hic ordo est statuendus 36; dilectio, electio, praedestinatio; hinc argumentum: Gratuita dilectione Deus aliquos efficaciter eligit ad gloriam, et consequenter praedestinat illis media, gratias efficaces, merita, quibus ad hanc gloriam perveniant; atqui haec est ipsa doctrina de praedestinatione ad gloriam ante praevisa merita; ergo.
Resp. 1) Art. 5 huius quaestionis, in quo s. Thomas, explicite de gratuitate praedestinationis agit, eam probat ex gratuitate gratiae.
- Argumentatio ex art. 4 esset forte valida, si electio a s. Thoma consideraretur incomplete, scl. ad gloriam; et si praedestinatio similiter consideraretur incomplete, scl. ad media, gratias efficaces et merita; de facto autem s. Thomas explicite dicit terminum electionis gratiam et gloriam (ad 1), ita ut electio et praedestinatio eosdem habeant terminos: gratiam et gloriam. S. Thomas, uti generatim theologi saec. 13 considerat praedestinationem complete 37.
505. RATIONE sententia opposita ita probari solet: « Prima ratio fundamentalis. Quicumque prudenter et ordinate agit, prius intendit finem, quam media. Atqui Deus prudenter et ordinate agit, et merita sunt media, gloria est finis. Ergo prius intendit gloriam quam merita. (Hic a. 4 o. et q. 6 et verit., a. 1 o) » 38. Haec est ratio quam primo explicite in hac re Scotus videtur applicasse (supra nr. 405) 39.
Resp. Dist. Mai.: finem a se ipso assequendum prius absolute intendit quam media necessaria, conc. vel transm.; finem, i. e. id quod alicui alii proponit ut finem ab alio appetendum eique ut praemium communicandum prius intendit quam media, subd.: prius intendit condicionate, conc.; prius intendit absolute, nego.
Ad minorem: Concedo primam partem; contrad. minoris alteram partem: gloria hominis (beatitudo) est finis Deo vel a Deo assequendus, nego; est finis a Deo homini propositus, conc.
Ergo Deus debet gloriam prius velle condicionate, voluntate antecedente, non autem absolute. Deus vult, ut omnes adulti meritis supernaturalibus vitam aeternam mereantur, et vult illis gloriam dare, si eam mereantur; propterea concedit illis auxilia, ut eam mereri possint; praevisis meritis absolute eam dare vult. In hac re non semper satis attenditur beatitudinem hominum pro Deo non habere rationem finis. Status termini hominis non magis pro Deo habet rationem finis, quam status viae.
Obiectiones
506. 1. Ratio principalis contra reprobationem antecedentem negativam et praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita in eo esse dicitur, quod illa doctrina cum voluntate Dei salvifica universali, qualis in fontibus apparet, componi non posse videatur (nr. 453; 470); atqui eadem ratio videtur urgeri posse contra nostram sententiam; ergo illa ratio non videtur efficax.
Prob. min. Si cum voluntate Dei salvifica universali componi non potest, quod Deus antecedenter ad demeritum praevisum aliquem absolute a gloria, vel efficaci electione ad gloriam libere excludit, eodem modo pugnare videtur cum hac voluntate salvifica universali, quod antecedenter ad demeritum praevisum gratiam mere sufficientem praeparet, cum tamen posset dare gratiam efficacem; atqui praeparatio gratiae efficacis prae mere sufficienti non est post praevisa merita et praeparatio gratiae sufficientis prae efficaci est antecedenter ad demerita, id quod omnes concedere debent; ergo eadem difficultas in nostra sententia.
Resp. Conc. vel transm. Mai.; nego min.; ad eius probationem: dist. Mai.: eodem modo repugnare videtur, si gratia efficax negatur et gratia pure sufficiens praeparatur consequenter ad absolutam voluntatem divinam, istum hominem non salvandi, conc.; ita enim voluntas salvifica seria condicionata erga reprobos cessaret in signo antecedente finalem impoenitentiam, et non servaretur voluntas salvifica, qualis in revelatione apparet. Si autem gratia sufficiens praeparatur consequenter ad voluntatem antecedentem salvandi omnes homines, etiam istum, hinc ex intentione ut homo isto auxilio utatur, nego; ita enim manet voluntas salvifica in omni signo antecedente finalem impoenitentiam. Conc. min.; par. dist. cons.: si in nostra sententia gratia sufficiens praepararetur consequenter ad absolutam voluntatem non salvandi istum hominem, conc.; si autem praeparatur consequenter ad voluntatem condicionatam, istum quoque hominem salvandi, nego.
507. In sententia reprobationis negativae et praedestinationis ad gloriam ante praevisa merita pars hominum eligitur absolute ad gloriam, reliqui absolute excluduntur idque antecedenter ad praevisa merita vel demerita. Eo ipso voluntas condicionata salvifica erga priorem partem transit in voluntatem absolutam, erga reliquos vero cessat. Sicuti Deus consequenter ad hanc voluntatem absolutam praedestinatis talem vitae ordinem praeparare debet, ut ad gradum gloriae ipsis determinatum infallibiliter perveniant, ita quoque ordinem vitae negative reprobatorum ita praeparare debet, ut aeterna eorum damnatio in tuto posita sit; debet ergo tales gratias illis praeparare, cum quibus finaliter non sunt cooperaturi, i. e. non gratias finaliter efficaces, sed mere sufficientes. Cum erga negative reprobatos non iam sit voluntas salvifica condicionata, praeparatio gratiae sufficientis non iam ex tali voluntate salvifica procedere potest, sed ex voluntate absoluta, eos non salvandi; propterea in hac sententia et exclusio a gloria et exclusio a gratia efficaci cum voluntate salvifica universali, qualis in fontibus habetur, componi non potest (vide nr. 464).
508. In nostra sententia voluntas Dei salvifica condicionata erga omnes permanet in omni signo ante finalem impaenitentiam; consequenter ad hanc voluntatem Deus omnibus praeparat gratiam, qua ad salutem pervenire possunt, si volunt; ergo praeparatio omnis gratiae fluit ex voluntate salvifica universali. In eligendo vero praesenti ordine, et sic in eligendis gratiis Deus manet liber. Condicionata hac voluntate salvifica universali Deus non se obligavit omnibus praeparare gratias, cum quibus de facto cooperaturi sunt, sed eas, cum quibus cooperari possunt, si volunt: neque ullo modo se obligavit, loco gratiae, cum qua homo cooperari non vult, praeparare aliam gratiam, cum qua vult cooperari; aliis verbis: condicionata voluntas salvifica universalis non postulat ut omnibus dentur gratiae efficaces, sed ut dentur saltem gratiae sufficientes. Cum autem in hac sententia praeparatio gratiae sufficientis ex voluntate salvifica universali procedat, optime haec sententia componitur cum doctrina de voluntate salvifica, qualis in fontibus apparet (supra nr. 465-467).
509. Si quaeritur: cur autem Deus huic dedit gratiam tantum sufficientem et non efficacem, non respondemus: quia decreto absoluto antecedenter eum a gloria iam exclusit, sed cum s. Augustino (supra nr. 383): ignoramus. « Ex antecedente voluntate salutis Deus omnibus destinat gratias necessarias diversis tamen modis et gradibus pro consilio sapientiae suae, volens ut omnes gratiis concessis utantur, et per eas salvi fiant; non tamen ita, ut velut se obligaverit ad obsequendum hominum pravitati, et quoties unam gratiam ab iis respuendam esse videt, aliam seligat cui sint consensuri. Hoc utique agit (Deus), ut sanet omnia; sed agit iudicio suo, nec ordinem sanandi accipit ab aegroto s. August. De natura et grat. c. 27, 31. Neque enim voluntas salvifica antecedens est absoluta. Quare autem absoluta non sit, cum posset esse, hoc (ut dixi) ad Dei pertinet iudicium, qui maluit de malis bene facere, quam omnino mala esse non sinere. O homo tu quis es, ut respondeas Deo! Noli quaerere, quare Deus infinite sapiens, bonus et iustus dominus donorum suorum non eam elegerit oeconomiam, quam homines sibi fingunt; sed quaere, cur homines quos Deus vult salvari et beatos esse in aeternum beatitate divina, ipsi tamen nolint, et caelo terram, gaudiis aeternis quae superant omnem sensum, voluptates brevissimas et miserrimas, gloriae caelesti honores ridendos sive potius plangendos anteponant?! »40.
510. 2. Praedestinatio perseverantiae finalis non est post praevisa merita; atqui praedestinatione perseverantiae finalis habetur praedestinatio gloriae; ergo praedestinatio gloriae non est post praevisa merita.
Resp. Conc. Mai.; dist. min.: ita ut praedestinatio ad gloriam praecise sumpta sit antecedenter ad praevisa merita, quae homo in fine vitae habet, nego; ita ut sit post praevisa illa merita, conc.; vel: ita ut praedestinatio gloriae antecedat praedestinationem perseverantiae, sitque ratio praedestinationis perseverantiae, nego; ita ut praedestinatio gloriae, i. e. absoluta voluntas conferendi gloriam sequatur praedestinationem perseverantiae, conc. Adultus, qui habet donum perseverantiae, moritur in statu gratiae et meritorum; propter merita, quae in fine vitae habet, Deus absolute illi dare vult gloriam; ergo post praevisa merita41. In sententia praedestinationis ad gloriam praecise sumptae ante praevisa merita valet: Quia Deus hunc hominem antecedenter ad praevisa merita ad hunc gradum gloriae absolute elegit, propterea illi praeparavit donum perseverantiae ita, ut moreretur cum tantis meritis, quibus illa gloria ut praemium correspondet; praedestinatio perseverantiae sequitur praedestinationem gloriae. In nostra sententia: Deus huic homini, multum oranti, praeparat donum perseverantiae; quia homo in statu gratiae moritur, et quia cum his meritis moritur, propterea Deus illi dare vult illum gradum gloriae ut praemium pro meritis: praedestinatio gloriae sequitur praedestinationem perseverantiae.
Sed sic videtur discretio inter praedestinatos et reprobatos pendere a libera voluntate hominum et non a Deo.
Resp. Discretio est ex eo quod Deus libere hunc ordinem elegit et non alium quem etiam eligere potuisset. Si Deus praesentem ordinem propterea elegisset, quia hi homines cum gratia cooperabuntur, et illi non, vel etiam quia hi cum gratia cooperaturi essent, illi non, dici posset aliquo sensu: homo ipse est, qui ultimatim se ipse discernit. Hoc autem omnino negamus, et dicimus cum s. Augustino (supra nr. 384): cur Deus praecise hunc ordinem elegerit et non alium. Deus nobis non revelavit; proinde hoc omnino ignoramus (cf. De gratia Redemptoris, pag. 363). Quod autem in illo ordine, quem Deus independenter a libera voluntate hominum elegit, hi salvantur, illi non salvantur, inde est, quod in hoc ordine hi cooperantur cum gratia et illi non. Si Deus alium ordinem elegisset alii forte salvati et alii damnati essent, prout in illo ordine singuli cum gratia cooperantur vel non cooperantur. Deus scit, quid in variis ordinibus, quos eligere posset futurum esset, idque etiam scit de ordine praesenti, et ita libera electio huius ordinis est specialis dilectio Dei erga eos, qui in hoc ordine salvantur, erga praedestinatos.
In omnibus his et similibus obiectionibus prae oculis habeantur quae dicta sunt nr. 465-467.
511. Si ergo quaeritur: Cur Deus inter varios ordines possibiles praecise praesentem ordinem elegit? Respondemus: ignoramus; sed addimus: non propterea eum elegit, quod antecedenter aliquos homines exclusive ad vitam aeternam absolute elegerit iisque solis absolute dare voluerit vitam aeternam.
Si quaeritur: Cur Deus in hoc praesenti ordine, quem libere absolute elegit, his determinatis hominibus absolute dare vult vitam aeternam? Respondemus: quia scientia visionis praevidit eos cooperando cum gratia merituros sibi esse vitam aeternam et morituros in statu gratiae.
Si quaeritur: Cur Deus in praesenti ordine reliquos positive reprobat? Respondemus: quia scientia visionis praevidit eos peccaturos et morituros esse in statu peccati mortalis.