De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
De providentia divina
Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat
S. TH., 1 q. 22; 103; 104; Contra gent., 3, 64; De Veritate, q. 5; SUÁREZ, De Deo, l. 3 c. 10; LESSIUS, De perf. moribusque divinis, l. 11; RUIZ, De providentia praedefiniente ac praebente praedestinationis exordium, tract. primus; PETAVIUS, De Deo uno Deique proprietatibus, l. 8 c. 1-5; BILLOT, thes. 30; PESCH, prop. 49; MUNCUNILL., nr. 666-686; VAN DER MEERSCH, nr. 511-527; 539-547.
369. Deus mundum non caece, sed summa sapientia secundum consilium aeternum creavit et in finem ordinavit. Sicuti singularum rerum creatarum idea exemplaris in Deo est, ita quoque idea exemplaris totius ordinis rerum in finem debitum (De Veritate, q. 5 a. 1 ad 1). Haec ratio in mente divina exsistens vocatur providentia. Secundum hanc rationem Deus mundum gubernat. Hinc:
providentia est « ratio ordinandorum in finem » (1 q. 22 a. 1 in c. et ad 2); est aeterna et Deo interna:
gubernatio est « exsecutio ordinis » (ibid. ad 2); est temporalis et concipi potest quasi effectus providentiae.
Providentia ad intellectum et voluntatem spectat; secundum s. THOMAM essentialiter est in cognitione practica.
Universa quae condidit: his verbis indicatur obiectum providentiae, scl. omnes creaturae cum omnibus earum operationibus, necessariis et liberis; bona et mala, physica et moralia. Providentia ut talis immediata est circa omnia, etiam minima; nihil rationem ordinis fugit; in exsecutione autem Deus adhibet media, dirigendo inferiora per superiora, unum dependens reddendo ab altero (1 q. 22 a. 3). Prout autem non est aequalis cura Deo de omnibus rebus, distingui solet providentia generalis, quae est circa omnes creaturas; specialis, erga creaturas intellectuales, quae non ordinantur sicuti creaturae irrationales immediate ad alias creaturas tamquam finem, sed solum ad ipsum Deum; specialissima erga amicos suos, filios, iustos, praedestinatos, vel alios qui ratione muneris speciali providentiae subsunt.
370. Providentiam negant omnes qui non admittunt Deum personalem; ii porro qui duplex activum principium mundi, bonum et malum, statuunt. Deinde providentia excluditur Fatalismo, secundum quem omnia in mundo inevitabili necessitate eveniunt; variis formis occurrit: vel statuitur « fatum », ens aliquod superius, quod caece omnes eventus causat; vel negatur omnis libertas ita ut omnia natura rerum iam determinata sint; vel eventus huius mundi sublunaris dependentes dicuntur necessario a motibus corporum caelestium. Deistae exsistentiam entis supremi, auctoris mundi, quidem admittunt, negant tamen eum curam habere mundi a se producti.
Doc. ECCLESIAE
371. CONC. BRACARENSE, contra fatalismum Priscillianorum: « Si quis animas fatali signo credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, a. s. » (Denz 239)1.
INNOCENTIUS III, in prof. fidei Waldensibus praescripta: « Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur » (Denz 421).
IOANNES XXII, errores Ekardi, 14: « Bonus homo debet sic conformare voluntatem suam voluntati divinae, quod ipse velit quidquid Deus vult: quia Deus vult aliquo modo me peccasse nollem ego, quod ego peccata non commisissem, et haec est vera paenitentia » (Denz 514; damnata ut haeretica Denz 529).
CONC. CONSTANTIENSE, sess. 8, errores Wicleff, 6: « Deus debet oboedire diabolo » (Denz 586); 27: « Omnia de necessitate absoluta eveniunt » (Denz 607).
CONC. TRID., sess. 6 can. 6: « Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio Iudae quam vocatio Pauli, a. s. » (Denz 816).
PIUS IX, Syllabus, prop. 2: « Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum » (Denz 1702).
CONC. VATIC. sess. 3 c. 1 § 3: « Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter2. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius3, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt » (Denz 1784).
Haec paragraphus addita est ex emendatione 8 loco « providissimum », quod habebatur in paragrapho prima (supra nr. 254). Definitio exhibet 1) factum providentiae; 2) effectum eius: tuetur atque gubernat; 3) obiectum: universa quae condidit; 4) modum: fortiter, suaviter.
S. SCRIPTURA
372. Uberrime testatur providentiam, dictis et factis.
-
Facta. Sap 10 sqq. describitur quomodo Deus sapientia sua duxerit singulas personas et populos. Exod 1, 11; 14, 22; 16; Num 20 etc. Act 2, 23; 4, 28; Rom 9; Act 14, 16 sq.; 17, 26.
-
Dicta. Ps 26, 10; 32, 13; 144, 15 sq.; 146, 9; Sap. 6, 8; 8, 1; 11, 21; 12, 13; 4, 3; Eccli 11, 14; Is 42, 2 sq.; 46, 10; 49, 15 sq.; Matth 6, 25 sqq.; (Luc 12, 22 sqq.); 5, 45; 10, 29 sqq., Phil 4, 6; 1 Petr 5, 6 sq.; Iac 4, 13 ss.
1 Cor 9, 9 negatur specialis providentia de animalibus.
Omnia ergo sunt sub providentia divina, plantae, animalia, homines, boni et mali; maxime vero Deus curam habet de hominibus, in qua magna eius benignitas apparet: hinc magna fiducia in Deum habenda est sine anxia cura.
Immo etiam mala, quae videntur magna difficultas admittendi providentiam Dei, sub eius quoque sunt providentia: Ps 72; Iob; Eccle; Tobias 2, 10-18; 12, 13; Sap 3; 5, 6. 8. 9; Hebr 12, 6; Rom 5, 3; 1 Cor 15, 19.
373. In hac doctrina S. Scripturae continentur principia ad solvendas similes difficultates: Felicitas, quam habent mali ex divitiis et honoribus non est nisi apparens et brevi finietur; boni vero, etsi pauperes et despecti, vera felicitate fruuntur, pace et amicitia cum Deo; neque verum est iustos omnes, semper et necessario esse in egestate et despectione.
Bona terrena et honores iudicandi sunt secundum veritatem: vita autem tota terrestris non est nisi praeparatio; bona terrena solum sunt media ad finem, hinc relativus eorum valor. Nemini ea desunt, quae requiruntur, ut possit finem suum assequi. In distribuendis bonis Deus est prorsus liber.
Mala vero physica quaedam sunt necessaria et bona universo; inferiora enim ordinantur ad superiora, in eorum bonum; mors unius vita alterius; dominus mundi visibilis est homo, in cuius bonum mundus est. Sic malum physicum in particulari bonum esse potest universitati; vel malum physicum creaturae inferioris bonum superioris.
Et ita mala physica et bonorum distributio subsunt divinae providentiae (cf. S. Th. 1 q. 22 a. 2 ad 2).
De malis moralibus infra nr. 375.
PATRES
374. In doctrina tam aperte in S. Scriptura contenta, unum alterumve textum Patrum afferre sufficit.
S. IRENAEUS, Adv. haeres., l. 2 c. 26 nr. 3: « Quid autem si quis interroget nos, si... secundum illius providentiam unusquisque eorum eam quae secundum se est accepit quantitatem; nobisque consentientibus et confitentibus, quia nihil omnino horum quae facta sunt et fient scientiam Dei fugit, sed per illius providentiam unumquodque eorum et habitum et ordinem et numerum et quantitatem accipere et accepisse propriam ... » (MG 7, 801; R 202).
CLEMENS ALEXANDRINUS, Strom. 5, 1, 6, 1: « Sunt etiam quaedam dignae quae puniantur; cuiusmodi est quaerere probationes, an sit providentia » (MG 9, 16; R 422).
S. GREGORIUS NAZIANZENUS, Orat. 40, 45: « Crede mundum universum ... ex nihilo a Deo factum esse, et creatoris providentia gubernari » (MG 36, 424; R 1014).
S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De consubstantiali, homilia 12, 4: « Non enim solum protulit (Deus) creaturam, verum etiam prolatam tuetur et fovet; sive angelos dixeris sive archangelos, sive superiores potestates sive omnia prorsus quae sub aspectum cadunt si destituantur efficaci illius actione, diffluunt, dilabuntur, pereunt » (MG 48, 810; R 1134).
S. HIERONYMUS, In Habacuc, l. 1 c. 1 nr. 14 (supra nr. 252).
Cf. quomodo sec. Patres mundus ducat in cognitionem providentis gubernatoris (supra, de cognoscibilitate Dei).
375. Difficultas specialis est de providentia circa malum morale. Peccato ipse finis creationis impediri non potest, cum homo qui non vult libere Deo exhibere gloriam formalem, poena sua manifestet Dei maiestatem et iustitiam. Sed ipsum quoque peccatum non fugit providentiam divinam; hoc quoad materiale peccati facilius intelligitur; sed et de formali peccati valet. Non potest quidem Deus malitiam formalem velle tamquam medium ad bonum finem, uti malum physicum; incapax enim est internae ordinationis ad bonum. Ergo Deus eam non potest positive et directe velle, sed potest eam permittere, non impedire. Peccatum autem permissum et factum subest providentiae et externe ordinatur ad aliquod bonum. Quod si esset impossibile, neque permitti posset a Deo. « Neque enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas, cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo » (S. AUGUSTINUS, Enchir. c. 11. ML 40, 236). Illud vero bonum nullo modo habet rationem causae finalis permissionis, sed est condicio eius sine qua Deus non permitteret. Exempla: peccatum et virtus paenitentiae: peccatum et martyrium; cf. Act 2, 23; 4, 284.