De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat
Sectio II: De praedestinatione et reprobatione
Conspectus historicus
Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva
De termino voluntatis antecedentis
445. Voluntas ergo Dei salvifica universalis in s. Scriptura et a Patribus clare docetur; haec autem voluntas non est absoluta, nam de facto non omnes salvantur, sed pendet ab aliqua condicione. Hac condicione impleta voluntas condicionata transit in absolutam; condicione non impleta voluntas salvifica condicionata non transit in absolutam, sed cessat. Quaeritur ergo, quaenam sit haec condicio, sive quod est de facto idem: ante quem terminum voluntas Dei salvifica est universalis, post quem terminum cessat esse universalis.
Secundum Bañezianos haec condicio sive hic terminus non est praevisus usus libertatis, neque quidquam, quod talem usum includat, sed aliud quoddam adiunctum, pulchritudo universi, manifestatio iustitiae divinae.
ALVAREZ: Voluntas dicitur antecedens, « non quia antecedat bonum vel malum usum nostri arbitrii, sed quia antecedit voluntatem, qua Deus fertur in obiectum consideratum cum aliquo adiuncto, quae est consequens consideratio eius ». Salutem reprobi Deus vult, si haec salus consideratur absolute et secundum se; « si autem consideratur ut habet adiunctam privationem aut carentiam maioris boni, videlicet boni universalis providentiae divinae, pulchritudinis universi, manifestationis iustitiae in reprobis et maioris splendoris misericordiae eius in electis, sic non est volita a Deo » (De auxiliis, l. 5. disp. 34; cf. supra nr. 387).
BILLUART: « Voluntas Dei antecedens est condicionata, non hoc sensu quod velit Deus omnes salvos facere, si ipsi velint volitione quam exspectet ab eorum libera voluntate, ut vult Tournelius cum Molinianis: hoc est voluntas antecedens salvandi omnes non est efficax ex parte Dei, ut per solum hominem stet gratiae consentiendo reddere illam ex omni parte efficacem ad salutem de facto consequendam: sed dicitur condicionata hoc sensu, quod velit omnes salvos fieri, si non obstent altiores fines, v. g. bonum generale universi, ordo providentiae, mutabilitas arbitrii, splendor misericordiae, decor iustitiae » (De Deo, diss. 7 a. 6 § 2).
446. De hoc adiuncto autem neque s. Scriptura neque sancti Patres quidquam indicant.
1 Tim terminus non indicatur; 2 Petr vero voluntas Dei, qua non vult aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti, i. e. voluntas Dei salvifica universalis, non cessat ante finalem impaenitentiam; Ez 18, 23; 33, 11 non ita videntur intelligi posse, quod Deus in signo, in quo peccatores ad paenitentiam exhortatur, non iam habeat voluntatem eos salvandi; ergo ibi quoque voluntas salvifica universalis non cessat ante praevisum abusum liberi arbitrii creati.
Patres vero, quando de illa condicione loquuntur, semper statuunt usum liberi arbitrii, peccatum: ex. gr. s. IOANNES CHRYSOSTOMUS, nr. 440; s. AMBROSIUS, nr. 441; AMBROSIASTER, nr. 441; s. HIERONYMUS, nr. 441; s. PROSPER, nr. 387; s. IOANNES DAMASCENUS, nr. 441; cf. s. IOANNES CHRYSOSTOMUS, nr. 443; s. AUGUSTINUS, nr. 444.
Eodem modo priores theologi hac de re loquuntur.
447. S. BONAVENTURA: « Damascenus distinguit in Deo voluntatem antecedentem et voluntatem consequentem. Et voluntas antecedens est voluntas respectu eius, propter quod Deus hominem fecit; et est irrefragabiliter bonorum. Voluntas autem consequens est voluntas, non quae sequitur merita, sed quae vult aliqua secundum scientiam meritorum. Prima, scilicet antecedens, dicitur a Magistris voluntas condicionalis, sive voluntas, qua Deus vult, quantum in se est. Secunda autem scilicet consequens, dicitur absoluta. Differentia autem inter hanc voluntatem et illam non est secundum diversitatem affectionis, sive modi volendi, qui sit in Deo, sed secundum rationem connotandi et intelligendi. Prout enim Deus dicitur velle omnium salutem, quantum in se est et antecedenter, connotatur in omnibus ordinatio ad salutem, tum ex parte naturae datae, tum ex parte gratiae oblatae. Dedit enim eis Deus naturam secundum quam possent eum cognoscere, et cognitum quaerere, et quaesitum invenire et invento inhaerere ac per hoc salutem obtinere. Gratiam similiter obtulit, dum Filium misit et obtulit, cuius pretium omnium saluti sufficit. Leges etiam et mandata tribuit salutis et ostendit. Ipse etiam praesto est omnibus inquirentibus, et prope est omnibus invocantibus eum. Velle ergo hominem antecedenter salvare, est ordinatum ad salutem facere et volenti pervenire non deesse. Unde velle antecedenter salvare non connotat salutem, sed ordinabilitatem ad salutem; velle autem consequenter sive absolute salvare, est velle dare salutem ei, quem praescit ad salutem perventurum per suum auxilium et gratiam, et connotat salutis eventum » (In 1 d. 46 a. 1 q. 1). « Est voluntas antecedens et consequens. Antecedens qua Deus vult quantum in se est; consequens qua vult cum praescientia nostrae salutis: et prima quidem est omnium, secunda non. Secundum hunc modum est dilectio duplex, una, quae respicit voluntatem antecedentem; et hac diligit omnes; et alia quae respicit consequentem, et hac diligit omnes salvandos, et haec est electio » (In 1 d. 40 a. 3 q. 1 ad 2). « Voluntas antecedens est solummodo ex ipso, voluntas vero consequens pendet ex causa nostra » (In 3 d. 31 dub. 3).
448. S. THOMAS, In 1 d. 46 q. unica a. 1 quaerit: Utrum Deus vult omnes homines salvos fieri. « Respondeo dicendum secundum Damascenum, quod voluntas est duplex, scilicet antecedens et consequens, et hoc contingit non ex aliqua diversitate voluntatis divinae, sed propter diversas condiciones ipsius voliti. Potest enim in unoquoque homine considerari natura eius, et aliae circumstantiae ipsius, ut quod est volens, et praeparans se ad salutem suam, vel etiam repugnans et contrarie agens. Si ergo in homine tantum natura ipsius consideretur, aequaliter bonum est omnem hominem salvari, quia omnes conveniunt in natura humana. Et cum omne bonum sit volitum a Deo hoc etiam Deus vult, et hoc vocatur voluntas antecedens, qua omnes homines salvos fieri vult secundum Damascenum. Et huius voluntatis effectus est ipse ordo naturae in finem salutis, et promoventia in finem omnibus communiter proposita, tam naturalia, quam gratuita, sicut potentiae naturales, et praecepta legis et huiusmodi. Consideratis autem omnibus circumstantiis personae sic non invenitur de omnibus bonum esse quod salventur; bonum enim est eum qui se praeparat et consentit salvari per largitatem gratiae divinae; nolentem vero et resistentem non est bonum salvari, quia iniustum est. Et quia hoc modo se habet aliquid ad hoc quod sit volitum a Deo sicut se habet ad hoc quod sit bonum, et ideo istum hominem sub istis condicionibus consideratum non vult Deus salvari, sed tantum istum, qui est volens et consentiens, et hoc dicitur voluntas consequens, eo quod praesupponit praescientiam operum non tamquam causam voluntatis, sed quasi rationem voliti, ut supra dictum est ». « Ad quintum dicendum, quod istae condiciones, quibus homo efficitur deordinatus a consecutione finis, sub quibus exsistentem Deus eum salvum esse non vult, sunt ex ipso homine, et ideo totum quod sequitur sibi imputatur in culpa ». Cf. In 3 d. 31 q. 2 a. 3 Sol. 1; In Psalm. 13, 2; In 1 Tim. c. 2 lect. 1.
449. De veritate q. 23 a. 2: Utrum divina voluntas in antecedentem et consequentem dividatur. « Respondeo dicendum, quod voluntas divina per antecedentem et consequentem convenienter distinguitur. Cuius distinctionis intellectus ex verbis Damasceni est assumendus, qui hanc distinctionem introduxit: dicit enim in III libro ... quod voluntas antecedens est acceptio Dei ex ipso exsistens; sed voluntas consequens est concessio ex nostra causa ...
« Illud ergo quod Deus creaturam ordinavit quantum est de se, dicitur esse volitum ab eo quasi prima intentione sive voluntate antecedente; sed quando creatura impeditur propter sui defectum ab hoc fine, nihilominus tamen Deus implet in ea id bonitatis cuius est capax; et hoc est quasi de secunda intentione eius, et dicitur voluntas consequens. Quia ergo Deus omnes homines propter beatitudinem fecit, dicitur voluntate antecedente omnium salutem velle: sed quia quidam suae saluti adversantur, quos ordo suae sapientiae ad salutem venire non patitur propter eorum defectum, implet in eis alio modo id quod ad suam bonitatem pertinet, scilicet eos per iustitiam damnans; ut sic dum a primo ordine voluntatis deficiunt, in secundum labantur; et dum Dei voluntatem non faciunt, impleatur in eis voluntas Dei. Ipse autem defectus peccati, quo aliquis redditur dignus poena in praesenti vel in futuro, non est volitus a Deo neque voluntate antecedente neque consequente; sed est ab eo solummodo permissus. Nec tamen intellegendum est ex praedictis quod intentio Dei frustrari possit: quia istum qui non salvatur, praescivit ab aeterno fore non salvandum; nec ordinat ipsum in salutem secundum ordinem praedestinationis, qui est ordo absolutae voluntatis; sed quantum ex parte sua est, dedit ei naturam ad beatitudinem ordinatam ». « Ad secundum dicendum, quod ordo divinae voluntatis non attenditur secundum diversa volita, sed per respectum ad unum et idem volitum propter diversa in eo reperta: sicut aliquem hominem vult Deus salvari voluntate antecedente, ratione humanae naturae, quam ad salutem fecit; sed vult eum damnari voluntate consequente, propter peccata quae in eo inveniuntur ».
450. S. Theol., 1 q. 19 a. 6 ad 1, dicit verbum Apostoli 1 Tim 2 tripliciter posse intelligi. « Tertio secundum Damascenum intelligitur de voluntate antecedente, non de voluntate consequente. Quae quidem distinctio non accipitur ex parte ipsius voluntatis divinae, in qua nihil est prius vel posterius, sed ex parte volitorum. Ad cuius intellectum considerandum est, quod unumquodque, secundum quod bonum est, sic est volitum a Deo. Aliquid autem potest esse in prima sui consideratione, secundum quod absolute consideratur, bonum vel malum, quod tamen, prout cum aliquo adiuncto consideratur, quae est consequens consideratio eius, e contrario se habet. Sicut hominem vivere est bonum, et hominem occidi est malum secundum absolutam considerationem; sed si addatur circa aliquem hominem, quod sit homicida vel vivens in periculum multitudinis, sic bonum est eum occidi, et malum est eum vivere: unde potest dici, quod iudex iustus antecedenter vult omnem hominem vivere, sed consequenter vult homicidam suspendi. Similiter Deus antecedenter vult omnem hominem salvari, sed consequenter vult quosdam damnari secundum exigentiam suae iustitiae »1.
Illud vero adiunctum, de quo Bañeziani, maior scl. pulchritudo universi ex exsistentia damnatorum, ab illis Theologis non indicatur, neque fundamentum habet in fontibus revelationis.
451. Iure ergo cum FRANZELIN2 dici potest: « Si voluntas salvifica antecedens intelligitur prae suo termino comparationis universaliter accepto, consideratur voluntas, ut se habet antecedenter ad praevisionem ipsius peccati originalis et eo magis omnium liberorum actuum nostrorum. Si vero voluntas salvifica, ut fere semper fit in Scriptura et plerumque a SS. Patribus, spectatur, prout peccato originis supposito refertur ad genus humanum lapsum et reparatum, terminus, prae quo voluntas salutis aeternae dicitur antecedens vel consequens, est praevisio status finalis, qui futurus sit in gratia vel in peccato ».