De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
S. TH. 1 q. 13 a. 1-6; 12; PETAVIUS, De Deo, 1. 7 c. 1; FRANZELIN, thes. 12; 13; BILLOT, thes. 17; 18; PESCH, prop. 15; VAN DER MEERSCH, nr. 280-291; 316-324.
Postquam probatum est naturali rationis lumine nos posse Deum cognoscere et quidem tantum mediate ex creaturis, iam accuratius inquirendum est, qualis sit haec cognitio et quid valeat.
95. EUNOMIANI, uti supra nr. 79 iam dictum est, omnino perfectam (quidditativam), comprehensivam cognitionem Dei sese habere affirmabant.
De ipso Eunomio ait s. CHRYSOSTOMUS, De incomprehensibili hom. 3 nr. 2: « Ausus est homo dicere: Deum novi ut ipse Deus se ipsum novit » (MG 48, 712; R 1124); et de eodem SOCRATES, Hist. eccl. 4, 7: « De sua ipsius substantia Deus nihil amplius scit quam nos; nec illa ipsi quidem notior, nobis autem est obscurior. Sed quidquid nos de illo scimus hoc omnino et ille novit; et contra, quidquid ille scit, idem etiam in nobis absque ulla discrepantia reperies » (MG 67, 474). De Aetio, Eunomii magistro, EPIPHANIUS, Adv. haeres. Panarion, haer. 76 c. 36: « Hic cum suis in eam amentiam incidit, ut diceret se scire Deum non secundum fidem, sed naturaliter secundum scientiam, sicut cognoscat quidquid est visibile, ut si quis manibus sumat lapidem vel lignum. Ita loquitur temerarius iste: Tam Deum scio quam me ipsum, immo non tam me ipsum scio quam Deum » (MG 42, 634).
96. Sententia extrema opposita est AGNOSTICISMUS1, qui in nostra materia bene cum CHOSSAT distingui potest in Agnosticismum purum (neque exsistentia Dei probari potest, neque non exsistentia; a fortiori omnis scientia de natura divina est impossibilis; ratio est, quia cognitio phaenomena non potest transcendere) et Agnosticismum dogmaticum (exsistentia absoluti cognosci quidem potest, non autem quale sit; de natura divina iudicia, quae sint vera, efformare non possumus). Ita saeculo 12. MAIMONIDES, apud quem ea, quae a recentioribus agnosticis proponuntur, magna ex parte inveniuntur. Agnosticismus est etiam Symbolismus theologicus Modernistarum, de quo Pius X, in Encycl. « Pascendi »: « Philosopho certum est, repraesentationes obiecti fidei esse tantum symbolicas; credenti pariter certum est, fidei obiectum esse Deum in se; theologus igitur colligit: repraesentationes divinae realitatis esse symbolicas. Hinc symbolismus theologicus... Cum symbola talia sint respectu obiecti, respectu autem credentis sint instrumenta, cavendum primum, inquiunt, credenti, ne ipsi formulae, ut formula est, plus nimio inhaereat, sed illa utendum unice ut absolute inhaerescat veritati, quam formula retegit simul ac tegit nititurque exprimere, quin umquam assequatur » (Denz 2087). « Si quaevis intellectualia, ut (modernistae) inquiunt, elementa nihil nisi Dei symbola sunt, ecquid symbolum non sit ipsum Dei nomen aut personalitatis divinae? quod si ita, iam de divina personalitate ambigi poterit patetque ad pantheismum via » (Denz 2108).
97. Contra has sententias extremas hac thesi statuitur: cognitio illa naturalis de Deo est quidem cognitio imperfecta (contra Eunomianos), sed est vera (contra Agnosticismum).
Quomodo aliqua res cognosci possit s. THOMAS exponit In Boeth. de Trin., q. 1 a. 2 c.: « Dupliciter aliqua res cognoscitur. Uno modo per formam propriam, sicut oculus videt lapidem per speciem lapidis; alio modo per formam alterius similem sibi, sicut cognoscitur causa per similitudinem effectus, ut homo per formam suae imaginis. Per formam autem suam aliquid dupliciter cognoscitur. Uno modo per formam quae est ipsa res, sicut Deus cognoscit semper essentiam suam, et Angelus se ipsum; alio modo per formam quae est aliud ab ipso, sive abstracta sit ab ipso, quando scilicet forma est immaterialior quam sit ipsa res, sicut forma lapidis abstrahitur a lapide; sive sit impressa intelligenti ab eo, utpote quando res est simplicior quam similitudo per quam cognoscitur, sicut Avicenna dicit, quod intelligentias cognoscimus per impressionem earum in nobis... Effectus autem est duplex. Quidam qui adaequatur virtuti suae causae, et per talem effectum cognoscitur plene virtus causae, et per consequens quidditas eius; alius effectus est qui deficit a praedicta aequalitate, et per talem effectum non potest comprehendi virtus agentis, et per consequens nec essentia eius, sed cognoscitur de causa tantum quod est »2
Cognitio immediata est cognitio per formam propriam obiecti. Cognitio mediata vero est per formam alienam, saltem si obiectum tantum mediate cognosci potest; si autem agitur de obiecto, quod etiam immediate cognosci potest, disputari forte potest, utrum cognitio eius mediata etiam per formam propriam habeatur.
Si cognitio est per formam propriam, habetur obiecti conceptus proprius per se, quo res concipitur uti est in se; in cognitione autem per formam alienam, distinguendum est: si est ex effectu adaequante virtutem causae (effectus univocus), si obiectum etiam immediate cognosci potest, conceptus est proprius per se (proprius ex propriis); si autem est ex effectu non adaequante virtutem causae (effectus aequivocus), si obiectum tantum mediate cognosci potest, conceptus non est proprius per se, non univocus. Talis autem conceptus, in quantum solummodo huius obiecti conceptus est, vocari potest proprius in oppositione ad conceptum communem pluribus (proprius ex communibus).
Tribus partibus ostendemus 1) non cognoscimus Deum per formam propriam; 2) sed per formam creaturarum; 3) cognoscimus vere quidditatem Dei.
I. Deum non cognoscimus per formam propriam.
98. Cognitio per formam propriam est vel per formam quae est ipsa res, vel per formam impressam a re cognoscenda, vel abstractam ab eadem re (supra nr. 97); atqui forma Dei propria non potest esse abstracta a Deo; quia non potest esse forma magis immaterialis quam Deus; neque forma creata a Deo impressa in intellectum humanum, quia haec ut similitudo finita non potest esse forma propria entis infiniti; ergo unica forma propria Dei est ipsa eius essentia; atqui cognitio Dei per essentiam suam soli Deo est naturalis, et beatis conceditur supernaturaliter; ergo Deus a nobis non cognoscitur naturaliter per formam Dei propriam (S. THOM., In Boeth. q. 1 a. 2).
Naturalis cognitio Dei non est nisi mediata (thesis 3); ergo non est per formam propriam. Hinc patet qualificationem huius partis thesis eandem esse quae est thesis 3: est theologice certa.
S. SCRIPTURA
99. In s. Scriptura haec doctrina eatenus continetur, quatenus naturalem nostram cognitionem de Deo statuit tantum mediatam.
PATRES
100. Patres explicite negant, nos posse ipsam Dei essentiam cognoscere; ita imprimis illi qui contra Eunomianos scripserunt; multi textus inveniuntur apud R ser. 109, ex quibus aliqui eligantur.
S. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS, Cat. 6, c. 2: « Dicimus enim non quantum oportet de Deo (soli enim ipsi haec sunt nota), sed quantum capit natura humana, et quantum imbecillitas nostra ferre potest. Non enim quid sit Deus declaramus, sed exactam de illo scientiam nobis deesse ingenue confitemur; circa Deum enim magna cognitio est ignorantiam confiteri » (MG 33, 540; R 821).
S. HILARIUS, De Trinitate, l. 2 nr. 7 (ML 10,56; R 861).
101. S. BASILIUS, Epist. 234, 1 s.: « Variae quidem operationes (Dei), essentia vero simplex. Nos autem ex operationibus cognosci a nobis dicimus Deum nostrum, sed ad ipsam essentiam accessuros non pollicemur. Ipsius siquidem operationes ad nos descendunt, essentia autem illius manet inaccessa ... Scito itaque vocem esse ludificantium: Si essentiam Dei ignoras, quod ignoras colis. Ego vero illum esse novi; quid autem essentia, supra intelligentiam esse duco. Quomodo igitur salvor? Per fidem. Fides porro satis idonea est Deum esse scire, non quid sit; eumque remuneratorem esse eorum qui ipsum quaerunt. Cognitio igitur essentiae in hoc posita, ut ipsum non posse comprehendi perspiciamus; illudque colimus, de quo cognovimus, non quid sit eius essentia, sed hanc exsistere essentiam » (MG 32, 869; R 923).
102. S. GREGORIUS NAZIANZENUS, Orat. theol. 2, nr. 17: « Quid tamen Deus natura sua et essentia sit, nec hominum quisquam umquam invenit, nec invenire potest. An vero aliquando sit inventurus, quaerat hoc qui volet ac perscrutetur. Mea quidem sententia tum demum hoc inveniet, cum deiforme hoc atque divinum, id est, mens nostra et ratio, cum natura cognata coniuncta fuerit, et imago ad exemplar illud suum, cuius nunc desiderio tangitur, ascenderit. Atque illud mihi esse videtur, quod primarium philosophiae caput est, nempe nos aliquando tantum cognituros, quantum cogniti sumus. At in hac mortali vita quidquid ad nos usque pertingit, aliud nihil est quam exiguus quidam rivulus, ac velut parvus magnae lucis radius » (MG 36, 48; R 988).
S. GREGORIUS NYSSENUS, Contra Eunomium, l. 12: « Humanus intellectus, sollicite investigans, quibus potest ratiociniis, expetit et attingit inaccessibilem et excelsam naturam; nec tam acute cernens ut clare videat invisibile, nec omnino remotus ab appropinquatione ut nullam possit quaesiti capere similitudinem » (MG 45, 956; R 1048, cf. 1049).
103. S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De incomprehensibili, hom. 1 nr. 3: « Postquam dixerat enim: Cum essem parvulus3, intulit, Videmus autem nunc per speculum in aenigmate. En quippe secundum exemplum infirmitatis praesentis, quodque imperfecta sit scientia; tertio probatur his verbis: In aenigmate. Namque parvulus multa quidem videt, audit et loquitur, nihil tamen dilucide vel videt vel audit vel loquitur; et sapit quidem, sed nihil integre. Ita et ego scio quidem multa, sed eorum non novi modum. Deum enim ubique esse novi, totum item ubique esse novi, quomodo autem nescio; sine principio, non genitum, sempiternum novi, quomodo autem nescio. Neque humana ratio capere valet, quomodo possit esse substantia, quae nec a se ipsa nec ab alio quopiam esse acceperit. Scio ipsum genuisse Filium, quomodo autem ignoro; novi Spiritum ex ipso esse, quomodo autem ex ipso sit nescio... nr. 5: (Deum) igitur ex parte cognoscit4; ex parte vero dixit, non quod aliud ex eius substantia cognoscat, aliud ignoret; Deus enim simplex est; sed quod quidem sciat Deum esse, quid autem quoad substantiam sit ignoret » (MG 48, 704; 706; R 1121; 1122).
S. CYRILLUS, Thesaurus de sancta et consubstantiali Trinitate, ass. 31 (MG 75, 452; R 2073; 2074).
104. Ex his textibus apparet etiam, Patres quando negant nos scire quid sit Deus, non profiteri Agnosticismum, sed negare contra Eunomianos, nos habere conceptum Dei quidditativum; ipsi multa de attributis Dei statuunt, uti in sequentibus apparebit.
THEOLOGI
105. In doctrina huius partis quoad rem omnes conveniunt; in modo loquendi vero est quaedam differentia, quatenus priores discipuli s. THOMAE dixerunt, de Deo nos posse cognoscere quia est, non autem quid est, cum e contra discipuli SCOTI dixerint nos posse etiam cognoscere quid est; priores negabant cognitionem quidditativam, posteriores affirmabant cognitionem quidditatis.
Si non habemus cognitionem quidditativam de Deo, multo minus comprehensivam. Deum esse incomprehensibilem definitum est in CONC. LATERANENSI IV (Denz 428) et VATICANO (Denz 1782).
II. Deus cognoscitur per formam creaturarum.
106. Deus cum non cognoscatur a nobis naturaliter per formam propriam, cognoscitur per formam alienam, quae non potest esse nisi creaturarum. Hae ut effectus Dei aliquam cum sua causa similitudinem habent, aliquomodo perfectionem causae manifestant, unde ad aliquam quoque cognitionem causae perducere possunt; sed cum sint effectus aequivoci, non adaequantes virtutem causae, imperfecte tantum perfectionem causae manifestant. Hinc conceptus Dei et perfectionum divinarum, quos hac via efformamus, Deum eiusque perfectiones non repraesentant eo modo quo in se sunt, sed secundum modum quo perfectiones in creaturis, Deum imitantibus, inveniuntur.
107. Triplici via hi conceptus efformantur. Via causalitatis vel affirmationis: In Deo tamquam causa inveniri debet quidquid purae et simplicis perfectionis in creaturis invenitur; ergo tales perfectiones de Deo affirmari possunt: Deus est sapiens, potens; Deus est sapientia, potentia. Via negationis: In creaturis autem (effectibus Dei aequivocis) perfectiones non eo modo inveniuntur, quo in Deo sunt; proinde conceptus nostri eas non exhibent eo modo, quo in Deo sunt, et hinc iure de Deo negari possunt. « Negamus autem non perfectionem, in quantum perfectio est, sed negamus illud imperfectum, quod omni nostro conceptui perfectionis admiscetur. Itaque imprimis negamus de Deo, quidquid obiective continet imperfectionem; sic dicimus: Deus est immaterialis, immensus, infinitus. Deinde etiam negamus de Deo perfectiones simplices, quatenus hae perfectiones nostro concipiendi modo limitantur. Ita de Deo negamus sapientiam, vitam, substantiam, non quia Deus deficit a ratione sapientiae; sed quia sapientia nostro modo concepta deficit a ratione Dei. Dei enim sapientia tota quanta identificatur cum omnibus perfectionibus divinis. Sed talem conceptum non possumus formare. Ergo sapientia nostro modo concepta non est in Deo. Proprie igitur de Deo nihil negamus nisi negationes, qui est modus affirmandi maxime emphaticus » (PESCH, nr. 97).
Via eminentiae, excellentiae, excessus: Cum Deus sit ens infinitum, perfectionem, quam Deo tribuimus ulterius ita determinamus, ut omnem limitem et omnem modum creatum concipiendi transcendat: Deus est omniscius, omnipotens.
Illae tres viae non seorsim consistunt neque adaequate distinguuntur, sed invicem inter se includunt; cum perfectionem aliquam de Deo affirmo, nego eius imperfectiones et quod sit eo modo in Deo, quo eam concipio; immo tribuo hanc perfectionem Deo ita ut excedat et perfectionem creatam, et creatam cognitionem. S. Thomas: « Secundum doctrinam Dionysii (c. 1, myst. Theol. et cap. 2 caelest. Hierarch. et cap. 2 et 3 de div. Nom.) tripliciter ista de Deo dicuntur. Primo quidem affirmative, ut dicamus: Deus est sapiens; quod quidem de eo oportet dicere propter hoc quod est in eo similitudo sapientiae ab ipso fluentis; quia tamen non est in Deo sapientia qualem nos intelligimus et nominamus, potest vero negari, ut dicatur: Deus non est sapiens. Rursum quia sapientia non negatur de Deo quia ipse deficiat a sapientia, sed quia supereminentius est in ipso quam dicatur aut intelligatur, ideo oportet dicere quod Deus sit supersapiens » (De potentia, q. 7 a. 5 ad 2).
S. SCRIPTURA
108. Via affirmationis habetur Rom. 1 et Sap. 13; hoc ultimo loco aliquomodo forte indicatur etiam via eminentiae: ex pulchritudine fons pulchritudinis cognoscitur.
PATRES
109. Via affirmationis:
S. BASILIUS, Adv. Eunomium, l. 1 nr. 14 (supra nr. 83).
S. GREGORIUS NYSSENUS, Contra Eunomium, l. 12: « Quoniam, ut ait apostolus, sempiterna eius virtus et divinitas a creatura mundi intellecta conspicitur5, propterea omnis creatura, sed ante omnia, ut ait sermo, ornatus qui est in caelis, per partem in factis ostensam, conditoris sapientiam demonstrat » (MG 45, 985; R 1050).
S. AUGUSTINUS, Confessiones, l. 11 c. 4 (supra nr. 70).
PS-DIONYSIUS, De div. nominibus, c. 7 nr. 3: « ... ex ordine omnium rerum ... ad cognoscendum illud summum bonum et omnium bonorum finem, via et ordine pro viribus ascendimus, in ablatione et superlatione omnium et in omnium causa » (MG 3, 869; R 2284; supra nr. 84).
S. IOANNES DAMASCENUS, De fide orthodoxa, l. 1 c. 12. « Quocirca ex divinis nominibus quaedam per negationem dicuntur, quibus essentiam omnem superare declaratur; velut cum essentiae expers, sine tempore, sine principio, invisibilis dicitur; non quod re ulla inferior sit, aut illi quidquam desit (ipsius enim sunt omnia, atque ex ipso et per ipsum sunt et in ipso constant)6, sed quia eminenti modo rebus omnibus excelsior est. Non enim quidquam est eorum quae sunt, sed super omnia. Sunt autem alia, quae per affirmationem efferuntur, ea nimirum, quae de eo dicuntur, ut est omnium rerum causa... Atque haec sunt vocabula affirmantia et negantia. Ex utrisque porro suavissima connexio fit, sicut superessentialis essentia, superdivina deitas, principium omni principio superius, aliaque similia » (MG 94, 845; R 2347).
110. Via negationis:
CLEMENS ALEXANDRINUS, Stromata, 5, 11, 71, 3 ss.: « Si ergo, ablatis omnibus quae adsunt corporibus, et iis quae dicuntur incorporea, nos ipsos proiecerimus in Christi magnitudinem; et inde in eius immensitatem sanctitate processerimus, ad intelligentiam omnipotentis utcumque perveniemus, non ita tamen ut quod est, sed ut quod non est cognoscamus. Figura autem et motus, vel status, vel sedes, vel locus, vel dextera, vel sinistra, de Patre universorum ne sunt quidem cogitanda, etiamsi haec de ipso scripta sint; sed quid significet unumquodque eorum, ostendetur suo loco » (MG 9, 109; R 423, cf. 424).
S. EPHRAEM, Carmina nisibena, carm. 3 (R 718).
S. GREGORIUS NYSSENUS, Contra Eunomium, 1, 12: « Ex negatione eorum quae non insunt, et ex affirmatione eorum quae de eo (scl. Deo) pie intelliguntur, quid sit, apprehenditur » (MG 45, 956; R 1048).
S. AUGUSTINUS, De Trinitate, l. 5 c. 1 n. 2: « Quod ergo non invenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere, quod longe melius est meliore nostro, ut sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sit, pie tamen cavet, quantum potest aliquid de eo sentire quod non sit » (ML 42, 912; R 1658).
S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, Thesaurus de s. et consubstantiali Trinitate, ass. 31 (MG 75, 452; R 2074).
PS-DIONYSIUS, S. IOANNES DAMASCENUS locis supra (nr. 109) citatis; IOANNES DAMASCENUS, praeterea De fide orthodoxa, l. 1 c. 4 (MG 94, 800; R 2340).
111. Via eminentiae:
EUSEBIUS CAESAREENSIS, De ecclesiastica theologia, l. 2 c. 14: « Necessario unum aliquid divinum, ineffabile, bonum, simplex, incompositum, uniforme, quod est ultra universa, agnoscendum7 est, quod est ipse Deus, ipsa mens, ipsum Verbum, ipsa sapientia, ipsum lumen, ipsa vita, ipsum pulchrum, ipsum bonum et quidquid his melius aliquis excogitaret, magisque supra omnem mentem et ultra omnem disquisitionem et cogitationem » (MG 24, 928; R 674).
S. EPHRAEM, Adversus scrutatores, sermo 45 (R 734).
S. GREGORIUS NYSSENUS, Oratio catechetica, 1: « In suprema autem natura quidquid de ipsa dicitur, simul cum magnitudine spectati extollitur » (MG 45, 13; R 1028).
S. AMBROSIUS, De fide, ad Gratianum, l. 1 c. 16 nr. 106: Deus est « visu incomprehensibilis, fatu ininterpretabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus; ut, quidquid religiosius sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc Deo intelligas convenire » (ML 16, 552; R 1266).
S. AUGUSTINUS, De Trinitate, l. 8 c. 3 n. 4 (ML 42, 949; R 1671).
PS-DIONYSIUS et S. IOANNES DAMASCENUS locis supra citatis (nr. 109).
III. Cognoscimus non denominationes mere externas, sed vere, licet imperfecte quidditatem Dei.
112. Hucusque consideravimus quomodo ad conceptus nostros de Deo perveniamus, quomodo de Deo cogitemus, qualis sit natura huius cognitionis. Iam quaeritur de eius valore. Et respondemus: Quamvis sit imperfecta, tamen cognitio est vera.
Nostram cognitionem Dei imperfectam esse, ex prima et secunda parte patet. Sed illa imperfectio non est talis, ut nihil cognoscatur, quod ipsi Deo vere intrinsecus conveniat. Sic cognitio nostra, quamvis per viam etiam negationis procedat, non tamen est mere negativa i. e. de Deo non tantum cognoscimus, eum non esse lapidem vel similia; neque conceptus nostri sunt mere relativi, ita ut nihil absoluti de ipso Deo enuntiari possit (ex. gr. tantum: Deus est causa vitae; sed utrum ipsi perfectio vivendi absolute conveniat, nescimus); generatim: non denominationes mere externas, quae nihil absoluti dicant quod ipsi Deo intrinsecus conveniat; sed cognoscimus vere etiam attributa Dei absoluta, quae Deo positive et formaliter conveniunt; hoc sensu vere cognoscimus quidditatem Dei, i. e. non solum quid Deus non sit, sed etiam quid Deus vere sit. Non autem quidditative quidditatem Dei cognoscimus. Quidditativa enim cognitio obiecti ea est, qua res cognoscitur uti est in se, secundum modum suum proprium; ergo potest solum de obiectis haberi, quae immediate cognosci possunt, quae cognoscuntur per formam propriam, vel de quibus habetur conceptus proprius per se. Ex prima parte thesis iam patet, talem non esse naturalem nostram cognitionem de Deo.
DOC. ECCLESIAE
113. THESIS 1 a BAUTAIN SUBSCRIPTA: « Ratiocinatio potest cum certitudine probare... infinitatem perfectionum eius (Dei) » (Denz 1622).
Pius IX, epistula « Gravissimas inter »: « Philosophiae est ... Dei exsistentiam, naturam, attributa ... per argumenta ex suis principiis petita demonstrare, vindicare, defendere » (Denz 1670).
CONCILIUM VATICANUM statuit possibilem cognitionem naturalem, quae obligationem cultus Dei, tendentiae in Deum, inducat; ergo cognosci potest Deus personalis, principium et finis, Dominus.
LEO XIII, Encyclica « Aeterni Patris »: Ratio « Deum ostendit omnium perfectionum cumulo singulariter excellere, infinita in primis sapientia, quam nulla usquam res latere, et summa iustitia, quam pravus numquam vincere potest affectus, ideoque Deum non solum veracem esse sed ipsam etiam veritatem falli et fallere nesciam ».
PIUS X, Encycl. « Iucunda sane »: « Repudiatur invicta illa argumentandi vis, qua ex effectibus causa colligitur, id est Deus eiusque attributa, nullis circumscripta limitibus ». Encycl. « Pascendi » de « Symbolismo » Modernistarum (supra nr. 96). PIUS XII (nr. 41).
S. SCRIPTURA
114. 1) Loquitur de cognitione naturali Dei, ex qua obligatio cultus religiosi erga Deum sequitur: Deus personalis.
- Sap 13: pulchritudo Dei; virtus Dei; Rom 1: sempiterna virtus; divinitas.
PATRES
115. ORIGENES, De principiis, l. 1 c. 3 nr. 1: « De Deo quidem Patre quamvis digne proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectum aliquem capi ex occasione visibilium creaturarum et ex his quae humana mens naturaliter sentit » (MG 11, 147; R 455); cf. CONTRA CELSUM, l. 6 c. 62 (MG 11, 1393; R 532).
S. ATHANASIUS, Epistula de synodis, nr. 35 (MG 26, 753; R 786).
S. BASILIUS, Adversus Eunomium, l. 1 nr. 10: « Nullum quidem nomen est quod totam Dei naturam complexum sat eam possit enuntiare; plura vero et varia, singula in propria significatione, obscuram quidem omnino et perquam exiguam, si cum toto comparatur, nobis tamen sufficientem intelligentiam congerunt. Itaque inter nomina ea, quae de Deo dicuntur, aliqua significant quae Deo insunt; aliqua vero e contrario indicant, quae ei non insunt. Ex his enim duobus, et ex eorum quae absunt negatione, et ex eorum quae adsunt confessione, velut quidam Dei character nobis imprimitur » (MG 29, 533; R 930).
S. GREGORIUS NYSSENUS, Contra Eunomium, l. 12 (MG 45, 953 ss.; R 1047-1049). S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De Incomprehensibili, hom. 1, nr. 5 (MG 48, 706; R 1122). S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, In Ps 11, 3 (MG 69, 792; R 2049). Comparari possunt etiam textus partis secundae et primae.
116. Haec pars thesis videtur dicenda de fide; quoad attributa Dei relativa explicite definitur in Vaticano, et explicite quoque habetur in s. Scriptura et in Traditione; quoad attributa absoluta explicite habetur in s. Scriptura et in Traditione et videtur definitum in Vaticano, saltem in eius definitione continetur.
117. Ex dictis Deum cognoscimus per conceptus e creaturis haustos, qui perfectiones exhibent ut in creaturis inveniuntur, non uti sunt in Deo; conceptus nostri de Deo eiusque perfectionibus sunt inadaequati, non univoci, neque nomina mere aequivoca (Agnosticismus) sed analogi (cf. S. TH. 1 q. 13 a. 5; De pot. q. 7 a. 7). Si perfectiones eodem modo Deo tribuerentur quo in creaturis inveniuntur et a nobis concipiuntur, cognitio nostra esset falsa; hoc vitatur triplici via, parte secunda descripta, qua efficitur, ut iudicia nostra de Deo cum ordine obiectivo conveniant, i. e. sint vera. « Iam vero illae perfectiones, quas concipimus ideis inadaequatis et analogicis, Deo vere conveniunt, licet in eo sint modo perfectiori quam nos concipimus vel concipere possumus. Dum ergo eas perfectiones in Deo esse affirmamus, simul negantes ei convenire modo imperfecto quo eas percipimus, intelligentesque esse in Deo longe eminentius, quamvis distincte eas non assequamur quomodo in Deo sunt, h. e. dum eas esse, non tamen quid sint notionibus propriis secundum infinitam earum rationem cognoscimus, profecto iudicium nostrum respondet suo obiecto, licet ideae quas in eo coniungimus, non exhibeant obiectum ut in se est. Est ergo cognitio vera, sed imperfecta » (FRANZELIN, De Deo uno, p. 168).
Haec imperfectio nostrae cognitionis ratio quoque est, cur divinum esse simplicissimum diversis conceptibus cogitare debemus, qui conceptus (omnipotentiae divinae, sapientiae increatae, misericordiae infinitae etc.), quamvis modo imperfecto idem obiectum simplicissimum exhibeant, non tamen sunt identici neque nomina de Deo dicta sunt synonyma. Nam diversi conceptus obiectum exhibent secundum diversas similitudines essentiae divinae deficientes, in creaturis quasi in speculo resultantes (S. TH. 1 q. 13 a. 4; De pot. q. 7 a. 6).
Nomina Deum significant, « secundum quod intellectus noster cognoscit ipsum. Intellectus autem noster, cum cognoscat Deum ex creaturis, sic cognoscit ipsum, secundum quod creaturae ipsum repraesentant. Ostensum est autem supra, quod Deus in se praehabet omnes perfectiones creaturarum, quasi simpliciter et universaliter perfectus. Unde quaelibet creatura intantum eum repraesentat, et est ei similis, inquantum perfectionem aliquam habet: non tamen ita quod repraesentet eum sicut aliquid eiusdem speciei vel generis, sed sicut excellens principium, a cuius forma effectus deficiunt, cuius tamen aliqualem similitudinem effectus consequuntur ... Sic igitur praedicta nomina divinam substantiam significant, imperfecte tamen, sicut et creaturae imperfecte eam repraesentant. Cum igitur dicitur Deus est bonus, non est sensus, Deus est causa bonitatis, vel Deus non est malus; sed est sensus: id quod bonitatem dicimus in creaturis, praeexsistit in Deo, et hoc quidem secundum modum altiorem » (S. Th. 1 q. 13 a. 2 c.). Intellectus noster « cum cognoscat Deum ex creaturis, format ad intelligendum Deum, conceptiones proportionatas perfectionibus procedentibus a Deo in creaturas: quae quidem perfectiones in Deo praeexsistunt unite et simpliciter, in creaturis autem recipiuntur divise et multipliciter. Sicut igitur diversis perfectionibus creaturarum respondet unum simplex principium repraesentatum per diversas perfectiones creaturarum varie et multipliciter, ita variis et multiplicibus conceptionibus intellectus nostri respondet unum omnino simplex, secundum huiusmodi conceptiones imperfecte intellectum » (S. Th. 1 q. 13 a. 4). Ex quo sequitur, ut nostra praedicatio de Deo conformis esse debeat rationi formali, sub qua diversis conceptibus simplex esse divinum repraesentamus. Quamvis intellectus divinus et voluntas divina sint una eademque simplicissima perfectio divina, falsum tamen esset dicere: Deus cognoscit voluntate, Deus amat intellectu, sed Deus cognoscit intellectu, amat voluntate.
118. Conceptus nostri de Deo sunt analogi, de qua analogia multa disputantur in philosophia. Nostra repraesentatio deficit a divina realitate in eo, quod conceptus nostri perfectiones exhibeant ad modum creaturae, essentialiter potentialis, realitas divina vero eas contineat ad modum actus puri, cum exclusione omnis potentialitatis. Cognoscimus quidem, perfectiones esse in Deo ad modum actus puri, sed hoc ipsum cognoscimus non ad modum actus puri sed entis potentialis. Ex eo, quod perfectiones alio modo in Deo verificentur, atque a nobis concipiuntur, sequitur ut non possimus a priori affirmare impossibile esse, quod de Deo simul affirmandae sint perfectiones, quae si ad modum creaturae invenirentur, non possent esse simul in eodem subiecto, et quae proinde etiam in ente infinito nobis videntur sese excludere. Ob hanc rationem ergo (i. e. quia nos non intelligamus, quomodo haec simul in Deo verificari possint) huiusmodi factum, si aliunde bene probatum videtur, nondum est negandum, sed inquirendum, curnam illa nobis videantur non simul posse esse in eodem subiecto. Si ratio praecise est in potentialitate, quam omnis perfectio creata dicit, constat hanc rationem in ente infinito non valere et proinde nullam esse rationem, illas perfectiones de Deo negandi; simul tamen intelligimus, nos conceptibus nostris non posse intelligere, quomodo illa simul esse possint; hoc sensu ergo ibi haberi difficultatem, quae quidem non est obiective in ipsa re, sed praecise ex nostro modo concipiendi provenit 8. Talis « difficultas » autem perfecte soluta est, si ostenditur, eam provenire praecise ex natura nostrae cognitionis de Deo (exemplum: libertas et immutabilitas). Hoc sensu ergo ex ipsa natura nostrae cognitionis sequitur, ut non possit probari impossibile esse, in Deo inveniri mysteria.
Obiectiones
119. 1. Patres negant nos posse scire quid sit Deus; ergo non cognoscimus eius quidditatem.
Resp.: negant quidditativam et comprehensivam cognitionem Dei, quam adversarii affirmabant, conc.; negant cognitionem (imperfectam) quidditatis, nego (cfr. nr. 104).
- Patres docent « cognitionem nostram perfectiorem esse, cum Deum intelligi non posse cognovimus ».
Resp.: « Haec non dicuntur quasi omnimoda ignorantia esset perfectior cognitio, quid enim fingi posset absurdius? sed quo perfectius Deum cognoscimus, eo perfectius eam intelligimus rationem, cur nec comprehendi, nec ut in se est, intelligi a nobis in hac vita possit; quae scilicet ratio est ipsa infinita Dei perfectio prae finito et imperfecto nostro cognoscendi modo. Ordine proinde etiam inverso, quo amplius et profundis intelligimus hanc rationem nostrae relativae ignorantiae, eo verius et profundius intelligimus perfectionem Dei » (FRANZELIN, p. 160 s.).
Plurimas obiectiones agnosticorum exponit S. THOMAS, De potentia, q. 7.