De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
Pars IV: De providentia et praedestinatione
Sectio I: De providentia divina
Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat
Sectio II: De praedestinatione et reprobatione
Conspectus historicus
Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva
De termino voluntatis antecedentis
Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam
Pro hac et sequenti thesi: S. THOMAS, In 1 d. 40; 41; De veritate q. 6; S. Theol. 1, q. 23; 24; BELLARMINUS, De gratia et libero arbitrio, l. 2 c. 9; 10. LESSIUS, De praedestinatione et reprobatione Angelorum et hominum; De perfectionibus moribusque divinis, l. 14 c. 2; SUÁREZ, De Deo, tract. 2; RUIZ, De divina praedestinatione ac reprobatione hominum et angelorum; GONET, Clypeus theologiae thomisticae, tract. 5; FRASSEN, Scotus academicus, tr. 2, disp. 3 a. 2; 3; BILLUART, De Deo, diss. 9 art. 2-10; PETAVIUS, De Deo Deique attributis, l. 9 et 10; De incarnatione Verbi, lib. 13; TRICASSINUS, De praedestinatione hominum ad gloriam; FRANZELIN, thes. 55–56; DE SAN, nr. 31–292; BILLOT, thes. 31; 32; PESCH, prop. 53–58; 61–62; MUNCUNILL, nr. 834–841; 730–775; VAN DER MEERSCH, nr. 548–562; 566–605.
452. Reprobatio negativa concipitur vel ut mera omissio electionis (ex. gr. SCOTUS), vel ut actus voluntatis sive excludendi positive a gloria tamquam bono indebito (ex. gr. ALVAREZ, IOANNES A S. THOMA), sive excludendi ab efficaci electione ad gloriam (ex. gr. BILLUART); antecedens, id est ante praevisum usum liberi arbitrii creati, ante demeritum praevisum. Consequenter ad absolutam hanc exclusionem Deus debet permittere peccatum non remittendum, peccatum finale, ita ut iuste homo in aeternum damnetur; debet ergo Deus consequenter ad suam voluntatem vitam hominis reprobati ita dirigere, ut homo non moriatur in statu gratiae, ut infallibiliter homo peccet, eique negare gratias quibus converteretur et tales ei gratias offerre, quibus homo non cooperaturus est, gratias non efficaces ad conversionem. Et haec antecedenter et independenter ab aliquo demerito hominis praeviso.
Negativam reprobationem antecedentem defendunt SCOTUS, BAÑEZIANI, SUÁREZ, BELLARMINUS.
453. Argumentum 1. Voluntas Dei salvifica universalis, ut eam Deus revelavit (et haec est unica via eam cognoscendi), componi non potest cum reprobatione negativa antecedente:
a) Terminus ante quem Dei voluntas salvifica universalis est antecedens in fontibus alius non indicatur nisi status finalis hominis praevisus; atqui secundum doctrinam reprobationis negativae antecedentis iam antecedenter ad illum terminum cessat voluntas salvifica universalis; nam in signo posteriori ad absolutam voluntatem non salvandi hunc hominem non iam potest esse voluntas seria condicionata eundem salvandi; ergo cum illa voluntate salvifica, quam fontes exhibent, doctrina reprobationis negativae componi non potest. « Cum voluntate antecedente absoluta non salvandi repugnat voluntas conditionata salvandi » (Franzelin pag. 582).
b) Difficile intelligitur sincera voluntas alicui conferendi aliquod bonum, si haec voluntas condicionata est condicione quae unice a volente pendet et quam absolute verificare non vult; atqui talis esset voluntas Dei salvifica antecedens erga reprobandos in hac sententia; ergo.
c) Deus hortatur peccatores, quamdiu sunt in statu viae, ad poenitentiam et conversionem, iisque remissionem peccatorum promittit; ergo aut dicendum: adhuc eorum salutem vult, saltem condicione, scl. si poenitentiam agunt, et negatur reprobatio negativa antecedens; aut dicendum, illas monitiones, exhortationes, promissiones relate ad peccatores non praedestinatos non esse serias, neque Deum illis manifestare veram suam voluntatem, ut peccatores convertantur, quod admitti non potest.
d) Deus hominibus peccatoribus tamquam verum beneficium1 gratiam saltem remote sufficientem ad conversionem concedit idque ea intentione, ut illa ad conversionem utantur; atqui erga eos, quos antecedenter negative absolute reprobavit, talem voluntatem iam non habere potest; ergo non videtur illis gratiam sufficientem dare ex intentione ut illa utantur, neque intelligitur, quomodo sic gratia sufficiens adhuc retineat rationem beneficii; datur enim sufficiens et non efficax gratia consequenter ad voluntatem absolutam excludendi hominem a gloria vel ab efficaci electione ad gloriam.
e) Deus erga hominem iustum, filium suum adoptivum, amicum, verum habet amorem benevolentiae2; atqui erga eos quos antecedenter ad praevisam culpam negative reprobavit, talis amor videtur impossibilis. Nam in eodem signo quo adesse deberet ille amor, non iam adest voluntas, ne condicionata quidem, hunc suum filium adoptivum salvandi, idque antecedenter ad ullam eius culpam. Ergo in consequentia illius doctrinae contineri videtur aut, quod negative reprobatus de facto numquam pervenit ad iustificationem 3; aut, si etiam non praedestinati ad iustificationem veniunt, dicendum, Deum erga eos adhuc habere voluntatem condicionatam salvificam.
f) Negativa reprobatio videtur aequare positivam; nam velle excludere a gloria, vel velle non efficaciter eligere ad gloriam de facto est velle ut damnetur. Homo enim qui non salvatur, damnatur; tertium non datur; similiter qui non vult ut homo salvetur, eo ipso non potest non velle, ut damnetur. « Secundum communem aestimationem hominum paria videntur, Deum velle ut pereas, et nolle te ponere in electorum suorum numero, neque (consequenter) gratiam congruam et perseverantiam dare; aeque enim infallibiliter ex huiusmodi decretis sequetur damnatio: et si alterum horum decretorum esset subeundum, quivis censeret sibi esse indifferens, utrum eligatur, cum utrumque ante praevisionem operum sit » 4.
454. Argumentum 2. Sancti Patres nullam cognoverunt reprobationem nisi post peccatum praevisum, i. e. reprobationem consequentem.
S. GREGORIUS NYSSENUS, Adversus Apollinarium, Antirrhet. 29: « Non enim dominica voluntas causa est cur alii salventur, alii pereant, secus ad eam referenda esset causa horum perditionis, sed ex electione accipientium verbum contingit salvari aliquos aut perire » (MG 45, 1188; R 1053).
S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In ep. ad Eph., hom. 1, nr. 2 (supra nr. 440).
S. AMBROSIUS, De Cain et Abel, l. 2 c. 3 nr. 11 (supra nr. 441).
455. S. PROSPER, Responsiones ad capitula obiectionum Gallorum calumniantium 5, cap. 2: « Obiectio: Quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum. Responsio: Omnis homo qui credens in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum regeneratur in baptismo, tam a propriis peccatis, quae mala voluntate et actione contraxit, quam ab originali quod a parentibus traxit, absolvitur. Sed relapsum post baptismum ad infidelitatem et impios mores, qui negat originali peccato fuisse purgatum, tam falsa opinatur, quam qui eundem asserit non aeterna morte esse damnandum. Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur, qui tamen, propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt, debebatur. Quod quia Dei praescientiam nec latuit nec fefellit, sine dubio talem numquam elegit, numquam praedestinavit, et periturum numquam ab aeterna perditione discrevit » (ML. 51, 157 s.).
456. Cap. 3: « Obiectio: Quod non praedestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per baptismum regenerati, et pie iusteque vixerint, nihil eis prosit; sed tamdiu reserventur, donec ruant et pereant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri. Responsio: A sanctitate ad immunditiam, a iustitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est; et ad tales praedestinationem filiorum Dei et coheredum Christi non pertinere certissimum est. Quod ergo huiusmodi in haec prolapsi mala sine correctione paenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt; sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Quod autem illos non eo tempore, quo in fide recta et bonis moribus erant, ab hac vita Deus abstulit, ad occulta eius iudicia, quae tamen numquam sunt iniusta, referendum est. Quis enim nesciat intra unam condicionem mortalitatis humanae, ab unius horae infantia usque ad annosissimam senectutem exitus morientium impari aetatis fine variari, neque cuiusquam animam vel citius vel tardius, quam Deus voluerit, a corpore, quod vivificat, abscedere? Si ergo aliquis in vitae suae longitudine deseruit Deum, bono, quod erat ex Deo, male usus est. Nam longaevitas non est nisi ex Deo. Et quod ex Deo est, nonnisi bonum est; et quod bonum est, mali causa non est. Non itaque recte opinatur, qui putat, prorogatorem vitae lapsuris auctorem esse peccati; cum utique non peccatum sit diu vivere, sed male vivere; quod etiam in paucorum annorum aetate fieri potest. Igitur sicut bona opera ad inspiratorem eorum Deum, ita mala ad eos sunt referenda, qui peccant. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Deum; sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt; atque ab hoc licet fuerint renati, fuerint iustificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati » (col. 158 s.).
457. Cap. 7: « Obiectio: Quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. Responsio: Ex regeneratis in Christo Iesu quosdam relicta fide et piis moribus apostatare a Deo et impiam vitam in sua aversione finire, multis, quod dolendum est, probatur exemplis. Sed horum lapsum Deo ascribere, immodicae pravitatis est: quasi ideo ruinae ipsorum impulsor atque auctor sit, quia illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit, et ob hoc a filiis perditionis nulla praedestinatione discrevit. Nam quomodo eos haberet praeordinata in Christo electio, quos discedentes a Christo habitura erat iusta damnatio. Cum autem dubium non sit donum Dei esse perseverantiam in bono usque ad finem, quam istos, ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est, non est calumniandum Deo, quare istis non dederit, quod aliis dedit; sed confitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et iuste non dedisse, quod non dedit: ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi, cum illud humano fiat opere, hoc divino impleatur ex munere » (col. 161 s.).
458. Cap. 12. « Obiectio: Quod quibusdam vocatis et pie iusteque viventibus oboedientia subtrahatur, ut oboedire desistant. Responsio: Si Deus hominem sibi oboedientem a pietate deturbat, et bene currentem cadere facit, ergo pro bonis mala retribuit et iniuste punit, quod ut fiat impellit. Quid tam perversum, quid tam insanum dici aut cogitari potest? Sed in talem sensum trahuntur, qui putant in omnibus hoc esse praescientiam Dei quod et voluntatem; cum voluntas eius numquam velit nisi bona, praescientia autem et bona noverit et mala; sed bona, quae aut ipse faciat, aut etiam ut nos faciamus, impertit; mala autem, quae omnino ipse non fecit, neque fieri suasit, aut impulit. Vires itaque oboedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit; sed ideo eum non praedestinavit, quia recessurum ab ipsa oboedientia esse praevidit » (col. 167).
Responsiones ad cap. obiect. vincentianarum, resp. ad cap. 12 (supra nr. 387).
459. Ita s. PROSPER, defendendo doctrinam s. Augustini negat reprobationem negativam, non praedestinationem, esse antecedenter ad peccatum praevisum. SUÁREZ (De praedest., l. 5 c. 5 nr. 7) verba s. Prosperi explicare vult de reprobatione positiva; sed tum s. Prosper tum obicientes clare loquuntur de non praedestinatis, non discretis, etc.; obtrectatores s. Augustini « numquam positivam reprobationem ad poenam aeternam, sed negationem praedestinationis ad vitam aeternam in Augustini doctrina antecedenti voluntati Dei adscribi putabant. Aiebant enim, ab Augustino doceri quosdam esse non praedestinatos ad vitam aeternam antecedente Dei voluntate; hinc vero ulterius consequi, quod isti homines deserantur a Deo ac peccare permittantur, sicque consequenter ad peccata ferri sententiam reprobationis ad poenam aeternam. Prosper vero negat constanter, dari vel a s. Augustino asseri talem negationem praedestinationis antecedentem; et affirmat, eodem modo, quo sequitur damnatio positiva propter praevisa peccata sequi etiam negationem praedestinationis ex praevisione peccatorum » 6.