De Deo uno

Heinrich Lennerz

De Deo uno

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1955

Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Pars I: De cognoscibilitate Dei

Sectio I: De cognitione Dei naturali

Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali

Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest

Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest

Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata

Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem

Sectio II: De cognitione Dei supernaturali

Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est

Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis

Sectio III: De universalitate cognitionis Dei

Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi

Pars II: De perfectionibus divinis

Pars III: De scientia Dei

Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent

De divisione scientiae divinae

De scientia Dei, quae est causa rerum

Ulteriores explicationes de scientia Dei

Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium

Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones

Pro hac et sequente thesi: PETRUS LOMBARDUS, l. 1 d. 38; S. TH., 1 q. 14 a. 13; MOLINA, Concordia, q. 14 a. 13 disp. 48-52; BÁÑEZ, in 1 q. 14 a. 13; q. 19 a. 8; SUÁREZ, Opusculum de scientia Dei futurorum contingentium (ed. Venet. 1741, tom. 10); RUIZ, disp. 23-80; BILLUART, diss. 6 a. 3; 4; 6; diss. 8 a. 3-5; FRANZELIN, thes. 43-46; KLEUTGEN, nr. 530-552; DE SAN, nr. 191-243; BILLOT, thes. 22; PESCH, nr. 235-241; prop. 37-41; MUNCUNILL, nr. 340-431; 452-494; VAN DER MEERSCH, nr. 397-425.

336. Thesis agit de liberis absolute futuris, non de liberis condicionate futuris. Quomodo intelligendus sit modus loquendi: Deum aliquid cognoscere in decreto, supra (nr. 292) explicatum est. De hac quaestione plures propositae sunt explicationes, ex quibus tribus partibus thesis tres examinamus.

  1. Deus actus liberos non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum.

337. BELLARMINUS: « Res est omnino difficilis et fortasse in hac vita incomprehensibilis, qua ratione Deus futura praenoscat ... Probabile tamen nobis videtur, Deum futuras actiones liberas non videre nisi in humana voluntate ... Deus igitur quia perfecte cognoscit omnes propensiones et totum ingenium animi nostri, et rursum non ignorat omnia, quae illi possunt occurrere in singulis deliberationibus, et denique perspectum habet, quid magis congruum, et aptum sit, ut moveat talem animum tali propensione et ingenio praeditum, infallibiliter colligit, quam in partem sit animus inclinaturus. Et hoc fortasse sibi volunt qui docent, Deum cognoscere futura omnia tam libera, quam necessaria, et tam absoluta quam condicionalia, quia cognoscit omnem veritatem, et quia omnia, quae quoquo modo futura sunt, aliquo modo vera sunt: verum enim est dicere: hoc erit, quando revera est futurum.

Haec inquam sententia videtur coincidere cum nostra. Nam verum et ens convertuntur, et ideo non est verum modo aliquid esse futurum, nisi illud modo habeat aliquod esse, nimirum in causa; non autem habet esse in causa id, quod est libere et contingenter futurum, nisi quando in causa est aliqua determinatio. Et quoniam in ipsa contingente causa praecise considerata nulla est determinatio, ideo vere dixit Philosophus de futuris contingentibus non esse determinatam veritatem; respexit enim ad ipsam solam causam contingentem. Tamen si quis coniungat cum causa contingente vel libera omnia quae possunt occurrere et impedire, et videat propensiones et aptitudines tum ipsius causae, tum omnium obiectorum et circumstantiarum, quod solus Deus facere potest, exsistet inde aliqua determinatio, et ratione illius verum erit dicere: hoc erit tali tempore » (De gratia et libero arbitrio, l. 4 c. 15).

338. In hac sententia aut supponitur actum liberum eatenus in illo complexu causarum esse determinatum, ut summa quidem probabilitate vel morali certitudine ille actus secundus sequatur, aut supponitur metaphysice impossibile esse, actum non sequi. Si primum, metaphysice possibile manet, illum actum non sequi, hinc possibilis est error; praeterea sententia ita explicata non sufficit: nam sic Deus absoluta certitudine cognosceret solum, actum cum probabilitate vel certitudine morali ex his causis procedere; supposito autem, quod actus aliquando erit, metaphysice impossibile est, eum non esse, et hanc quoque veritatem Deus cognoscere debet. Sicut enim esse actus inquantum est in causis non est identicum cum esse quod habet inquantum extra causas est, ita veritas actus, inquantum est in causis non est identica cum ea quam habet quatenus extra causas est. Si vero alterum supponitur, scl. actum ita contineri in complexu causarum, ut metaphysice impossibile sit, actum non sequi, actus in causis suis iam esset determinatus, et non iam intelligitur, quomodo adhuc liber et indeterminatus esse possit antequam sit extra causas.

Breviter: sententia haec excluditur eo, quod contingens, inquantum est in causis, non subditur certae cognitioni, quia non est determinate verum (1 q. 14 a. 13).

De mente Bellarmini vide etiam I. M. HELLIN, Determinacion negativa in san R. Bellarmino. Estudios Eclesiasticos 10 (1931) 161-199.

  1. Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in decreto praedeterminationis physicae.

339. BILLUART, Tractatus de Deo, diss. 6 a. 4: « In quo medio Deus cognoscat futura absoluta, contingentia et libera? » respondet (§ 2): « Dico: Deus cognoscit futura absoluta contingentia et libera in suo decreto eorum futuritionem determinante, sive in essentia sua huiusmodi decreto determinata ». Diss. 8 a. 2: « Deus ab aeterno praedefinivit omnes actiones nostras liberas non solum virtualiter et mediate decernendo exhibere concursum ad illas, sed immediate in se ipsis. Aliter tamen et aliter bonas et malas, bonas positive quoad entitatem et bonitatem, malas positive quoad entitatem, permissive quoad malitiam ». Art. 3: « Unde repetenda sit infallibilis efficacia divinorum decretorum, circa actus nostros liberos? ». Respondet: « infallibilis efficacia divinorum decretorum circa actus nostros liberos, maxime bonos, est ab omnipotentissima Dei voluntate et supremo eius dominio, quod habet in voluntates hominum, et non a consensu praeviso; seu, ut alii dicunt, divina decreta circa actus nostros liberos sunt ex se et ab intrinseco efficacia, non secundum se indifferentia ».

340. Motio physica creaturae, quae huic divino decreto respondet, ita a GOUDIN describitur: « Altius de Deo divinaque motione sentiunt Thomistae, docentes cum tota antiquitate, primatibus Theologis et Philosophis, praecipuisque orbis Academiis, Deum non solum cooperari creaturis, causasque liberas ad bene agendum moralibus motionibus excitare, sed etiam agentia omnia physice, active praevieque applicare et movere ad omnes et singulas actiones. Unde veluti cor membris omnibus vitam, motum et efficaciam inspirat, cuius influxu subtracto omnes vitae facultates in paralysim incidunt, ita quoque divina Providentia toti orbi, et omnibus causis agentibus vim et efficaciam inspirat, applicando virtutes activas per quendam impulsum praevium, physicum et intrinsecum, quem si Deus subtraheret, omnes illae virtutes languescerent, ut iure in sacris Ecclesiae hymnis dictus sit Rerum tenax vigor. Hunc impulsum vocant Praemotionem Physicam, Motionem quidem, quia omnes creaturae illa ad agendum moventur; Praeviam vero, quia omnes actiones naturaliter praecedit; Physicam demum, quia non consistit in illis exercitationibus et persuasionibus, quibus etiam homo hominem movere potest, et boni Angeli suos clientes ad virtutem interius excitant, sed in subministratione interioris virtutis et activa applicatione, sicut magis infra patebit. Solet etiam vocari Praedeterminatio Physica, quod per illam virtus activa creaturae ex indifferenti et otiosa reducatur ad actum determinatum ». « Praemotio physica est influxus causae primae receptus non quidem immediate in effectibus, sed in causis secundis, quo Deus ipsis actualem efficacitatem inspirat, quo eas movet et applicat non solum obiective ac moraliter, alliciendo et suadendo, sed etiam physice et active, interius inclinando, applicando, determinando, ad ultimam activitatem, ad quam statim sequitur actio, influendo; et ideo dicitur Motio Physica. Sed quia motio et applicatio virtutis activae ad agendum est prius natura quam ipsa actio, sicut omnis via est prior suo termino, et omnis causa suo effectu, ideo motio illa dicitur praevia motio, seu praemotio ... Unde per illum influxum Deus active et proprie facit, ut creatura faciat, redditque illam a se dependentem, non ut concausam concausae sed ut secundum agens primo agenti, et ut causam subditam ac inferiorem superiori, a qua applicatur ac determinatur, cui proinde non solum effectum suum debet, sed etiam propriam suam in productione effectus cooperationem ». « Deus non solum dedit et conservat virtutes activas causarum secundarum et simultanee cum illis concurrit, sed etiam eas ad agendum applicat applicatione praevia et physica, quae recte praemotio seu praedeterminatio physica nuncupetur ». Haec praedeterminatio physica, quando movet et applicat voluntatem ad actus supernaturales, appellatur gratia efficax ab intrinseco.

341. Doctrina ita reddi potest: Esse et operari creaturarum essentialiter a Deo, primo ente, prima et maxime universali causa pendet; ab ipso virtus creaturae est et conservatur, et ad actum applicatur; sine hac applicatione actio creaturae est impossibilis. Deus omnes causas, et necessarias et liberas ad actum secundum movet. Haec motio est praedeterminatio physica: praedeterminatio, quia natura et causalitate determinationem ipsius creaturae praecedit; praedeterminatio, quia ad actum omnino determinatum movet (etiam causas liberas); physica praedeterminatio, quia causalitas eius non est moralis, sed physica. Haec praedeterminatio physica recepta in subiecto agente est ens creatum, facultati tribuens ultimum complementum actus primi; est motio virtuosa, applicatio potentiae ad actum. Posita huiusmodi praedeterminatione physica ad actum liberum voluntas infallibiliter hunc liberum actum ponit; metaphysice repugnat voluntatem non agere, vel non ponere hunc determinatum actum, vel illum non ponere libere; non posita praedeterminatione physica metaphysice repugnat voluntatem agere. Haec autem metaphysica repugnantia est ex ipsa interna natura praedeterminationis physicae.

In voluntate ita praedeterminata actum secundum metaphysica certitudine cognoscibilem esse, patet; et idem valet de decreto divino, creatam voluntatem sic praedeterminandi. Hoc ergo sensu intelligitur, Deum libera absolute futura cognoscere in decreto praedeterminationis physicae: hoc decreto Deus fundat determinatam veritatem actus liberi absolute futuri.

342. Si hanc doctrinam negamus, non eam negamus propterea quod dicit Deum actum liberum cognoscere in suo decreto aeterno, neque quod veritas actus ut absolute futuri fundetur in decreto divino; sed hoc ipsi in tertia parte thesis affirmamus; sed negamus ea cognosci in decreto physicae praedeterminationis, et quidem physicae praedeterminationis, uti supra descripta est.

343. Argumentum 1. Deus liberum absolute futurum non cognoscit in decreto praedeterminationis physicae, si tali praedeterminatione libertas tollitur; atqui ita est; ergo.

Prob. min. Facultas libera ut talis non est determinata ad unum in signo antecedente propriam determinationem; atqui praedeterminatione physica voluntas est determinata ad unum in signo antecedente propriam determinationem et independenter ab illa; ergo non manet libera.

Prob. min. Voluntas est determinata ad unum, quia est praedeterminatio; haec determinatio natura et causalitate determinationem creaturae antecedit, quia est praedeterminatio; a creatura libera non pendet, utrum hanc vel illam, vel omnino aliquam praedeterminationem physicam accipiat.

Confirmatur ex auctoritate s. THOMAE: In doctrina praedeterminationis physicae actus liber determinate verus et cognoscibilis est in signo antecedente futuritionem eius, scilicet in praedeterminatione physica, vel eius decreto, cuius praedeterminationis effectus est libera determinatio creaturae; atqui secundum s. Thomam contingens non subditur per certitudinem alicui cognitioni, nisi secundum quod iam actu est (1 q. 14 a. 13); ergo contra illam doctrinam est auctoritas s. Thomae.

344. Sed argumentum falsum supponit: praedeterminatio enim physica non est ad substantiam actus tantum, sed etiam ad eius modum, scl. ut actus libere ponatur; atqui posita praedeterminatione ad actum liberum metaphysice repugnat actum non libere poni: ergo praedeterminatione physica libertas non solum non destruitur, sed praecise statuitur. S. THOMAS, 1 q. 19 a. 8: « Cum igitur voluntas divina sit efficacissima, non solum sequitur, quod fiant ea quae Deus vult fieri sed et quod eo modo fiant, quo Deus ea fieri vult. Vult autem quaedam fieri Deus necessario, quaedam contingenter, ut sit ordo in rebus ad complementum universi ». Ad 2: « Ex hoc ipso, quod nihil voluntati divinae resistit, sequitur, quod non solum fiant ea, quae Deus vult fieri, sed quod fiant contingenter vel necessario, quae sic fieri vult ».

Resp. Ita affirmatur in hac doctrina, conc.; nam defensores huius sententiae nullo modo volunt negare libertatem; ita logice statui potest, nego. Nam in signo antecedente ad propriam determinationem esse indeterminatum et simul determinatum videtur involvere contradictionem; voluntas vero creata esset indeterminata in signo antecedente ad propriam determinationem, quia libera; in eodem autem signo esset determinata propter praedeterminationem physicam. Neque provocare iuvat in hac re ad infinitam Dei potentiam, cum ne Deus quidem possit impossibilia.

Verba autem s. THOMAE supra relata sunt verissima; qui verbis primo citatis addit: « Et ideo quibusdam effectibus aptavit causas necessarias, quae deficere non possunt, ex quibus effectus de necessitate proveniunt; quibusdam autem aptavit causas contingentes defectibiles, ex quibus effectus contingenter proveniunt ». Hinc solum sequitur: Ergo si Deus vult actum libere poni, ad talem actum physice non praedeterminat.

345. Sed etiamsi non intelligamus positive, quomodo maneat libertas, non statim dicendum est eam non manere; sicuti nec immutabilitatem Dei nec libertatem eius negamus, quamvis non positive intelligamus, quomodo utrumque sit conciliandum. BILLUART: « Repones: Esto ex his et praesertim ex illo celebri S. Th. principio, scl. Dei praedefinitionem et praemotionem non esse solum ad substantiam actus, sed etiam ad modum, evincatur stare libertatem cum ista praedefinitione et praemotione per se efficaci, non tamen satis explicatur modus, quo haec concordia a nobis intelligi possit. Respondeo, Mysterium esse. Mysteria autem, licet ea esse certo constare possit, tamen quomodo sint, non facile explicatur » (Diss. 8 a. 4 § 2 ad 6).

Resp.: Determinatum esse et simul indeterminatum esse non tam videtur mysterium, quam contradictio. Ceterum praedeterminatio physica ad actus liberos nullo modo probata est nec probari potest. Verum quidem est, et hoc fuse a Bañezianis probari solet, cor hominis in manu Dei esse, Deum posse vertere voluntatem hominis in eam partem, quam Deus vult, Deum posse movere hominem ut infallibiliter libere eligat sicut Deus vult, voluntatem Dei esse efficacissimam, voluntati Dei neminem resistere; haec omnia a Molinistis facile conceduntur; sed haec omnia non probant, Deum voluntatem ad actum liberum movere praedeterminatione physica.

346. Sed sicuti antea dictum est de praescientia Dei, eam non obesse libertati, ita quoque de praedeterminatione physica et de decreto divino dici potest: habetur necessitas consequens, non antecedens, vel necessitas consequentiae, non autem consequentis; solum autem necessitas antecedens vel consequentis tollit libertatem.

Resp. Haec dici possent, si decretum praedeterminationis et ipsa praedeterminatio iam supponerent liberam determinationem creaturae, sicut praescientia eam supponit; praedeterminatio eiusque decretum autem hanc determinationem non supponunt, et sic habetur necessitas antecedens et consequentis, quae ipsam libertatem tollunt.

Hinc neque distinctio sensus compositi et divisi in hac doctrina applicari potest ad salvandum libertatem. Necessitas in sensu composito cum aliquo, quod logice determinationem ipsius creaturae supponit, non destruit libertatem, quia est necessitas consequens; ex. gr. in sensu composito cum propria mea electione non possum non eligere; vel in sensu composito cum scientia Dei non possum non eligere: primum non destruit libertatem, sed est ipsum eius exercitium; alterum non eam destruit, quia liberam determinationem creaturae supponit. Sed necessitas in sensu composito cum aliquo quod non supponit propriam determinationem et natura prius est determinatione propria est necessitas antecedens, destruens libertatem.

347. Sed in doctrina Bañezianorum statuitur suppositio antecedens, quae actum et modum eius (libertatem) causat; talis autem suppositio antecedens, quae est causa et origo libertatis non magis destruit libertatem, quam suppositio ipsius actus, quae est effectus et signum libertatis.

Resp. Si suppositio intelligitur praedeterminatio physica vel eius decretum (uti GONET, l. c.), habetur necessitas antecedens, destruens libertatem. Positio ipsius actus liberi non destruit libertatem, quia est praecise ipsum exercitium liberi arbitrii; suppositio autem, quae est praedeterminatio physica, affirmatur quidem esse causa libertatis, de facto autem eam destruit; nam est 1) suppositio independens ab usu liberi arbitrii creaturae; 2) in signo antecedente ad electionem creaturae determinat eam ad unum; 3) posita hac suppositione actus non potest non sequi, neque alius sequi potest; antecedenter ad suam futuritionem actus est iam determinatus, habetur necessitas antecedens, deest libertas.

348. Argumentum 2. Specialis difficultas in doctrina Bañezianorum oritur in praevisione actus peccaminosi.

BILLUART (diss. 8 a. 5): « Dico 1. Nullum malum qua tale sive naturae sive culpae sive poenae est a Deo volitum aut causatum directe et per se ... Dico 2. Malum tam naturae quam poenae vult et causat Deus indirecte et per accidens, ratione scilicet boni, ad quod consequitur, unde potest dici illius auctor. Malum vero culpae nullatenus vult aut causat etiam per accidens, sed tantum permittit. Unde nullo sensu potest dici illius auctor ... Malum culpae est defectus, et a principio defectivo procedit. Deus autem nec est nec esse potest principium defectivum utpote actus perfectissimus ... Verum quia in peccato, quod est concretum accidentale duo sunt, actus et defectus, entitas et difformitas, seu malitia, neque Deus sit causa malitiae, ut mox dictum est, quaestio nunc est, quomodo se habeat ad actum. Dicitur interdum actus materiale peccati; potest autem istud materiale sumi dupliciter: vel materialiter pro ipsa entitate physica praecise, vel formaliter pro ipsa entitate ut subtracta deformitati; quando ergo theologi dicunt materiale peccati causari a Deo, intelligunt materiale materialiter, non formaliter. Circa propositam quaestionem triplex est sententia: prima, tenet, Deum non concurrere positive ad actum peccati, sed permissive tantum; secunda, concurrere positive concursu simultaneo; tertia, concurrere concursu praevio et praedeterminativo, sicque ab aeterno praedefinivisse. Pro cuius solutione dico 3: prima sententia est omnino reicienda; secunda non videtur admittenda, sed tertia dumtaxat ... Restat ergo tertia sententia, scilicet Deum praemovere physice ad entitatem peccati, et sic se effecturum definivisse decreto positivo et effectivo ».

Deinde post solutionem obiectionum: « Quaeritur in quo medio Deus cognoscat peccata futura? Respondi iam supra, dissertatione praecedente art. 4 ad Inst. 2 obiectionis 3, Deum cognoscere peccata futura in duplici decreto, permissivo scilicet et effectivo; quia cum in peccato sit aliquid a Deo, nempe actus seu effectus, et aliquid ab homine, scilicet defectus, ipsum non videt in solo decreto effectivo, sicut actum bonum qui est integre a Deo; sed in decreto partim permissivo, partim effectivo, quo decernit non impedire defectum ex parte voluntatis creatae, et eam iuxta hanc defectivam dispositionem movere ». Conferatur explicatio Scoti, infra nr. 409; BAÑEZ nr. 329.

349. Deus ergo praedeterminat, vel decernit ab aeterno praedeterminare creaturam ad determinatum actum, in quo actu creatura deficiet; haec defectio creaturae, cum sit privatio, non requirit praedeterminationem; istam defectionem Deus permittit. Homo autem infallibiliter deficiet, si non habet praedeterminationem ad actum bonum. Si Deus decernit homini dare praedeterminationem ad materiale peccati, ad entitatem actus, et simul permittere formale peccati, malitiam (sive non dare praedeterminationem ad actum bonum), infallibiliter sequitur actus peccaminosus, formale peccatum. Sic Deus in decreto effectivo physice praedeterminandi ad istum actum cognoscit entitatem peccati, in decreto autem permissivo defectionis (sive non dandi praedeterminationem ad bonum) malitiam.

Secundum hanc ergo doctrinam Deus hominem praedeterminat ad materiale alicuius peccati formalis ita ut homo neque possit omittere actum, neque sine peccato formali eum ponere, ergo ut infallibiliter ille homo committat peccatum formale. Hinc ita arguitur:

350. Deus ita creaturam praedeterminat aut antecedenter ad liberam aliquam malam voluntatem creaturae aut consequenter; si antecedenter, videtur contra sanctitatem Dei; si consequenter, relinquitur ipsum systema. Ergo praevisio peccati in hac doctrina non explicatur.

Prob. min. Si antecedenter, videtur contra sanctitatem Dei. Nam 1) creaturam independenter a mala eius voluntate ita praedeterminare, ut non possit non peccare formaliter, non videtur solum permittere peccatum formale, sed velle; permittere enim peccatum formale in alio, malam voluntatem alterius supponit. 2) Movere aliquem, independenter a mala eius voluntate, ad appetendum aliquid, quod sub his circumstantiis sine peccato formali appeti nequit, est inhonestum; ergo sub his condicionibus ad materiale peccati praedeterminare, videtur inhonestum.

Si consequenter ad praevisam liberam malam voluntatem, iam concedendum est, Deum malam istam voluntatem certo praevidisse sine decreto praedeterminationis physicae: relinquitur ipsum systema.

351. BILLUART (l. c.) « obicies primo: Ille merito censetur auctor et causa peccati, qui concursu praevio per se efficaci et infallibili movet et determinat ad actum peccati. Atqui Deus iuxta hanc tertiam sententiam concursu praevio per se efficaci et infallibili movet et determinat ad actum peccati. Ergo ... (Responsio prima est retorsio: idem valet in sententia opposita. De hac retorsione vide infra nr. 356). Respondeo secundo: Deum, quamvis physice praemoveat ad actum peccati, non tamen attingere malitiam, sed ab ea praescindere quia praemovet ad actum peccati motione generali in ordine physico, ut primum principium efficiens; ideoque attingit solum in eo, quod est effectus et entitatis physicae; malitia autem non est aliquod ens, nec pertinet ad ordinem physicum, sed est defectio, privatio, immo merum nihil, consequenter non oritur a principio efficiente physice, sed a deficiente moraliter, quod est creata voluntas quatenus est ex nihilo. Id variis exemplis illustratur: sic anima movens et praemovens tibiam curvam est causa totius motus, non tamen est causa defectus claudicationis, qui in solum defectum seu curvitatem tibiae refunditur ».

Dicendum, exemplum potius illustrare oppositum; nam qui tibiam, quae de se indifferens est ad recte incedendum vel claudicandum, ita movet, ut claudicet, claudicationem non solum permittere censetur, sed velle; qui autem tibiam iam curvatam, quae solum claudicare potest, movet, non debet claudicationem velle, sed potest eam permittere; similiter Deus, si voluntatem creatam, quae adhuc indifferens est, et actum liberum secundum ordinem et contra ordinem ponere potest, ad determinatum actum physice ita movet, ut hunc actum non sine formali malitia ponere possit, non solum permittere videtur malitiam, sed velle; si autem Deus movet voluntatem, quae antecedenter ad motionem divinam iam est « curva », dici posset permittere malitiam.

352. BILLUART post pauca ulterius explicat « Deum, ut primum et universale principium totius entis et boni movere voluntatem creatam ad actum, qui est ens et bonum; sed quia voluntas ex se ipsa est in dispositione indebita et deviat ab ordine primi moventis, detorquet eius motionem unde sequitur actio inordinata: sicque Deus, ut principium efficiens in ordine physico est prior in bonis, et voluntas creata, ut principium deficiens in ordine morali est prior in malis, ita ut non male quidam ex nostris observaverint, quod licet decretum, quo Deus ab aeterno statuit ad actus peccaminosos tam Angelorum quam hominum concurrere, et motio qua in tempore eos ad id movet, aliquo vero sensu vocentur Praedefinitio et Praedeterminatio, quia praedefinit entitatem actus et ad eam praemovet, attamen alio sensu possint vocari Postdefinitio et Postdeterminatio, quia Deus ab aeterno non praedefinivit entitatem actus cui coniungitur malitia, nec ad eam in tempore praemovet, nisi quia voluntas creata prius deviat ab ordine primi agentis et est in dispositione indebita ad recipiendum divinam motionem, ex qua sequitur actio inordinata, quae alioquin fuisset bona et ordinata ».

Ergo: quia voluntas creata prius deviat et in dispositione indebita est, Deus hanc voluntatem praedeterminare decrevit ad entitatem actus cui coniungitur malitia; si voluntas prius non deviasset, Deus non ita decrevisset. Hinc quaeritur: Novitne Deus in signo antecedente decretum suum hanc deviationem voluntatis creatae? Estne haec deviatio voluntatis per actum voluntatis an sine actu? Et si est per actum voluntatis, habuitne ad hunc actum praedeterminationem physicam? Si autem non per actum voluntatis, unde est illa deviatio voluntatis et indispositio? Servaturne systema?

353. BILLUART: « Si quaeras quae sit ista indebita indispositio, qua fit, ut voluntas non recipiat divinam motionem ad actum perfectum sed imperfectum? (In 2 d. 37 q. 2 a. 1 ad 2). Respondeo, generaliter loquendo esse defectibilitatem voluntatis creatae, quatenus est ex nihilo. Hoc autem habet ex se, et non a Deo ... Haec autem defectibilitas augetur in natura lapsa ex ipsa corruptione naturae ... ».

Sed defectibilitas nondum est deviatio ab ordine primi agentis, sed importat solum possibilitatem deviationis; unde ergo est deviatio? et eratne illa deviatio etiam in protoparentibus in statu gratiae ante primum peccatum, et in Angelis?

354. BILLUART: « Obiectio tertia: Durum videtur et a divina bonitate atque iustitia alienum, quod hominem in aequilibrio positum ad bonam vel malam actionem, ab aeterno definiat et in tempore praemoveat ad malam potius quam ad bonam, sicque peccantem puniat in aeternum. Ergo ... Respondeo secundo: Nego suppositum antecedentis. Numquam dixerunt nec somniaverunt thomistae, Deum hominem in aequilibrio positum ad bonam vel malam actionem, movere ad malam potius quam ad bonam; quin e contra constanter dixerunt et dicunt oriri ex creatura quod potius determinetur ad actionem, cui iuncta est malitia, quam ad oppositam, nec Deum umquam determinare ad materiale peccati, nisi creatura se prius quodammodo determinaverit ad formale; quia Deus ut provisor universalis movet unum quemque secundum eius exigentiam et dispositionem, consequenter non movet ad actionem malam nisi voluntatem ex se male dispositam et sic moveri exigentem; ita ut indebita voluntatis dispositio obiective determinet Deum ad movendum ad actum malum ».

Ergo creatura quae a Deo ad materiale peccati praedeterminatur, non erat in aequilibrio ad bonam vel malam actionem, sed male disposita est et exigit talem praedeterminationem; ipsa enim prius se ad formale peccati quodammodo determinavit. Recurrunt quaestiones supra iam positae: Scitne Deus, et unde scit malam dispositionem, determinationem illam creaturae? Quomodo creatura se determinavit? per actum, sine actu etc. Servaturne systema?

355. In fine solutionis ad obiectionem secundam BILLUART ita ait: « Si dicas hominem agens liberum non posse moveri physice, nisi etiam moveatur moraliter et per propositionem obiecti, alias ageret sine cognitione et necessario. Respondeo: ita esse; sed in malis haec motio moralis, quia defectuosa est, non est a Deo, sed a causa deficiente, scilicet vel a daemone, vel ab homine, vel a propria concupiscentia, Deo tamen operante quod est entitatis in illa; sed distinguitur modus moralis motionis a causatione entitatis, ut entitas est. Posita autem motione illa morali defectuosa et interveniente aliqua inconsideratione vel inadvertentia ex parte recipientis, incipit influxus physicus Dei in ipsam voluntatem ad id quod entitatis est in suo actu ».

Estne haec inconsideratio vel inadvertentia necessaria an libera? estne aliquomodo culpabilis an sine ulla culpa creaturae? Applicetur ad hominem vel ad angelos ante peccatum. Eratne per actum an sine actu? Eratne per praedeterminationem physicam an sine illa? Servaturne systema?

356. Non rarum responsum ad argumentum nostrum est retorsio; scl. eadem inconvenientia haberi in omni doctrina, quae Deo concursum ad actum peccaminosum et decretum talis concursus tribuit. Sed retorsio non valet. Difficultas enim in doctrina Bañezianorum non ex eo oritur, quod Deus omnino ad actum peccati concurrat, sed ex praedeterminatione physica ex se efficaci, qua creatura in signo antecedente ad propriam determinationem iam est determinata ad unum, et huius praedeterminationis decreto absoluto; concursus autem, quem docent Molinistae, ex natura sua non est ad unum praedeterminans, et decretum absolutum verificandi determinatam praesentem ordinem supponit scientiam condicionate futurorum. Ergo in iis praecise punctis, quae sunt fundamentum argumentationis nostrae, essentialis est differentia.

3. Deus actus liberos absolute futuros cognoscit, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones.

357. MOLINA: « Iuxta ea ergo, quae disputatione praecedente conclusione prima explicata a nobis sunt, dicendum est, per ideas divinas essentiamve divinam cognitam ut obiectum primarium certo repraesentari Deo, qui tum suam essentiam, tum singula quae in ea ipsa infinite perfectius quam in se ipsis continentur, altissimo ac eminentissimo modo comprehendit, repraesentari, inquam, naturaliter ante omnem actum et determinationem liberam voluntatis divinae, complexiones omnes contingentes, non solum secundum esse possibile, sed etiam secundum esse futurum non absolute, sed sub condicione et ex hypothesi, quod Deus statuat hunc vel illum ordinem rerum et causarum cum his vel illis circumstantiis creare. Accedente vero determinatione libera voluntatis, non qua liberum arbitrium creatum determinet ad alteram partem contradictionis (ut SCOTUS et alii volunt), sed qua, relinquendo illud liberum et omnino indifferens ut ad quod voluerit porrigat manum, statuat creare hunc vel illum ordinem rerum et causarum ac circumstantiarum, in quo sunt hae vel illae causae liberae, certo cognoscit complexiones omnes contingentes secundum esse futurum absolute et simpliciter ac sine ulla iam hypothesi et condicione. Itaque eo differimus ab Scoto, quia arbitramur rationem ob quam Deus certo cognoscat, quaenam pars contradictionis cuiusque earum complexionum contingentium, quae pendent a libero arbitrio creato, sit futura, non esse determinationem voluntatis divinae, qua liberum arbitrium creatum inflectat et determinet ad unam aut alteram partem, sed esse determinationem liberam, qua liberum arbitrium in hoc vel illo ordine rerum et circumstantiarum statuit creare; neque hanc solam determinationem arbitramur esse rationem sufficientem, quod certo cognoscat, quae pars contradictionis cuiusque harum complexionum sit futura, sed hanc una cum comprehensione in sua essentia cuiuscumque liberi arbitrii creati per scientiam naturalem, qua comprehensione ante illam determinationem voluntatis certo scit, quid tale liberum arbitrium sit facturum pro sua libertate, ex hypothesi et condicione quod illud creet et constituat in eo ordine rerum, cum tamen possit, si velit, facere oppositum; et si esset facturum, ut potest, Deus id illa eadem scientia et comprehensione liberi arbitrii in sua essentia scivisset, et non id, quod re ipsa scit a libero arbitrio esse agendum. Itaque quia complexiones positivae contingentes, quae a libero arbitrio pendent, esse nequeunt in rerum natura, nisi liberum arbitrium creetur, utique quod Deus absolute et sine hypothesi cognoscat eas esse futuras, pendet a libera determinatione voluntatis suae, per quam tali vel tali tempore cum tali vel tali ordine rerum et circumstantiarum creare liberum arbitrium constituat. At, quoniam arbitrium eo pacto creatum et constitutum in eo ordine rerum liberum manet, ut se in unam aut alteram partem inflectat, profecto, nisi Deus altitudine, excellentia ac perfectione suae scientiae naturalis, qua omnia eminentissimo quodam modo in sua essentia comprehendit, ita illud penetraret, ut in eo inspiceret, in quam partem pro sua innata libertate se esset inflexurum, cum, si vellet, posset se inflectere in oppositam, et si id esset facturum, ut potest, Deus id cerneret, nesciret determinate, quae pars contradictionis eiusmodi complexionum contingentium esset futura. Quare, ut id Deus certo cognoscat, utrumque est necessarium, et utrumque ei convenit ex sua non solum infinita et immensa, sed etiam omni ex parte illimitata perfectione, qua Deus est, ratione cuius, quemadmodum sub eius omnipotentiam cadit efficere posse creaturas libero arbitrio praeditas suorumque actuum dominas, ut in nobismetipsis experientia ipsa deprehendimus, ita sub ipsius immensam omnique ex parte illimitatam scientiam, qua quicquid sub suam omnipotentiam cadit altissimo ac eminentissimo quodam modo comprehendit, etiam cadit, ut ita liberum arbitrium creatum penetret, ut in quam partem pro sua innata libertate se sit inflexurum, certo deprehendat ac intueatur ».

« Scientia vero qua Deus absque ulla hypothesi absolute scit, quid per liberum arbitrium creatum sit reipsa futurum, semper est in Deo libera, pendetque a determinatione libera suae voluntatis, qua tale liberum arbitrium in tali vel tali ordine rerum creare statuit » (Disp. 52; pag. 341).

358. Explicatio et argumentum. Doctrina est haec: Deus scit, quidnam electura esset creatura sub his vel illis circumstantiis, uti positive et independenter a speciali quadam opinione theologica probatum est thesi 8; libere Deus decernit verificare has vel illas circumstantias; eo ipso non iam solum verum est: Petrus ita acturus esset, sed: Petrus ita acturus est. Veritas liberi absolute futuri ut absolute futuri et actualis fundatur in hoc decreto divino; aliis verbis: in hoc decreto hanc veritatem Deus cognoscit. Ita autem explicantur et in concordiam revocantur, quae explicanda sunt: Certa habetur et infallibilis cognitio liberi absolute futuri; libertas creata vere servatur, cum explicatio nitatur in facto cognitionis liberorum condicionate futurorum, neque quidquam adsit voluntatem in signo antecedente ad propriam determinationem iam ad unum determinans; perfectum dominium divinum Deique causalitas servatur, cum totus ordo actualis secundum totam actualitatem cum omnibus, quae in eo verificantur, a libero decreto divino pendeat, et Deus ad omnes creaturarum actiones cooperetur, ita ut nihil entitatis ne ipsa quidem propria determinatio libera creaturae causalitatem universalem divinam fugiat.

359. Obiectiones contra hanc doctrinam non raro inde oriuntur, quod non attenditur decretum liberum absolutum Dei, quod a Molinistis statuitur, et quo tota actualitas praesentis ordinis fundatur.

Alia, quae afferri solent ad probandum decretum divinum circa motionem ex sua natura, ab intrinseco, efficacem (praedeterminationem physicam), invalida sunt. Sit unum exemplum:

BILLUART (diss. 8 a. 3): « Esther 13, 9 et 11 Mardochaeus orans Deum ut convertat cor regis Assueri Iudaeis infensi dicit: Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel ... Dominus omnium es, nec est qui resistat Maiestati tuae. Et cap. 14, 12 s. Regina Esther sic orat: Domine rex deorum et universae potestatis ... transfer cor illius in odium hostis nostri. Et cap. 15, 11 subiungitur: Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem. Quibus verbis infallibilitas et efficacia decreti seu voluntatis Dei refertur evidenter ad eius omnipotentiam et non ad consensum Assueri praevisum. Unde Aug. 1 ad Bonif. c. 20 expendens haec verba dicit: Cor regis ... occultissima et efficacissima potestate convertit et transtulit ab indignatione ad lenitatem ».

Resp. Ergo voluntas Dei est efficacissima, Deus potest efficere quidquid vult, liberos quoque actus creaturarum, sicuti vult, conc.; Deus huiusmodi actus liberos efficit vel efficere potest per ens creatum, ex natura sua, ab intrinseco efficax, quale est praedeterminatio physica, nego. De hac re ne indicium quidem in textibus habetur; et idem de aliis textibus dicendum est. Neque eo quod Deus intus, in mente, voluntate, corde hominis operari dicitur (id quod ut patet Molinistae omnino concedunt), iam sequitur ut Deus physice praedeterminando operetur; et de hoc praecise agitur et ab eo solutio controversiae pendet.

In omnibus huiusmodi argumentis, sive ex s. Scriptura, sive ex Patribus, sive ex ratione, attendendum semper est, utrum vere probetur praedeterminatio physica, uti supra descripta est. Hinc generalis solutio talium obiectionum semper est: et hoc facit Deus physice praedeterminando, nego.

Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem

Pars IV: De providentia et praedestinatione

Sectio I: De providentia divina

Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat

Sectio II: De praedestinatione et reprobatione

Conspectus historicus

Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva

De termino voluntatis antecedentis

Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam

Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita

De effectibus praedestinationis et reprobationis

De certitudine praedestinationis et reprobationis

De numero praedestinatorum

↑ Top of work