De Deo uno
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1955
Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Pars I: De cognoscibilitate Dei
Sectio I: De cognitione Dei naturali
Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali
Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest
Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest
Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata
Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem
Sectio II: De cognitione Dei supernaturali
Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est
Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis
Sectio III: De universalitate cognitionis Dei
Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi
Pars II: De perfectionibus divinis
Pars III: De scientia Dei
Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent
De divisione scientiae divinae
De scientia Dei, quae est causa rerum
Ulteriores explicationes de scientia Dei
Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium
Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones
Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem
360. Deus non solum libera absolute futura cognoscit, sed etiam condicionate futura; ostendendum ergo adhuc est, in quo medio illa cognoscat. Ab hac nostra « explicatione » ea quae tertia parte antecedentis thesis statuta sunt, non pendent, cum illa in solo facto Deum libera condicionate futura certo cognoscere, nitantur; hoc factum autem eo non tollitur, quod illud explicare non possimus, vel quod nostra explicatio non videatur admittenda.
Libera condicionate futura, quomodo intelligatur vide supra nr. 255;
in signo antecedente illud est, quod natura prius est vel concipitur; a quo alterum pendet; quod complete concipi potest non concepto altero;
futuritio liberi absolute futuri est ipsa futura positio actus liberi; futuritio liberi condicionate futuri est condicionata positio actus;
cognoscere in quid significet, vide supra nr. 292 s. Sensus thesis ergo est: veritas liberi condicionate futuri non est determinate fundata in iis quae natura vel logice ipsam electionem antecedunt. Forma thesis est quidem negativa, sed in altera eius parte sententia positiva exponitur.
361. 1. Sententia quam BELLARMINUS probabilem statuit pro cognitione liberorum absolute futurorum, scl. ea cognosci in causa proxime expedita ad agendum, consequenter applicatur ad libera condicionate futura, et esset cognitio in signo antecedente futuritionem.
362. 2. BAÑEZIANI analogice ad explicationem de veritate liberorum absolute futurorum, de condicionate futuris statuunt decreta divina praedeterminationis physicae, subiective absoluta, obiective condicionata.
BILLUART, diss. 6 a. 6 § 10: « Cum hucusque probaverimus Deum futura condicionata, non cognoscere per scientiam mediam ante decretum, sed in ipso decreto subiective absoluto et obiective condicionato, rerum futuritionem condicionatam determinante; huiusmodi vero decreta totis lacertis impugnent adversarii, negentque dari in Deo, superest ad complementum huius celebris controversiae, ut invictis rationibus ostendamus, ea esse admittenda ... Decretum in Deo, quod dicitur etiam praedefinitio et praedestinatio (sumendo praedestinationem lato sensu) nihil est aliud, quam libera divinae voluntatis volitio seu determinatio efficax et infallibilis, suavis tamen, circa eventus futuros. Duplex est, absolutum et condicionatum. Absolutum quod a nulla condicione pendet sive ex parte subiecti, sive ex parte obiecti, et exprimitur absolute per verbum volo: v. g. Volo creare mundum, volo salvare Petrum. Condicionatum, quod pendet ab aliqua condicione et sub illa exprimitur. Et hoc iterum est duplex: condicionatum ex parte subiecti et ex parte obiecti.
Condicionatum ex parte subiecti est, quando persona decernens non habet quidem actualem voluntatem tale quid faciendi, haberet tamen, si certa condicio poneretur, ut cum dico: Vellem venari, si non essem clericus; vellem ire Romam, si non essem podager. Unde tale decretum est tantum velleitas, qua quidem nihil actu decernitur, sed remittitur decernendum in futurum, si ponatur condicio. Condicionatum ex parte obiecti tantum est, quando persona decernens habet actualem volitionem aliquid faciendi, suspenditur tamen exsecutio, donec ponatur certa condicio: Volo dare mille florenos Titio, si ducat filiam meam in uxorem. Dabo equum meum Caio, si me cras convenerit.
Dari in Deo decreta absoluta circa eventus futuros nullus negat ... Insuper certo constat non dari in Deo decreta condicionata ex parte subiecti, quia cum involvant imperfectionem potentialitatis et suspensionis, Deo repugnant. Est ergo quaestio de solis decretis subiective absolutis et obiective condicionatis determinantibus futuritionem condicionatam rerum. Dico: Admittenda sunt in Deo decreta subiective absoluta et obiective condicionata futuritionem condicionatam rerum determinantia ».
Tale decretum ergo ita reddi posset: Absolute decerno Petrum physice praedeterminare ad hunc actum liberum, si ei praedicaretur evangelium, i. e. si vellem ei mittere praedicatorem; vel: absolute volo hoc, si vellem illud.
363. Argum. 1. Liberum in signo antecedente ad futuritionem nondum est determinatum, nondum est determinate verum, ergo nondum determinate cognoscibile (S. Th. 1 q. 14 a. 13).
Argum. 2. (speciatim contra sententiam Bañezianorum): Cum decreta illa subiective absoluta, obiective condicionata sint decreta praedeterminationis physicae, non relinquunt veram libertatem, et, quando agitur de peccatis, vel videntur contra sanctitatem Dei vel logice sustineri non possunt, uti ostensum est thesi praecedente. Ubi attendendum iterum decreta illa non propterea praecise neganda esse, quia « decreta » sunt, sed quia sunt decreta « praedeterminationis physicae ».
Praeterea vero recte dicitur, talia decreta subiective absoluta obiective condicionata, qualia a Bañezianis ad finem suae sententiae statuuntur, in s. Scriptura non inveniri. Et quamvis Bañeziani decreta sua cum illis quae in s. Scriptura inveniuntur comparent et eiusdem rationis esse putent, tamen differentia in eo est, quod in decretis, quae in s. Scriptura inveniuntur, non agatur de condicione quae a solo Deo pendet, neque quod Deus illa decreta faciat, ut sciat vel cognoscere possit, quid futurum esset, si illa condicio impleretur. Ex. gr. Gen 18, 26 quod non vellet destruere Sodoma, si 50 iusti invenirentur. Decreta autem quae a Bañezianis hoc loco affirmantur, condicionata sunt condicione a solo Deo pendente, eaque Deus facit, ut in illis liberum condicionate futurum cognoscat. Sed iterum: ratio principalis ea negandi est, quod sunt decreta praedeterminationis physicae.
364. Quomodo ergo res concipienda est? Liberum condicionate futurum est determinate verum, habet determinatam veritatem; nam a Deo determinate cognoscitur1. Non autem est verum neque cognoscitur in signo antecedente futuritionem eius, uti modo probatum est; ergo verum est et cognosci potest tantum in futuritione ipsa. Uti omnis veritas, ita quoque veritas liberi condicionate futuri in Deo fundata esse debet. Hinc ostendendum est, quomodo haec veritas, quae a veritate possibilis distinguitur, in Deo fundata sit; eo ipso habetur (secundum ea quae nr. 292 s. dicta sunt) in quo medio Deus illam cognoscat. Hoc fundamentum autem non est essentia Dei simpliciter (sicut est fundamentum veritatis possibilium), sed essentia Dei cum relatione rationis ad actum condicionate futurum. Veritas actus liberi condicionate futuri per illud ipsum in Deo fundatur, pro eius esse condicionate futurum, eius futuritio, in Deo fundatur, scl. per concursum Dei hypothetice collatum. Nam liberum condicionate futurum, ut actus condicionate futurus, nihil aliud est nisi concursus divinus condicionate collatus terminative spectatus. Hoc concursu hypothetico, sive voluntate Dei hypothetica ita concurrendi, esse et veritas actus condicionate futuri in Deo fundantur; et in hoc concursu condicionate collato Deus veritatem liberi condicionate futuri cognoscit. Potest ergo cognitio quam Deus habet de hoc libero condicionate futuro: Si Petrus esset in his circumstantiis, ageret hoc; ita reddi: Si Petrum in his circumstantiis ponerem, concurrerem ad hunc actum. Ita veritas alicuius liberi condicionate futuri fundatur in Deo, non autem in aliquo, quod condicionatam positionem actus antecedit, sed cum ea absolute simultaneum est, ita ut neque libertas laedatur neque creatura a causa prima independens sit. Ipsa veritas determinata liberi condicionate futuri, ut supra dictum est, sic non probatur, sed supposita eius veritate ostenditur, quomodo haec determinata veritas in Deo fundata sit.
Obiectiones
365. 1. Contra illum concursum collatum et cognitionem Dei in illo concursu oritur difficultas:
In signo antecedente illum concursum collatum Deus aut novit determinationem creaturae aut non novit; si novit, supponenda esset determinatio creaturae in signo antecedente ad concursum divinum, unde tolleretur essentialis dependentia creaturae a creatore in operando; si non novit, caece concurrit Deus, id quod est Deo indignum; ergo explicatio impossibilis.
Resp. Ad Mai.: conc. disiunct. esse completam et eligo secundum membrum; ad minoris membrum secundum: dist.: concurreret caece sensu aliquo improprio, scl. eodem sensu caece, quo ipse homo caece sese determinat (nam ante positionem actus ne homo quidem scit neque scire potest quem actum positurus est), conc.; sed nego inde esse quidquam Deo indignum, cum in illo signo determinatio non est cognoscibilis; concurreret caece sensu proprio, qui privationem in Deo induceret, subd.: si concurreret Deus cum creatura, sicut creatura cum creatura, scl. extrinsecus cooperando, partem effectus conferendo, et cooperando ad aliquid quod determinationem creaturae consequitur, conc. vel transm.; si concurrit modo essentialiter diverso, scl. intrinsecus operando sicut ipse homo, totum actum efficiendo, et quidem praecise ipsam electionem efficiendo, nego, vel peto prob.; par. dist. cons.: explicatio esset impossibilis, si Deus concurreret cum creatura, sicut creatura cum creatura, conc., vel transm.; si concurrit modo essentialiter diverso et quidem praecise in iis punctis diverso, unde in cooperatione creaturae cum creatura necessitas praeviae cognitionis in cooperantibus oritur, nego, vel peto prob.
Cum autem conceptus nostros de dependentia et cooperatione efformemus secundum dependentiam et cooperationem, quales sunt in creaturis, et dependentiam creaturae a Deo et cooperationem Dei cum creatura nonnisi per conclusionem cognoscamus, debemus cooperationem Dei cum creatura cogitare illis conceptibus, quos ex creaturis efformamus, ergo ad modum dependentiae et cooperationis, quae in creaturis inveniuntur; deinde negamus quidem, illas imperfectiones quae cooperationi creaturarum propriae sunt, sed in hac quoque negatione conceptus nostri manent essentialiter iidem. Ad illas autem imperfectiones in cooperatione Dei cum creatura ad liberum actum voluntatis negandas inter alias pertinet quod in cooperatione creaturarum numquam singulae creaturae cooperantes totum effectum physice producant, sed partes effectus totius; praeterea quod numquam sit cooperatio ad efficiendam physice ipsam determinationem voluntatis, sed ad aliquid, quod eam iam supponit. Ob has autem imperfectiones in cooperatione creaturarum intelligentium requiritur, quod effectus totalis prius debeat esse notus; et quia secundum modum talis cooperationis cooperationem Dei cum creatura cogitamus, debet exsurgere difficultas proposita. Cognoscimus autem, hanc difficultatem oriri praecise ex imperfecto illo modo cogitandi et in illo fundari; ergo probari non potest, obiective eam adesse, et propterea explicatio nostra ob hanc rationem ostendi non potest impossibilis. Simul autem cognoscimus, « difficultatem » manere, et debere manere, quamdiu talibus conceptibus de Dei cooperatione cogitare debemus; directe « solvi » non potest, nisi quando dependentiam creaturae a Deo et cooperationem Dei cum creatura immediate in se percipimus. Solutio proposita nihil aliud est, nisi applicatio eorum, quae dicta sunt nr. 1182.
366. 2. Ergo ultimum responsum est idem quod Bañezianorum: est mysterium; si autem hoc concedi debet, non iam videntur efficacia argumenta hac et praecedenti thesi contra eos allata.
Resp. Neganda est paritas inter illa « mysteria ». Apud Bañezianos enim agitur de praedeterminatione physica, ente creato, in subiecto recepto, natura prius determinatione subiecti; ita autem subiectum ante determinationem esset ex una parte iam determinatum ad unum, et ex altera parte, quia liberum, simul indeterminatum; hoc autem non videtur mysterium, sed contradictio, id est idem de eodem sub eadem ratione affirmatur et negatur; in nostra autem explicatione non agitur de aliquo ente creato diverso ab ipso libero actu creaturae eumque natura antecedente, sed de ipsa interna cooperatione Dei in efficiendo toto illo ipso actu, qui est libera determinatio creaturae; et insuper ostendi potest, difficultatem oriri ex nostro modo cogitandi. Si Bañeziani solum affirmarent Deum tamquam primam causam in voluntate creata intrinsecus cooperari ad efficiendum actum liberum, concedi posset; si autem addunt, Deum operari physice praedeterminando, negandum est, quia libertas creata non salvatur.
367. 3. Sed in doctrina proposita quamvis salvetur libertas creata, non tamen videtur satis salvari dominium divinum; nam in explicatione data non Deus, sed creatura est, quae determinat quid sit; atqui hoc videtur contra supremum dominium Dei; ergo.
Resp. Ad antec.: non salvatur dominium Dei illud, de quo constat revelatione et ratione, nego; illud quod aliqui homines sibi excogitaverunt, trans.
Ad probationem: Dist. Mai: creatura determinat quid sit actu, nego; quid sub aliquibus condicionibus esset, subd. independenter a Deo, nego; cum essentiali dependentia a Deo, conc.; contrad. min.: est contra supremum dominium Dei, si creatura determinat quid sit actu, conc.; quid sub aliquibus condicionibus esset, subd.: si determinat independenter a Deo, conc.; si cum essentiali dependentia a Deo, nego.
Dominium Dei ita concipi debet, uti revera est, non sicuti aliquis sibi posset imaginari. Quale autem revera sit, optime cognoscimus ex fontibus revelationis. In his vero numquam dominium Dei tale apparet, quod postulet determinationem creaturae per ens creatum physicum, quod natura prius, quam creatura se determinat, eam ad unum determinet; e contra libertatem creaturae docent. Omnis ergo conceptio dominii Dei, quae cum libertate creaturae componi non potest, erronea est; ita quoque erronea esset ea conceptio dominii Dei, ex qua logice sequeretur praedeterminatio physica ex natura sua sive ab intrinseco efficax, cum haec secundum dicta illaesam non relinqueret libertatem creatam. Dominium Dei maius est, quam ut indigeret praedeterminatione physica.
Hinc non recte dicitur: Molinistae non procedunt scientifice; nam ad solvendum aliquam difficultatem, scl. difficultatem de libertate creata, in dubium revocant principia evidentia, ut principium de causalitate divina universali, de absoluta independentia et similia. Principia evidentia a Molinistis in dubium non vocantur, sed dicunt illa principia non recte concipi vel non recte applicari, si ex illa conceptione vel applicatione logice sequitur praedeterminatio physica. Hoc autem dicunt non ad solvendum aliquam difficultatem, sed quia id quod in fontibus revelationis continetur theologo fundamentum et norma esse debet; et ideo certum est « principium », vel applicationem principii, quae cum aliqua veritate revelata non congruit, falsam esse. Nunc autem de vera libertate ex revelatione certo constat, hinc praedeterminatio physica admitti nequit, hinc principium absolutae independentiae Dei eiusque universalis causalitatis ita conceptum vel applicatum, ut praedeterminatio physica logice sequatur, vel falso concipitur vel falso applicatur. Haec est via qua procedunt Molinistae, sed non ad statuendum proprium systema, sed ad ostendendum systema Bañezianorum admitti non posse.
Potius in systemate Bañezianismi videtur subesse defectus methodicus. « Adversarii a priori fingunt aliquem conceptum Dei summi domini primique liberi, quocum exsistentia libertatis creatae pugnat; ergo simile vitium methodicum committunt atque Occasionalistae, qui eum conceptum Dei causae primae efformant, cui omnis repugnet causalitas creata, vel etiam Pantheistae, qui eam entis absoluti ideam statuunt, qua coëxsistentia entium contingentium excludatur »3.
368. 4. Explicatio in hac thesi data de liberis condicionate futuris videtur simpliciter applicari posse ad libera absolute futura, et ita pro his perveniretur ad systema condeterminationis (supra 334) neque opus esset explicatione in tertia parte prioris thesis proposita.
Resp. Si in hac quaestione solum ageretur de componenda praescientia divina cum libertate creata, ita forte dici posset; sed agitur etiam de providentia divina, quae necessario requirit Deum in signo antecedente ad decretum absolutum huius praesentis ordinis iam scire quid in tali ordine futurum esset. Propterea systema condeterminationis, si supponit et adhibet scientiam mediam, admitti posset; si vero eam non supponit neque adhibet, non est sufficiens.