De Deo uno

Heinrich Lennerz

De Deo uno

Heinrich Lennerz (1880–1961)

First published 1955

Lennerz's De Deo uno (Romae, 1955, editio quinta): his Gregorian course on the one God. The rights of the original Latin are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.


Introductio

Pars I: De cognoscibilitate Dei

Sectio I: De cognitione Dei naturali

Magisterium ecclesiasticum de cognitione Dei naturali

Thesis I: Deus rerum omnium principium et finis naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci potest

Thesis II: Exsistentia Dei demonstrari potest

Thesis III: Naturalis Dei cognitio in hac vita non est nisi mediata

Thesis IV: Naturali hac cognitione Deum non cognoscimus per formam propriam, sed per formam creaturarum, quae sunt effectus eius; non tamen denominationes mere externas, sed vere, quamvis imperfecte, Dei quidditatem

Sectio II: De cognitione Dei supernaturali

Thesis I: Visio Dei intuitiva homini possibilis est

Thesis II: Visio Dei intuitiva est absolute supernaturalis

Sectio III: De universalitate cognitionis Dei

Thesis I: Cognitio Dei est tam universalis, ut non sint adulti athei negativi

Pars II: De perfectionibus divinis

Pars III: De scientia Dei

Thesis I: Deus cognoscit se ipsum et omnia, quae praeter ipsum sunt et esse possunt, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt et quae positis condicionibus futura essent

De divisione scientiae divinae

De scientia Dei, quae est causa rerum

Ulteriores explicationes de scientia Dei

Ex historia sententiarum theologorum de divina scientia futurorum contingentium

Thesis II: Deus actus liberos absolute futuros non cognoscit in causa proxime expedita ad agendum, neque in decreto praedeterminationis physicae, sed, supposita scientia liberorum condicionate futurorum, in decreto verificandi condiciones

Thesis III: Deus libera condicionate futura non cognoscit in signo antecedente eorum futuritionem

Pars IV: De providentia et praedestinatione

DE PROVIDENTIA ET PRAEDESTINATIONE

Sectio I: De providentia divina

De providentia divina

Thesis I: Universa quae condidit Deus providentia sua gubernat

S. TH., 1 q. 22; 103; 104; Contra gent., 3, 64; De Veritate, q. 5; SUÁREZ, De Deo, l. 3 c. 10; LESSIUS, De perf. moribusque divinis, l. 11; RUIZ, De providentia praedefiniente ac praebente praedestinationis exordium, tract. primus; PETAVIUS, De Deo uno Deique proprietatibus, l. 8 c. 1-5; BILLOT, thes. 30; PESCH, prop. 49; MUNCUNILL., nr. 666-686; VAN DER MEERSCH, nr. 511-527; 539-547.

369. Deus mundum non caece, sed summa sapientia secundum consilium aeternum creavit et in finem ordinavit. Sicuti singularum rerum creatarum idea exemplaris in Deo est, ita quoque idea exemplaris totius ordinis rerum in finem debitum (De Veritate, q. 5 a. 1 ad 1). Haec ratio in mente divina exsistens vocatur providentia. Secundum hanc rationem Deus mundum gubernat. Hinc:

providentia est « ratio ordinandorum in finem » (1 q. 22 a. 1 in c. et ad 2); est aeterna et Deo interna:

gubernatio est « exsecutio ordinis » (ibid. ad 2); est temporalis et concipi potest quasi effectus providentiae.

Providentia ad intellectum et voluntatem spectat; secundum s. THOMAM essentialiter est in cognitione practica.

Universa quae condidit: his verbis indicatur obiectum providentiae, scl. omnes creaturae cum omnibus earum operationibus, necessariis et liberis; bona et mala, physica et moralia. Providentia ut talis immediata est circa omnia, etiam minima; nihil rationem ordinis fugit; in exsecutione autem Deus adhibet media, dirigendo inferiora per superiora, unum dependens reddendo ab altero (1 q. 22 a. 3). Prout autem non est aequalis cura Deo de omnibus rebus, distingui solet providentia generalis, quae est circa omnes creaturas; specialis, erga creaturas intellectuales, quae non ordinantur sicuti creaturae irrationales immediate ad alias creaturas tamquam finem, sed solum ad ipsum Deum; specialissima erga amicos suos, filios, iustos, praedestinatos, vel alios qui ratione muneris speciali providentiae subsunt.

370. Providentiam negant omnes qui non admittunt Deum personalem; ii porro qui duplex activum principium mundi, bonum et malum, statuunt. Deinde providentia excluditur Fatalismo, secundum quem omnia in mundo inevitabili necessitate eveniunt; variis formis occurrit: vel statuitur « fatum », ens aliquod superius, quod caece omnes eventus causat; vel negatur omnis libertas ita ut omnia natura rerum iam determinata sint; vel eventus huius mundi sublunaris dependentes dicuntur necessario a motibus corporum caelestium. Deistae exsistentiam entis supremi, auctoris mundi, quidem admittunt, negant tamen eum curam habere mundi a se producti.

Doc. ECCLESIAE

371. CONC. BRACARENSE, contra fatalismum Priscillianorum: « Si quis animas fatali signo credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, a. s. » (Denz 239).

INNOCENTIUS III, in prof. fidei Waldensibus praescripta: « Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur » (Denz 421).

IOANNES XXII, errores Ekardi, 14: « Bonus homo debet sic conformare voluntatem suam voluntati divinae, quod ipse velit quidquid Deus vult: quia Deus vult aliquo modo me peccasse nollem ego, quod ego peccata non commisissem, et haec est vera paenitentia » (Denz 514; damnata ut haeretica Denz 529).

CONC. CONSTANTIENSE, sess. 8, errores Wicleff, 6: « Deus debet oboedire diabolo » (Denz 586); 27: « Omnia de necessitate absoluta eveniunt » (Denz 607).

CONC. TRID., sess. 6 can. 6: « Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio Iudae quam vocatio Pauli, a. s. » (Denz 816).

PIUS IX, Syllabus, prop. 2: « Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum » (Denz 1702).

CONC. VATIC. sess. 3 c. 1 § 3: « Universa vero, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius, ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt » (Denz 1784).

Haec paragraphus addita est ex emendatione 8 loco « providissimum », quod habebatur in paragrapho prima (supra nr. 254). Definitio exhibet 1) factum providentiae; 2) effectum eius: tuetur atque gubernat; 3) obiectum: universa quae condidit; 4) modum: fortiter, suaviter.

S. SCRIPTURA

372. Uberrime testatur providentiam, dictis et factis.

  1. Facta. Sap 10 sqq. describitur quomodo Deus sapientia sua duxerit singulas personas et populos. Exod 1, 11; 14, 22; 16; Num 20 etc. Act 2, 23; 4, 28; Rom 9; Act 14, 16 sq.; 17, 26.

  2. Dicta. Ps 26, 10; 32, 13; 144, 15 sq.; 146, 9; Sap. 6, 8; 8, 1; 11, 21; 12, 13; 4, 3; Eccli 11, 14; Is 42, 2 sq.; 46, 10; 49, 15 sq.; Matth 6, 25 sqq.; (Luc 12, 22 sqq.); 5, 45; 10, 29 sqq., Phil 4, 6; 1 Petr 5, 6 sq.; Iac 4, 13 ss.

1 Cor 9, 9 negatur specialis providentia de animalibus.

Omnia ergo sunt sub providentia divina, plantae, animalia, homines, boni et mali; maxime vero Deus curam habet de hominibus, in qua magna eius benignitas apparet: hinc magna fiducia in Deum habenda est sine anxia cura.

Immo etiam mala, quae videntur magna difficultas admittendi providentiam Dei, sub eius quoque sunt providentia: Ps 72; Iob; Eccle; Tobias 2, 10-18; 12, 13; Sap 3; 5, 6. 8. 9; Hebr 12, 6; Rom 5, 3; 1 Cor 15, 19.

373. In hac doctrina S. Scripturae continentur principia ad solvendas similes difficultates: Felicitas, quam habent mali ex divitiis et honoribus non est nisi apparens et brevi finietur; boni vero, etsi pauperes et despecti, vera felicitate fruuntur, pace et amicitia cum Deo; neque verum est iustos omnes, semper et necessario esse in egestate et despectione.

Bona terrena et honores iudicandi sunt secundum veritatem: vita autem tota terrestris non est nisi praeparatio; bona terrena solum sunt media ad finem, hinc relativus eorum valor. Nemini ea desunt, quae requiruntur, ut possit finem suum assequi. In distribuendis bonis Deus est prorsus liber.

Mala vero physica quaedam sunt necessaria et bona universo; inferiora enim ordinantur ad superiora, in eorum bonum; mors unius vita alterius; dominus mundi visibilis est homo, in cuius bonum mundus est. Sic malum physicum in particulari bonum esse potest universitati; vel malum physicum creaturae inferioris bonum superioris.

Et ita mala physica et bonorum distributio subsunt divinae providentiae (cf. S. Th. 1 q. 22 a. 2 ad 2).

De malis moralibus infra nr. 375.

PATRES

374. In doctrina tam aperte in S. Scriptura contenta, unum alterumve textum Patrum afferre sufficit.

S. IRENAEUS, Adv. haeres., l. 2 c. 26 nr. 3: « Quid autem si quis interroget nos, si... secundum illius providentiam unusquisque eorum eam quae secundum se est accepit quantitatem; nobisque consentientibus et confitentibus, quia nihil omnino horum quae facta sunt et fient scientiam Dei fugit, sed per illius providentiam unumquodque eorum et habitum et ordinem et numerum et quantitatem accipere et accepisse propriam ... » (MG 7, 801; R 202).

CLEMENS ALEXANDRINUS, Strom. 5, 1, 6, 1: « Sunt etiam quaedam dignae quae puniantur; cuiusmodi est quaerere probationes, an sit providentia » (MG 9, 16; R 422).

S. GREGORIUS NAZIANZENUS, Orat. 40, 45: « Crede mundum universum ... ex nihilo a Deo factum esse, et creatoris providentia gubernari » (MG 36, 424; R 1014).

S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De consubstantiali, homilia 12, 4: « Non enim solum protulit (Deus) creaturam, verum etiam prolatam tuetur et fovet; sive angelos dixeris sive archangelos, sive superiores potestates sive omnia prorsus quae sub aspectum cadunt si destituantur efficaci illius actione, diffluunt, dilabuntur, pereunt » (MG 48, 810; R 1134).

S. HIERONYMUS, In Habacuc, l. 1 c. 1 nr. 14 (supra nr. 252).

Cf. quomodo sec. Patres mundus ducat in cognitionem providentis gubernatoris (supra, de cognoscibilitate Dei).

375. Difficultas specialis est de providentia circa malum morale. Peccato ipse finis creationis impediri non potest, cum homo qui non vult libere Deo exhibere gloriam formalem, poena sua manifestet Dei maiestatem et iustitiam. Sed ipsum quoque peccatum non fugit providentiam divinam; hoc quoad materiale peccati facilius intelligitur; sed et de formali peccati valet. Non potest quidem Deus malitiam formalem velle tamquam medium ad bonum finem, uti malum physicum; incapax enim est internae ordinationis ad bonum. Ergo Deus eam non potest positive et directe velle, sed potest eam permittere, non impedire. Peccatum autem permissum et factum subest providentiae et externe ordinatur ad aliquod bonum. Quod si esset impossibile, neque permitti posset a Deo. « Neque enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur, rerum cui summa potestas, cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo » (S. AUGUSTINUS, Enchir. c. 11. ML 40, 236). Illud vero bonum nullo modo habet rationem causae finalis permissionis, sed est condicio eius sine qua Deus non permitteret. Exempla: peccatum et virtus paenitentiae: peccatum et martyrium; cf. Act 2, 23; 4, 28.

Sectio II: De praedestinatione et reprobatione

376. Homo a Deo elevatus est in ordinem supernaturalem, ordinatus ad finem supernaturalem. Providentia divina, quatenus obiectum habet ordinationem hominis ad finem supernaturalem, mediis supernaturalibus assequendum, vocatur praedestinatio. « Ratio ... transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae praedestinatio nominatur » (S. Theol., 1 q. 23 a. 1 c.). Quoniam finis transcendit vires proprias naturales, creatura ab alio in istum finem « transmitti » debet. Sicut providentia, ita praedestinatio est actus intellectus, includit voluntatem.

Sicut providentia considerari potest vel relate ad totum eius obiectum totius universi, vel relate ad totam seriem effectuum respectu alicuius partis universi, vel ad singula membra alicuius seriei, ita et praedestinatio vel in quantum eius obiectum est tota series effectuum quibus homo salvatur (praedestinatio complete sumpta), vel singula membra totius seriei (praedestinatio incomplete sumpta); hoc ultimo sensu sermo est de praedestinatione ad fidem, de praedestinatione ad gratiam, iustificationem, de praedestinatione ad gloriam. Et quando vox praedestinationis occurrit, bene attendendum est, quo sensu intelligatur. De praedestinatione ad damnationem hodie iam non loqui solent; praedestinati intelliguntur salvandi; damnandi vocantur praesciti.

Reprobatio positiva est destinatio ad mortem aeternam; praeparatio poenae aeternae; est antecedens, si damnatio hominis destinatur sine respectu ad demerita et culpam hominis; consequenter dicit quodammodo destinationem ad culpam. Reprobatio positiva consequens est praeparatio poenae aeternae peccatoribus; est ergo post praevisam culpam.

Reprobatio negativa intelligitur non electio ad gloriam, non praedestinatio.

Conspectus historicus

377. GNOSTICI tres classes hominum distinguebant, prout in eis luminis partes dominabantur (πνευματικοί), vel neutra pars (ψυχικοί), vel materia (ὑλικοί). Primi male agere non possunt, infallibiliter salvabuntur; ultimi sunt peccaminosi, vitiosi, non salvabuntur; medii vero possunt bene agere et male, salvari et perdi.

MANICHAEI duas docentes animas in homine, bonam et malam, non tam hominem dicebant peccare, quam malam animam et corpus, in quo tamquam in carcere anima bona includitur.

Contra huiusmodi errores, et contra FATALISMUM gentilium Catholici imprimis in hoc debebant insistere, non esse fatum, omnia esse sub Dei providentia, hominem tamen sub hac Dei providentia omnino liberum esse, propria culpa peccare et propria culpa, si damnatur, perire.

378. S. IRENAEUS, Adv. haeres., l. 4 c. 29 nr. 2 argumentum quo probare nitebantur Marcionitae Deum esse auctorem malorum eo quod excaecaverit Pharaonem, solvens ait: « Si igitur et nunc, quotquot scit non credituros Deus, cum sit omnium praecognitor, tradidit eos infidelitati eorum, et avertit faciem ab huiusmodi, relinquens eos in tenebris, quas ipsi sibi elegerunt: quid mirum si et tunc numquam crediturum Pharaonem, cum his qui cum eo erant, tradidit eos suae infidelitati? » (MG 7, 1064).

CLEMENS ALEXANDRINUS: Deus est bonus et omnium hominum vult salutem; salvare tamen nos vult « ex nobis ipsis » (Strom. 6, 12, 37; MG 9, 317), hinc « vocati » dicuntur illi ex omnibus hominibus vocatis, qui volebant oboedire (Strom. 1, 18, 32; MG 8, 804); Deus vituperat, ut homines convertantur; cognovit enim Deus, converti homines per metum (Paedag. 1, 9; MG 8, 352 sq.); omnia sunt sub Dei providentia (Stromata 6, 17; MG 9, 388 sqq.: cf. R 429; 430).

S. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS contra eos, qui natura alios destinatos dicunt ad salutem, alios ad interitum, ait: « Haud enim patiemur illos, qui prave interpretantur eam sententiam: Ex hoc cognoscimus filios Dei et filios diaboli; quasi exsistant inter homines nonnulli, qui natura aut salvi sint aut pereant. Non enim ex necessitate, sed ex libero animi decreto ad sanctam huiusmodi adoptionem provehimur. Neque ex natura proditor Iudas, diaboli et perditionis filius fuit; alioquin nullatenus ab initio in nomine Christi daemones eiecisset; Satanas enim Satanam non eicit » (Catech. 7, 13; MG 33, 620).

379. S. GREGORIUS NAZIANZENUS ad verba Christi « non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est » (Matth 19, 11) diversas hac in re sententias reiciendo ait: « Cum audis hoc datum est nec haeretico ullo affectu tenearis, nec multiplices naturas introducas, nec terrenas, et spirituales et medios. Sunt enim quidam ita male affecti, ut alios omnino perditae esse naturae putent, alios salutem accepturae, alios denique ut eos vel ad virtutem vel ad vitium voluntas duxerit, ita se habere. At vero, aptitudinem quidem alios aliis vel maiorem vel minorem habere, ipse quoque concedo: ceterum ad adipiscendam perfectionem, aptitudinem solam minime sufficere contendo; rationem enim esse, quae eam excitet, ut natura in opus prodeat, quemadmodum silex ferro pulsatur, atque ita ignis excutitur. Cum audieris datum est, adde: vocatis datum est, atque iis, qui ea animi propensione sunt. Etenim cum illud audis: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom 9, 16) idem tibi existimandum censeo. Quoniam enim nonnulli sunt, qui ob recte facta ita animis efferuntur, ut id totum sibi ipsis ascribant, nec quidquam Creatori et sapientiae eorum auctori, ac bonorum omnium suppeditatori acceptum ferant, his verbis eos docet Paulus, quod ipsum etiam recte velle divino auxilio indigeat; immo ut rectius loquar, voluntas quoque ipsa et electio eorum, quae recta et cum officio coniuncta sunt, divinum quoddam beneficium est, atque a Dei benignitate manans. Quod enim salvamur, id et a nobis et a Deo esse oportet. Idcirco ait: Non volentis, i. e. non solum volentis, nec currentis solum, sed etiam miserentis Dei. Ita, quoniam velle quoque ipsum a Deo est, optimo iure totum Deo assignavit. Quantumlibet curras, quantumlibet certes, opus habes eo, qui det coronam ». Deinde subiungit verbum simile quod Christus matri Zebedaeorum dixit (Matth 20, 20), et ait: « Calicem quidem bibent: collocare autem eos ad dextram et sinistram, non est meum hoc dare, sed quibus datum est. Nihil igitur mens dux et gubernatrix? nihil labor? nihil ratio? nihil philosophia? nihil ieiunasse? nihil noctes insomnes duxisse? nihil humum pro stratu habuisse? fontes lacrimarum profudisse? Nihil quidquam horum profuerit, sed sorte quadam ac lege fatali et Ieremias sanctificatur, et alii ab ipsa vulva reiciuntur? Vereor ne absurda etiam ac praepostera cogitatio cuiquam obrepat, tamquam anima alibi usquam versata sit, ac deinde corpori huic astricta fuerit; atque prout illic se gesserit, alii prophetiam accipiant, alii, qui improbe vixerunt, condemnentur. Sed quoniam hoc existimare nimis stultum et absurdum est atque ab ecclesiastica fide et doctrina alienum (alii enim de huiusmodi dogmatibus, si velint, ludant; nobis autem huiusmodi ludis animos oblectare minime tutum est); illic quoque his verbis, et quibus datum est hoc adiunge, qui digni sunt; quique ut tales sint, non modo a Patre acceperunt, sed sibi ipsis etiam dederunt » (Orat. 37 c. 13 sqq.; MG 36, 297-301; cf. R 1003 sq.).

380. Secundum S. CHRYSOSTOMUM homo indiget auxilio divino, gratia, cui principales partes tribuit in nostra sanctificatione, quae tamen non aufert libertatem sed nostram requirit cooperationem (In epist. ad Rom., hom 19, 1; MG 60, 583; In ep. ad Hebr., hom. 12, 3; MG 63, 99; cf. R 1219). Omnes homines Deus vult salvare, gratia omnibus offertur; sed « volentes salvat, non nolentes » (In ep. ad Rom., hom. 18, 5; MG 60, 579; R 1118). Duplex distinguitur in Deo voluntas: prima, qua omnes vult salvare, etiam eos, qui pereunt; secunda, quae praevisionem peccatorum sequitur, est voluntas puniendi peccatores (In ep. ad Eph., hom. 1, 2; MG 62, 13; R 1202) et gloriam praedestinatis non confert, nisi consequenter ad praevisam illorum bonam voluntatem (In ep. ad Rom., hom. 16, 5 sqq.; MG 60, 554 sqq.).

S. CYRILLUS ALEXANDRINUS: « Ecce omnes ad se vocabat; nemoque adeo vocationis gratia caret: dum enim omnes dicit, neminem excludit. Nimirum quos multo ante praevidit, quinam futuri essent, eos praedestinavit ad futurorum bonorum participationem, eosdemque vocavit, ut per fidem in ipsum iustificationem consequerentur, neque denuo iam peccarent » (In epist. ad Rom. 8, 30; MG 74, 828 sq.).

S. IOANNES DAMASCENUS in Deo distinguit voluntatem antecedentem, qua gratuito omnibus vult salutem, et consequentem qua vult poenam peccatorum (De fide orthod., l. 2 c. 29; MG 94, 968; R 2358). Gratia omnibus est oblata, homo autem est liber, potest Deum ad virtutem vocantem sequi, vel a virtute abscedere (ibid. c. 30; MG 94, 969; R 2359). Dei praedestinatio, praefinitio est secundum eius praescientiam (Dialogus contra Manichaeos 73; MG 94, 1572; 78; MG 94, 1577).

381. S. HILARIUS de electione divina ad verba: Multi vocati, pauci electi, ait: « Itaque non res indiscreti iudicii est electio, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo, quem elegit Deus, beatus ob id, quia electione sit dignus » (In Psalm. 64, n. 5; ML. 9, 415).

S. AMBROSIUS praedestinationem praemiorum docet sequi praevisionem meritorum: « Apostolus ait: quos praescivit, et praedestinavit: non enim ante praedestinavit quam praesciret, sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit » (De Fide, ad Gratianum, l. 5 c. 6 nr. 83; ML, 16, 665; R 1272).

382. Doctrina, quae in hucusque dictis continetur, est haec: Omnia subsunt divinae providentiae; Deus vult salutem omnium hominum, omnibus offert gratiam, sine qua ad salutem pervenire non possunt; homo vero libere cooperari debet, si vult salvari. Antecedens ergo voluntas Dei salvifica est universalis, non autem absoluta, sed condicionata; voluntas absoluta praemiandi vel puniendi consequitur praevisionem bonae vel malae voluntatis hominum. Hanc doctrinam simpliciter exponunt contra errores Gnosticorum, Manichaeorum, Fatalistarum, aliorum, tamquam doctrinam veram, vigentem in Ecclesia, et indubitatam.

383. S. AUGUSTINUS contra Manichaeos defenderat veram libertatem hominis; exorta disputatione contra Pelagianos (ex anno 412) multo magis insistendum erat in necessitate gratiae ad opera salutaria. Hinc aliquibus videbatur Augustinus negare libertatem humanam; ita anno 427 Hadrumeti in Africa monachi putabant in epistola 194 ad Sixtum presbyterum anno 418 data (quaedam ex hac epistola inveniuntur apud R. 1449 sqq.) negari libertatem, negari iustam in ultimo iudicio retributionem; secundum hanc doctrinam superfluam esse et inutilem correptionem. S. Augustinus anno 427 Valentino abbati istius Monasterii epistula 214 doctrinam prioris epistulae explicat. Praeterea scripsit « De gratia et libero arbitrio » (ML 44, 881-912; R 1936 sqq.), et eidem abbati transmisit. Cum adhuc manerent difficultates, scl. ad quid praecepta, correptiones, si omnia in nobis Deus operatur, alterum scripsit Augustinus librum, eidem abbati, « Liber de correptione et gratia » (ML 44, 911-944; R 1944 sqq.), in quo ostendit oeconomiam salutis praesentem esse omnino gratuitam, neque initium neque perseverantiam tribuendam esse naturalibus voluntatis viribus eiusque meritis; et sicut ipsa collatio gratiae est gratuita, ita et eius praedestinatio. Correptio tamen non est superflua, quia adest simul cooperatio voluntatis.

384. Doctrina S. Augustini offendebantur plures in Gallia meridionali, ob similes rationes atque monachi Hadrumetani. Imprimis IOANNES CASSIANUS, abbas Sancti Victoris, Massiliae, eorum sententiam exposuit collatione 13 (ML 496; R 2050 sqq.).

Initium fidei, i. e. desiderium salutis, invocatio auxilii divini tribuuntur viribus naturalibus hominis; augmentum fidei est opus gratiae, finalis vero perseverantia a libera hominis voluntate dependet. Indifferenter Deus universos vult salvos fieri, si homines libere volunt; indifferenter omnibus praebetur gratia; differentia ergo inter homines est ex eorum libera voluntate: praedestinatio ad gratiam non est gratuita. HILARIUS Arelatensis et PROSPER Aquitanus, rogaverunt S. Augustinum, ut ad hanc doctrinam responderet; epistulis suis (ML. 33; R 2021 sq.; 2024 sq.) ipsam doctrinam exponunt. Respondet S. Augustinus duobus scriptis, altero « De praedestinatione Sanctorum » (ML 44; R 1978 sqq.) in quo ostendit ipsum quoque initium fidei esse donum Dei, quod aliis ex misericordia concedit, aliis ex iusto iudicio negat; altero « De dono perseverantiae » (ML 45; R 1992 sq.), in quo ostendit perseverantiam finalem non esse ex merito hominis, sed specialem gratiam Dei.

Sed cur illi datur gratia perseverantiae finalis, illi non datur? Respondet s. AUGUSTINUS: « Ex duobus itaque parvulis originali peccato pariter obstrictis, cur iste assumatur, ille relinquatur; et ex duobus aetate iam grandibus impiis, cur iste ita vocetur ut vocantem sequatur, ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur, inscrutabilia sunt iudicia Dei. Ex duobus autem piis, cur huic donetur perseverantia usque in finem, illi non donetur, inscrutabiliora sunt iudicia Dei » (De dono persev., c. 9 nr. 21; ML 55, 1004; R 1995). Ergo qui salvatur ex massa damnationis, Dei misericordia salvatur: ultima salutis ratio non est meritum hominum, sed Dei misericordia et gratia.

385. Voluntatem Dei salvificam universalem initio s. Augustinum docuisse, extra dubium est. Ita anno 412 sensu universali interpretatur 1 Tim 2, 4: « Vult autem Deus omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire; non sic tamen, ut iis adimat liberum arbitrium, quo vel bene vel male utentes iustissime iudicentur. Quod cum fit, infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum eius evangelio non credunt; nec ideo tamen eam vincunt, verum se ipsos fraudant magno et summo bono malisque poenalibus implicant; experturi in suppliciis potestatem eius, cuius in donis misericordiam contempserunt » (De spiritu et littera, c. 33 nr. 58; ML. 44, 238; R 1735). Praeterea vero aliae tres expositiones huius textus apud s. Augustinum inveniuntur:

a) omnes qui salvantur, voluntate Dei salvantur; nemo nisi Deus velit. Epist. 217 (ca. 427) 6, 19 (ML 33, 985; R 1457); Contra Iulianum (421) l. 4 c. 8 nr. 44 (ML, 44, 760; R 1906); Enchiridion, (421) c. 103 (ML 40, 280; R 1927); De praedestinatione Sanctorum (428-429) c. 8 nr. 44 (ML 44, 971; R 1983).

b) omnes i. e. « omne genus hominum ... per quascumque differentias distributum ». Enchiridion, c. 103 (ML 40, 280; R 1927); De correptione et gratia (426-427) c. 14 nr. 44 (ML 44, 943; R 1962).

c) « Potest etiam sic intelligi, quod omnes homines Deus vult salvos fieri, quoniam nos facit velle, sicut misit Spiritum Filii sui clamantem: Abba, Pater, id est, nos clamare facientem ». De correptione et gratia, c. 15 nr. 47 (ML. 44, 945; R 1964).

His expositionibus negari universalem voluntatem salvificam dici nequit, cum illa sit condicionata antecedens, hic autem Augustinus loqui videatur de voluntate consequente, absoluta. Neque probatur, s. Augustinum, uti aliqui putant, versus finem vitae suae de facto voluntatem salvificam antecedentem universalem non iam admisisse; clare docuit Christum pro salute omnium hominum mortuum esse.

386. Post mortem s. Augustini (anno 430) s. PROSPER AQUITANUS eius doctrinam contra Massilienses defendit. Iam scripserat « De gratia et libero arbitrio » et « Peri achariston, hoc est de ingratis » (ML 51). Brevi post mortem s. Augustini Galli ediderunt 15 propositiones de doctrina s. Augustini, ad quas Prosper respondit « Pro Augustino responsiones ad capitula obiectionum Gallorum » (ML 51; R 2026 sqq.). A Prospero rogatus CAELESTINUS I ad episcopos Galliae misit epistolam (anno 431), qua Augustinum eiusque doctrinam laudat (cap. 2), quin tamen omnes eius sententias defendat (c. 13). (Denz 128; 142). VINCENTIUS LIRINENSIS (probabiliter) 16 composuit propositiones, in quibus affirmavit in doctrina Augustini negari voluntatem salvificam universalem, Christum pro omnibus hominibus mortuum esse, immo secundum hanc doctrinam Deum esse auctorem peccatorum, quae fiunt a non praedestinatis. Pro defensione scripsit PROSPER « Responsiones ad capitula obiectionum vincentianarum » (ML 51; R 2031 sqq.). Contra Ioannem Cassianum edidit « De gratia et libero arbitrio librum contra collatorem » (ML 51; R 3034 sqq.), in quo ostendit initium fidei et bonae voluntatis numquam esse ex solo libero arbitrio hominis, sed ex Dei gratia.

387. S. PROSPER defendit voluntatem salvificam universalem: « Item qui dicit, quod non omnes homines velit Deus salvos fieri, sed certum numerum praedestinatorum, durius loquitur, quam loquendum est de altitudine inscrutabilis gratiae Dei, qui et omnes vult salvos fieri, atque in agnitionem veritatis venire » (Resp. ad cap. ob. Gall., sent. super cap. 8; ML 51, 172; R 2030). Si quis non est praedestinatus, hoc non est ex antecedente quadam voluntate Dei, sed consequitur praescientiam peccati: « Illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit et ob hoc a filiis perditionis nulla praedestinatione discrevit » (Resp. ad cap. ob. Gall., resp. ad cap. 7; ML 51, 161). « Hi autem, de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (1 Io 2, 19) voluntate exierunt, voluntate ceciderunt. Et quia praesciti sunt casuri, non sunt praedestinati. Essent autem praedestinati, si essent reversuri et in sanctitate ac veritate mansuri. Ac per hoc praedestinatio Dei multis est causa standi, nemini causa labendi » (Resp. ad cap. obi. Vincentianarum, ad obi. 12; ML 51, 184; R 2033).

388. Ex dictis apparet doctrinam s. Augustini intellectam vel explicatam fuisse sensu fere cuiusdam praedestinatianismi. Talem errorem docuit Lucidus presbyter. Secundum doctrinam praedestinatianismi aliqui homines absoluto decreto divino praedestinati sunt ad bonum et ad gloriam; alii ad malum destinati et ad poenam aeternam; libertas peccato originali exstincta, nihil valet in opere salutis; gratia vero voluntatem necessitat et non datur nisi praedestinatis. Hinc invincibiliter deducuntur homines ad terminum destinatum. FAUSTUS, Reiensis episcopus, a Lucido presbytero postulavit revocationem errorum; Lucidus in CONC. ARELATENSI (475) se subiecit. In libello subiectionis inter alia damnat sensum illum « qui dicit quod Christus Dominus et Salvator noster mortem non pro omnium salute susceperit; qui dicit quod praescientia Dei hominem violenter impellat ad mortem, vel quod cum Dei pereant voluntate, qui pereunt; ... qui dicit alios deputatos ad mortem alios ad vitam praedestinatos ... Ita autem assero gratiam Dei ut ... pronuntiem ... periclitari eum, qui salvus est, et eum qui periit, potuisse salvari. Christum etiam Deum et Salvatorem, quantum pertinet ad divitias bonitatis suae, pretium mortis pro omnibus obtulisse et quia nullum perire velit, qui est salvator omnium, maxime fidelium, dives in omnibus qui invocant illum ... » (Denz 160 a et b).

389. FAUSTUS opus « De gratia Dei et humanae mentis libero arbitrio » (ML 58) scripsit, ad doctrinam conc. Arelatensis et Lugdunensis contra Praedestinatianismum exponendam. Monachi scythae, Constantinopoli, cum errores circa libertatem et gratiam in hoc opere contineri putarent, sententiam HORMISDAE papae, et episcoporum africanorum, qui in Sardinia exsules morabantur, exquisiverunt. FULGENTIUS nomine aliorum episcoporum respondit (Ep. 17; ML 65, 451; R 2241 sqq.). Ex Sardinia quoque scripsit « Ad Monimum » libros tres, quorum primus est de duplici praedestinatione Dei, « una bonorum ad gloriam, altera malorum ad poenam » (ML 65, 151 sqq.; R 2253). In hoc opere respondet amico suo Monimo, qui putavit secundum sententiam Augustini Deum homines ad bonum et ad malum praedestinare. Rogantibus monachis scythis Fulgentius 7 libros contra Faustum scripsit, qui perditi sunt. Redux in Africam scripsit tres libros « De veritate praedestinationis et gratiae Dei » (ML 65, 603 sqq.) et Epistulam Synodicam episc. afric. de gratia (ep. Fulg. 15; ML 65, 435 sqq.; R 2276 sqq.).

390. FULGENTIUS duplicem praedestinationem aequalem ad bonum et gloriam, et ad malum et poenam omnino reicit; reicit quoque doctrinam Fausti. Voluntas Dei salvifica non est universalis; nam Dei voluntas est omnipotens; si ergo non omnes salvantur, non omnes vult salvare (De veritate praedest., l. 3, 18; ML 65, 661). De textu 1 Tim 2, 4 similes habet explicationes atque s. Augustinus. Doctrinam de praedestinatione sic proponit: « Praedestinavit illos ad supplicium, quos a se praescivit voluntatis malae vitio discessuros, et praedestinavit ad regnum, quos ad se praescivit misericordiae praevenientis auxilio redituros et in se misericordiae subsequentis auxilio esse mansuros; istis, quod promisit, pie tribuens, illis nihilominus, quod praedixit, iuste retribuens. Sic autem Deus non omnia promisit, quae praedixit, quamvis praedixerit omnia, quae promisit; sicut non omnia praedestinavit, quae praescivit, quamvis omnia praedestinata praesciverit. Praescivit enim voluntates hominum bonas et malas, praedestinavit autem non malas, sed solas bonas. Et licet in eius praedestinatione non fuerit, ut malitiam voluntati humanae dedisset, fuit tamen in eius praedestinatione, quid humanae voluntatis malitiae reddidisset. Propter hoc, quia, sicut psalmista testatur, misericors est Dominus et iustus, praedestinavit iustos ad gloriam, iniquos ad poenam. Iustificandis ergo atque glorificandis praedestinatum misericordiae suae opus praedixit pariter et promisit; iniquis autem praedestinatum iustitiae suae opus praedixit tantummodo, non promisit » (Ad Monimum, l. 1 c. 24; ML 65, 171).

391. HORMISDAS Papa interrogationi Monachorum scytharum (supra nr. 389) respondit anno 520 Epistula ad Possessorem episcopum, in qua de Fausti libris dicit « neque illum recipi neque quemquam quos in auctoritate patrum non recipit examen catholicae fidei aut ecclesiasticae disciplinae, ambiguitatem posse gignere aut religiosis praeiudicium comparare ». Quoad quaestionem ipsam, de qua disputabatur, ait: « De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet et variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum (i. e. De praedestinatione Sanctorum; De dono perseverantiae) abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur (Caelestini « Indiculus »?), quae si ibi desunt et necessaria creditis, destinabimus, quamquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter agnoscat » (ML 63, 492 sq.; Denz 173 a.).

392. In Gallia CAESARIUS, episcopus Arelatensis doctrinam s. Augustini contra asseclas Cassiani et Fausti defendit. Felix IV, Summus Pontifex, cuius mentem in hac controversia Caesarius rogaverat, misit ei 25 capitula; 8 priora desumpta erant ex « Capitulis s. Augustini », quae Ioannes Maxentius contra doctrinam Fausti Romam miserat; reliqua ex Prosperi « Libro sententiarum ex operibus s. Augustini delibatarum ». His Caesarius professionem fidei addidit, et totum proposuit episcopis, qui Orange ad dedicandam Ecclesiam convenerant, qui omnia acceptaverunt (CONCILIUM ARAUSICANUM II, anno 529; Denz 174 ss.). Bonifatius II, successor Felicis, confessionem approbavit (Denz 200 a et b). Reicitur Semipelagianismus; illis qui praedestinationem ad malum docent, cum omni detestatione anathema dicitur (Denz 200).

Praedestinatio ad malum reprobatur anno 785 ab HADRIANO I, epist. « Institutio universalis » ad episcopos Hispaniae (Denz 300).

393. Saeculo nono quaestio de praedestinatione de novo exorta est. GOTTSCHALCUS monachus duplicem docuit praedestinationem. In professione fidei, quam exhibuit Synodo Moguntinae (848) haec habet: « ... credo et profiteor ... quod gemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem, quia sicut Deus incommutabiliter ante mundi constitutionem omnes electos suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam praedestinavit ad vitam aeternam, similiter omnino omnes reprobos, qui in die iudicii damnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis Deus per iustum iudicium suum incommutabiliter praedestinavit ad mortem merito sempiternam » (Apud HINCMAR. De praedest., c. 6; ML 125, 89). Praeterea docuit: « Illos omnes impios et peccatores, quos proprio fuso sanguine Filius Dei redimere venit, hos omnipotentis Dei bonitas ad vitam praedestinatos irretractabiliter salvari tantummodo velit; et rursum illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem Filius Dei nec corpus assumpsit nec orationem ne dico sanguinem fudit, neque pro eis ullo modo crucifixus fuit, quippe quos pessimos futuros esse praescivit, quosque iustissime in aeterna praecipitandos tormenta praefinivit, ipsos omnino perpetim salvari penitus nolit » (ibid., c. 27; ML 125, 275). Eum docuisse reprobum non bene agere, sed solum peccare, a Rabano refertur; verba ipsa Gotteschalci, quibus hoc dicatur, non habentur. (Duae aliae professiones fidei inveniuntur ML 121, 347; 350).

Videtur ergo docuisse 1) praedestinationem geminam; 2) Christum mortuum esse tantum pro praedestinatis; 3) voluntatem Dei salvificam tantum erga praedestinatos; 4) (probabiliter) reprobos non bene agere, sed tantum peccare.

394. Damnatus est in SYNODO MOGUNTINA 848, et missus ad Hincmarum, archiepiscopum Remensem, sub quo praeside anno 849 SYNODUS CARISIACA (Chiersy) habita est, in qua Gotteschalcus iterum damnatur. Hincmarus scripsit « Opusculum ad reclusos et simplices », ut monachis rem, de qua agebatur, explicaret. Non tamen omnes cum Hincmaro consentiebant. Ita RATHRAMNUS monachus Corbeiensis, Abbas SERVATUS LUPUS, PRUDENTIUS episcopus, REMIGIUS episcopus, quamvis reiciebant doctrinam Gotteschalci, putabant tamen admitti posse geminam praedestinationem, quam vero non intellexerunt uti Gotteschalcus. Hincmarus rogavit IOANNEM SCOTTUM ut contra Gotteschalcum scriberet, quod ille praestitit libro suo « De praedestinatione » 851 (ML 122, 355), in quo tamen ipse falsa statuit. Ita inter catholicos ex utraque parte disputabatur.

395. Anno 853 Hincmarus praesente Carolo Calvo SYNODUM habuit CARISIACI, qua statuebantur quattuor capitula de praedestinatione (Denz 316 sqq.) scl. 1) una est praedestinatio; 2) habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adiutum gratia, et ad malum, desertum gratia; 3) Deus vult salutem omnium hominum; 4) Christus pro omnibus passus est.

Contra illa PRUDENTIUS composuit quattuor capitula (apud HINCMAR. De praedest. praefat. ML 125, 64): 1) de libertate et necessitate gratiae; 2) duplex praedestinatio, ad vitam, ad poenam; 3) Christus sanguinem effudit pro multis, pro credentibus, non pro aliis; 4) voluntas Dei salvifica tantum erga salvandos.

Similiter REMIGIUS episcopus scripsit contra illa capitula « Libellum de tenenda immobiliter Scripturae veritate etc. » (ML 121, 1083); et cum 855 ob aliam quandam rationem plures episcopi convenirent VALENTIAM (Valence), Remigius, praeses huius synodi, usus est hac occasione, ut adderet 6 canones dogmaticos, contra Hincmarum, capitula Synod. Carisiacae et Ioannem Scottum (Denz 320 sqq.), qui non tam quoad rem, quam quoad modum loquendi opponuntur doctrinae Syn. Carisiacae. Una enim praedestinatio sec. conc. Caris. duplex habet obiectum, scl. donum gratiae et retributionem iustitiae (Denz 316); duplex vero praedestinatio Conc. Valent. est praedestinatio electorum ad vitam, impiorum ad mortem; i. e. ad poenam, non ad malum (Denz 322). Doctrina vero syn. Caris., quod pro omnibus mortuus sit Christus (Denz 319) ita in Conc. Valent. (Denz 323) impugnatur, ac si passio Christi adhuc prodesse potuerit illis, qui ante passionem Christi iam damnati erant. Et ita, non sine ratione Hincmarus conqueri potuit, sensum capitulorum fuisse mutatum.

396. Duabus hebdomadis ante concilium nationale TULLENSE apud Saponarias (Savonnières prope Toul), episcopi qui Concilio Valentino interfuerant, in Langres conveniebant et ex canone 4 verba « quattuor ... sed et alia », i. e. censuram Conc. Carisiaci expunxerunt. In ipsa synodo Tullensi, cui episcopi 12 provinciarum intererant, Hincmarus quoque et Remigius, lecta sunt capitula Conc. Caris., et canones mutati Conc. Valent., sed tota res tractanda remittebatur ad proximum Concilium.

Mense Octobri 860 TOUCY habita est Synodus episcoporum 14 provinciarum. Approbabant epistolam synodalem, quam Hincmarus conscripserat, in qua continebantur veritates ab omnibus agnitae: Deus vult salutem omnium; Christus pro omnibus mortuus est, qui subsunt legi mortis; post Adami peccatum adest liberum arbitrium, gratia liberatum, sanatum, adiutum; mundus salvatur propter gratiam, iudicatur propter liberum arbitrium; asserenda praedestinatio electorum misericordia divina ex massa perditionis (Epist. synod. apud Hincmar. ep. 21; ML 126, 122 sqq.).

Ita haec disputatio erat finita.

397. PETRUS LOMBARDUS non ubique clare universalitatem voluntatis salvificae enuntiat. Eam tamen omnino tenet, cum dicat: « Sine personarum acceptione (Deus) omnes ad salutem vocat, non reputans illis delicta eorum » (In ep. ad Gal. 2, 6; ML 192, 107). Ad verba Hebr 2, 9: « videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem » notat: « Pro omnibus, scl. praedestinatis qui per eius mortem redempti sunt et salvati. Vel pro omnibus hominibus generaliter mortuus est, quia omnibus pretium suffecit. Ideo proprie dixit pro omnibus, quia non pro fidelibus tantum, sed pro mundo universo mortuus est. Et si enim omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit » (ML 192, 419). Ad 1 Tim 2, 4 plures proponit, uti s. Augustinus, explicationes, quarum prima est: « Vult ergo Deus omnes salvos fieri, si accedant ad eum. Non enim sic vult, ut nolentes salventur, sed vult eos salvari, si et ipsi velint » (ML 192, 338). In sententiarum libro 1 dist. 46 illa verba Apostoli intelligit solum de voluntate Dei absoluta, qua Deus « Quaecumque voluit, fecit » (Ps. 113, 1). Distinctionem Ioannis Damasceni in voluntatem antecedentem et consequentem nondum novit. Eam Guilelmus Altissiodorensis (initio saec. 13), apud theologos latinos introduxisse videtur.

Praedestinationem intelligit complete, ad gratiam et gloriam. « Et est praescientia sive providentia non de futuris tantum, sed de omnibus, de bonis scl. et de malis; dispositio vero de faciendis; praedestinatio de omnibus salvandis et de omnibus bonis, quibus et hic liberantur, et in futuro coronabuntur. Praedestinavit enim Deus ab aeterno homines ad bona eligendo et praedestinavit eis bona praeparando » (Sent. lib. 1 d. 35). « Proprie autem praedestinatio est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Praedestinatio igitur est gratiae praeparatio, quae sine praescientia esse non potest. Potest autem sine praedestinatione esse praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus; sed praescivit Deus etiam, quae non est ipse facturus, id est omnia mala ... Quocirca praedestinatio Dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio; gratia vero est, ut dixi, praedestinationis effectus. Et secundum hoc ita expone litteram: Nam Deus praedestinavit, id est in praescientia apud se ab aeterno praeparavit, id est ad praemia promissa elegit, quos praescivit fieri conformes imaginis Filii eius, ut scl. portemus imaginem caelestis, id est Christi, sicut portavimus imaginem terreni Adae » (In ep. ad Rom. 8, 29; ML 191, 1449). Et cum praedestinationem consideret complete, ad gratiam et gloriam, eius gratuitatem inde deducere potest, quod gratiae non est meritum: « Cum ergo gratiae, quae apponitur homini ad iustificationem, nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab aeterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt exsistere merita » (Sent. lib. 1 d. 41).

398. S. BONAVENTURA docet cum Ioanne Damasceno antecedentem voluntatem Dei salvificam universalem condicionalem, consequentem vero absolutam circa eos qui de facto salvantur. « Voluntas antecedens est voluntas respectu eius, propter quod Deus hominem fecit, et est irrefragabiliter bonorum. Voluntas autem consequens est voluntas, non quae sequitur merita, sed quae vult aliqua secundum praescientiam meritorum ». In 1 d. 46 q. 1.

399. Primariam quaestionem de praedestinatione et reprobatione ita exponit: Utrum praedestinatio vel reprobatio habeant in nobis causam meritoriam.

« Respondeo: Ad hoc intelligendum notandum, quod in praedestinatione tria intelliguntur: primum est propositum aeternum; secundum est temporalis gratificatio; tertium vero aeterna glorificatio. Similiter in reprobatione intelliguntur tria, scilicet aeternum propositum, et temporalis obduratio, et aeterna damnatio. — Quantum ad primum et ultimum similiter iudicandum: nam ultima, scilicet poena et gloria simpliciter cadunt sub merito; primum vero, scilicet propositum aeternum, eo ipso quo aeternum est, meritum habere non potest. Quantum vero ad medium, quod est gratificatio et obduratio, differenter iudicandum. Nam obduratio simpliciter cadit sub demerito sive sub malo merito, gratificatio vero nec simpliciter sub merito nec simpliciter extra. — Est enim meritum congrui, digni et condigni. Meritum congrui est, quando peccator facit quod in se est et pro se. Meritum digni, quando iustus facit pro alio. Meritum condigni, quando iustus operatur pro se ipso, quia ad hoc ordinatur gratia ex condigno; ad gratiam autem alteri promerendam non omnino ex condigno, quia peccator omni bono est indignus, nec solum ex congruo, quia iustus dignus est exaudiri. — Gratificatio ergo sub merito congrui potest cadere quoad ipsum gratificandum, sub merito digni quantum ad alium virum sanctum, sub merito condigni quantum ad neutrum, et hoc proprie loquendum est meritum.

« Respondendum ergo ad quaestionem, cum quaeritur, utrum praedestinatio et reprobatio cadant sub merito, quod simpliciter loquendo, quantum ad principale significatum, neutra cadit sub merito; quantum vero ad connotatum, reprobatio cadit sub merito simpliciter, praedestinatio vero secundum quid ». In 1 d. 41 a. 1 q. 1.

400. Utrum praedestinatio et reprobatio habeant in Deo rationem motivam; ibid. q. 2.

« Respondeo: Dicendum quod cum quaeritur utrum aeternum Dei propositum sive electio vel reprobatio rationem habeat, hoc non intelligitur quantum ad voluntatem divinam vel eius actum, qui Deus est, sed quantum ad ordinationem voliti ad eius voluntatem. Et si quaeratur ratio causalis vel meritoria, respondetur, quod non.

« Si autem quaeratur ratio congruitatis et decentiae, respondent quidam, quod ipsa Dei voluntas sibi ipsi est ratio, nec est alia ratio, quare istum elegit, nisi quia placet; et haec est sufficiens per omnem modum, quia est causa causarum, et ratio rationum; et eo ipso quod placet ideo rectum est propter summam ipsius voluntatis rectitudinem, quia non tantum est recta, sed etiam regula. — Sed cavendum est, ne, dum voluntatem Dei magnificare volumus, potius voluntati eius derogemus. Si enim non esset alia ratio, quare Deus istum elegit et illum non, nisi quia placet, certe iam non occulta dicerentur divina iudicia, sed manifesta, cum quilibet hanc rationem capiat; nec dicerentur mirabilia, sed potius voluntaria.

« Et propter hoc dicendum, quod propositum illud aeternum, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera, et voluntas illa est rationabilissima et rationem habet; et sicut ab aeterno fuit, ab aeterno rationem habuit, non aliam propter essentiam, sed propter connotatum. Quid autem sit illud in electione hominum vel reprobatione, nobis non est omnino notum, nec omnino ignotum.

401. Propter hoc notandum, quod quaedam sunt opera, quae exeunt a divina voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine necessitatis, sive necessitatem sumamus in causando, sive in merendo vel disponendo, ut pluere et remunerare, sive damnare et salvare; et respectu talium divina voluntas habet rationem in generali et speciali. Unde si quaeratur: quare Deus vult pluere? respondetur: propter nostram utilitatem. Similiter si quaeratur: quare vult remunerare aliquos? respondetur: propter suam gloriam. — Similiter habet rationem in speciali, ut si quaeratur: quare vult Deus pluere in hieme, non in aestate? tunc respondetur: quia vapores aquosi magis in hieme abundant quam in aestate. Similiter si quaeratur: quare magis vult salvare Petrum quam Iudam? respondetur: quod iste habuit bona merita, ille vero mala. — Quaedam autem sunt opera, quae sunt a divina voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine congruitatis, sicut est nostra gratificatio vel iustificatio, quae est a divina voluntate cum cooperatione et praeparatione liberi arbitrii; et hoc, quia « qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te » (August., sermo 169 c. 11 nr. 13). Et hoc dictum est secundum congruentiam; adiutores enim Dei sumus (1 Cor. 3, 9). Attamen Deus sine praeparatione et cooperatione iustificat, ut patet de sanctificatis in utero, et ut dicunt de Paulo. Et respectu talium operum habet rationem voluntas in generali et habet in speciali, sed in generali certam, in speciali occultam.

402. « Si enim quaeritur: quare Deus vult iustificare? respondetur: ad misericordiae suae ostensionem. Et si quaeritur: quare non vult omnes homines iustificare voluntate beneplaciti? dicendum, quod hoc est propter iustitiae suae ostensionem. Unde Augustinus vigesimo primo de Civitate Dei: « Si remanerent omnes in poena, non appareret misericordis gratia redimentis. Rursus, si omnes transferrentur de tenebris ad lucem, in nullo appareret severitas ultionis, in qua propterea plures quam in illa sunt, ut sic appareret, quid omnibus debebatur ». — Si quaeratur in speciali: quare magis vult iustificare unum quam alium, duobus similibus demonstratis? quia multae possunt esse rationes congruentiae, ideo non est certitudo a parte rei. Et ideo cum cognitio nostro pendeat a certitudine rei, nullus certam potest invenire rationem, nisi habeat per revelationem illius cui dubia sunt certa. Et quia non fuit nobis expediens ad salutem ista cognitio, sed occultatio fuit necessaria propter humilitatem; ideo Deus noluit revelare, et Apostolus non fuit ausus inquirere, sed ostendit defectum nostrae intelligentiae, cum exclamavit undecimo ad Romanos: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius, etc. ».

403. S. THOMAS agit de Dei voluntate salvifica: In 1 d. 46; d. 47 q. 1 a. 1; De veritate, q. 23 a. 2 c.; S. Theol. 1 q. 91 a. 6 ad 1; de praedestinatione: In 1 d. 40 et 41; De Veritate, q. 6 a. 1-6; S. Theol. 1 q. 23; 24.

Cum Ioanne Damasceno docet voluntatem Dei salvificam antecedentem universalem, non vero consequentem. « Deus antecedenter vult omnem hominem salvari, sed consequenter vult quosdam damnari secundum exigentiam suae iustitiae » (S. Theol. 1 q. 19 a. 6 ad 1).

1 q. 23 de praedestinatione haec fere habet: Praedestinationis ex parte actus nulla est causa; ex parte effectus in communi (i. e. totius effectus) ratio est ipsa divina bonitas, nulla causa ex parte nostra; ex parte autem effectus in particulari unus effectus est ratio alterius. Ratio cur omnino sint et praedestinati et reprobati est ipsa bonitas divina manifestanda in sua misericordia et iustitia; cur autem hos elegerit in gloriam, illos reprobaverit, nullam habet rationem nisi divinam voluntatem. S. Th. 3 q. 1 a. 3 ad 4: « Praedestinatio praesupponit praescientiam futurorum; et ideo sicut Deus praedestinat salutem alicuius hominis per orationes aliorum implendam, ita etiam praedestinavit opus Incarnationis in remedium humani peccati ».

404. Theologi saeculi 13. obiectum praedestinationis habent gratias in hac vita conferendas et gloriam aeternam; ergo de praedestinatione complete spectata agunt. Propterea gratuitatem eius inde probare possunt, quod ipsa gratia non sit ex merito hominis. Gratuitas autem praedestinationis ad gloriam praecise spectatae, nequit probari ex gratuitate gratiae. Alia consideratio incipit cum Scoto. Verba Apostoli 1 Tim 2, 4 melius exponenda censet « de voluntate antecedente sic, id est, vult omnes homines salvare et salvos fieri, quantum scl. est ex parte sui, et voluntate sua antecedente, pro quando dedit eis dona naturalia et leges rectas et adiutoria communia sufficientia ad salutem ». In 1 d. 46 q. unica.

« Praedestinatio proprie sumpta dicit actum voluntatis divinae, videlicet ordinem electionis per voluntatem divinam alicuius creaturae intellectualis vel rationalis ad gratiam et gloriam: licet posset accipi pro actu intellectus concomitante istam electionem ». In 1 d. 40 q. unica.

405. In 1 d. 41 q. unica quaerit: « Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis ».

Affert primo sententiam s. Augustini, quam ipse Augustinus retractavit; deinde sententiam Magistri, nullum esse meritum praedestinationis et reprobationis; tertia est sententia quod « quidquid Deus operatur circa creaturas, solo beneplacito suae voluntatis operatur, ut super hoc non sit alia ratio vel causa ponenda ». Affert rationes quibus haec sententia a quodam impugnatur. Quartam proponit sententiam ipsius huius impugnantis: « Nulla est ratio actionis divinae, neque ut finis, nisi ut bonitas sua manifestetur, neque ut efficiens, nisi voluntas sua ». Sed in quantum terminatur ad aliquod obiectum « est assignare aliquam rationem, per quam scilicet illud ens circa quod est actio ut ens ad finem congruit fini ». In speciali haec ratio est « bonus usus liberi arbitrii praevisus ex parte electi, et malus usus liberi arbitrii praevisus ex parte reprobati ». Hanc sententiam ipse Scotus impugnat et dein affert quintam sententiam:

406. « Potest aliter dici, quod praedestinationis nulla est ratio etiam ex parte praedestinati aliquo modo prior ista praedestinatione; reprobationis tamen est aliqua causa, non quidem propter quam Deus effective reprobat in quantum est actio Dei, sicut argutum est in praemissa opinione, quia tunc Deus esset passivus, sed propter quam ista actio sic terminetur ad istud obiectum et non ad aliud.

« Primum probatur, quia volens ordinate finem et ea quae sunt ad finem, prius vult finem quam aliquod entium ad finem, quia propter talem finem alia vult; ergo cum in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad perfectum finem, finis ultimus sit beatitudo perfecta, Deus volens huic aliquid istius ordinis, primo vult huic creaturae beatificabili finem, et quasi posterius vult sibi alia quae sunt in ordine illorum quae pertinent ad illum finem: sed gratia, fides, merita, et bonus usus liberi arbitrii, omnia ista ad istum finem sunt ordinata, licet quaedam remotius et quaedam propinquius; ergo primo isti vult Deus beatitudinem quam aliquod istorum, et prius vult ei quodcumque istorum quam praevideat ipsum habiturum quodcumque istorum; igitur propter nullum istorum praevisum vult ei beatitudinem.

« Secundum probatur, quia damnatio non videtur bona nisi quia iusta; nam, secundum August. 11. Super Gen. c. 17, non prius est Deus ultor quam aliquis sit peccator; videtur enim esse crudelitatis punire aliquem, non praeexsistente in eo culpa; igitur a simili, non vult Deus prius aliquem punire quam videat aliquem esse peccatorem. Non igitur primus actus voluntatis divinae circa Iudam est velle damnare Iudam, prout Iudas offertur in puris naturalibus, quia tunc videretur velle damnare sine culpa; sed videtur quod oportet Iudam offerri voluntati divinae sub ratione peccatoris antequam velit ipsum damnare; ergo cum reprobare sit velle damnare, reprobatio habet ex parte obiecti rationem aliquam, scilicet peccatum finale praevisum.

« Hoc confirmatur auctoritate Augustini in libro De Praedestinatione Sanctorum, et ponitur in littera.

407. Contra istud: Petrus et Iudas aequales in naturalibus voliti a Deo in esse exsistentiae in illo instanti in quo offeruntur voluntati divinae in exsistentia naturali, et aequales, Deus, per te, primo vult Petro beatitudinem. Quaero tunc, quid vult Iudae? Si damnationem, habetur propositum, quia tunc reprobat sine omni ratione. Si beatitudinem, ergo praedestinat Iudam.

« Dici potest quod in isto primo instanti nihil vult Iudae sed tantum est ibi negatio volitionis gloriae. Et similiter quasi in secundo instanti naturae, quando vult Petro gratiam, adhuc nullus actus positivus voluntatis divinae est circa Iudam, sed tantum negativus. In tertio instanti, quando vult permittere Petrum esse de massa perditionis, sive dignum perditione, et hoc sive propter peccatum originale, sive actuale, tunc vult permittere Iudam simili modo esse filium perditionis, et hic est primus actus positivus: uniformis quidem circa Petrum et Iudam; sed ex isto actu est illud verum: Iudas erit finaliter peccator, positis illis negationibus, scilicet, quod non vult sibi dare gratiam, nec gloriam. In quarto instanti offertur Iudas ut peccator finaliter voluntati divinae, et tunc ipse vult iuste punire et reprobare Iudam.

« Nec mirum quod non ponitur similis processus praedestinationis et reprobationis, quia bona omnia attribuuntur principaliter Deo, mala autem nobis; et ita Deum praedestinare sine ratione congruit bonitati suae, sed ipsum velle damnare non videtur sibi immediate posse attribui respectu obiecti ut cogniti in suis puris naturalibus, sed tantum respectu obiecti ut cogniti in peccato mortali finali.

« Potest confirmari ista responsio per simile: ponamus duos ex parte sui aeque gratiosos mihi, quorum alterum diligo, alterum non. Et istum quem diligo praeordino ad aliquod bonum, per quod possit mihi placere; illum autem quem non diligo non praeordino ad tale bonum. Si ita esset quod in potestate mea esset permittere eos posse offendere, possem velle permittere, utrumque offendere, et ex quo illum perducere non volo ad illud per quod posset mihi placere, praescirem offensam eius perpetuam, et ita me iuste punire eum; praescirem autem offensam alterius remittendam, sive commutandam ad quod vellem.

408. Sed adhuc contra istud instatur, quia Deus certitudinaliter non praevidet Iudam esse malum secundum istam viam; nam sola permissio alicuius actus et certitudo de permissione non facit certitudinem de illo actu, quia oporteret habere aliquam causam effectivam; igitur ex hoc solo quod Deus praescit se velle Iudam permittere peccare, non erit certus de Iuda peccaturo vel Iudam peccaturum; et loquamur de Angelo bono et malo, qui non erant in peccato originali, ex hoc, inquam, solo non videtur quod sciat Luciferum esse peccaturum, et ex hoc solo, ut videtur, non offertur sibi Lucifer ut peccator.

« Praeterea quid est istud velle permittere Luciferum peccare? Si hoc est aliquis actus positivus voluntatis respectu peccati, igitur videtur quod vult eum peccare. Si non est actus positivus respectu actus peccati, sed respectu actus permissionis, tunc erit reflexus, et tunc erit quaerere de ista permissione, quis actus sit? Si actus positivus voluntatis, ergo videtur adhuc quod Deus habeat actum positivum respectu peccati quod permittit.

409. Primum istorum solvitur per hoc, quod Deus praescit se cooperaturum Lucifero ad substantiam illius actus qui erit peccatum. Hoc autem praescit quia vult cooperari illi, si est peccatum commissionis, vel praescit se non cooperaturum ad actum aliquem, si non vult ipsum, et hoc si iste actus primus esset peccatum omissionis; et sciendo se cooperaturum ad talem substantiam actus cum non circumstantiis debitis, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens quem omittet, sciet illum peccaturum; ita quod scit hunc peccaturum, non solum quia scit se permissurum, sed etiam quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstantionati, et per consequens iste committet, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens iste omittet.

« Secundum dubium difficultatem quaerit tangentem divinam voluntatem, de qua non modo sed alias.

410. De istis opinionibus omnibus quia Apostolus videtur disputans de ista materia ad Rom in fine quasi totum imperscrutabile relinquere: O altitudo, inquiens, divitiarum sapientiae et scientiae Dei; et quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? ideo ne scrutando, de profundo, secundum dictum Magistri, eatur in profundum, eligatur quae magis placet, dum tamen salvetur libertas divina sine aliqua iniustitia, et alia quae salvanda sunt circa Deum ut libere eligentem; et qui aliam opinionem tenuerit respondeat ad ea quae facta sunt contra eam » (Op. Ox. in 1 d. 41 q. unica).

411. Quintam sententiam Scotus videtur tamquam novam, ab aliis ei notis diversam proponere. Clare apud ipsum invenitur doctrina de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta: Primo Deus absolute homini determinato vult gloriam aeternam; consequenter ei vult omnia, quae ad hunc finem eum perducunt. Haec absoluta voluntas vitae aeternae antecedit omne meritum eiusque praevisionem: praedestinatio est omnino gratuita. Habetur quoque in sententia Scoti reprobatio antecedens negativa, licet ipsum terminum non adhibeat: negatio volitionis (absolutae) gloriae relate ad Iudam, ad quam consequitur, ut Iudas post peccatum maneat finaliter peccator; propterea Deus iuste eum vult reprobare: reprobatio positiva consequens. Haec sententia apud theologos saeculi 14 et 15 apparet ut sententia Scoti, quam plures ex eius discipulis defendunt. Explicita distinctio duplicis reprobationis invenitur apud IOANNEM DE BASSOLIS (1333) qui in 1 d. 41 q. unica dicit: « Reprobatio autem (licet non proprie accipiendo ipsam) dupliciter dicitur. Uno modo pro nolle alicui gloriam vel vitam aeternam, et sic correspondet ipsa praedestinationi, et accipitur etiam proprie. Alio modo pro velle infligere alicui poenam, et sic proprie non accipitur, sed magis est aliquid posterius reprobatione ».

412. Ex sequentibus unus propter influxum suum in Ioannem Wiclif nominandus est THOMAS BRADWARDINUS (1349), qui summa consequentia urget Dei causalitatem universalem, non impedibilem nec frustrabilem ullo modo. In actibus quoque liberis homo a Deo necessitatur. « Nullus ergo hominum est dominus sui actus omnino simpliciter et penitus absolute ... sed tantum sec. quid, scilicet respectu causarum omnium secundarum subserviens necessario causae primae » (De causa Dei adversus Pelagium, l. 3 c. 9). Numquam ergo « permissio » ex parte Dei respectu creaturae, sed semper voluntas positiva; antecedens necessitas. Hinc praedestinatio et reprobatio secundum omnem respectum in solo Deo habent rationem, habetur de facto gemina praedestinatio, sensu falso.

Similiter IOANNES WICLIF († 1384). « Et sic videtur mihi probabile ... quod Deus necessitat creaturas singulas ad quemlibet actum suum, et sic sunt aliqui praedestinati, hoc est post laborem ordinati ad gloriam, aliqui praesciti, hoc est post vitam miseram ad poenam perpetuam ordinati » (Trialogus, l. 1 c. 14).

413. Eaedem cogitationes occurrunt apud REFORMATORES saec. 16. Secundum LUTHERUM Deus est causa absolute libera et efficax omnium quae fiunt; et cum Deus sciat, quae vult, praescientia eius est infallibilis. Quae autem Deus vult, libere vult; hinc impossibile nobis est perscrutari rationes ob quas ita vel ita vult. Quidquid Deus vult, necessario fiet. Ea quoque, quae homo libere facit, vel libero arbitrio tribuit, de facto sunt necessaria; homo a Deo motus est necessitatus, non coactus.

414. Deus omnes movet vel ad bonum vel ad malum. « Quando ergo Deus omnia movet et agit, necessario movet etiam et agit in Satana et impio. Agit autem in illis taliter, quales illi sunt et quales invenit, hoc est cum illi sint aversi et mali et rapiantur motu illo divinae omnipotentiae, non nisi aversa et mala faciunt, tamquam si eques agat equum tripedem vel bipedem, agit quidem taliter, qualis equus est, hoc est equus male incedit. Sed quid faciat eques? equum talem simul agit cum equis sanis, illo male, istis bene, aliter non potest, nisi equus sanetur. Hic vides Deum, cum in malis et per malos operatur, mala quidem fieri, Deum tamen non posse male facere, licet mala per malos faciat, quia ipse bonus male facere non potest, malis tamen instrumentis utitur, quae raptum et motum potentiae suae non possunt evadere. Vitium igitur est in instrumentis, quae ociosa Deus esse non sinit, quod mala fiunt, movente ipso Deo ». « At cur non simul mutat voluntates malas, quas movet? Hoc pertinet ad secreta maiestatis, ubi incomprehensibilia sunt iudicia eius. Nec nostrum hoc est quaerere, sed adorare mysteria haec ».

415. « Aliter de Deo vel voluntate Dei nobis praedicata, revelata, oblata, culta, et aliter de Deo non praedicato, non revelato, non oblato, non culto disputandum est. Quatenus igitur Deus sese abscondit et ignorari a nobis vult, nihil ad nos. Hic enim vere valet illud: Quae supra nos, nihil ad nos ... Sic dicimus: Deus pius non deplorat mortem populi quam operatur in illo, sed deplorat mortem, quam invenit in populo et amovere studet. Hoc enim agit Deus praedicatus, ut ablato peccato et morte salvi simus. Misit enim verbum suum et sanavit nos. Ceterum Deus absconditus in maiestate neque deplorat neque tollit mortem, sed operatur vitam, mortem et omnia in omnibus ... Multa facit Deus, quae verbo suo non ostendit nobis. Multa quoque vult, quae verbo suo non ostendit sese velle. Sic non vult mortem peccatoris, verbo scilicet, vult autem illam voluntate illa imperscrutabili ... Quid vero, cur et quatenus illa velit, hoc prorsus non licet quaerere, optare, curare aut tangere, sed tantum timere et adorare. Igitur recte dicitur: Si Deus non vult mortem, nostrae voluntati imputandum est, quod perimus. Recte, inquam, si de Deo praedicato dixeris. Nam ille vult omnes homines salvos fieri, dum verbo salutis ad omnes venit, vitiumque est voluntatis, quae non admittit eum, sicut dicit Matth 23: Quoties volui congregare filios tuos et noluisti? Verum quare maiestas illa vitium hoc voluntatis nostrae non tollit aut mutat in omnibus, cum non sit in potestate hominis, aut cur illud ei imputet, cum non possit homo eo carere, quaerere non licet, ac si multum quaeras numquam tamen invenies, sicut Paulus Rom 11 dicit: Tu quis es, qui respondeas Deo? ».

416. « Caecutiant sane hic infinita milia doctorum probatissimorum et scripturas fingant dilucidas non esse et quaestionem difficilem paveant. Nos habemus verba clarissima, quae sic sonant: Cuius vult, miseretur, quem vult, indurat; item: Dicis itaque mihi: quid queritur? Voluntati eius quis resistet? Nec est quaestio difficilis, imo nihil facilius etiam communi sensu, quam hanc sequelam esse certam, solidam, veram: Si Deus praescit, necessario fit, ubi hoc ex scripturis praesuppositum fuerit, quod Deus neque errat neque fallitur. Difficilem esse quaestionem fateor imo impossibilem, si simul utrumque voles statuere et praescientiam Dei et libertatem hominis ».

In tali doctrina necessaria est praedestinatio et reprobatio antecedens, non solum negativa sed etiam positiva.

417. Ulterius ZWINGLI procedit, secundum quem alios Deus destinat ad salutem, alios ad interitum ad ostendendam suam iustitiam. Consequenter ad aeternam suam electionem Deus in homine efficit fidem.

MELANCHTHON, initio cum Luthero praedestinatianus postea sententiam mutavit; hinc in Confessione Augustana quaestio de praedestinatione omissa est. In formula vero Concordiae (1580) art. 11 praedestinatio ita exhibetur, ut promissio Evangelii sit facta omnibus; illos quos credituros praevidet Deus, ab aeterno eligit; sic apud hominem est ratio, si non eligatur.

418. CALVIN: Quidquid fit, ab aeterno Deus decrevit, in tempore mandat exsecutioni. Creaturae sunt instrumenta in manu Dei, cuius voluntas necessitatem imponit creaturis, non tamen liberis coactionem. Finis voluntatis et operationis divinae est gloria Dei, cum qua cohaeret salus hominum. Malum Deus non solum permittit, sed positive vult; vult quoque perditionem aliquorum hominum. Sed malum illud, quod Deus vult, et quod homo committit, non est homini praeceptum, et hinc est culpa hominis, si peccat et a Deo relinquitur perditioni. Cur voluerit Deus tale quid, a nobis cognosci non potest; voluntas Dei enim est ultima ratio omnium, et quaerere rationem ultimae rationis, caret sensu. « Lapsus est primus homo, quia Dominus ita expedire censuerat; cur censuerit, nos latet; certum tamen est, non aliter censuisse, nisi quia videbat nominis sui gloriam inde merito illustrari » (Inst. 3, c. 23, n. 8). Partem hominum Deus decrevit saluti, partem reprobationi; hoc duplex decretum voluntatis divinae est praedestinatio. Quaestio cur ita, non habet sensum; scl. quia voluit. Praedestinationem ita definit: « Praedestinationem vocamus aeternum Dei decretum, quo apud se constitutum habuit, quid de unoquoque homine fieri vellet. Non enim pari condicione creantur omnes, sed aliis vita aeterna, aliis damnatio aeterna praeordinatur. Itaque prout in alterutrum finem quisque conditus est, ita vel ad vitam vel ad mortem praedestinatum dicimus » (Instit. 3 c. 21 n. 5).

419. In Hollandia contra rigidam, orthodoxam Calvini doctrinam orta est duce ARMINIO doctrina multum mitigata: Deus decrevit ex genere humano lapso illos salvare qui credunt et perseverant in fide; pro omnibus Christus est mortuus; non credentes Deus decrevit in peccato relinquere et condemnare. Contra illos convocata est synodus dordracena (1618-19) in qua Arminiani damnati et exclusi sunt. Orthodoxi deinde suam exposuerunt doctrinam; quoad quaestionem de praedestinatione duae adhuc erant inter illos sententiae; alii, duce GOMARO, doctrinam Calvini propria sua rigiditate retinebant, secundum quam Deus libere ab aeterno sine ullo respectu ad peccatum originale partem generis humani destinavit saluti ad ostendendam suam misericordiam, partem ad aeternam mortem ad ostendendam iustitiam suam. Vocantur Supralapsarii. Argumentum Gomari inter alia erat: « Cum enim finis sit causa, cuius gratia res est, primus est in intentione, et postremus in exsecutione » (In ep. ad Rom., c. 9). Alii, et erat in synodo maior numerus, docebant praedestinationem esse decretum Dei aeternum redimendi per Christum et salvandi partem generis humani lapsi; reliquos vero relinquendi perditioni: Infralapsarii. Quamvis priorem sententiam Synodus non explicite reiciat, doctrina tamen eius est infralapsaria. Est in Deo decretum praedestinationis et reprobationis. Decretum praedestinationis dicit electionem determinatarum personarum ex genere humano lapso ad salutem, destinationem Christi ut medii et fundamenti salutis eorum, collationem vocationis efficacis, iustificationis, glorificationis. Decretum reprobationis dicit, libere Deum decrevisse aliquos homines relinquere in miseria universali, illis non conferre fidem neque gratiam conversionis, sed eos damnare ad ostendendam suam iustitiam.

420. Secundum IANSENIUM partem hominum Deus ante praevisa merita praedestinavit ad aeternam gloriam; non autem vult omnes homines, qui in Adam peccaverunt, salvari. Eo quod partem tantum eorum decrevit salvare ex illa perditione, reliqui negative reprobati sunt: immo dici possunt positive reprobati, nam positive velle, ut sint exclusi a vita aeterna, est velle ut sint damnati. Ratio ergo huius reprobationis est peccatum originale. Pro his reprobatis Christus non est mortuus, sed pro solis praedestinatis (Denz nr. 1096).

421. In CONCILIO TRIDENTINO praedestinatio ad malum, et doctrina secundum quam solis praedestinatis gratia iustificationis daretur, reiecta erat, sess. 6 can. 17 (Denz 827). Quaestiones de gratia et libero arbitrio, de praedestinatione et reprobatione multum illis temporibus et inter theologos catholicos tractari, patet. De praedestinatione et reprobatione duae imprimis sententiae proponebantur.

422. Secundum unam sententiam (imprimis Bañezianorum) duo decreta distinguuntur: alterum, quod vocatur decretum intentionis, quo Deus intendit finem, i. e. gloriam determinatorum hominum determinato gradu, et quidem in adultis hanc gloriam etiam tamquam meritum; consequenter ad hunc finem eligit media, gratiam et merita, quibus illi homines illum finem assequuntur; ordo ergo est: gloria, merita, gratia. Hoc decretum intentionis praescientiam Dei circa hominis cooperationem non supponit: ita est quia Deus vult. Alterum est decretum exsecutionis vel imperii, quo Deus decernit exsecutioni dare in tempore, quae intenderat; ergo conferendi gratiam, ut electi actus ponant, merita illa acquirant et tandem perveniant ad gloriam sicuti praeordinatum erat a Deo; ordo ergo est: gratia, merita, gloria. Homines qui ita non sunt praedestinati, non salvabuntur, sunt negative reprobati. « Reprobatio dividitur in negativam et positivam. Negativa, secundum aliquos, est mera non electio ad gloriam. Secundum alios vero est actus positivus quo Deus aliquos, non solum non eligit, sed actu positivo excludit a gloria. Positiva autem est actus quo aliquibus praeparatur poena tum damni tum sensus ».

423. Deus vult salutem omnium hominum non absolute, sed condicionate; haec autem condicio est: servanda pulchritudo universi et bonum universale iustitiae et misericordiae. « Voluntas antecedens importat formaliter in Deo actum condicionatum, quo vellet salutem omnium, nisi ex hoc impediretur pulchritudo universi et bonum universale iustitiae et misericordiae ». « Si omnes universaliter salvarentur, impediretur bonum universale providentiae divinae ac perfectio universi, ad quam requiruntur diversi gradus in rebus et quod ex illis quaedam supremum quaedam infimum locum teneant; impediretur etiam manifestatio iustitiae divinae et maior splendor misericordiae eius circa electos, quae bona sunt multo maiora, quam salus aliquorum ». Haec ergo indicatur ratio, cur omnino Deus ordinem elegerit in quo non omnes salvantur.

424. Si autem quaeritur, cur hos homines Deus non praedestinaverit, non unum est Bañezianorum responsum.

a) Unica ratio est divina voluntas hominem excludens a beneficio prorsus indebito. « Non solum comparative sed etiam absolute loquendo nulla datur causa reprobationis. Itaque neque peccatum actuale neque peccatum originale neque utrumque simul praevisum a Deo fuit de facto causa meritoria vel motiva reprobationis alicuius, quantum ad omnes eius effectus ». Ita ALVAREZ, IOANNES A ST. THOMA, SALMANTICENSES, alii.

b) Reprobatio negativa hominum in statu naturae lapsae supponit praevisionem peccati originalis: GONET, GOTTI, MASSOULIÉ.

c) Reprobatio negativa non est voluntas Dei excludentis ante omnem actualem culpam praevisam aliquos angelos sive homines lapsos a gloria aeterna tamquam a beneficio indebito, sed est voluntas Dei permittentis ut aliqui defectibilitati suae permissi in actualia peccata labantur et sua culpa ab aeterna gloria excidant et deinde illos (post praevisa eorum peccata personalia) re ipsa excludendi a gloria seu a regno caelesti aeternaeque poenae tam damni quam sensus addicendi. « Negamus quidem reprobos ante culpam excludi positive a gloria, tamquam beneficio indebito, at contendimus ipsos ante culpam excludi ab electione efficaci ad gloriam ». Ita GOUDIN, GRAVESON, BILLUART.

Haec est doctrina quae statuit praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita et reprobationem negativam. Exsecutio habetur praedeterminationibus physicis.

425. Similis doctrina invenitur etiam apud aliquos, qui non defendunt praedeterminationes physicas: BELLARMINUS, SUÁREZ, RUIZ.

Secundum BELLARMINUM nulla assignari potest ratio praedestinationis ex parte nostra; ex parte Dei in genere dici potest, ut ostendatur misericordia et iustitia ipsius; in particulari vero dubitari non potest quin Deo non desit sua ratio, cur istum potius quam illum praedestinare voluerit ad vitam, quamvis ea nobis occulta sit; sequitur autem praedestinatio praevisionem peccati originalis. « Itaque, secundum modum nostrum intelligendi, iste fuisse videtur ordo praedestinationis in mente divina. Primum praevidit Deus, si hominem conderet, eum lapsurum cum omni posteritate, et simul vidit, posse se variis modis liberare vel omnes vel aliquos pro arbitratu suo. Deinde voluit hominem condere, ac ut laberetur permittere, et quosdam ex numero lapsorum misericorditer liberare, aliis in massa perditionis iuste relictis. Tertio excogitavit remedia, salvandis electis idonea, in quibus primum locum habuit Incarnatio et passio Salvatoris. Quarto approbavit ea remedia, et tunc elegit Christum et nos in ipso, ante mundi constitutionem. Quinto disposuit, ordinavit et quodammodo imperavit, ut ita fieret. Ex quibus actibus primus fuit intelligentiae, secundus voluntatis, tertius intelligentiae, quartus voluntatis, quintus intelligentiae. Itaque primus medius et ultimus ad intelligentiam pertinent, et in ultimo potissimum praedestinationis ratio essentiaque consistit ». « Reprobatio quam s. Augustinus praedestinationem ad interitum vocat, duos actus comprehendit; alterum negativum (non habet Deus voluntatem salvandi); alterum positivum (habet Deus voluntatem damnandi). Quod attinet ad priorem, nulla datur eius causa ex parte hominum, sicut neque praedestinationis ... Deus unum liberat quia sic ei placet, alterum non liberat ».

426. Altera sententia docet, praedestinationem, in quantum omnes eius effectus a prima gratia usque ad perseverantiam finalem et assecutionem gloriae complectitur, esse gratuitam, praedestinationem autem ad gloriam praecise sumptam esse post praevisa (scientia visionis) merita; antecedentem negativam reprobationem, quae in opposita sententia necessario continetur, reicit tamquam non convenientem cum seria Dei voluntate salvifica universali. Haec sententia thesibus sequentibus fusius exponitur.

427. In « Epitome de Praedestinatione » Molina haec habet: « Est namque providentia: ratio seu conceptio ordinis rerum in suos fines in mente divina exsistens, cum proposito eam per se vel etiam interventu causarum secundarum executioni mandandi. Et praedestinatio: ratio in Deo ordinis seu mediorum, quibus praevidit has vel illas creaturas mente praeditas vitam aeternam assecuturas, cum proposito eundem ordinem executioni mandandi ». « Dixi, certitudinem, quod adultus praedestinatus in vitam aeternam perveniet, esse tamquam in radice in praescientia illa media; quoniam cum antecedat actum liberum divinae voluntatis, quo ea ipsa media tali adulto conferre statuit et per quem ratio praedestinationis completur, procul dubio per eam scientiam non scivit Deus absolute perventurum illum pro sua libertate in beatitudinem, sed solum ex hypothesi, si ea media illi conferre statueret. Per scientiam vero liberam, quam post determinationem illam voluntatis habuit, in ipsamet determinatione, praevia illa alia scientia media, absolute et simpliciter novit illum perventurum in vitam aeternam, esseque iam suum per electionem et praedestinationem aeternam ».

428. « Punctum vero praedestinationis abyssusque inscrutabilis consilii Dei in eo sunt posita, quod cum Deus novisset infinitas alias rationes providendi non praedestinatis, quibus pro eadem ipsorum libertate in vitam aeternam pervenissent, fuissentque proinde praedestinati, itemque infinitas alias providendi praedestinatis, quibus sua libertate in vitam aeternam non pervenissent fuissentque proinde reprobi, pro sua tantum libera voluntate, et non pro qualitate usus liberi eorum arbitrii praevisi, ne ut condicione quidem sine qua non, eum providendi modum utrisque elegerit, quo praevidit illos in vitam aeternam pro sua libertate non perventuros, hos vero perventuros, atque adeo quo illi reprobi hi vero praedestinati extiterunt, neutris interim ullam irrogando iniuriam; praesertim cum utrisque de iis mediis providerit, per quae si per ipsos non staret in vitam aeternam ad quam eos condidit devenissent, cum posterisque omnibus Adami in ipsomet eorum parente de iis mediis providerit, per quae, si per eum non stetisset, summa cum facilitate vitam aeternam essent assecuturi ».

429. Facit sibi hanc obiectionem: « Ex hac nostra sententia sequi, in potestate cuiusque adulti esse, efficere ut ex aeternitate fuerit praedestinatus a Deo; quod tamen valde est absurdum, cum praedestinationis donum in solam liberam Dei voluntatem referendum sit ». Respondet Molina: « Neganda est consecutio: Cum enim Deus ita provideat ad beatitudinem adultis omnibus, tam praedestinatis quam reprobis, ut in manu consilii eorum eos relinquat, liberum illis faciens vel ad vitam aeternam pervenire vel ad extremam miseriam deflectere; quod ex nostra sententia sequitur, immo quod aperte asserimus, est: Data quacumque eiusmodi providentia per certa quaedam media quae Deus ex sua parte statuat dare adulto, sive ea adiunctam habeat rationem praedestinationis, quia praevidet Deus illum pro sua libertate perventurum per ea media in beatitudinem, sive coniuncta cum ea sit reprobatio, quia praevidet pro eadem libertate non perventurum illum in vitam aeternam sed finiturum vitam in peccatis propter quae damnetur, semper in facultate arbitrii talis adulti positum esse facere contrarium. Quod si, ut potest, esset futurum, quemadmodum Deus id ex aeternitate praevidisset futurum et non id quod praevidit, sic ratio illa providentiae haberet adiunctam contrariam praedestinationis aut reprobationis rationem. Antequam tamen Deus illam statueret, integrum illi fuisset non eundem ordinem rerum eandemve rationem providendi tali adulto eligere, sed unam ex infinitis aliis, in quibus praevidebat pro eadem arbitrii illius libertate contrarium esse futurum. Quare non est in potestate hominis adulti efficere, ut ex aeternitate fuerit a Deo praedestinatus, sed ex sola libera voluntate Dei dependet, tametsi, in quocumque ordine rerum collocetur, in potestate ipsius sit facere contrarium eius quod reipsa est facturus ».

430. Defenditur haec sententia a plurimis Molinistis, LESSIO, GREGORIO DE VALENTIA, VÁZQUEZ et multis aliis. S. FRANCISCUS SALESIUS, epistula 26. Aug. 1618 ad Lessium data, ait: « Cognovi Paternitatem Vestram sententiam illam antiquitate, suavitate ac Scripturarum nativa auctoritate nobilissimam de praedestinatione post praevisa opera amplecti ac tueri. Quod sane mihi gratissimum fuit, qui nimirum eam semper ut Dei misericordiae ac gratiae magis consentaneam veriorem ac amabiliorem existimavi, quod etiam tantisper in libello De amore Dei (lib. 3 cap. 5) indicavi ».

431. Sententiae ergo de praedestinatione et reprobatione ad quattuor classes reduci possunt.

Prima classis defendit has propositiones:

  1. Praedestinatio complete spectata est gratuita.

  2. Praedestinatio ad gloriam praecise sumpta est gratuita (sine respectu ad merita).

  3. Reprobatio positiva et quidem antecedens peccatum:

a) antecedens peccatum originale: Supralapsarii;

b) consequens quidem peccatum originale, sed antecedens demeritum personale: Infralapsarii.

  1. Voluntas Dei salvifica universalis negatur:

a) simpliciter: Supralapsarii;

b) pro ordine praesenti generis humani lapsi: Infralapsarii.

Hinc Christus non pro omnibus hominibus est mortuus.

Ita Calviniani (nr. 418 sq.); antea similis doctrina apud Lucidum presbyterum (nr. 388) et Gotteschalcum (nr. 393).

Secunda classis defendit has propositiones:

  1. Praedestinatio complete spectata est gratuita.

  2. Praedestinatio ad gloriam praecise sumpta est gratuita, i. e. ante praevisa merita.

  3. Reprobatio negativa antecedens.

  4. Voluntas salvifica universalis condicionata condicione quae non includit neque respicit usum liberi arbitrii (ex. gr. manifestatio alicuius perfectionis divinae).

Ad hanc classem pertinent:

  1. Scotus (nr. 406 ss.).

  2. Bañeziani (nr. 422 ss.), secundum quos gratiae efficaces, quibus ducuntur praedestinati ad beatitudinem, sunt physice praedeterminantes. Quoad reprobationem negativam autem tres apud eos habentur sententiae:

a) Deus aliquos vult excludere a gloria tamquam dono prorsus indebito antecedenter ad peccatum originale;

b) Reprobatio negativa supponit praevisionem peccati originalis;

c) Reprobati non positive excluduntur a gloria ante peccatum, sed ante culpam praevisam excluduntur ab electione efficaci ad gloriam.

  1. Extra scholam Bañez.: Bellarm., Suárez, Ruiz (nr. 425).

Tertia classis defendit has propositiones:

  1. Praedestinatio complete sumpta est gratuita.

  2. Praedestinatio ad gloriam praecise sumpta est post praevisa (scientia visionis) merita supernaturalia.

  3. Nulla reprobatio antecedens, neque positiva, neque negativa, sed reprobatio (adultorum) est consequens ad praevisa demerita personalia.

  4. Voluntas Dei salvifica universalis condicionata condicione quae includit usum liberi arbitrii sub motione gratiae supernaturalis.

Ad hanc classem pertinent Molinistae (nr. 426 ss.).

Quarta classis defendit has propositiones:

  1. Praedestinatio complete sumpta non est gratuita; scl. nulla praedestinatio ad fidem, sed tantum praescientia; ad gratiam autem propter merita naturalia.

  2. Praedestinatio ad gloriam praecise sumpta post praevisa merita.

  3. Reprobatio nulla antecedens, sed consequens praevisionem peccati.

  4. Voluntas Dei salvifica universalis, quae omnes homines prorsus aequali modo complectitur; gratia omnibus indifferenter eodem modo offertur, cuius effectus unice pendet a libero arbitrio.

Ad hanc classem pertinent Semipelagiani (nr. 384; 389).

Thesis I: In praesenti ordine salutis a Christo reparatae Deus sincere vult omnium adultorum salutem voluntate antecedente: nulla ergo est reprobatio antecedens positiva

S. THOMAS, In 1 d. 46 q. 1; d. 47 q. 1 a. 1; S. Theol. 1 q. 19 a. 6 ad 1; De veritate, q. 23 a. 2; SUÁREZ, De Deo, tract. 1 l. 3 c. 8; tract. 2 l. 3 c. 1-4; RUIZ, De voluntate Dei, disp. 19-21; PETAVIUS, De Deo Deique attributis, l. 10 c. 3-6; De Incarnatione Verbi, l. 13 c. 1-14; K. PASSAGLIA, De partitione divinae voluntatis in primam et secundam deque universali reparati ordinis amplitudine, Romae 1851; SCHEEBEN, Handbuch der katholischen Dogmatik, III, 356 ss.; STENTRUP, Praelectiones dogmaticae de Verbo Incarnato. Pars altera: Soteriologia. Vol. 1. Oeniponte 1884, 343-440; FRANZELIN, thes. 47-54; DE SAN, II nr. 1-30; BILLOT, thes. 27; PESCH, prop. 49; 60; MUNCUNILL, nr. 690-719; VAN DER MEERSCH, nr. 454-467; 528-536.

432. « In praesenti ordine salutis à Christo reparatae », ergo post peccatum originale praevisum; Christus venit ad redimendos omnes homines.

« Deus sincere vult », id est voluntatem hanc antecedentem Deus revera habet. Ergo non est voluntas signi sensu Calvini: Deus ad extra ita agit, ut homines putent eum velle omnium salutem, cum de facto id non velit; neque intelligenda est haec voluntas ad mentem Lutheri de voluntate Dei praedicata, revelata, cui opposita esse potest voluntas, quam Deus absconditus in sua maiestate habet (supra nr. 415). Si autem Deus sincere vult salutem omnium, sequitur, ut media quoque paraverit, quibus hominibus possibile redditur, pervenire ad salutem. Ex sola autem hac voluntate salvifica cognosci non potest, quaenam sint illa media. Posita enim voluntate salvifica Deus liber manet in eligendis his mediis. Ad hanc quaestionem solvendam ulterius considerandum est, quid Deus de hac re manifestaverit. In tractatu de gratia (De gratia Redemptoris, pag. 368 ss.) ostenditur, Deum omnibus adultis praebere auxilia vere sufficientia; et si homines recte iis libere utuntur, venient ad salutem. Sic adultorum salus pendet etiam a libera eorum voluntate. Salus infantium vero ab eorum libera voluntate pendere non potest, cum usum liberi arbitrii non habeant. Sed iis quoque assecutio salutis aeternae possibilis est per sacramentum baptismi: si baptizantur, moriuntur in statu gratiae et salvantur; si non baptizantur, moriuntur in peccato originali, et non salvantur. Collatio autem vel non collatio baptismi, consequenter salus vel non salus, non pendet ab infantium voluntate; hinc quod non baptizentur et non salventur, non est culpa infantium. Ex voluntate autem salvifica inferri non potest, Deum debuisse assecutionem salutis etiam in infantibus dependentem reddere ab eorum voluntate, vel talia media eis praeparare debuisse, quibus omnes infantes, independenter ab eorum voluntate salvarentur. Via, qua infantes salvari possunt unice cognosci potest ex iis, quae Deus de hac re manifestavit, et haec certo correspondent voluntati salvificae, qualis revera est.

« Salus », beatitudo supernaturalis in visione Dei.

« Adultorum », thesis agit tantum de iis qui usum rationis habent; non quia argumenta solum de adultis valeant (argumenta sunt universalia), sed quia quaestio de necessitate medii baptismi, quo solo infantes salvari possunt, in tractatu de Baptismo explicanda est (cf. De Sacramento Baptismi, 1955, thes. 8).

« Voluntate antecedente », in hac thesi nondum necessarium est determinare terminum, quem illa voluntas antecedit, sed sufficit ostendere, quod etiam circa reprobos Deus voluntatem salvificam habuit, ante hunc vel illum terminum. In argumentis tamen iam attendendum est, qualis terminus in fontibus indicetur, maxime utrum includatur usus liberi arbitrii, an talem usum antecedat. Qui ille terminus sit, ostenditur nr. 445 ss.

« Nulla ergo est reprobatio positiva antecedens », quid sit reprobatio positiva antecedens, vide supra nr. 376; si revera sincera voluntas Dei salvifica est universalis, reprobatio positiva antecedens sensu supralapsario et infralapsario (nr. 419) exclusa est; haec enim est directa negatio voluntatis salvificae universalis.

Negat thesim classis I, nr. 431.

DOC. ECCLESIAE

433. CONC. ARELATENSE, lib. subiectionis Lucidi presbyteri (supra nr. 388; Denz 160 a et b).

CONC. ARAUSICANUM II: « Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse non solum non credimus, sed etiam, si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus » (Denz 200).

CONC. CARISIACENSE, cap. 1: « Deus autem bonus et iustus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam; ceteros autem, quos iustitiae iudicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis, quia iustus est praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem iustitiae » (Denz 316). Cap. 3: « Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri, licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum; quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum » (Denz 318). Cap. 4: « Christus Iesus D. N., sicut nullus homo est, fuit vel erit, cuius natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit, licet non omnes passionis eius mysterio redimantur » (Denz 319).

CONC. VALENTINUM, can. 2: « fideliter tenemus et placet tenere (Deum) bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos; malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos ... Nec ex praeiudicio eius aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt ». Can. 3: « fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem; in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum, in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel iusto iudicio facturus erat secundum Scripturam dicentem: Qui fecit, quae futura sunt; in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est. Poenam sane malum meritum eorum sequentem uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse ... Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica synodus, illis anathema dicimus » (Denz. 321; 322). De can. 4, quo sensu impugnet Christi sanguinem etiam pro iis impiis, qui ante passionem Christi iam damnati erant, effusum esse, vide supra nr. 395.

434. CONC. TRIDENTINUM, s. 6 cap. 3: « Verum etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes tamen mortis eius beneficium recipiunt » (Denz 795); can. 17: « Si quis iustificationis gratiam non nisi praedestinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad malum: a. s. » (Denz 827).

INNOCENTIUS X, err. Iansenii 5: « Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse », quae sententia declaratur « intellecta eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit ..., haeretica » (Denz 1096).

ALEXANDER VIII, err. Iansenistarum 4: « Christus dedit semetipsum pro nobis oblationem Deo, non pro solis electis, sed pro omnibus et solis fidelibus » (Denz 1294); cf. err. 5.

CLEMENS XI, err. Paschasii Quesnel 12: « Quando Deus vult salvare animam, quocumque tempore, quocumque loco, effectus indubitabilis sequitur voluntatem Dei » (Denz 1362; cf. err. 13); 30: « Omnes quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter » (Denz 1380); ergo voluntas Dei salvifica non est erga solos salvandos.

435. Ergo reprobatio positiva antecedens, qualem Calviniani et alii docebant, est haeretica; de fide est, non esse reprobationem positivam antecedentem. Christum non pro solis praedestinatis mortuum esse, ergo voluntatem Dei salvificam post peccatum originale praevisum, ultra praedestinatos extendi, ex sententia Iansenii damnata, est de fide. Ex sententiis ab Alexandro VIII damnatis habetur, quod Christus non pro solis fidelibus mortuus est, ergo voluntas Dei salvifica post praevisum peccatum originale non solos amplectitur fideles. Quod voluntas Dei salvifica in praesenti ordine salutis a Christo reparatae extendatur ad omnes adultos est theologice certum, secundum plures theologos fidei proximum.

S. SCRIPTURA

436. 1 Tim. 2, 1 sqq.. Voluntas Dei salvifica sese extendit ad omnes, quorum est Deus; ad omnes, quorum mediator est Christus, qui pro omnibus mortuus est: clare ergo habetur voluntas Dei salvifica universalis. Haec voluntas sese manifestat mediatione Christi, qui pro omnibus mortuus est; supponitur ergo peccatum originale in genere humano.

Sed dicunt: Non omnes salvantur, ergo textus intelligendus est de voluntate signi (sensu Calv.. vide nr. 432).

Resp. talis interpretatio est contra veracitatem Dei; textu exprimitur voluntas quae vere in Deo est; non quidem absoluta, sed condicionata et antecedens.

Aliae explicationes textus:

  1. « Ad agnitionem veritatis venire » non potest de omnibus hominibus intelligi, sed tantum de adultis; ergo aliqua restrictio, non obstantibus verbis universalibus, necessaria est.

Resp. Etiam infantes salvandi veniunt « ad agnitionem veritatis » in caelo; sed etsi textus intelligatur de actuali fide, quam infantes non habent, sequitur: ergo restrictio facienda est quae ex natura rei habetur. conc.; ergo ulterior arbitraria restrictio facienda est, nego (cf. Franzelin pag. 544 s.).

  1. « Omnes » intelligi potest de « multis ».

Resp. Negandum, si haec universalitas praecise in textu ipso probatur.

  1. Omnes qui salvantur, voluntate Dei salvantur; sicuti secundum 1 Cor 15, 22 omnes in Christo vivificabuntur.

Resp. a) Haec explicatio nullum habet fundamentum in textu, neque sensum habet in contextu;

b) 1 Cor 15, 22 autem non dicitur: qui vivificabuntur, voluntate Christi vivificabuntur, sed: sicuti omnes qui generatione Adamo coniunguntur, in Adamo mortui sunt, ita omnes qui regeneratione Christo coniunguntur, in Christo vivificabuntur. Exprimitur ergo universalitas, sed condicionata, sicuti 1 Tim 2, 1 ss.

  1. Sensus est: ex omni populo, statu, etc., aliqui, omne genus hominum; ita et Luc 11, 42 decimabant omne olus, i. e. omne genus olerum.

Resp. Explicatio in textu nostro impossibilis, quia S. Paulus veram universalitatem probat.

  1. Deus vult, i. e. vult nos velle; ita Gal 4, 6 misit Spiritum « clamantem »: Pater i. e. facientem nos clamare.

Resp. Data hac interpretatione, nullo modo concessa, aut Deus vult nos aliquid velle, quod et ipse vult, et habetur intentum; aut vult nos aliquid velle quod ipse non vult, et hoc non est admittendum.

437. 2 Petr 3, 9. Deus non vult « aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti ». Enuntiat Apostolus condicionem ponendam ab hominibus, qua a perditione salvantur: voluntas antecedens condicionata condicione ponenda ab homine peccatore.

Calvin hunc quoque textum intelligit de voluntate « signi »: « non de arcano Dei consilio hic fieri mentionem, quo destinati sunt reprobi in suum exitium, sed tantum de voluntate, quae nobis in Evangelio patefit ».

Optime SALMERÓN in h. l.: « Omnium ergo salutem concupiscit (Deus), sive sint praedestinati, sive non. Et Apostolorum princeps Petrus et Paulus in hac sententia sibi consentiunt, et unam et eandem doctrinam salutarem tradunt. Nam quod Petrus hic ait: Nolens aliquem perire, sed omnes ad paenitentiam reverti, quia homo res est pretiosa, quam Christus tanto pretio redemit, Paulus dixit: Qui omnes homines vult salvos fieri: et ad agnitionem veritatis venire ».

Ezechiel 18, 23; 33, 11.

438. Christus venit ad redimendum totum genus humanum lapsum: Matth 18, 11; Io 1, 29; 3, 17; Rom 5, 12 sqq.; 8, 32; 2 Cor 5, 18 sq.; 1 Cor 15, 22; 1 Io 2, 2; 4, 14.

Ergo post peccatum originale voluntas Dei salvifica universalis.

439. 1) Christus non orat pro mundo (Io 17, 9): ergo opus redemptionis non videtur intendere pro mundo.

Resp.: Pesch, Prael. dogm. II, 340: « Facile explicatur ex contextu, quia ibi Christus rogat pro discipulis perseverantiam in fide et dilectione, et hanc fidem et dilectionem, quam iam habent, Patri tamquam motivum suae petitionis proponit. Hoc autem modo pro mundo rogare nequit. Rogat igitur pro discipulis, ut maneant quod sunt: pro mundo autem rogat, ut desistat esse, quod est (1. c. v. 21) ».

  1. Christus vitam dedisse dicitur pro multis; ergo illi « omnes » forte intelligendi sunt « multi ». Matth 20, 28; 26, 28; Rom 5, 19; Hebr 9, 28.

Resp. Eo quod positive effertur esse multos non negatur, neque restringitur, esse omnes.

  1. Secundum 1 Petr 2, 7 s. aliqui positi sunt ad non credendum; ergo habetur reprobatio positiva antecedens.

Resp. Dist. antec.: positi sunt ad non credendum, nego; positi sunt ad hoc ut propter incredulitatem Christus, lapis summus, angularis, electus, pretiosus, illis sit lapis offensionis et petra scandali, occasio offensionis et ruinae, conc. « Tantum de poena divinitus antea ab Isaia annuntiata et postea infligenda sermo est: si non credunt et ita offendunt et si ita eis lapis est occasio offensionis, tunc erit etiam scandalum seu occasio casus ».

  1. Deus quem vult indurat (Rom 9, 18); ergo reprobat positive antecedenter.

Resp. dist. antec.: voluntate antecedente, nego; consequente, subd. positive, nego; permissive, conc., (vel subd. subtrahendo omnem gratiam sufficientem, nego; non subtrahendo gratiam saltem remote sufficientem conc.). De Rom 9 postea plura.

PATRES

Sancti Patres explicite docent et voluntatem Dei salvificam universalem et Christi redemptionem esse universalem.

  1. Voluntas salvifica universalis.

440. S. HIPPOLYTUS, De Antichristo 3: « omnes volens omnesque salvare desiderans » (MG 10, 692; R 389).

S. GREG. NYSSENUS, Adv. Apollin. Antirrh. 29: « Si igitur in Filio paterna est voluntas, Pater autem, sicut ait apostolus, omnes vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, profecto qui omnia quae Patris sunt possidet et totum habet in se Patrem, totam habet omnino in se cum ceteris Patris bonis et salvificam voluntatem » (MG 45, 1188; R 1053).

S. IOANNES CHRYSOST. In ep. ad Eph., hom. 1 nr. 2 « Secundum propositum, inquit, voluntatis suae, id est, propterea quod valde velit. Hoc est ut ita dicam, eius desiderium. Ubique enim beneplacitum est voluntas praecedens. Est enim alia voluntas: scilicet voluntas prima est ut non pereant qui peccarunt, voluntas secunda ut pereant, qui male egerunt » (MG 62, 13; R 1202). Homil. de ferendis reprehensionibus 6: « Necessitate ac vi neminem umquam adigit Deus, sed vult quidem omnes salvos fieri, nemini vero necessitatem inducit, quemadmodum et Paulus dicit: Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Quomodo igitur non omnes salvi fiunt, si vult omnes salvos fieri? Quia non omnium voluntas eius voluntatem sequitur, ille vero nemini vim infert » (MG 51, 44; R 1211).

441. S. AMBROSIUS, De Cain et Abel, l. 2 c. 3 nr. 11: « Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris, ideo omnibus opem sanitatis detulit, ut, quicumque perierit, mortis suae causas sibi adscribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere, Christi autem manifesta in omnes praedicetur misericordia, eo quod ii, qui pereunt, sua pereant neglegentia, qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire » (ML 14, 346; R 1279).

AMBROSIASTER, In 1 Tim 2, 4: « Vult Deus omnes homines salvos fieri, sed si accedant ad eum; non enim sic vult, ut nolentes salventur; sed vult illos salvari, si et ipsi velint. Nam utique qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute. Numquid medicus non idcirco proponit in publico, ut omnes se ostendat velle salvare, si tamen ab aegris requiratur? Non est enim vera salus, si nolenti tribuatur » (ML 17, 466; R 1343).

S. HIERONYMUS, In ep. ad Eph., l. 1 c. 1 v. 11: « Vult salvari omnes et in agnitionem veritatis venire. Sed quia nullus absque propria voluntate salvatur (liberi enim arbitrii sumus), vult nos bonum velle, ut, cum voluerimus, velit in nobis et ipse suum implere consilium » (ML 26, 454; R 1366).

S. PROSPER AQUITANUS, Resp. ad capit. obiect. Gallorum, Sent. sup. cap. 8 (ML 51, 172; R 2030); vide supra nr. 387.

S. IOANNES DAMASCENUS, De fide orthod., l. 1 c. 29: « Hoc itidem nosse oportet, Deum primaria et antecedente voluntate velle omnes salvos esse, et regni sui compotes fieri. Non enim nos ut puniret condidit, sed quia bonus est, ad hoc ut bonitatis suae participes essemus. Peccantes porro puniri vult, quia iustus est. Itaque prima illa voluntas antecedens dicitur et beneplacitum, cuius ipse causa sit; secunda autem consequens est permissio ex nostra causa ortum habens » (MG 94, 968; R 2358).

De variis interpretationibus textus 1 Tim 2 apud S. AUGUSTINUM, vide nr. 385.

  1. Satisfactio Christi universalis.

442. S. CLEMENS ROMANUS, Ep. ad Cor 7, 4, 5: « Sanguinem Christi intentis oculis intueamur, et cognoscamus quam pretiosum sit Deo et Patri eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit. Perveniamus ad omnes mundi aetates, et discamus quod in omni generatione volentibus ad ipsum converti Dominus paenitentiae locum concesserit » (R 12).

S. IRENAEUS, Adv. haeres., l. 3 c. 22 nr. 4: « Maria ... et sibi et universo generi humano causa facta est salutis » (MG 7, 959; R 224).

EUSEBIUS CAES., Demonstr. evangelica, l. 1 c. 10: « Quando igitur secundum testimonia prophetarum inventum est magnum magnique aestimandum pro redimendis et Iudaeis pariter et Graecis pretium, illud videlicet pro toto mundo piaculum, illud pro cunctorum hominum animis piaculum, illa pro omni macula et peccato hostia purissima, ille utique agnus Dei ... » (MG 22, 85; R 664); ibid. l. 4 c. 12 (MG 22, 284; R 669).

443. S. ATHANASIUS, Orat. de incarn. Verbi 9 (MG 25, 112; R 751); Adv. Arianos, orat. 2, nr. 68: « ... Deus sui ipsius Filium misit, qui creata carne assumpta factus est filius hominis, ut, quoniam omnes rei essent mortis, ille qui alius est ab omnibus proprium corpus pro omnibus morti offerret, atque ita omnibus veluti per ipsum mortuis sententia adversum nos lata compleretur (omnes enim in Christo mortui sunt), et omnes deinceps a peccato et maledictione, quae ex eo secuta est, per ipsum fierent liberi vereque in perpetuum permanerent, immortalitate et incorruptione, postquam resurrexissent, induti » (MG 26, 292; R 767).

S. BASILIUS, Epist. 260, 9 (MG 32, 965; R 927).

S. GREGOR. NAZ., Orat. 33, 9: « Ego vero ... sentio ... ipsos Christi cruciatus, per quos reformati sumus, non quidem hic et non ille, sed eiusdem Adam omnes participantes, et a serpente decepti, et per peccatum morte affecti, et per caelestem Adam rursus salvati et ad lignum vitae, unde excideramus, per lignum ignominiae revocati » (MG 36, 225; R 998).

S. IOANNES CHRYSOST., In ep. ad Rom., hom. 10, 1 (MG 60, 474; R 1184); In ep. ad Hebr., hom. 17, 2: « Semel inquit (Apostolus) oblatus ad multorum exhaurienda peccata. Cur multorum et non omnium? Quoniam non omnes crediderunt. Pro omnibus quidem mortuus est, ut omnes servaret, quantum ad ipsum attinet; mors enim illa ex aequo respondebat omnium interitui; non autem exhausit et sustulit omnium peccata, quia ipsi noluerunt » (MG 69, 129; R 1221).

444. S. AMBROSIUS, Epist. 41, 7: « Venit Dominus Iesus, mortem suam pro morte omnium obtulit, sanguinem suum pro sanguine fudit universorum » (ML 16, 1115; R 1252); De excessu fratris sui Satyri, l. 2 c. 46; « Mors eius (Christi) vita est omnium » (ML 16, 1327; R 1275); Expositio in Psalm. 18, sermo 8, 57 (ML 15, 1318; R 1313).

S. AUGUSTINUS, Epist. 334, 4: « Sanguis Domini tui, si vis, datus est pro te: si nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit sanguinem Deus meus, quo me redimeret; sed iam cum passus est, totum dedit; quid illi remansit quod det et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est salus, nolenti supplicium » (ML 39, 1515; R 1527; cf. nr. 385).

S. PROSPER AQUITANUS, Resp. ad cap. obi. Vincentianarum, ad obi. 1 (ML 51, 177; R 2031).

THEODORETUS, De incarnat. Domini 18 (MG 75, 1448; R 2149).

S. LEO, Epist. 122, 3, 4 (ML 54, 1064; R 2188).

De termino voluntatis antecedentis

445. Voluntas ergo Dei salvifica universalis in s. Scriptura et a Patribus clare docetur; haec autem voluntas non est absoluta, nam de facto non omnes salvantur, sed pendet ab aliqua condicione. Hac condicione impleta voluntas condicionata transit in absolutam; condicione non impleta voluntas salvifica condicionata non transit in absolutam, sed cessat. Quaeritur ergo, quaenam sit haec condicio, sive quod est de facto idem: ante quem terminum voluntas Dei salvifica est universalis, post quem terminum cessat esse universalis.

Secundum Bañezianos haec condicio sive hic terminus non est praevisus usus libertatis, neque quidquam, quod talem usum includat, sed aliud quoddam adiunctum, pulchritudo universi, manifestatio iustitiae divinae.

ALVAREZ: Voluntas dicitur antecedens, « non quia antecedat bonum vel malum usum nostri arbitrii, sed quia antecedit voluntatem, qua Deus fertur in obiectum consideratum cum aliquo adiuncto, quae est consequens consideratio eius ». Salutem reprobi Deus vult, si haec salus consideratur absolute et secundum se; « si autem consideratur ut habet adiunctam privationem aut carentiam maioris boni, videlicet boni universalis providentiae divinae, pulchritudinis universi, manifestationis iustitiae in reprobis et maioris splendoris misericordiae eius in electis, sic non est volita a Deo » (De auxiliis, l. 5. disp. 34; cf. supra nr. 387).

BILLUART: « Voluntas Dei antecedens est condicionata, non hoc sensu quod velit Deus omnes salvos facere, si ipsi velint volitione quam exspectet ab eorum libera voluntate, ut vult Tournelius cum Molinianis: hoc est voluntas antecedens salvandi omnes non est efficax ex parte Dei, ut per solum hominem stet gratiae consentiendo reddere illam ex omni parte efficacem ad salutem de facto consequendam: sed dicitur condicionata hoc sensu, quod velit omnes salvos fieri, si non obstent altiores fines, v. g. bonum generale universi, ordo providentiae, mutabilitas arbitrii, splendor misericordiae, decor iustitiae » (De Deo, diss. 7 a. 6 § 2).

446. De hoc adiuncto autem neque s. Scriptura neque sancti Patres quidquam indicant.

1 Tim terminus non indicatur; 2 Petr vero voluntas Dei, qua non vult aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti, i. e. voluntas Dei salvifica universalis, non cessat ante finalem impaenitentiam; Ez 18, 23; 33, 11 non ita videntur intelligi posse, quod Deus in signo, in quo peccatores ad paenitentiam exhortatur, non iam habeat voluntatem eos salvandi; ergo ibi quoque voluntas salvifica universalis non cessat ante praevisum abusum liberi arbitrii creati.

Patres vero, quando de illa condicione loquuntur, semper statuunt usum liberi arbitrii, peccatum: ex. gr. s. IOANNES CHRYSOSTOMUS, nr. 440; s. AMBROSIUS, nr. 441; AMBROSIASTER, nr. 441; s. HIERONYMUS, nr. 441; s. PROSPER, nr. 387; s. IOANNES DAMASCENUS, nr. 441; cf. s. IOANNES CHRYSOSTOMUS, nr. 443; s. AUGUSTINUS, nr. 444.

Eodem modo priores theologi hac de re loquuntur.

447. S. BONAVENTURA: « Damascenus distinguit in Deo voluntatem antecedentem et voluntatem consequentem. Et voluntas antecedens est voluntas respectu eius, propter quod Deus hominem fecit; et est irrefragabiliter bonorum. Voluntas autem consequens est voluntas, non quae sequitur merita, sed quae vult aliqua secundum scientiam meritorum. Prima, scilicet antecedens, dicitur a Magistris voluntas condicionalis, sive voluntas, qua Deus vult, quantum in se est. Secunda autem scilicet consequens, dicitur absoluta. Differentia autem inter hanc voluntatem et illam non est secundum diversitatem affectionis, sive modi volendi, qui sit in Deo, sed secundum rationem connotandi et intelligendi. Prout enim Deus dicitur velle omnium salutem, quantum in se est et antecedenter, connotatur in omnibus ordinatio ad salutem, tum ex parte naturae datae, tum ex parte gratiae oblatae. Dedit enim eis Deus naturam secundum quam possent eum cognoscere, et cognitum quaerere, et quaesitum invenire et invento inhaerere ac per hoc salutem obtinere. Gratiam similiter obtulit, dum Filium misit et obtulit, cuius pretium omnium saluti sufficit. Leges etiam et mandata tribuit salutis et ostendit. Ipse etiam praesto est omnibus inquirentibus, et prope est omnibus invocantibus eum. Velle ergo hominem antecedenter salvare, est ordinatum ad salutem facere et volenti pervenire non deesse. Unde velle antecedenter salvare non connotat salutem, sed ordinabilitatem ad salutem; velle autem consequenter sive absolute salvare, est velle dare salutem ei, quem praescit ad salutem perventurum per suum auxilium et gratiam, et connotat salutis eventum » (In 1 d. 46 a. 1 q. 1). « Est voluntas antecedens et consequens. Antecedens qua Deus vult quantum in se est; consequens qua vult cum praescientia nostrae salutis: et prima quidem est omnium, secunda non. Secundum hunc modum est dilectio duplex, una, quae respicit voluntatem antecedentem; et hac diligit omnes; et alia quae respicit consequentem, et hac diligit omnes salvandos, et haec est electio » (In 1 d. 40 a. 3 q. 1 ad 2). « Voluntas antecedens est solummodo ex ipso, voluntas vero consequens pendet ex causa nostra » (In 3 d. 31 dub. 3).

448. S. THOMAS, In 1 d. 46 q. unica a. 1 quaerit: Utrum Deus vult omnes homines salvos fieri. « Respondeo dicendum secundum Damascenum, quod voluntas est duplex, scilicet antecedens et consequens, et hoc contingit non ex aliqua diversitate voluntatis divinae, sed propter diversas condiciones ipsius voliti. Potest enim in unoquoque homine considerari natura eius, et aliae circumstantiae ipsius, ut quod est volens, et praeparans se ad salutem suam, vel etiam repugnans et contrarie agens. Si ergo in homine tantum natura ipsius consideretur, aequaliter bonum est omnem hominem salvari, quia omnes conveniunt in natura humana. Et cum omne bonum sit volitum a Deo hoc etiam Deus vult, et hoc vocatur voluntas antecedens, qua omnes homines salvos fieri vult secundum Damascenum. Et huius voluntatis effectus est ipse ordo naturae in finem salutis, et promoventia in finem omnibus communiter proposita, tam naturalia, quam gratuita, sicut potentiae naturales, et praecepta legis et huiusmodi. Consideratis autem omnibus circumstantiis personae sic non invenitur de omnibus bonum esse quod salventur; bonum enim est eum qui se praeparat et consentit salvari per largitatem gratiae divinae; nolentem vero et resistentem non est bonum salvari, quia iniustum est. Et quia hoc modo se habet aliquid ad hoc quod sit volitum a Deo sicut se habet ad hoc quod sit bonum, et ideo istum hominem sub istis condicionibus consideratum non vult Deus salvari, sed tantum istum, qui est volens et consentiens, et hoc dicitur voluntas consequens, eo quod praesupponit praescientiam operum non tamquam causam voluntatis, sed quasi rationem voliti, ut supra dictum est ». « Ad quintum dicendum, quod istae condiciones, quibus homo efficitur deordinatus a consecutione finis, sub quibus exsistentem Deus eum salvum esse non vult, sunt ex ipso homine, et ideo totum quod sequitur sibi imputatur in culpa ». Cf. In 3 d. 31 q. 2 a. 3 Sol. 1; In Psalm. 13, 2; In 1 Tim. c. 2 lect. 1.

449. De veritate q. 23 a. 2: Utrum divina voluntas in antecedentem et consequentem dividatur. « Respondeo dicendum, quod voluntas divina per antecedentem et consequentem convenienter distinguitur. Cuius distinctionis intellectus ex verbis Damasceni est assumendus, qui hanc distinctionem introduxit: dicit enim in III libro ... quod voluntas antecedens est acceptio Dei ex ipso exsistens; sed voluntas consequens est concessio ex nostra causa ...

« Illud ergo quod Deus creaturam ordinavit quantum est de se, dicitur esse volitum ab eo quasi prima intentione sive voluntate antecedente; sed quando creatura impeditur propter sui defectum ab hoc fine, nihilominus tamen Deus implet in ea id bonitatis cuius est capax; et hoc est quasi de secunda intentione eius, et dicitur voluntas consequens. Quia ergo Deus omnes homines propter beatitudinem fecit, dicitur voluntate antecedente omnium salutem velle: sed quia quidam suae saluti adversantur, quos ordo suae sapientiae ad salutem venire non patitur propter eorum defectum, implet in eis alio modo id quod ad suam bonitatem pertinet, scilicet eos per iustitiam damnans; ut sic dum a primo ordine voluntatis deficiunt, in secundum labantur; et dum Dei voluntatem non faciunt, impleatur in eis voluntas Dei. Ipse autem defectus peccati, quo aliquis redditur dignus poena in praesenti vel in futuro, non est volitus a Deo neque voluntate antecedente neque consequente; sed est ab eo solummodo permissus. Nec tamen intellegendum est ex praedictis quod intentio Dei frustrari possit: quia istum qui non salvatur, praescivit ab aeterno fore non salvandum; nec ordinat ipsum in salutem secundum ordinem praedestinationis, qui est ordo absolutae voluntatis; sed quantum ex parte sua est, dedit ei naturam ad beatitudinem ordinatam ». « Ad secundum dicendum, quod ordo divinae voluntatis non attenditur secundum diversa volita, sed per respectum ad unum et idem volitum propter diversa in eo reperta: sicut aliquem hominem vult Deus salvari voluntate antecedente, ratione humanae naturae, quam ad salutem fecit; sed vult eum damnari voluntate consequente, propter peccata quae in eo inveniuntur ».

450. S. Theol., 1 q. 19 a. 6 ad 1, dicit verbum Apostoli 1 Tim 2 tripliciter posse intelligi. « Tertio secundum Damascenum intelligitur de voluntate antecedente, non de voluntate consequente. Quae quidem distinctio non accipitur ex parte ipsius voluntatis divinae, in qua nihil est prius vel posterius, sed ex parte volitorum. Ad cuius intellectum considerandum est, quod unumquodque, secundum quod bonum est, sic est volitum a Deo. Aliquid autem potest esse in prima sui consideratione, secundum quod absolute consideratur, bonum vel malum, quod tamen, prout cum aliquo adiuncto consideratur, quae est consequens consideratio eius, e contrario se habet. Sicut hominem vivere est bonum, et hominem occidi est malum secundum absolutam considerationem; sed si addatur circa aliquem hominem, quod sit homicida vel vivens in periculum multitudinis, sic bonum est eum occidi, et malum est eum vivere: unde potest dici, quod iudex iustus antecedenter vult omnem hominem vivere, sed consequenter vult homicidam suspendi. Similiter Deus antecedenter vult omnem hominem salvari, sed consequenter vult quosdam damnari secundum exigentiam suae iustitiae ».

Illud vero adiunctum, de quo Bañeziani, maior scl. pulchritudo universi ex exsistentia damnatorum, ab illis Theologis non indicatur, neque fundamentum habet in fontibus revelationis.

451. Iure ergo cum FRANZELIN dici potest: « Si voluntas salvifica antecedens intelligitur prae suo termino comparationis universaliter accepto, consideratur voluntas, ut se habet antecedenter ad praevisionem ipsius peccati originalis et eo magis omnium liberorum actuum nostrorum. Si vero voluntas salvifica, ut fere semper fit in Scriptura et plerumque a SS. Patribus, spectatur, prout peccato originis supposito refertur ad genus humanum lapsum et reparatum, terminus, prae quo voluntas salutis aeternae dicitur antecedens vel consequens, est praevisio status finalis, qui futurus sit in gratia vel in peccato ».

Thesis II: Non est admittenda doctrina quae statuit reprobationem antecedentem negativam

Pro hac et sequenti thesi: S. THOMAS, In 1 d. 40; 41; De veritate q. 6; S. Theol. 1, q. 23; 24; BELLARMINUS, De gratia et libero arbitrio, l. 2 c. 9; 10. LESSIUS, De praedestinatione et reprobatione Angelorum et hominum; De perfectionibus moribusque divinis, l. 14 c. 2; SUÁREZ, De Deo, tract. 2; RUIZ, De divina praedestinatione ac reprobatione hominum et angelorum; GONET, Clypeus theologiae thomisticae, tract. 5; FRASSEN, Scotus academicus, tr. 2, disp. 3 a. 2; 3; BILLUART, De Deo, diss. 9 art. 2-10; PETAVIUS, De Deo Deique attributis, l. 9 et 10; De incarnatione Verbi, lib. 13; TRICASSINUS, De praedestinatione hominum ad gloriam; FRANZELIN, thes. 55–56; DE SAN, nr. 31–292; BILLOT, thes. 31; 32; PESCH, prop. 53–58; 61–62; MUNCUNILL, nr. 834–841; 730–775; VAN DER MEERSCH, nr. 548–562; 566–605.

452. Reprobatio negativa concipitur vel ut mera omissio electionis (ex. gr. SCOTUS), vel ut actus voluntatis sive excludendi positive a gloria tamquam bono indebito (ex. gr. ALVAREZ, IOANNES A S. THOMA), sive excludendi ab efficaci electione ad gloriam (ex. gr. BILLUART); antecedens, id est ante praevisum usum liberi arbitrii creati, ante demeritum praevisum. Consequenter ad absolutam hanc exclusionem Deus debet permittere peccatum non remittendum, peccatum finale, ita ut iuste homo in aeternum damnetur; debet ergo Deus consequenter ad suam voluntatem vitam hominis reprobati ita dirigere, ut homo non moriatur in statu gratiae, ut infallibiliter homo peccet, eique negare gratias quibus converteretur et tales ei gratias offerre, quibus homo non cooperaturus est, gratias non efficaces ad conversionem. Et haec antecedenter et independenter ab aliquo demerito hominis praeviso.

Negativam reprobationem antecedentem defendunt SCOTUS, BAÑEZIANI, SUÁREZ, BELLARMINUS.

453. Argumentum 1. Voluntas Dei salvifica universalis, ut eam Deus revelavit (et haec est unica via eam cognoscendi), componi non potest cum reprobatione negativa antecedente:

a) Terminus ante quem Dei voluntas salvifica universalis est antecedens in fontibus alius non indicatur nisi status finalis hominis praevisus; atqui secundum doctrinam reprobationis negativae antecedentis iam antecedenter ad illum terminum cessat voluntas salvifica universalis; nam in signo posteriori ad absolutam voluntatem non salvandi hunc hominem non iam potest esse voluntas seria condicionata eundem salvandi; ergo cum illa voluntate salvifica, quam fontes exhibent, doctrina reprobationis negativae componi non potest. « Cum voluntate antecedente absoluta non salvandi repugnat voluntas conditionata salvandi » (Franzelin pag. 582).

b) Difficile intelligitur sincera voluntas alicui conferendi aliquod bonum, si haec voluntas condicionata est condicione quae unice a volente pendet et quam absolute verificare non vult; atqui talis esset voluntas Dei salvifica antecedens erga reprobandos in hac sententia; ergo.

c) Deus hortatur peccatores, quamdiu sunt in statu viae, ad poenitentiam et conversionem, iisque remissionem peccatorum promittit; ergo aut dicendum: adhuc eorum salutem vult, saltem condicione, scl. si poenitentiam agunt, et negatur reprobatio negativa antecedens; aut dicendum, illas monitiones, exhortationes, promissiones relate ad peccatores non praedestinatos non esse serias, neque Deum illis manifestare veram suam voluntatem, ut peccatores convertantur, quod admitti non potest.

d) Deus hominibus peccatoribus tamquam verum beneficium gratiam saltem remote sufficientem ad conversionem concedit idque ea intentione, ut illa ad conversionem utantur; atqui erga eos, quos antecedenter negative absolute reprobavit, talem voluntatem iam non habere potest; ergo non videtur illis gratiam sufficientem dare ex intentione ut illa utantur, neque intelligitur, quomodo sic gratia sufficiens adhuc retineat rationem beneficii; datur enim sufficiens et non efficax gratia consequenter ad voluntatem absolutam excludendi hominem a gloria vel ab efficaci electione ad gloriam.

e) Deus erga hominem iustum, filium suum adoptivum, amicum, verum habet amorem benevolentiae; atqui erga eos quos antecedenter ad praevisam culpam negative reprobavit, talis amor videtur impossibilis. Nam in eodem signo quo adesse deberet ille amor, non iam adest voluntas, ne condicionata quidem, hunc suum filium adoptivum salvandi, idque antecedenter ad ullam eius culpam. Ergo in consequentia illius doctrinae contineri videtur aut, quod negative reprobatus de facto numquam pervenit ad iustificationem ; aut, si etiam non praedestinati ad iustificationem veniunt, dicendum, Deum erga eos adhuc habere voluntatem condicionatam salvificam.

f) Negativa reprobatio videtur aequare positivam; nam velle excludere a gloria, vel velle non efficaciter eligere ad gloriam de facto est velle ut damnetur. Homo enim qui non salvatur, damnatur; tertium non datur; similiter qui non vult ut homo salvetur, eo ipso non potest non velle, ut damnetur. « Secundum communem aestimationem hominum paria videntur, Deum velle ut pereas, et nolle te ponere in electorum suorum numero, neque (consequenter) gratiam congruam et perseverantiam dare; aeque enim infallibiliter ex huiusmodi decretis sequetur damnatio: et si alterum horum decretorum esset subeundum, quivis censeret sibi esse indifferens, utrum eligatur, cum utrumque ante praevisionem operum sit » .

454. Argumentum 2. Sancti Patres nullam cognoverunt reprobationem nisi post peccatum praevisum, i. e. reprobationem consequentem.

S. GREGORIUS NYSSENUS, Adversus Apollinarium, Antirrhet. 29: « Non enim dominica voluntas causa est cur alii salventur, alii pereant, secus ad eam referenda esset causa horum perditionis, sed ex electione accipientium verbum contingit salvari aliquos aut perire » (MG 45, 1188; R 1053).

S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In ep. ad Eph., hom. 1, nr. 2 (supra nr. 440).

S. AMBROSIUS, De Cain et Abel, l. 2 c. 3 nr. 11 (supra nr. 441).

455. S. PROSPER, Responsiones ad capitula obiectionum Gallorum calumniantium , cap. 2: « Obiectio: Quod ab eis qui non sunt praedestinati ad vitam, non auferat percepta baptismi gratia originale peccatum. Responsio: Omnis homo qui credens in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum regeneratur in baptismo, tam a propriis peccatis, quae mala voluntate et actione contraxit, quam ab originali quod a parentibus traxit, absolvitur. Sed relapsum post baptismum ad infidelitatem et impios mores, qui negat originali peccato fuisse purgatum, tam falsa opinatur, quam qui eundem asserit non aeterna morte esse damnandum. Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur, qui tamen, propter postrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa quae remissa sunt, debebatur. Quod quia Dei praescientiam nec latuit nec fefellit, sine dubio talem numquam elegit, numquam praedestinavit, et periturum numquam ab aeterna perditione discrevit » (ML. 51, 157 s.).

456. Cap. 3: « Obiectio: Quod non praedestinati ad vitam, etiamsi fuerint in Christo per baptismum regenerati, et pie iusteque vixerint, nihil eis prosit; sed tamdiu reserventur, donec ruant et pereant; nec ante eos ex hac vita, quam hoc eis contingat, auferri. Responsio: A sanctitate ad immunditiam, a iustitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est; et ad tales praedestinationem filiorum Dei et coheredum Christi non pertinere certissimum est. Quod ergo huiusmodi in haec prolapsi mala sine correctione paenitentiae defecerunt, non ex eo necessitatem pereundi habuerunt, quia praedestinati non sunt; sed ideo praedestinati non sunt, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Quod autem illos non eo tempore, quo in fide recta et bonis moribus erant, ab hac vita Deus abstulit, ad occulta eius iudicia, quae tamen numquam sunt iniusta, referendum est. Quis enim nesciat intra unam condicionem mortalitatis humanae, ab unius horae infantia usque ad annosissimam senectutem exitus morientium impari aetatis fine variari, neque cuiusquam animam vel citius vel tardius, quam Deus voluerit, a corpore, quod vivificat, abscedere? Si ergo aliquis in vitae suae longitudine deseruit Deum, bono, quod erat ex Deo, male usus est. Nam longaevitas non est nisi ex Deo. Et quod ex Deo est, nonnisi bonum est; et quod bonum est, mali causa non est. Non itaque recte opinatur, qui putat, prorogatorem vitae lapsuris auctorem esse peccati; cum utique non peccatum sit diu vivere, sed male vivere; quod etiam in paucorum annorum aetate fieri potest. Igitur sicut bona opera ad inspiratorem eorum Deum, ita mala ad eos sunt referenda, qui peccant. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Deum; sed reliquerunt et relicti sunt, et ex bono in malum propria voluntate mutati sunt; atque ab hoc licet fuerint renati, fuerint iustificati, ab eo tamen qui illos tales praescivit, non sunt praedestinati » (col. 158 s.).

457. Cap. 7: « Obiectio: Quod Deus quibusdam filiis suis, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, ob hoc non det perseverantiam, quia non sunt a massa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti. Responsio: Ex regeneratis in Christo Iesu quosdam relicta fide et piis moribus apostatare a Deo et impiam vitam in sua aversione finire, multis, quod dolendum est, probatur exemplis. Sed horum lapsum Deo ascribere, immodicae pravitatis est: quasi ideo ruinae ipsorum impulsor atque auctor sit, quia illos ruituros propria ipsorum voluntate praescivit, et ob hoc a filiis perditionis nulla praedestinatione discrevit. Nam quomodo eos haberet praeordinata in Christo electio, quos discedentes a Christo habitura erat iusta damnatio. Cum autem dubium non sit donum Dei esse perseverantiam in bono usque ad finem, quam istos, ex eo ipso quod non perseveraverunt, non habuisse manifestum est, non est calumniandum Deo, quare istis non dederit, quod aliis dedit; sed confitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et iuste non dedisse, quod non dedit: ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi, cum illud humano fiat opere, hoc divino impleatur ex munere » (col. 161 s.).

458. Cap. 12. « Obiectio: Quod quibusdam vocatis et pie iusteque viventibus oboedientia subtrahatur, ut oboedire desistant. Responsio: Si Deus hominem sibi oboedientem a pietate deturbat, et bene currentem cadere facit, ergo pro bonis mala retribuit et iniuste punit, quod ut fiat impellit. Quid tam perversum, quid tam insanum dici aut cogitari potest? Sed in talem sensum trahuntur, qui putant in omnibus hoc esse praescientiam Dei quod et voluntatem; cum voluntas eius numquam velit nisi bona, praescientia autem et bona noverit et mala; sed bona, quae aut ipse faciat, aut etiam ut nos faciamus, impertit; mala autem, quae omnino ipse non fecit, neque fieri suasit, aut impulit. Vires itaque oboedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit; sed ideo eum non praedestinavit, quia recessurum ab ipsa oboedientia esse praevidit » (col. 167).

Responsiones ad cap. obiect. vincentianarum, resp. ad cap. 12 (supra nr. 387).

459. Ita s. PROSPER, defendendo doctrinam s. Augustini negat reprobationem negativam, non praedestinationem, esse antecedenter ad peccatum praevisum. SUÁREZ (De praedest., l. 5 c. 5 nr. 7) verba s. Prosperi explicare vult de reprobatione positiva; sed tum s. Prosper tum obicientes clare loquuntur de non praedestinatis, non discretis, etc.; obtrectatores s. Augustini « numquam positivam reprobationem ad poenam aeternam, sed negationem praedestinationis ad vitam aeternam in Augustini doctrina antecedenti voluntati Dei adscribi putabant. Aiebant enim, ab Augustino doceri quosdam esse non praedestinatos ad vitam aeternam antecedente Dei voluntate; hinc vero ulterius consequi, quod isti homines deserantur a Deo ac peccare permittantur, sicque consequenter ad peccata ferri sententiam reprobationis ad poenam aeternam. Prosper vero negat constanter, dari vel a s. Augustino asseri talem negationem praedestinationis antecedentem; et affirmat, eodem modo, quo sequitur damnatio positiva propter praevisa peccata sequi etiam negationem praedestinationis ex praevisione peccatorum » .

Thesis III: Praedestinatio complete sumpta est gratuita; praedestinatio vero adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita

460. Praedestinatio, ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae, complete et incomplete considerari potest ut supra nr. 376 dictum est. Haec est distinctio ex parte obiecti. Nam non solum ratio totius ordinis est in mente divina exsistens, sed etiam singulorum membrorum huius ordinis eorumque mutuae relationis; ex. gr. quod homo perveniat ad fidem, iustificationem, quod augmentum gratiae sit propter bonum opus in statu gratiae factum, augmentum gloriae propter meritum etc. In prima parte thesis sermo est de praedestinatione completa, i. e. inquantum versatur circa totam seriem effectuum, a prima vocatione usque ad adeptionem vitae aeternae; in altera parte de praedestinatione incompleta; non autem de praedestinatione speciatim ad gratiam vel ad fidem, vel ad iustificationem, vel augmentum gratiae, sed solum ad gloriam.

461. Inquantum thesis quodammodo inquirit in rationem praedestinationis, non intelligitur ratio ipsius actus divini, sed ratio relate ad praedestinata. « Nullus ergo fuit ita insanae mentis, qui diceret, merita esse causam divinae praedestinationis ex parte actus praedestinantis; sed hoc sub quaestione vertitur, utrum ex parte effectus praedestinatio habeat aliquam causam. Et hoc est quaerere, utrum Deus praeordinaverit se daturum effectum praedestinationis alicui propter merita aliqua » (S. TH., 1 q. 23 a. 5).

462. Respondemus cum s. THOMA: « Effectum praedestinationis considerare possumus dupliciter: uno modo in particulari, et sic nihil prohibet, aliquem effectum praedestinationis esse causam et rationem alterius, posteriorem quidem prioris secundum rationem causae finalis, priorem vero posterioris, secundum rationem causae meritoriae, quae reducitur ad dispositionem materiae. Sicut si dicamus, quod Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis, et quod praeordinavit se daturum alicui gratiam ut mereretur gloriam. Alio modo potest considerari praedestinationis effectus in communi; et sic impossibile est, quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra: quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effectu praedestinationis, etiam ipsa praeparatio ad gratiam; neque enim hoc fit, nisi per auxilium divinum, secundum illud Thren. ult.: Converte nos Domine ad te, et convertemur ».

463. Prima pars thesis est contra SEMIPELAGIANOS (cf. supra nr. 431, classis 4), et est de fide.

Altera pars est contra sententiam SCOTI, BAÑEZIANORUM, BELLARMINI, SUÁREZ (classis 2 supra nr. 431). In hac parte sermo est solum de adultis; porro de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta; haec affirmatur esse post praevisa merita, et intelligitur: post merita supernaturalia (ergo ope gratiae supernaturalis in statu iustitiae acquisita), praevisa scientia visionis. Sensus quaestionis non est: cur Deus huic vel illi de facto confert vitam aeternam; sed: cur Deus absolute decrevit, huic vel illi dare vitam aeternam. Estne haec voluntas Dei absoluta antecedenter an consequenter ad meritum hominis praevisum?

464. Sententia opposita ita rem concipit: Deus vult condicionate salutem omnium hominum, nisi ita maius bonum impediatur; sed si omnes salvarentur, maius bonum, scl. pulchritudo universi ex exsistentia hominum damnatorum, manifestatio iustitiae divinae in his damnatis, impediretur. Hinc Deus absoluta voluntate partis tantum hominum vult salutem. (In hoc signo iam cessat voluntas salvifica universalis). Ex omnibus hominibus aliquos determinatos efficaciter eligit, singulos ad determinatum gradum gloriae, ergo antecedenter ad eorum merita praevisa; hi ita efficaciter electi omnes et soli salvantur; voluntas salvifica condicionata relate ad hos determinatos homines transit in absolutam; reliquos omnes omittit, non efficaciter eligit ad gloriam, item antecedenter ad demerita eorum praevisa. Seria voluntas salvifica condicionata relate ad omnes illos negative reprobatos cessat (cf. praecedentem thesim). Ita salvandos gratuito elegit (ante praevisa merita); sed adultos non elegit gratuito salvandos, sed vult, ut gradum gloriae a Deo ipsis determinatum sibi mereantur; propterea confert illis donum perseverantiae finalis, tales illis eligit gratias, ita eorum vitam ordinat et dirigit, ut infallibiliter illum gradum gloriae sibi mereantur (praedefinitio formalis actuum salutarium), et in tali statu meritorum moriantur. Ita gloria praedestinatur ante praevisa merita: in ordine intentionis primum est finis; confertur vero gloria post merita et propter merita: in ordine exsecutionis finis est ultimum. Quoad reprobos: Consequenter ad absolutam reprobationem negativam antecedentem negat illis donum perseverantiae finalis, permittit peccatum finale non remittendum; accipiunt gratiam mere sufficientem, moriuntur in peccato mortali; sequitur reprobatio positiva.

465. In nostra sententia, ita res concipitur: Deus vult sincere salutem omnium, tamquam gratiam filiis Dei per Christum Iesum misericorditer promissam et tamquam mercedem ex ipsius Dei promissione bonis ipsorum operibus et meritis fideliter reddendam (cf. Conc. Trid., s. 6 cap. 16; Denz 809). Haec voluntas non est absoluta, sed relate ad adultos condicionata, scl. si fideliter cum gratia cooperantur et in gratia decedunt. Consequenter ad gratuitam hanc condicionatam voluntatem salvandi omnes, consecutionem vitae aeternae omnibus vult reddere possibilem; propterea vult omnibus dare gratias necessarias, ut adulti salutem sibi promereri possint, si velint. Praeparatio ergo et collatio gratiae fluit ex sincera voluntate salvifica condicionata, quae non cessat nisi consequenter ad praevisam impaenitentiam finalem.

Deus cognitione condicionate futurorum scit, quid in variis ordinibus possibilibus futurum esset. Ex. gr. Deus certo scit, in determinato ordine, in quo est Petrus, se illi daturum esse gratuito (sine ullo merito Petri praeviso) hanc vel illam gratiam, quia habet voluntatem condicionatam eum salvandi, et se daturum hanc gratiam ad hoc, ut Petrus illa utatur; Deus scit, si daret hanc gratiam, Petrus sic vel sic cooperaturus esset; Deus vellet eum gratuito perducere ad iustificationem; Petrus post iustificationem cum gratiis divinis cooperaturus esset sibique mereretur tale determinatum augmentum gratiae; Deus propter illud meritum ei augeret gratiam; ulterius Deus illi daret gratias, ut Petrus illis uteretur, Petrus autem non cooperaturus esset et peccaret; Deus vero gratuito daret gratias, Petrus iterum cooperaturus esset, converteretur et gratuito in sacramento Paenitentiae iustificaretur, abhinc multum oraret ad accipiendum donum perseverantiae, Deus illi concederet illud donum; Petrus moreretur in statu gratiae, in determinato gradu gratiae cum determinatis meritis, libera cooperatione cum gratia acquisitis. Propter illa merita Deus illi vellet dare determinatum gradum gloriae, tamquam iustum praemium. Alius possibilis esset ordo, in quo Deus alias gratias daturus esset Petro, et Petrus perfectius cooperaturus, quam in primo exemplo, et moriturus esset in maiore gradu gratiae cum maioribus meritis et hinc Deus illi maiorem gradum gloriae pro praemio dare vellet. Tertius ordo possibilis esset, in quo forte omnia simili modo procederent, uti in primo usque ad peccatum Petri; post peccatum Deus illi iterum concederet auxilia gratiae, quibus posset venire ad paenitentiam et iterum ad iustificationem; eaque Deus vellet dare, quia adhuc voluntas salvifica erga Petrum maneret, et ad hunc finem, ut Petrus libere illis uteretur; attamen Petrus non vellet, non oraret et libere maneret in peccatis; cum autem maneret semper voluntas Dei salvifica erga ipsum, non ei negarentur auxilia gratiae, quibus posset venire ad conversionem; attamen Petrus non vellet illis uti, e contra magis peccaret et tandem moreretur in finali impaenitentia, in peccato mortali, cum determinato gradu demeritorum. Nunc cessaret voluntas Dei salvifica condicionata erga ipsum, et Deus vellet eum damnare iusta poena inferni. Et ita plures alii ordines possibiles essent. Si Deus eligeret primum vel secundum ordinem, Petrus esset praedestinatus; non autem, si eligeret tertium.

466. Deus de facto praesentem ordinem elegit, in quo relate ad Petrum res se habeant, uti in primo ordine supra descripto. Cur Deus praesentem ordinem elegerit, et non alium, ignoramus, cum de hac re Deus nihil revelaverit; hoc tamen scimus, summa libertate et sapientia eum elegisse. Ex thesibus hucusque probatis et ex praesenti thesi porro habetur, quod Deus praesentem ordinem non elegerit consequenter ad decretum absolutum, determinatos homines eosque solos (inter quos Petrus) salvandi et reliquos excludendi a salute aeterna. Concedimus ergo nos plane ignorare, cur praesentem ordinem Deus elegerit et non alium, in quo essentiales condiciones essent eaedem (ordo supernaturalis, peccatum originale, redemptio per Verbum Incarnatum, iidem angeli et homines). Notandum vero est, secundum doctrinam Molinae Deum hunc ordinem non elegisse propter praevisum usum liberi arbitrii, qui secundum ipsum ne condicio quidem sine qua non est huius electionis.

467. Sicuti nunc antecedenter ad absolutum decretum praesentis ordinis verum erat: Deus vellet Petro dare has gratias, Petrum cooperaturus esset etc. ut supra primo ordine descriptum est, ita consequenter ad illud decretum valet: Deus absolute vult Petro dare gratuito illam gratiam, quia habet condicionatam voluntatem eum salvandi, dabitque hanc gratiam ad hoc, ut Petrus illa utatur; Petrus libere cooperabitur: Deus absolute eum perducere vult ad primam iustificationem; Petrus post iustificationem cum auxilio gratiae merebitur tale augmentum gratiae; Deus propter meritum vult augere gratiam; deinde Petrus non cooperabitur gratiae, peccabit; Deus vult dare gratuito gratias, Petrus cooperabitur, gratuito in sacramento iterum iustificabitur, orabit pro dono perseverantiae; Deus hoc donum vult concedere post praevisam illam orationem; Petrus morietur in statu gratiae cum determinato merito; propter illa merita Deus absolute vult Petro dare gloriam in determinato gradu: voluntas condicionata salvandi Petrum transit in absolutam post praevisa scientia visionis merita cum auxilio gratiae acquisita. Haec est ratio transmissionis Petri in vitam aeternam in mente divina exsistens: praedestinatio Petri. In hoc ordine mere gratuita est ipsa institutio ordinis supernaturalis et voluntas salvifica universalis; praedestinatio speciatim sumpta ad gratiam, fidem, iustificationem; praedestinatio perseverantiae est post orationem praevisam scientia visionis; praedestinatio ad gloriam praecise sumpta est post praevisa scientia visionis merita supernaturalia Petri. Sic praedestinatio complete sumpta est gratuita. In ordine exsecutionis Deus actu haec omnia dabit (gratiam, fidem, iustificationem, perseverantiam, gloriam) eadem ratione, qua erant praedestinata.

468. Si vero ordo praesens a Deo electus esset talis, in quo relate ad Petrum omnia se haberent uti supra in tertio ordine circa Petrum descripto, consequenter ad absolutam voluntatem, qua Deus hunc ordinem elegit, valeret: Omnia sicut in primo ordine usque ad peccatum Petri. Deinde: Post peccatum Deus absolute vult illi dare auxilia gratiae, quibus potest venire ad poenitentiam et iustificationem; haec auxilia Deus vult dare, quia voluntas salvifica condicionata seria erga Petrum manet; ea Deus vult dare ad hunc finem, ut Petrus illis utatur. Petrus tamen non vult, non orat, libere manet in peccatis; voluntas autem Dei salvifica erga eum permanet; propterea non vult ei negare auxilia gratiae, quibus ad conversionem pervenire potest; Petrus autem non vult illis uti, manet in peccatis, moritur in finali impoenitentia, in peccato mortali, cum determinato gradu demeritorum. Voluntas Dei salvifica erga Petrum cessat; Deus absolute vult eum damnare iusta poena inferni. Petrus pertinet ad non praedestinatos, est reprobus. In tali ordine voluntas Dei salvifica condicionata erga hunc reprobum est seria et perdurat per totam eius vitam, permanet in omni signo antecedente finalem impaenitentiam; nulla habetur reprobatio antecedens, neque positiva, neque negativa; reprobatio autem positiva est post praevisam scientia visionis finalem impaenitentiam Petri.

  1. Praedestinatio complete sumpta est gratuita

469. Praedestinatio complete sumpta non esset gratuita, (vel esset ex merito praedestinati) si omnes effectus praedestinationis essent ex merito praedestinati; atqui plurimi effectus praedestinationis non sunt ex merito praedestinati; ergo praedestinatio complete sumpta est gratuita.

a) Institutio ordinis supernaturalis est prorsus gratuita; restitutio post Adami peccatum per Christum redemptorem est gratuita; voluntas salvifica, quae est fundamentum totius praedestinationis, est gratuita.

b) Initium fidei non est ex meritis, sed ex gratia: CONC. ARAUSIC., can. 25 (DENZ 200); CONC. TRID., s. 6 c. 5 (DENZ 797).

c) Iustificatio non est ex merito, sed gratuita; augmentum gratiae ex parte quidem est ex merito, sed ex parte non est ex merito, scl. quod ex opere operato in sacramentis habetur; item quod ut fructus orationis conceditur non est stricte ex merito; ita quoque donum perseverantiae non stricte mereri, sed supplici oratione impetrari potest.

Ex his omnibus, quae ex aliis tractatibus probata supponimus, constat praedestinationem ad fidem, ad primam gratiam, ad iustificationem esse gratuitam; eo ipso iam habetur praedestinationem complete sumptam non esse ex meritis praedestinati, sed esse gratuitam (Cf. rationem supra a s. THOMA indicatam, nr. 462). Neque de hac re controversia est inter catholicos.

d) Tandem ipsa electio praesentis ordinis, qua praedestinati a non praedestinatis discernuntur, non est ex praedestinatorum meritis.

  1. Praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta est post praevisa merita.

470. Argumentum 1. Voluntas Dei salvifica sincera est universalis in omni signo antecedente finalem impaenitentiam; aliis verbis: non est reprobatio negativa antecedens, uti probatum est thesi antecedente; atqui si adulti non praedestinarentur ad gloriam praecise sumptam post praevisa merita, sed ante praevisa merita, admittenda esset reprobatio negativa antecedens; ergo praedestinatio adultorum ad gloriam praecise est post praevisa merita.

Prob. min. In eodem signo, in quo omnes salvandi absolute ad gloriam praedestinantur, voluntas salvifica erga omnes reliquos cessat; nam eo quod Deus illos determinatos homines et quidem solos (exclusive) ad salutem absolute eligit, omnes qui ita non sunt electi, absolute a salute excluduntur. Ergo si praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta esset ante praevisa merita, voluntas salvifica erga reliquos ante praevisa demerita cessaret, et haberetur reprobatio negativa antecedens.

Exclusiva electio absoluta alicuius partis hominum ad gloriam se ipsa iam est absoluta exclusio reliquorum a gloria, sive ea est actu positivo, sive sola omissione electionis efficacis.

471. Argumentatio fundatur in eo, quod praedestinatio ad gloriam praecise sumpta ante praevisa merita necessario secum ferat reprobationem negativam antecedentem eorum, qui non sunt praedestinati. P. BILLOT putabat possibilem esse praedestinationem ante praevisa merita sine reprobatione antecedente. Distinguit tria signa rationis: Primum signum est scientiae divinae, « in quo divino intellectui obversantur omnes et singuli actuabiles ordines providentiae, secundum omnem continentiam agentium et auxiliorum, ac respondentem exitum sive eventum uniuscuiusque ». Secundum signum est dilectionis et electionis « in quo divina voluntas sese determinat circa unum finem quem novit de facto obtinendum in uno certo ordine, illumque finem absolute vult. Nimirum finis iste qui noscitur concreto oriundus ex hoc numero ordine, finis ad quem circumstantiae omnes in eodem contentae sciuntur directe vel indirecte convergere: ille, inquam, finis est gloria Dei relucens in gloria et salute aeterna horum numero hominum, quorum singuli in infinitis aliis hypothesibus devenissent ad perditionem ». « Voluntas divina solo suo liberrimo beneplacito determinatur ad volendum absolute finem salutis hisce designatis hominibus, potius quam aliis qui in alio possibili ordine salvarentur » , « Tertium tandem consideratur rationis signum, in quo consequenter ad volitionem finis, decernit Deus mandare executioni totum ipsum ordinem cui respondet voliti finis eventus obtinendus, et hoc est signum praedestinationis et reprobationis. Nam quia in ratione intellecta dicti ordinis continetur, tum praescita transmissio horum hominum in vitam aeternam, tum praescita defectio aliorum a salute, decernit autem Deus procurare primum, et ad hoc ipsum permittere secundum: ex huius adiunctione decreti fit, ut quoad quosdam iam in Deo sit praescientia et praeparatio vocationis, iustificationis necnon et consequentis glorificationis, (et hoc est praedestinatio); quoad alios vero, praescientia et permissio defectionis, (et hoc est reprobatio) » .

472. Ita haberi praedestinationem ad gloriam praecise sumptam ante praevisa merita patet; quomodo autem non habeatur reprobatio negativa antecedens ita explicatur: « In secundo rationis signo quod est signum electionis, voluntas divina unice fertur decreto suo absoluto super bonum finis, scilicet victoriae et salutis electorum. In tertio autem signo quod est signum praedestinationis et reprobationis, non ideo decernit aliquibus seriem mediorum praevisam inefficacem, quia tenetur antecedenti decreto non salvandi illos, sed solum quia contingit huiusmodi seriem (aliunde sufficientissimam), in eo providentiae ordine contineri, in quo per suam sapientiam praescit omnia convergere ad optimum finem praeintentum, id est ad praedestinatorum salutem, gloriam, virtutem, et perfectionem, ac per hoc, ad suae ostensionem bonitatis et misericordiae. Hinc, non ex industria et praedefinito consilio vult Deus aliquibus gratiam inefficacem praecise in quantum inefficax est, et cum aliunde inefficacia gratiae nullam aliam causam habeat praeter deficientiam liberi arbitrii, sequitur inesse omnibus et singulis veram potestatem consequendi salutem, et Deum vera voluntate antecedente conferre omnia quae ex parte sua requiruntur » .

473. Videtur tamen dicendum in hoc systemate de facto haberi reprobationem antecedentem negativam, eaque continetur in secundo signo, scl. dilectionis et electionis. Nam in hoc signo determinati homines absolute et exclusive eliguntur ad gloriam aeternam; et consequenter ad hanc absolutam et exclusivam electionem, in tertio signo ille ordo eligitur, in quo hi soli perveniunt ad salutem. Eo ipso in secundo signo omnes reliqui absolute excluduntur a consecutione gloriae, et Deus debet eligere eum ordinem, in quo illi electi soli salvabuntur; non iam potest eligere ordinem, in quo alii quoque pervenirent ad aeternam gloriam: debet ergo, consequenter ad absolutam electionem in signo secundo eligere ordinem, in quo reliqui homines, qui ad hunc ordinem pertinent, non accipiunt donum perseverantiae, sed accipiunt gratias finaliter non efficaces, sive debet eligere ordinem, in quo omnes praeter illos in secundo signo electos moriuntur in peccato mortali. Exclusiva gratuita electio absoluta aliquorum, necessario est absoluta non electio reliquorum; et sicut absoluta electio ad gloriam est ante praevisa merita, absoluta quoque non electio reliquorum est in eodem signo, id est antecedenter ad praevisa eorum demerita: reprobatio negativa antecedens.

474. Argumentum 2. Voluntas condicionata aliquid conferendi non transit in voluntatem absolutam, nisi condicione impleta, vel ut impleta praevisa; atqui voluntas Dei adultis conferendi gloriam aeternam condicionata est hac condicione: si gloriam sibi merentur; ergo haec voluntas non transit in absolutam nisi praevisis meritis.

Ad maiorem: Si voluntas illa in antecedente signo iam esset absoluta, ergo independenter ab illa condicione, de facto voluntas non esset vere condicionata.

Ad minorem: Gloriam adultis promittit Deus tamquam praemium pro merito, coronam et bravium pro pugna et victoria; atqui quod ita Deus promittit, non vult absolute dare independenter ab illis meritis; ergo voluntas Dei adultis conferendi gloriam condicionata est: si eam sibi merentur.

Ultima maior fuse probatur in tractatu de merito: CONC. ARAUS., can. 18 (Denz 191); CONC. TRID., s. 6 cap. 16 (Denz 809); can. 26 (Denz 836); can. 32 (Denz 842); Matth 16, 27; Rom 2, 6; 1 Cor 3, 8; 9, 24 ss.; 2 Tim 4, 7; Iac 1, 12; 1 Petr 5, 4; Apoc 2, 7; 3, 5. Textus PATRUM vide apud R ser. 367.

475. Contra hoc argumentum obici solet:

  1. Vita aeterna promittitur non solum ut praemium, sed etiam ut hereditas; ergo ob talem titulum potest absolute esse volita sine respectu ad merita, et sic praedestinata ante praevisa merita.

Resp. dist. antec.: ut hereditas adultis danda si condiciones impletae sunt, conc.; danda sine respectu ad eorum merita, nego; par. dist. cons.: potest adultis ante praevisa merita esse praedestinata condicionate, conc.; absolute, nego. Rom 8, 17: Si autem filii et heredes, heredes quidem Dei coheredes autem Christi; si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

  1. Neque ex eo, quod merita nostra sint ex gratia, quidquam contra argumentum efficitur; nam etsi eo sensu merita sunt Dei dona, inde non sequitur, ut praedestinatio sit ante praevisa merita; solum sequitur, ut gloria mereri non possit meritis naturalibus, neque hoc in thesi affirmatur.

476. 3) Tota doctrina de merito, ex qua argumentatio procedit, est de ordine exsecutionis, in quo media sunt primum, et finis ultimum; quaestio de praedestinatione autem est quaestio de ordine intentionis, in quo finis est primum; ergo argumentatio est invalida.

Resp. a) Istius ordinis inversi intentionis nullum vestigium habetur in fontibus revelationis; sed ab eo abstrahendo valet: si Deus gloriam adultis actu non confert (ordo exsecutionis) nisi impletis condicionibus, impossibile videtur, quod sine respectu ad has condiciones absolute voluerit (ordo intentionis) eam conferre.

b) Inversus iste ordo non videtur concordare cum doctrina Patrum et Theologorum, qui ante exortam hanc opinionem scripserunt, et quorum doctrina est: eodem ordine dona Dei sunt praedestinata, quo in tempore conferuntur. Ita s. AUGUSTINUS, De praedest. Sanctorum, c. 10 nr. 19: « Inter gratiam vero et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero iam ipsa donatio » (ML 44, 974; R 1986). De dono perseverantiae, c. 16 nr. 39: « Immo cum constet alia Deum danda etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat, ut habeat » (ML 45, 1017; R 2001); nr. 60: « si qui sunt nondum vocati, pro eis ut vocentur oremus; fortasse enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eandem gratiam, qua velint atque efficiantur electi » (ML 45, 1029). S. THOMAS, In ep. ad Rom., c. 8, l. 6: « Circa ordinem autem praescientiae et praedestinationis dicunt quidam, quod praescientia meritorum bonorum et malorum est ratio praedestinationis et reprobationis, ut scilicet intelligatur quod Deus praedestinet aliquos, quia praescivit eos bene operaturos et in Christum credituros; et secundum hoc littera sic legitur: Quos praescivit conformes fieri imaginis Filii eius, hos praedestinavit. Et hoc quidem rationabiliter diceretur, si praedestinatio respiceret tantum vitam aeternam, quae datur meritis; sed sub praedestinatione cadit omne beneficium salutare, quod est homini ab aeterno divinitus praeparatum; unde eadem ratione omnia beneficia quae nobis confert ex tempore, praeparavit nobis ab aeterno. Unde ponere quod aliquod meritum ex parte nostra praesupponatur, cuius praescientia sit ratio praedestinationis, nihil est aliud, quam gratiam ponere dari ex meritis nostris et quod principium bonorum operum est ex nobis, et consummatio est ex Deo ». Ergo secundum s. Thomam eadem ratione praeparantur, qua conferuntur: qui dicit, ex meritis praeparantur, debet dicere propter merita conferuntur, et quae propter merita conferuntur, propter merita praeparantur; et, quae non propter merita conferuntur, neque propter merita praedestinantur. Idem principium enuntiat 1 q. 23 a. 5: ubi quaerit, utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis. « Sed contra est, quod dicit Apostolus ad Tit 3: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit: sicut autem salvos nos fecit, ita praedestinavit nos salvos fieri » .

c) Tota doctrina de ordine intentionis inverso ad ordinem exsecutionis in nostra quaestione nititur in principio, quod Deus in praedestinatione primo absolute debeat intendere finem, et deinde media ad illum finem eligere. Postea (nr. 506) ostendetur, principium in hac materia ita non recte applicari.

477. Argumentum 3. Sancti Patres docent, gloriam, vitam aeternam praeparatam esse post praevisa merita .

S. EPIPHANIUS, Adv. haeres. panarium, haer. 69 nr. 58, explicans Matth 20, 43 ait: « Non est meum dare vobis; sed si laboraveritis, paratum vobis erit a Patre meo » (MG 42, 293 s.).

S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Matth., hom. 80 nr. 2: « Hereditate possidete iam olim vobis debitum; antequam enim essetis, inquit, haec vobis parata erant, quia tales vos esse futuros sciebam » (MG 58, 719); cf. In Eph., hom. 1 nr. 2; In Rom., hom. 15 et 16.

S. CYRILLUS ALEXANDRINUS, In epist. ad Rom 8, 30: « Quos multo ante praevidit, quinam futuri essent, eos praedestinavit ad futurorum bonorum participationem, eosdemque vocavit, ut per fidem in ipsum iustificationem consequerentur, neque denuo iam peccarent » (MG 74, 828 s.).

S. HILARIUS, In psalm. 64 nr. 5: « Multi vocati sunt, sed pauci electi... Itaque non res indiscreti iudicii est electio, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus, beatus ob id, quia electione dignus. Scire autem nos convenit, in quam rem hic beatus fuerit electus, scl. in id quod sequitur: inhabitabit in tabernaculis tuis » (ML 9, 415).

S. HIERONYMUS, In Matth 25, ad verba v. 34-39 dicit: « Hoc iuxta praescientiam Dei accipiendum, apud quem futura iam facta sunt » (ML 26, 189). Ergo, quia praevidit eos ita acturos regnum illis paravit. Cf. Epist. 120 (ML 22, 1000).

S. AMBROSIUS, De fide, l. 5 c. 6 nr. 83: « Denique ad Patrem referens, addidit: quibus paratum est , ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est . Unde et apostolus ait: quos praescivit, et praedestinavit : non enim ante praedestinavit, quam praesciret, sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit » (ML 16, 665; R 1272). S. FULGENTIUS, Ad Monimum, l. 1 c. 24: « Ostensurus itaque Deus, quid reddendum praesciverit, et quid donandum, praedestinavit illos ad supplicium, quos a se praescivit voluntatis malae vitio discessuros; et praedestinavit ad regnum, quos ad se praescivit misericordiae praevenientis auxilio redituros, et in se misericordiae subsequentis auxilio esse mansuros » (ML 65, 171). De veritate praedestinationis, l. 3 c. 5: « Ad hanc praedestinationem pertinet et gratuita iustificatio Redemptoris, et iusta redditio iudicis; ad hanc praedestinationem pertinet misericordia quam Paulus consecutus est, ut fidelis esset; et corona iustitiae, quam reddet ei Dominus in illa die iustus iudex, non solum autem Paulo, sed et omnibus, qui diligunt adventum eius... quibus sicut per misericordiam praeparavit gratuitum iustificationis donum, ita per iustitiam praeparavit aeternae iustificationis praemium. Opus itaque gratiae in omnibus praedestinatis gratuita misericordia inchoatur, et iusta retributione perficitur » (ML 65, 655).

Cf. etiam quae supra (nr. 455 ss.) allata sunt, quomodo s. PROSPER defendat doctrinam s. AUGUSTINI, quod reprobationem antecedentem non docuerit; hoc autem includit, praedestinationem ad gloriam praecise sumptam non esse ante praevisa merita.

478. Sed Patres forte intelligendi sunt de ordine exsecutionis, non vero de ordine intentionis?

Resp. Patres clare loquuntur de praedestinatione, praeparatione vitae aeternae, gloriae caelestis, non autem de collatione; praeterea iure afferri quoque possent textus ss. Patrum, qui sunt de ordine exsecutionis, quia Patribus ignotum erat, quod alia ratione beneficia praedestinarentur, et alia conferrentur.

479. Argumentum 4. Si independenter et sine ullo respectu ad cooperationem hominis sors eius aeterna absolute est decreta:

a) Non iam intelligitur monitum: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata » . Nam tale monitum sensum non habet, si ingredi ad vitam vel non ingredi ad vitam independenter ab observatione mandatorum iam absolute decretum est.

b) Stimulus ad bene operandum et laborandum deest. Nam facile homo sibi dicit: Sine respectu ad opera mea aut sum absolute praedestinatus ad determinatum gradum gloriae, aut non praedestinatus; si prius, Deus consequenter ad hoc decretum vitam meam sic instituet, ut istum gradum gloriae acquiram; si alterum, labor meus nihil iuvat, nam Deus consequenter ad antecedentem absolutam exclusionem a gloria curare debet et curabit, ut tandem peccem et in statu peccati moriar. Cuius considerationis vis augetur in systemate praedeterminationum physicarum.

c) Fiducia in Deum est impossibilis . Spes enim acquirendi vitam aeternam supponit in Deo condicionatam saltem voluntatem salvificam, et exsistentia huius voluntatis speranti nota esse debet. Si autem antecedenter ad praevisum statum finalem pars hominum absolute ad gloriam praedestinatur, et reliqui absolute ab efficaci electione ad gloriam excluduntur, in eodem signo erga hos omnes voluntas salvifica cessat; cum autem nemo sciat, utrum sit praedestinatus necne, nemo quoque scit, utrum Deus erga ipsum veram voluntatem salvificam habeat; ergo fundamentum spei cessat, spes est impossibilis.

480. Posset quis dicere: Haec valent in omni sententia; nam de singulis hominibus omnino constat, utrum salventur, necne, neque quidquam in hac re mutari potest. Sed respondendum est: in sententia opposita hoc constat sine respectu ad cooperationem vel non cooperationem hominum, et voluntas seria salvifica erga reprobos iam cessat in eodem signo rationis, quo praedestinati absolute et exclusive ad gloriam eliguntur; in nostra autem sententia praecise oppositum valet. Rationes autem supra allatae non procedunt ex solo facto, iam constare Deumque certo scire, qui salvantur, et qui non salvantur; sed ex eo quod Deus antecedenter ad praevisa merita absolute decreverit, hos salvandos illos vero absolute excluserit, et consequenter ad absolutam hanc volitionem vitam illorum hominum ita instituat, ut ad gloriam, vel non ad gloriam perveniant. Si autem, ut in nostra sententia, voluntas salvifica universalis manet usque ad finalem impaenitentiam, et praedestinatio ad gloriam praecise sumpta post praevisa merita est, pro omnibus viatoribus vere manet fundamentum spei, stimulus ad bene operandum; et monitio: si vis ad vitam ingredi, serva mandata, verum et plenum suum sensum retinet.

481. Sed qui defendunt praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita, salutem a solo Deo expectant, alii vero etiam a propria cooperatione; atqui salus nostra in manu Dei est certior, quam in manu nostra; ergo prior doctrina magis ad fiduciam excitat. Recte respondet PESCH : « Estne id verum? Sors tua in manu Dei est sine dubio certissima; sed si haec sors est exclusio tua antecedens a beatitudine, quid tunc in manu Dei certum est? Tua aeterna damnatio, idque independenter a tuis demeritis. Negative reprobatus non solum non potest totam spem in Deo ponere, sed plane nullam veram spem, quia vera spes non fallit, fallit autem negative reprobatum sua spes, si quam habet, adipiscendi per suam cooperationem cum gratia vitam aeternam. Recte igitur molinistae multo magis consolatoriam censent doctrinam, secundum quam nemo antecedenter aut reprobatus aut praedestinatus est, sed quivis accipit gratiam, qua bene utens habebit vitam aeternam ». Fiat contio ad populum de reprobatione antecedente negativa, quae, ut argumento primo ostensum est, necessario cum praedestinatione ad gloriam ante praevisa merita habetur, et statim apparebit, quam consolatoria sit haec doctrina, quantopere fiduciam in Deum excitet et ad bene operandum instimulet.

Argumenta sententiae oppositae.

482. In his argumentis bene attendendum est, utrum vere illud probetur, de quo proprie est quaestio. Non sufficit ostendere praedestinationem esse gratuitam, sed probari debet praedestinationem ad gloriam praecise sumptam esse antecedentem ad praevisa merita et quod consequenter ad praedestinatam gloriam Deus gratiam, merita eligat.

483. Rom 8, 28-30 . Christus peccatum eiusque regnum devicit, peccatum destructum est, mors superata est, caro quidem insurgit adhuc contra spiritum, sed cum gratia Christi, certa nobis erit victoria. Spiritum non servitutis in timore, sed adoptionis filiorum accepimus, filii Dei sumus, heredes Dei, coheredes Christi, « si tamen compatimur, ut et conglorificemur » (8, 17). « Spe salvi facti sumus » (8, 24); « per patientiam exspectamus » (8, 25); « Spiritus adiuvat infirmitatem nostram » (8, 26). Hinc non timendum sed firmiter in Deo sperandum est. Et v. 28-30 Apostolus firmum huius fiduciae motivum inducit: « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ».

« Iis qui secundum propositum vocati sunt (sancti) »: non restringit « diligentibus », quia sic argumentatio Pauli non valeret neque ullum fundamentum talis restrictionis est in textu; ergo hi vocati iidem qui diligentes; vocati: qui a Deo efficaciter ad fidem et gratiam vocati sunt, plerumque idem quod: christiani; secundum propositum: multi Graeci (ORIGENES, CHRYSOSTOMUS, THEODORETUS, OECUMENIUS, THEOPHYLACTUS; cf. FRANZELIN, pag. 742, LAGRANGE) intelligunt propositum, voluntatem hominis, unde id quoque apparet, qualem ordinem inter praescientiam et praedestinationem intelligere debuerunt; sed propositum (Rom 9, 11; Eph 1, 5. 11; 2 Tim 1, 9) semper significat voluntatem divinam aeternam conferendi in tempore bonum supernaturale. Sequitur quid fecerit Deus pro diligentibus eum, pro vocatis: praescivit, refertur ad intellectum « praescientia importat solam notitiam futurorum, sed praedestinatio importat causalitatem quandam respectu eorum » (S. THOMAS in h. l.); quod praescire significet amare, eligere vel praedefinire gratis affirmatur; praedestinavit: haec vox praeterea occurrit: Act 4, 28 Pilatus et Herodes in Christo fecerunt, quae consilium Dei decreverat; 1 Cor 2, 7 de sapientia Dei in mysterio incarnationis, quam praedestinavit Deus in gloriam nostram; Eph 1, 5 praedestinavit in adoptionem filiorum; v. 11 sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius ; sensus ergo est: antea definivit, decrevit, et quidem Act 4; 1 Cor 2 de decreto absoluto, efficaci, ergo de voluntate consequente; eodem sensu, ut videtur, Eph 1 intelligendum est; fortasse etiam Rom 8 intelligi potest de decreto absoluto, ergo de voluntate consequente; non autem ab omnibus ita intelligitur; obiectum generatim est res ad salutem pertinens; hoc loco: conformes fieri imaginis Filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: alii (Patres graeci, PRAT) de conformitate per gratiam, filiationem adoptivam; alii (CORNELY, LAGRANGE) de conformitate cum corpore Christi glorioso; alii de iustitia in hac vita et de gloria futura (TOLETUS). « Conformitas igitur, ad quam praedestinati dicuntur, ex contextu ipso duplex est seu potius triplex, ut fiant conformes similitudini mortis eius compatiendo, et eius glorificationi per conglorificationem hic inchoatam, illic consummandam » (FRANZELIN). S. THOMAS: « Sicut enim Deus suam naturalem bonitatem voluit aliis communicare, participando eis similitudinem suae bonitatis, ut non solum sit bonus, sed etiam auctor bonorum, ita Filius Dei voluit conformitatem suae filiationis aliis communicare, ut non solum sit ipse Filius, sed etiam primogenitus filiorum; et sic qui per generationem aeternam est unigenitus, secundum illud Ioan 1, 18: Unigenitus qui est in sinu Patris, secundum collationem gratiae sit primogenitus in multis fratribus. Apoc 1, 5: Qui est primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Habet igitur Christus nos fratres, tum quia nobis similitudinem suae filiationis communicavit, sicut hic dicitur, tum quia similitudinem nostrae naturae assumpsit, secundum illud Hebr 2, 17; Debuit per omnia fratribus assimilari » (In ep. ad Rom. cap. 8 lect. 6). Quos autem praedestinavit, hos et vocavit ... iustificavit ... glorificavit, i. e. vocavit ad fidem, ad gratiam iustificationis; glorificavit: estne intelligenda gloria in hac terra per adoptionem (CHRYSOSTOMUS), an gloria finalis, an utrumque? S. THOMAS: « hos et magnificavit, et hoc dupliciter, scilicet uno quidem modo per profectum virtutis et gratiae, alio autem modo per exaltationem gloriae ».

484. Quomodo his verbis doceatur praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta ante praevisa merita, difficile intelligitur. Si dicitur, vocatos secundum propositum (v. 28) esse solos praedestinatos ad gloriam, statim quaeritur: estne obiectum propositi gloria praecise sumpta, an fides, iustificatio, an tota series donorum supernaturalium? estne propositum ante praevisa merita? et tandem quomodo probatur, vocatos secundum propositum esse omnes et solos praedestinatos, qui de facto perveniunt ad aeternam salutem? Si vero dicitur: praescivit (v. 29) significat praedilexit, praediligendo elegit absolute ad gloriam, eosque praedestinavit, respondetur: gratis asseritur, praescire illam habere significationem; et si admitteretur illa significatio (quae tamen non conceditur), ubi in textu continetur illam praedilectionem esse sine respectu ad merita? et si ulterius admitteretur esse ante praevisa merita, ubi dicitur in textu, praedestinationem esse ad gloriam praecise sumptam, non autem ad fidem, iustificationem vel esse praedestinationem completam? Ut argumentum habeatur, non sufficit quod verba textus fortasse possent ita intelligi, sed ostendendum est, quod debeant ita intelligi. Immo facilius forte textus intelligi posset, ut eum intelligunt s. AMBROSIUS, CHRYSOSTOMUS, scl. quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit; vel quos gratis ab ipso vocatos praescivit diligentes ipsum, in tribulationibus patientes et firma spe exspectantes, eos praedestinavit ad conformitatem cum Christo; et sic textus praeberet argumentum pro praedestinatione ad gloriam post praevisa merita.

485. His consideratis dicendum videtur: a) ipsa verba textus sola in se considerata in utramque sententiam exponi possunt; verba textus sola directe nihil dicunt de nostra quaestione; b) si consideratur contextus proximus, intentio apostoli exhortandi et proponendi motiva ad firmam in Deo fiduciam, non iam videtur admitti posse explicatio de praedestinatione ad gloriam praecise ante praevisa merita; nam mira esset exhortatio ad firmam spem, ad tolerantiam laborum et passionum, ad manendum in dilectione Dei, si eis diceret: sine respectu ad huiusmodi opera Deus absolute decrevit partem salvandi, partem excludendi ab aeterna salute ; c) tandem considerando doctrinam quoque de voluntate Dei salvifica universali illa explicatio omnino excluditur.

486. Rom. 9-11 , magnam difficultatem apostolus tractat, quod Deus Messiam et salutem promiserit Israelitis, nunc autem maior pars populi electi salutem reiciat, cum plurimi gentiles Evangelium amplectantur. Sed hoc non est contra promissionem Dei, non enim omnes qui carnaliter descendunt ab Abraham sunt filii promissionis, sed ex illis libere Deus elegit, et quidem ex filiis Abraham filios Isaac (v. 7-9), et ex filiis Isaac filios Iacob (v. 10-13); et sic ne omnes quidem qui sunt ex Israel, ii sunt Israelitae (v. 6). Deus ita libere elegit, quod maxime apparet in exemplo filiorum Isaac, ubi propositum Dei electivum factum non est ex operibus, sed ex vocante. « In neutro textu allegato (scl. Gen 25, 23; Mal 1, 2, 3) de gratia interna ad sanctificationem pertinente ac multo minus de salute aeterna praecise ac per se spectata sermonem esse, ex verbis et contextu Geneseos et Malachiae tam clare elucet, ut non intelligatur, quomodo aliqui eis directe doceri putaverint, Deum alios (uti Iacobum) ante omnem meritorum praevisionem ad aeternam beatitudinem praedestinasse, alios (uti Esau) ante eorum peccata praevisa odio habuisse ideoque ab aeterna gloria exclusisse ac reprobasse. Proxime ac directe (simili modo ac v. 7) de sola hereditate temporali et de admissione ad foedus promissionum, quod Deus cum Abraham pepigit, minori fratri per gratiam electionis concessa agitur. Exemplum autem hoc, aeque ac praecedens (vv. 7-9), Apostolus utique affert, ut altioris ordinis veritatem doceat, quae utroque typice praefiguretur... Praedicta enim illa electione Deus significare voluit, admissionem ad novum quoque foedus eiusque bona non a sanguinis iure aut a praevisis operibus, sed a gratuita sua electione dependere » (CORNELY, in h. l.). Ita v. 6-13 ex historia patriarcharum ostendit a gratuita Dei vocatione pendere admissionem ad promissionem, et hinc partialem reiectionem Iudaeorum et vocationem multorum ethnicorum non esse contra promissiones Dei: verbum Dei non excidit (v. 6).

487. Sed nulla in hac re iniquitas Dei, nulla iniustitia; nam, uti apparet in s. Scriptura, Deus liber est et in exhibenda misericordia (v. 15) et in beneficiis suis negandis (v. 17); et ad primum concludit (v. 16): ergo misericordiam consequi non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. « Conclusione sua ergo id unum docet, electionem ac vocationem ad novae oeconomiae bona esse meram gratiam, quam nemo, neque Iudaeus neque ethnicus, viribus liberi sui arbitrii aut operibus suis naturalibus sibi acquirere aut merere possit » (CORNELY).

Post alterum testimonium s. Scripturae (v. 17) generalem infert conclusionem (v. 18): ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat. Deus Pharaonem non induravit positive sed « Deus eum indurare dicitur, quatenus plagas cessare fecit, quamvis praevideret, illa cessatione Pharaonem iterum fore contumacem; re autem rex ipse suo divinorum beneficiorum abusu sese indurasse dicendus est. Ceterum Apostolus hoc Pharaonis exemplum haud sine ratione elegit. Sicut enim illo tempore inter eorundem miraculorum testes alii quidem (uti Israelitae) ad fidem in Deum adducebantur aut in ea confirmabantur, alii autem (ut Pharao et Aegyptii) in contumaci sua rebellione contra Deum obfirmabantur, ita Pauli tempore inter Israelitas ipsos alii miraculis Christi Apostolorumque spectatis Evangelium receperant benedictionumque messianicarum participes facti erant, alii vero, quamquam eadem miracula viderant, sua ipsorum culpa Evangelium miraculis illis confirmatum respuerunt et sese ipsi in rebellione contra Messiam suum obduraverunt » (CORNELY). Haec autem induratio non est extra providentiam divinam, sed factum indurationis a Deo ad sapientissimos fines ordinatur, scl. apud Pharaonem, ut ostendat in ipso virtutem suam (v. 17), occasione autem rebellionis partis Iudaeorum alii consecuti sunt misericordiam Dei (11, 30 s.).

488. Ex verbis: quem vult indurat, oritur difficultas (v. 19): nemo potest voluntati Dei resistere; quo iure ergo Deus conqueri potest de hominibus; nam faciunt id quod Deus vult. Antequam respondeat directe (22 ss.), apostolus condicionem creaturae homini in memoriam revocat, cui ius non est disputandi cum creatore de providentiae ordine (v. 20): « Immo potius, o homo, (responde tu) tu quis es qui obloqueris Deo? ». Et illustrat per simile notum figuli et figmenti (v. 21). « Porro similitudo figuli pro arbitrio suo vasa formantis ex Vet. Test. libris a Paulo transumpta esse ab omnibus conceditur; a prophetis autem ad supremum Dei dominium perfectamque libertatem, qua res humanas disponit ac regit, asserendam vel potius ad humile piumque obsequium silentiumque inculcandum adhibetur, quo homines rerum ordinem a Deo libere pro suo beneplacito stabilitum venerari, ab eo diiudicando autem et vituperando sese abstinere tenentur. Hic igitur similitudinis sensus ac finis neophytis romanis percognitus erat ideoque statim ac sua quasi sponte sese illis offerebat, quando eam hic adhibitam legebant. Quare optimo iure concludimus, hunc sensum et finem etiam ab Apostolo esse intentum totamque similitudinis vim in eo solo esse, ut manifestet, quam absurdum et quam turpe sit, quod homuncio divinum providentiae ordinem in iudicium vocare et iniustitiae arguere audeat » (CORNELY).

489. Deinde (v. 22 ss.) directe respondet ostendendo rationem agendi divinam: « Sin autem Deus volens ostendere iram et notum facere id quod potest, sustinuit in multa longanimitate vasa irae apta in interitum, et (si Deus ita agit) ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex Gentibus ». Deest apodosis, quae cum CORNELY facile ita suppletur: « quid tunc dices? num tunc quoque Deum peccatores induratos increpantem iniustitiae arguere audebis? ». Apta, κατηρτισμένα, non passivum uti Calvinus: a Deo aptata in interitum, sed medium: qui se ipsos aptaverunt ad interitum: si ergo Deus, qui in multa longanimitate vasa irae, quae se ipsos ad interitum aptaverunt, et quae tempore ad paenitentiam concesso ad maiorem impaenitentiam, indurationem abutuntur (cf. Pharaonem, Iudaeos incredulos), huiusmodi peccatores vituperat vel punit, non iniuste agit. Similiter nulla iniustitia, si Deus non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus vocavit ad fidem, vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam scl. vocando ad fidem, conferendo gratiam. Ita prophetae annuntiaverunt, promissiones non ad omnes et solos Iudaeos pertinere, sed gentiles quoque ad regnum messianicum vocari (v. 25, 26) et maiorem partem Iudaeorum non pervenire ad salutem (v. 27 ss.), sed non sine culpa (9, 30 ss., 10, 21). Attamen non simpliciter Deus populum suum repulit (11, 1 ss.), neque gentes gloriari debent adversus Iudaeos (11, 13 ss.); Iudaei quoque convertentur (11, 25 ss.). Israel et gentes ex consilio divino ita ad fidem adducuntur, ut sibi mutuo sint auxilio: « Deus enim, etsi nunc Israelem ad gentium utilitatem excaecari permiserit et ad tempus reiecerit, fidelis tamen ea servabit quae patribus eorum olim promisit (11, 28. 29). Nam sicut gentibus infidelibus praesentem Israelis infidelitatem occasionem esse voluit, qua misericordiae suae participes fierent, ita Israeli nunc infideli fidem gentium aliquando occasionem fore vult, qua et ille misericordiam consequatur (30. 31). Hac quippe ratione utrosque ex infidelitate eruere vult, ut erga utrosque eandem exhibeat misericordiam v. 33 » (CORNELY in 11, 24 ss.). « Conclusit enim Deus omnia (omnes, Iudaeos et gentiles) in incredulitate, ut omnium misereatur. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen ».

In tota hac parte s. Paulus nullibi loquitur de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta, multo minus dicit eam esse ante praevisa merita, sed sermo est de gratuita vocatione ad fidem et gratiam.

490. Pro praedestinatione ad gloriam praecise sumpta ex Rom 9 ita forte argui posset:

Secundum doctrinam s. Pauli aliqui a Deo independenter ab operibus praevisis absolute eliguntur ad gloriam, aliis omissis; ergo docet praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita.

Prob. Antec.: 9, 11 s. Iacob eligitur, non ex operibus sed ex vocante, ut propositum Dei electivum maneat; atqui licet in vocatione ipsius Iacob proxime de bonis temporalibus agatur, s. Paulus tamen applicat ad vocationem ad bona ordinis supernaturalis, et speciatim ad ipsam gloriam, scl. ad vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (v. 23).

Resp. Nego antecedens; et ad eius probationem: Conc. Mai.; dist. min.: s. Paulus applicat ad vocationem gratuitam in ordine supernaturali, et quidem ad fidem et gratiam, conc.; ad gloriam praecise, nego; et ad rationem additam ex v. 23: probandum est 1) gloriam eo loco intelligendam esse exclusive de gloria praecise sumpta; 2) praeparare esse intelligendum de praedestinatione et non de illa praeparatione ad gloriam, quae consistit in efficaci vocatione ad fidem et in collatione gratiae.

Ceterum notandum, quod in typo (Iacob) tum decretum electivum, tum exsecutio est gratuita, non ex operibus; si ergo, uti argumentum vult, haec gratuitas applicatur ad praedestinationem ad gloriam praecise, ante praevisa merita, dicendum est, tum decretum electivum ad gloriam praecise, tum exsecutionem esse gratuitam, i. e. collationem gloriae non esse ex operibus; quod est haereticum.

491. Si quis vellet arguere ex comparatione figuli et figmenti ad praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita, dicendum: 1) s. Paulus comparationem adhibet ad ostendendum, hominis non esse disputare cum Deo de eius providentia; et sic de praedestinatione vel reprobatione non est sermo; 2) si autem applicaretur ad praedestinationem, sequeretur falsum. Figulus enim vasa in honorem et vasa in contumeliam positiva actione fingit, erga vasa contumeliae non mere negative se habet, ea relinquendo in massa; applicando ad praedestinationem et reprobationem sequeretur eodem modo, quo praedestinatio ad gloriam ante praevisa merita, ita quoque positiva reprobatio ante demerita, quae esset haeresis calviniana.

492. Arguitur quoque ex Eph. 1, 3 ss.: elegit nos, ut essemus sancti, non quia sumus sancti; praedestinavit nos secundum propositum voluntatis suae: sorte (v. 11) vocati sumus (non ex meritis); quae omnia indicant gratuitam electionem et praedestinationem.

Resp. Ut argumentatio sit valida, ostendi debet sermonem esse de praedestinatione ad gloriam praecise, eamque esse ante praevisa merita. Nunc autem in ipso hoc textu indicatur obiectum electionis « ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius »; et obiectum praedestinationis: « in adoptionem filiorum » i. e. efficax vocatio ad fidem Christi et iustificationis gratiam, quae omnino sunt gratuita. De praedestinatione vero ad gloriam praecise sumpta nihil dicitur .

493. In s. Scriptura sermo est de electione divina, de electis; atqui electio est gratuita; nam electio praesupponit aequales, inter quos fit discretio per ipsam electionem; ergo.

Resp. Ad Mai.: Electi sunt plerumque Christiani, qui a Deo ad gratiam fidei electi sunt (Col 3, 12; 2 Tim 2, 10; Tit 1, 1; 1 Petr 1, 1; 2, 9), quin eo ipso iam dicatur, eos omnes de facto salvari; ita quoque designari possunt ii, qui de facto salvantur (Matth 24, 22. 24. 31 = Marc 13, 20. 22. 27), attamen ne in his quidem sermo est de electione ad gloriam praecise sumpta.

Ad min.: Electio potest esse gratuita, conc. vel transm.; debet esse gratuita, nego. S. HILARIUS: « Itaque non res indiscreti iudicii est electio, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus, beatus ob id, quia electione dignus » (supra nr. 477); loquiturque s. Hilarius de electione ad gloriam. S. BONAVENTURA dilectionem Dei, quae respicit voluntatem consequentem, qua diligit omnes salvandos, dicit electionem. Voluntas autem consequens sec. s. Bonaventuram « pendet ex nostra causa » (supra nr. 447). Ut argumentum sit efficax, probandum est, electionem ad gloriam praecise sumptam esse secundum s. Scripturam gratuitam. Fingere autem sibi aliquem conceptum electionis, quae ex natura sua sit gratuita, et secundum talem conceptum explicare s. Scripturam, est petere principium. Sic Matth 24, 22. 24 « nihil dicitur, cur isti sint electi, utrum propter bona opera an gratuito. Reapse gratuito electi sunt ad gratiam, sed propter bona opera ad gloriam » (PESCH, nr. 386). Plura « argumenta » ex s. Scriptura cum explicatione vide apud DE SAN II.

494. Pro sententia praedestinationis ad gloriam praecise sumptae ad doctrinam s. AUGUSTINI provocatur. Et sine dubio auctoritas eius esset pro hac sententia, ut notat FRANZELIN (pag. 681), si textus afferri possent, qui clare agunt 1) de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta, non vero de praedestinatione ad gratiam fidei, iustificationis, bonorum operum, perseverantiae; 2) qui ostendunt inter praedestinationem ad gratiam et praedestinationem ad gloriam illum ordinem intercedere, quod antecedens praedestinatio gloriae sit norma praedestinationis meritorum et gratiae; 3) qui a praedestinatione ad gloriam praecise sumpta excludunt non solum meritum humanum naturale, sed etiam meritum supernaturale auxilio gratiae acquisitum. Tales vero textus non afferuntur, neque umquam s. Augustinus diversum illum et inversum ordinem intentionis et exsecutionis docuit, sed, ut supra (nr. 476) ostensum est, eodem ordine dona praedestinantur, quo conferuntur. Neque de hac re disputatio illi erat cum pelagianis et Massiliensibus, sed contra eos defendit necessitatem gratiae et gratuitatem gratiae et gloriae simul, qua gratuitate negatur meritum humanum naturale.

495. Sed, et ita forte institui posset argumentum, secundum s. Augustinum totum genus humanum post peccatum protoparentum est massa perditionis, massa damnata, in qua Deus sine iniustitia omnes relinquere potuit. Aliquos misericordia sua Deus ex illa massa separavit, et hi salvantur; alii vero pereunt, quia non sunt discreti ab illa massa perditionis.

496. De correptione et gratia, c. 7: « Quae cum ita sint, corripimus tamen eos, iusteque corripimus, qui cum bene viverent, non in eo perseverarunt. Ex bona quippe in malam vitam sua voluntate mutati sunt, et ideo correptione (sunt digni); et si nihil eis correptio profuerit, sed in vita perdita usque ad mortem perseveraverint, etiam divina in aeternum damnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut modo dicunt: Quare corripimur? ita tunc: Quare damnamur, quandoquidem ut ex bono reverteremur ad malum, perseverantiam non accepimus, qua permaneremus in bono? nullo modo hac excusatione a iusta damnatione se liberabunt. Si enim, sicut veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt, qui poterunt dicere, non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit » , quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt: Perseverantiam non accepimus? Iustior enim videtur excusatio dicentium: Non accepimus audientiam, quam dicentium: Non accepimus perseverantiam; quoniam potest dici: Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseverares si velles; nullo modo autem dici potest: Id quod non audieras, crederes si velles.

497. « Ac per hoc et qui Evangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt, et qui Evangelio audito venire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit: Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo , et qui per aetatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepto mortui perierunt, non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, in sanguine secundi Adam iustificati gratis. Itaque cum audimus: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ab illa perditionis massa, quae facta est per primum Adam, debemus intelligere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Salvatoris accepit ... »

498. « Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Evangelium, et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur , usque in finem perseverant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in viam, quam reliquerant, redeunt, et nonnulli accepta gratia in qualibet aetate periculis huius vitae mortis celeritate subtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui vasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia » . Non enim sic sunt vocati, ut non essent electi; propter quod dictum est: Multi enim vocati, pauci vero electi : sed quoniam secundum propositum vocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum ...

499. « Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset, Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subvertere, mox auditum est: Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Scivit Dominus qui sunt eius . Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat, iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos vitae huius finis inveniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum vocati, ac per hoc nec electi; sed in eis vocati, de quibus dictum est: Multi vocati; non in eis, de quibus dictum est: pauci vero electi. Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus qui futuri sint, non ab illo, qui eos novit non habere perseverantiam quae ad beatam vitam perducit electos, scitque illos stare, ut praescierit esse casuros » (ML 44, 923 ss.).

500. Doctrinam hanc s. Augustini aliqui intelligunt de reprobatione antecedente (negativa), cui correspondere debet praedestinatio ad gloriam ante praevisa merita supernaturalia; concedunt eum hanc doctrinam non ab initio proposuisse, sed versus finem vitae eam vel proposuisse vel valde in eam inclinasse. Alii vero negant doctrinam intelligendam esse de reprobatione negativa sed dicunt eum proponere doctrinam catholicam indubitatam et ab omnibus admissam, neminem scilicet e statu peccati et reatu aeternae damnationis erui, nisi misericordia et gratia Dei plane indebita, haec autem est quaestio omnino alia ab illa, num reprobatio adultorum sit sine respectu ad eorum demerita et praedestinatio adultorum ad gloriam praecise sumpta sine respectu et antecedenter ad eorum merita supernaturalia praevisa .

501. Ergo non constat, s. Augustinum umquam praedestinationem ad gloriam praecise sumptam ante praevisa merita docuisse; sed etiamsi probaretur, eum hanc sententiam in fine vitae proposuisse, non tamen eius auctoritas ut doctoris gratiae ab Ecclesia approbati in favorem huius doctrinae invocari posset; nam quoad hoc Ecclesia numquam doctrinam s. Augustini approbavit, multo minus suam fecit. In « Indiculo » Caelestini dicitur: « Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere, quia ad confitendum gratiam Dei, cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas Apostolicae Sedis nos scripta docuerunt » (Denz 142). Et cum a Iansenistis exaggeraretur auctoritas s. Augustini, damnata est propositio: « Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam Pontificis bullam » (Denz 1320). Verba autem Caelestini Innocentius XII ad nostram praecise quaestionem applicat. Cum enim Academia Lovaniensis (7 Mai 1693) rogasset summum Pontificem, ut sibi liceret continuare doctrinam Maiorum suorum de gratia et praedestinatione, et ut a S. Sede declararetur, doctrinam de gratia per se efficaci et praedestinatione ante praevisa merita nullis hactenus emanatis Apostolicis Decretis damnatam et enervatam esse, Innocentius XII (1694) dixit: « Qua in re vestram erga S. Petri Cathedram observantiam summopere laudamus. Verum quia, ut S. Caelestinus ad episcopos Galliae rescripsit, profundiores difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere; nec arbitramur opportunum, ut in praesens habeatur exactior illa de divinis auxiliis tractatio, quae a praedecessoribus nostris Clemente VIII et Paulo V instituta; quia ad confitendam gratiam Dei, cuius operi et dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid Apostolicae Sedis scripta docuerunt » .

502. S. THOMAS, ad quem defensores praedestinationis ad gloriam ante praevisa merita provocant, hanc opinionem non docuit .

  1. Praedestinatio simpliciter apud s. Thomam numquam est praedestinatio ad gloriam praecise, sed semper ad gratiam et gloriam i. e. praedestinatio complete spectata; ergo, cum dicit praedestinationem esse gratuitam, non esse ex meritis, intelligendus est de praedestinatione complete sumpta .

  2. Concedit autem, si quis vult considerare praedestinationem solum relate ad unum eius effectum, scl. vitam aeternam, rationabiliter dici, Deum aliquos praedestinare, quia praescivit eos bene operaturos (In ep. ad Rom. cap. 8, lect. 6; vide supra nr. 476; cf. 1 q. 23 a. 5; In ep. ad Eph. c. 1 lect. 1) . Haec autem est doctrina de praedestinatione ad gloriam praecise sumpta post praevisa merita.

  3. Quae in doctrina Bañezianorum fundamentalia sunt, s. Thomas non habet:

a) terminus voluntatis salvificae antecedentis est status finalis hominis (supra nr. 448 ss.);

b) hinc non defendit reprobationem negativam antecedentem (cf. PESCH nr. 432 ss.);

c) ad probandam gratuitatem praedestinationis non applicat principium fundamentale Scoti et Bañezianorum, quod scl. Deus prius debeat absolute velle gloriam hominis ut finem, et deinde merita et gratiam ut media ad hunc finem (de quo principio nr. 505); sed gratuitatem praedestinationis probat ex gratuitate gratiae ;

d) hinc nihil quoque habet de inverso ordine intentionis et exsecutionis, praedestinationis et collationis .

503. Mannens rationes, quibus apparet in doctrina s. Thomae contineri praedestinationem ad gloriam praecise sumptam esse post praevisa merita, ita comprehendit: « Non enim semel tantum aut unica ratione sed multoties et variis modis hanc doctrinam docet atque inculcat. Eam implicite tradit tam in clarissima doctrina de voluntate absoluta salutis hominum consequente praescientiam ipsorum dispositionum et operum, quam in principio proximo aequalitatis ordinis praedestinationis et exsecutionis salutis humanae. Eam supponit tum quando docet gloriam aeternam non esse gratuitam nisi in gratia seu radice merendi, tum quando gratuitatem praedestinationis non ex gratuitate gloriae sed ex gratuitate gratiae unice repetit. Eam demum luculentissime declarat, quando pluribus docet, gloriam etiam qua praedestinatam habere rationem meritoriam in operibus gratiae, praedestinationem includere voluntatem consequentem, quae respicit opera tamquam causam meritoriam gloriae, praedestinationem praesupponere praescientiam futurorum, quae ex parte creaturae liberae ad effectus praedestinati impletionem tamquam motivum praerequiruntur » (pag. 151).

504. Sed secundum s. THOMAM (1 q. 23 a. 4) hic ordo est statuendus ; dilectio, electio, praedestinatio; hinc argumentum: Gratuita dilectione Deus aliquos efficaciter eligit ad gloriam, et consequenter praedestinat illis media, gratias efficaces, merita, quibus ad hanc gloriam perveniant; atqui haec est ipsa doctrina de praedestinatione ad gloriam ante praevisa merita; ergo.

Resp. 1) Art. 5 huius quaestionis, in quo s. Thomas, explicite de gratuitate praedestinationis agit, eam probat ex gratuitate gratiae.

  1. Argumentatio ex art. 4 esset forte valida, si electio a s. Thoma consideraretur incomplete, scl. ad gloriam; et si praedestinatio similiter consideraretur incomplete, scl. ad media, gratias efficaces et merita; de facto autem s. Thomas explicite dicit terminum electionis gratiam et gloriam (ad 1), ita ut electio et praedestinatio eosdem habeant terminos: gratiam et gloriam. S. Thomas, uti generatim theologi saec. 13 considerat praedestinationem complete .

505. RATIONE sententia opposita ita probari solet: « Prima ratio fundamentalis. Quicumque prudenter et ordinate agit, prius intendit finem, quam media. Atqui Deus prudenter et ordinate agit, et merita sunt media, gloria est finis. Ergo prius intendit gloriam quam merita. (Hic a. 4 o. et q. 6 et verit., a. 1 o) » . Haec est ratio quam primo explicite in hac re Scotus videtur applicasse (supra nr. 405) .

Resp. Dist. Mai.: finem a se ipso assequendum prius absolute intendit quam media necessaria, conc. vel transm.; finem, i. e. id quod alicui alii proponit ut finem ab alio appetendum eique ut praemium communicandum prius intendit quam media, subd.: prius intendit condicionate, conc.; prius intendit absolute, nego.

Ad minorem: Concedo primam partem; contrad. minoris alteram partem: gloria hominis (beatitudo) est finis Deo vel a Deo assequendus, nego; est finis a Deo homini propositus, conc.

Ergo Deus debet gloriam prius velle condicionate, voluntate antecedente, non autem absolute. Deus vult, ut omnes adulti meritis supernaturalibus vitam aeternam mereantur, et vult illis gloriam dare, si eam mereantur; propterea concedit illis auxilia, ut eam mereri possint; praevisis meritis absolute eam dare vult. In hac re non semper satis attenditur beatitudinem hominum pro Deo non habere rationem finis. Status termini hominis non magis pro Deo habet rationem finis, quam status viae.

Obiectiones

506. 1. Ratio principalis contra reprobationem antecedentem negativam et praedestinationem ad gloriam ante praevisa merita in eo esse dicitur, quod illa doctrina cum voluntate Dei salvifica universali, qualis in fontibus apparet, componi non posse videatur (nr. 453; 470); atqui eadem ratio videtur urgeri posse contra nostram sententiam; ergo illa ratio non videtur efficax.

Prob. min. Si cum voluntate Dei salvifica universali componi non potest, quod Deus antecedenter ad demeritum praevisum aliquem absolute a gloria, vel efficaci electione ad gloriam libere excludit, eodem modo pugnare videtur cum hac voluntate salvifica universali, quod antecedenter ad demeritum praevisum gratiam mere sufficientem praeparet, cum tamen posset dare gratiam efficacem; atqui praeparatio gratiae efficacis prae mere sufficienti non est post praevisa merita et praeparatio gratiae sufficientis prae efficaci est antecedenter ad demerita, id quod omnes concedere debent; ergo eadem difficultas in nostra sententia.

Resp. Conc. vel transm. Mai.; nego min.; ad eius probationem: dist. Mai.: eodem modo repugnare videtur, si gratia efficax negatur et gratia pure sufficiens praeparatur consequenter ad absolutam voluntatem divinam, istum hominem non salvandi, conc.; ita enim voluntas salvifica seria condicionata erga reprobos cessaret in signo antecedente finalem impoenitentiam, et non servaretur voluntas salvifica, qualis in revelatione apparet. Si autem gratia sufficiens praeparatur consequenter ad voluntatem antecedentem salvandi omnes homines, etiam istum, hinc ex intentione ut homo isto auxilio utatur, nego; ita enim manet voluntas salvifica in omni signo antecedente finalem impoenitentiam. Conc. min.; par. dist. cons.: si in nostra sententia gratia sufficiens praepararetur consequenter ad absolutam voluntatem non salvandi istum hominem, conc.; si autem praeparatur consequenter ad voluntatem condicionatam, istum quoque hominem salvandi, nego.

507. In sententia reprobationis negativae et praedestinationis ad gloriam ante praevisa merita pars hominum eligitur absolute ad gloriam, reliqui absolute excluduntur idque antecedenter ad praevisa merita vel demerita. Eo ipso voluntas condicionata salvifica erga priorem partem transit in voluntatem absolutam, erga reliquos vero cessat. Sicuti Deus consequenter ad hanc voluntatem absolutam praedestinatis talem vitae ordinem praeparare debet, ut ad gradum gloriae ipsis determinatum infallibiliter perveniant, ita quoque ordinem vitae negative reprobatorum ita praeparare debet, ut aeterna eorum damnatio in tuto posita sit; debet ergo tales gratias illis praeparare, cum quibus finaliter non sunt cooperaturi, i. e. non gratias finaliter efficaces, sed mere sufficientes. Cum erga negative reprobatos non iam sit voluntas salvifica condicionata, praeparatio gratiae sufficientis non iam ex tali voluntate salvifica procedere potest, sed ex voluntate absoluta, eos non salvandi; propterea in hac sententia et exclusio a gloria et exclusio a gratia efficaci cum voluntate salvifica universali, qualis in fontibus habetur, componi non potest (vide nr. 464).

508. In nostra sententia voluntas Dei salvifica condicionata erga omnes permanet in omni signo ante finalem impaenitentiam; consequenter ad hanc voluntatem Deus omnibus praeparat gratiam, qua ad salutem pervenire possunt, si volunt; ergo praeparatio omnis gratiae fluit ex voluntate salvifica universali. In eligendo vero praesenti ordine, et sic in eligendis gratiis Deus manet liber. Condicionata hac voluntate salvifica universali Deus non se obligavit omnibus praeparare gratias, cum quibus de facto cooperaturi sunt, sed eas, cum quibus cooperari possunt, si volunt: neque ullo modo se obligavit, loco gratiae, cum qua homo cooperari non vult, praeparare aliam gratiam, cum qua vult cooperari; aliis verbis: condicionata voluntas salvifica universalis non postulat ut omnibus dentur gratiae efficaces, sed ut dentur saltem gratiae sufficientes. Cum autem in hac sententia praeparatio gratiae sufficientis ex voluntate salvifica universali procedat, optime haec sententia componitur cum doctrina de voluntate salvifica, qualis in fontibus apparet (supra nr. 465-467).

509. Si quaeritur: cur autem Deus huic dedit gratiam tantum sufficientem et non efficacem, non respondemus: quia decreto absoluto antecedenter eum a gloria iam exclusit, sed cum s. Augustino (supra nr. 383): ignoramus. « Ex antecedente voluntate salutis Deus omnibus destinat gratias necessarias diversis tamen modis et gradibus pro consilio sapientiae suae, volens ut omnes gratiis concessis utantur, et per eas salvi fiant; non tamen ita, ut velut se obligaverit ad obsequendum hominum pravitati, et quoties unam gratiam ab iis respuendam esse videt, aliam seligat cui sint consensuri. Hoc utique agit (Deus), ut sanet omnia; sed agit iudicio suo, nec ordinem sanandi accipit ab aegroto s. August. De natura et grat. c. 27, 31. Neque enim voluntas salvifica antecedens est absoluta. Quare autem absoluta non sit, cum posset esse, hoc (ut dixi) ad Dei pertinet iudicium, qui maluit de malis bene facere, quam omnino mala esse non sinere. O homo tu quis es, ut respondeas Deo! Noli quaerere, quare Deus infinite sapiens, bonus et iustus dominus donorum suorum non eam elegerit oeconomiam, quam homines sibi fingunt; sed quaere, cur homines quos Deus vult salvari et beatos esse in aeternum beatitate divina, ipsi tamen nolint, et caelo terram, gaudiis aeternis quae superant omnem sensum, voluptates brevissimas et miserrimas, gloriae caelesti honores ridendos sive potius plangendos anteponant?! ».

510. 2. Praedestinatio perseverantiae finalis non est post praevisa merita; atqui praedestinatione perseverantiae finalis habetur praedestinatio gloriae; ergo praedestinatio gloriae non est post praevisa merita.

Resp. Conc. Mai.; dist. min.: ita ut praedestinatio ad gloriam praecise sumpta sit antecedenter ad praevisa merita, quae homo in fine vitae habet, nego; ita ut sit post praevisa illa merita, conc.; vel: ita ut praedestinatio gloriae antecedat praedestinationem perseverantiae, sitque ratio praedestinationis perseverantiae, nego; ita ut praedestinatio gloriae, i. e. absoluta voluntas conferendi gloriam sequatur praedestinationem perseverantiae, conc. Adultus, qui habet donum perseverantiae, moritur in statu gratiae et meritorum; propter merita, quae in fine vitae habet, Deus absolute illi dare vult gloriam; ergo post praevisa merita. In sententia praedestinationis ad gloriam praecise sumptae ante praevisa merita valet: Quia Deus hunc hominem antecedenter ad praevisa merita ad hunc gradum gloriae absolute elegit, propterea illi praeparavit donum perseverantiae ita, ut moreretur cum tantis meritis, quibus illa gloria ut praemium correspondet; praedestinatio perseverantiae sequitur praedestinationem gloriae. In nostra sententia: Deus huic homini, multum oranti, praeparat donum perseverantiae; quia homo in statu gratiae moritur, et quia cum his meritis moritur, propterea Deus illi dare vult illum gradum gloriae ut praemium pro meritis: praedestinatio gloriae sequitur praedestinationem perseverantiae.

Sed sic videtur discretio inter praedestinatos et reprobatos pendere a libera voluntate hominum et non a Deo.

Resp. Discretio est ex eo quod Deus libere hunc ordinem elegit et non alium quem etiam eligere potuisset. Si Deus praesentem ordinem propterea elegisset, quia hi homines cum gratia cooperabuntur, et illi non, vel etiam quia hi cum gratia cooperaturi essent, illi non, dici posset aliquo sensu: homo ipse est, qui ultimatim se ipse discernit. Hoc autem omnino negamus, et dicimus cum s. Augustino (supra nr. 384): cur Deus praecise hunc ordinem elegerit et non alium. Deus nobis non revelavit; proinde hoc omnino ignoramus (cf. De gratia Redemptoris, pag. 363). Quod autem in illo ordine, quem Deus independenter a libera voluntate hominum elegit, hi salvantur, illi non salvantur, inde est, quod in hoc ordine hi cooperantur cum gratia et illi non. Si Deus alium ordinem elegisset alii forte salvati et alii damnati essent, prout in illo ordine singuli cum gratia cooperantur vel non cooperantur. Deus scit, quid in variis ordinibus, quos eligere posset futurum esset, idque etiam scit de ordine praesenti, et ita libera electio huius ordinis est specialis dilectio Dei erga eos, qui in hoc ordine salvantur, erga praedestinatos.

In omnibus his et similibus obiectionibus prae oculis habeantur quae dicta sunt nr. 465-467.

511. Si ergo quaeritur: Cur Deus inter varios ordines possibiles praecise praesentem ordinem elegit? Respondemus: ignoramus; sed addimus: non propterea eum elegit, quod antecedenter aliquos homines exclusive ad vitam aeternam absolute elegerit iisque solis absolute dare voluerit vitam aeternam.

Si quaeritur: Cur Deus in hoc praesenti ordine, quem libere absolute elegit, his determinatis hominibus absolute dare vult vitam aeternam? Respondemus: quia scientia visionis praevidit eos cooperando cum gratia merituros sibi esse vitam aeternam et morituros in statu gratiae.

Si quaeritur: Cur Deus in praesenti ordine reliquos positive reprobat? Respondemus: quia scientia visionis praevidit eos peccaturos et morituros esse in statu peccati mortalis.

De effectibus praedestinationis et reprobationis

512. Opiniones theologorum de effectibus praedestinationis et reprobationis maxime inter se differunt, idque iam ob diversas sententias, quas de praedestinatione et reprobatione defendunt. Cum LESSIO arbitramur, « non esse magnopere laborandum, ut explicemus quae gratiae vel bona opera sint effectus praedestinationis, quae non sint ». Magna ex parte responsum a modo rem considerandi dependet.

Iure effectus praedestinationis ea vocari possunt, quae efficaciter ad consecutionem vitae aeternae conferunt, uti sunt efficax vocatio ad fidem, iustificatio, generatim omnes gratiae efficaces, merita gratia acquisita, perseverantia, collatio praemii aeterni. Cum autem praedestinatus in via ad vitam aeternam peccare possit, sive est peccatum mortale, sive veniale, quaeri solet, utrum permissio peccati in praedestinato, vel potius collatio auxilii mere sufficientis, effectus praedestinationis sit. Et affirmative responderi potest; nam Deus cum libere praesentem ordinem eligeret, novit hominem quidem peccaturum, sed post peccatum sese conversurum esse et peccatum ipsi occasionem maioris forte virtutis esse. Simili modo omnes condiciones vitae praedestinati aliqua ratione ut effectus praedestinationis considerari possunt.

513. Ab iis qui reprobationem negativam docent, plures indicantur effectus reprobationis; e. g. a BILLUART: « Permissionem peccati non remittendi, denegationem gratiae, excaecationem, obdurationem ac tandem aeternam damnationem esse proprios effectus reprobationis; quia haec habent tres condiciones requisitas, sunt namque a Deo ex intentione manifestandi suam iustitiam et ad hunc finem efficaciter conducunt ». Cum autem secundum ea, quae thesi 13 dicta sunt, reprobatio negativa non habeatur, sed solum reprobatio positiva consequens, patet effectum reprobationis solam esse aeternam damnationem. Bona autem et gratiae, etiam mere sufficientes, quas talis homo a Deo accipit, sunt effectus voluntatis Dei salvificae antecedentis, quae perseverat in omni signo antecedente finalem impaenitentiam.

De certitudine praedestinationis et reprobationis

514. Deus praesentem ordinem omnino determinatum libere elegit. Sicut omnia et singula in concreto hoc ordine determinata sunt usque ad minimas differentias et haec omnia Deo cognita sunt (e. g. numerus hominum, qui sunt ab initio mundi usque ad finem eius), ita quoque omnino determinatum et Deo cognitum est, qui et quanti homines salvabuntur, qui et quanti damnabuntur. Postquam Deus praesentem ordinem absolute elegit, nulla iam possibilis est mutatio: praedestinatus non damnabitur, reprobatus non salvabitur; praedestinatio et reprobatio sunt omnino certa. Hinc certum est, praedestinatum, postquam mortaliter peccavit, accepturum esse gratiam efficacem conversionis seseque conversurum esse et moriturum in statu gratiae; similiter certum est, reprobatum, si in statu gratiae est, non in eo statu mansurum, sed mortaliter peccaturum et in statu peccati mortalis moriturum. Cum autem, secundum sententiam supra expositam, haec ita se habeant non consequenter ad absolutum decretum hos exclusive salvandi et reliquos non salvandi, certitudo praedestinationis et reprobationis et earum immutabilitas non praebent occasionem vel desperationis vel negligentiae in servitio Dei (cf. nr. 465-467).

515. Illi qui salvantur, praedestinati, inscripti sunt in libro vitae, et eodem sensu, quo praedestinatio certa est, impossibile quoque est aliquem de libro vitae deleri. Quo sensu autem aliquis de libro vitae deleri possit, S. THOMAS ita explicat. Liber vitae est conscriptio ordinatorum in vitam aeternam. Haec ordinatio potest esse ex praedestinatione divina, et haec ordinatio numquam deficit, proinde ii, qui ex praedestinatione ordinati sunt ad vitam aeternam, simpliciter scripti sunt in libro vitae neque de illo deleri amplius possunt. Ordinatio in vitam aeternam potest autem etiam haberi ex gratia, nam qui gratiam habet, dignus est vita aeterna; haec autem ordinatio in vitam aeternam potest deficere; hinc ii, qui ex sola gratia in vitam aeternam ordinantur, scripti sunt in libro vitae secundum quid, et illi deleri possunt de libro vitae.

516. Obiective ergo praedestinatio est omnino certa; ipse praedestinatus autem per se non habet strictam certitudinem de sua praedestinatione. CALVINUS docuit: « Vere fidelis non est, nisi qui divinae erga se benevolentiae promissionibus fretus indubitatam salutis exspectationem praesumit ». CONCILIUM TRIDENTINUM, sess. 6 cap. 12: « Nemo quoque, quamdiu in hac mortalitate vivitur, de arcano divinae praedestinationis mysterio usque adeo praesumere debet, ut certo statuat, se omnino esse in numero praedestinatorum, quasi verum esset, quod iustificatus aut amplius peccare non possit, aut, si peccaverit, certam sibi resipiscentiam promittere debeat. Nam, nisi ex speciali revelatione, sciri non potest, quos Deus sibi elegerit » (DENZ 805). Can. 15: « Si quis dixerit, hominem renatum et iustificatum teneri ex fide ad credendum, se certo esse in numero praedestinatorum, a. s. » (DENZ 825). Can. 16: « Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit, a. s. » (DENZ 826). Haec « incertitudo fovet humilitatem et fervorem, ut qui stat, videat, ne cadat; et qui cecidit, velociter surgat. Attamen cum hac incertitudine bene coniungi potest, quod credamus Deum velle sincere nostram salutem et velle nobis petentibus dare perseverantiam, dummodo debito modo petamus, qui modus praecipue includit indefessam assiduitatem; coniungi etiam potest fiducia, qua omnem nostram spem in Deo collocamus, qui non deserit, nisi prius deseratur ».

De numero praedestinatorum

517. Quot homines de facto aeternam beatitudinem consecuturi sunt, Deus non revelavit; ergo numerum praedestinatorum ignoramus. Multi affirmaverunt, relative paucos esse, in comparatione totius generis humani; nitebantur in verbis Christi: « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi », quibus verbis parabola de invitatis ad nuptias concluditur. Cum autem parabola directe de vocatione Iudaeorum ad fidem agere videatur, haec quoque verba eodem sensu videntur intelligenda esse; et sic de numero salvandorum nihil enuntiarent. Si quis autem parabolam applicare vellet ad consecutionem vitae beatae, notandum esset, unum solum ex illis multis inventum esse sine veste nuptiali et in tenebras exteriores missum. Hinc melius videtur, ex hoc verbo Domini nihil determinate de numero praedestinatorum concludere.

Facilius in hunc sensum explicari possent, quae Christus in sermone in monte habito dixit: « Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! ». Sed in Apocalypsi dicitur: « Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel ... Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis ». Et ex his verbis facile quis concludit, non esse paucos.

518. S. THOMAS: « De numero autem omnium praedestinatorum hominum, quis sit, dicunt quidam, quod tot ex hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt; quidam vero, quod tot salvabuntur, quot angeli remanserunt; quidam vero, quod tot ex hominibus salvabuntur, quot angeli ceciderunt et insuper tot, quot fuerunt angeli creati. Sed melius dicitur, quod soli Deo est cognitus numerus electorum in superna felicitate locandus ».

Optimum responsum ad quaestionem: « si pauci sunt qui salvantur », est illud quod Christus Dominus cuidam sic interroganti dedit: « Contendite intrare per angustam portam ».

↑ Top of work