De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
Capitulum VI: De visione faciali
Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis
Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare
Capitulum IX: Quomodo est uniuersalis pariter et particularis
Capitulum X: Quomodo videtur deus ultra coincidentiam contradictoriorum
Capitulum XI: Quomodo videtur in deo successio sine successione
Capitulum XII: Ubi inuisibilis videtur, increatus creatur
Capitulum XIII: Deus videtur absoluta infinitas
deus videtur absoluta infinitas. Domine deus adiutor te quaerentium: video te in ortu paradisi, et nescio quid video, quia nihil visibilium video. et hoc scio solum: quia scio me nescire quid video, et numquam scire posse. et nescio te nominare: quia nescio quid sis. et si quis mihi dixerit quod nomineris hoc vel illo nomine: eo ipso quod nominat, scio quod non est nomen tuum. Terminus enim omnis modi significationis nominum: est murus ultra quem te video. et si quis expresserit conceptum aliquem quo concipi possis: scio illum conceptum, non esse conceptum tui. omnis enim conceptus terminat in muro paradisi. Et si quis expresserit aliquam similitudinem, et dixerit secundum illam te concipiendum: scio similiter illam similitudinem, non esse tuam. Sic si intellectum tui quis enarrauerit, volens modum dare ut intelligaris: hic longe adhuc a te abest. Separaris enim per altissimum murum ab omnibus his. separat enim murus omnia quae dici aut cogitari possunt, a te: quia tu es ab his omnibus absolutus quae cadere possunt in conceptum cuiuscumque. Unde dum altissime elevor: infinitatem te video. ob hoc es inaccessibilis, incomprehensibilis, innominabilis, immultiplicabilis, et invisibilis. et ideo oportet ad te accedentem: super omnem terminum et finem et finitum ascendere. Sed quomodo ad te perveniet, qui es finis ad quem tendit: si ultra finem ascendere debet: qui ultra finem ascendit: nonne hic subintrat in indeterminatum et confusum, et ita quoad intellectum ignorantiam et obscuritatem, quae sunt confusionis intellectualis! Oportet igitur intellectum ignorantem fieri et in umbra constitui: si te videre velit. Sed quid est deus meus haec intellectus ignorantia: nonne docta ignorantia! Non igitur accedi potes deus qui es infinitas: nisi per illum cuius intellectus est in ignorantia, qui scilicet scit se ignorantem tui. Quomodo potest intellectus te capere: qui es infinitas? Scit se intellectus ignorantem: et te capi non posse, quia infinitas es. Intelligere enim infinitatem: est comprehendere incomprehensibile. scit intellectus se ignorantem te: quia scit te sciri non posse, nisi sciatur non scibile, et videatur non visibile, et accedatur non accessibile.
Tu deus meus es ipsa infinitas absoluta: quam video esse finem infinitum. sed capere nequeo: quomodo finis fit finis sine fine. Tu deus es tui ipsius finis: finis. quia es quidquid habes. si habes finem: es finis. Es igitur finis infinitus: quia tui ipsius finis. quia finis tuus est essentia tua. Essentia finis, non terminat seu finitur in alio a fine sed in se. Finis igitur qui est sui ipsius finis: est infinitus. et omnis finis qui non est sui ipsius finis: est finis finitus. Tu domine quia es finis omnia finiens: ideo es finis, cuius non est finis. et sic finis sine fine seu infinitus: quod aufugit omnem rationem. complicat enim contradictionem. quando igitur assero esse infinitum: admitto tenebras lucem, ignorantiam scientiam, impossibile necessarium. et quia admittimus finem finiti esse: necessario infinitum admittimus, seu finem ultimum, seu finem sine fine. sed non possumus non admittere entia finita: ita non possumus non admittere infinitum. admittimus igitur coincidentiam contradictoriorum: super quam est infinitum. Coincidentia autem illa est contradictio sine contradictione: sicut finis sine fine. Et tu mihi dicis domine quod sicut alteritas in unitate, est sine alteritate, quia unitas: sic contradictio in infinitate est sine contradictione, quia infinitas. Infinitas est ipsa simplicitas: contradictio sine alteratione non est. alteritas autem in simplicitate sine alteratione est: quia ipsa simplicitas. omnia enim quae dicuntur de absoluta simplicitate, coincidunt cum ipsa: quia ibi habere est esse. oppositio oppositorum, est oppositio sine oppositione: sicut finis finitorum est finis sine fine. Es igitur tu deus oppositio oppositorum: quia es infinitus. et quia es infinitus: es ipsa infinitas. in infinitate: est oppositio oppositorum sine oppositione.
Domine deus meus fortitudo fragilium: video te, ipsam infinitatem esse. ideo nihil est tibi alterum vel diversum vel adversum. Infinitas enim non compatitur secum alteritatem. quia cum sit infinitas: nihil est extra eam. omnia enim includit, et omnia ambit infinitas absoluta. Ideo quando esset infinitas et aliud extra ipsam: non esset infinitas, neque aliud. Infinitas enim: non potest, esse nec maior, nec minor. Nihil igitur est extra eam. nisi enim omne esse includeret in se infinitas: non esset infinitas. quod si non esset infinitas: neque tunc esset finis. neque tunc aliud, nec diversum: quae sine alteritate finium et terminorum non possunt esse. sublato igitur infinito: nihil manet. est igitur infinitas, et complicat omnia: et nihil potest esse extra eam. hinc nihil ei alterum vel diversum.
Infinitas igitur sic omnia est: quod nullum omnium. Infinitati: nullum nomen convenire potest. omne enim nomen: potest habere contrarium. Infinitati autem innominabili: nihil potest esse contrarium. neque infinitas est totum: cui pars opponitur. neque esse potest pars. neque est magna, infinitas: neque parva. neque quidque omnium: quae sive in caelo, sive in terra nominari possunt. supra omnia illa: est infinitas. Infinitas: nulli est maior, nec minor. Nec aequalis. sed dum infinitatem considero non esse maiorem vel minorum cuiuscumque dabili: dico ipsam esse mensuram omnium, cum nec sit maior nec minor. et sic concipio eam: aequalitatem essendi. talis autem aequalitas, est infinitas: et ita non est aequalitas modo quo aequalitati opponitur inaequale, sed ibi inaequalitas est aequalitas. Inaequalitas enim in infinitate est sine inaequalitate: quia infinitas. sic et aequalitas in infinitate: est infinitas. Infinita aequalitas: est finis sine fine. Unde licet non sit nec maior nec minor: non tamen propterea est aequalitas, modo quo capitur aequalitas contracta, sed est infinita aequalitas quae non capit magis nec minus. et ita non est magis aequalis uni quod alteri: sed ita aequalis uni, quod omnibus. ita omnibus: quod nulli omnium. Infinitum enim non est contrahibile: sed manet absolutum. si esset contrahibile ab infinitate: non esset infinitum. non est igitur contrahibile ad aequalitatem finitam: licet non sit alicui inaequale. Inaequalitas enim quomodo conveniret infinito: cui non conuenit nec magis nec minus! Infinitum ergo: nec est dato quocumque aut maius, aut minus, aut inaequale. nec propter hoc est aequale finito: quia est supra omne finitum. hoc est per se ipsum: tunc infinitum est absolutum penitus, et incontrahibile. O quod excelsus es domine supra omnia: et cum hoc humilis, quia in omnibus. Si infinitas esset contrahibilis ad aliquod nominabile ut est linea, aut superficies, aut species: ad se attraheret id quod contraheretur. et implicat infinitum esse contrahibile: quia non contraheretur sed attraheret. si enim dixero infinitum contrahi ad lineam, ut cum dico infinitam lineam: tunc linea attrahitur in infinitum. definit enim linea esse linea: quando non habet quantitatem et finem. Infinita linea non est linea: sed linea in infinitate est infinitas. et sicut nihil addi potest infinito: ita infinitum non potest ad aliquid contrahi, ut sit aliud quod infinitum. Infinita bonitas non est bonitas: sed infinitas. infinita quantitas non est quantitas: sed infinitas. et ita de omnibus. tu es deus magnus: cuius magnitudinis non est finis. et ideo video te immensurabilem omnium mensuram: sicut infinitum omnium finem. Es igitur domine: quia infinitus sine principio et fine. es principium sine principio: et finis sine fine. es principium sine fine: et finis sine principio. et ita principium quod finis. et ita finis quod principium. et neque principium neque finis: sed supra principium1 et finem, ipsa absoluta infinitas semper benedicta.
MARG: Socrates