De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Reverendissimi in christo patris et domini: domini Nicolai de Cusa tituli sancti Petri ad vincula presbyteri Cardinalis Episcopi Brixinensis ad abbatem et fratres Tegernseos de visione dei sive de icona liber.
Pandam nunc quae vobis dilectissimis fratribus ante promiseram circa facilitatem mysticae theologiae. Arbitror enim vos (quos scio zelo dei ducti) dignos quibus hic thesaurus aperiat, utique pretiosus valde et maxime fecundus: orans imprimis omnipotentem ut mihi det verbum supernum atque sermonem, qui solum seipsum pandere potest. ut pro captu vestro enarrare queam mirabilia, quae supra omnem sensibilem rationalem et intellectualem visum revelantur. Conabor autem simplicissimo atque communissimo modo: vos experimentaliter in sacratissimam obscuritatem manuducere. ubi dum eritis, inaccessibilem lucem adesse sentientes: quisque ex se tentabit, modo quo sibi a deo conceditur, continue propius accedere, et hic praegustare quodam suavissimo libamine cenam illam aeternae felicitatis, ad quam vocati sumus in verbo vitae, per evangelium CHRISTI semper benedicti.