De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
Capitulum VI: De visione faciali
Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis
Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare
Quomodo visio dei: est amare, causare, legere, et in se omnia tenere. Non quiescit cor meum domine. quia amor tuus ipsum inflammavit desiderio tali: quod non nisi in te solo quiescere potest. Incepi orare dominicam orationem: et tu inspirasti mihi ut attenderem, quo modo tu es pater noster. Amare tuum: est videre tuum. paternitas tua: est visio tua, quae nos omnes amplectitur paterne. dicimus enim pater noster. Es enim: universalis pater et singularis. quisque enim dicit: quia tu es pater noster. paternus amor: omnes et singulos filios comprehendit. Ita enim diligit omnes pater: quod singulos. quia ita omnium pater: quod singulorum. Ita unum quemque quod filiorum diligit: quod quisque filiorum se omnibus praeferri concipit. Si igitur tu es pater, et noster pater: nos igitur tui filii. praevenit autem paterna dilectio: filialem. Quamdiu nos tui filii, ut te filii intuemur: tu non cessas nos paterne respicere. Eris igitur provisor noster paternus: curam de nobis habens paternam. Visio tua: providentia est. Quod si nos filii tui abdicamus te patrem: desinimus esse filii. nec sumus tunc liberi filii in nostra potestate: sed imus in regionem longinquam, separantes nos a te. et tunc subimus servitutem gravem sub principe: qui tibi deo adversatur. sed tu pater qui ob concessam nobis libertatem quia filii tui sumus, qui es ipsa libertas, non sinas nos abire et libertatem et substantiam optimam consumere secundum sensuum corrupta desideria: tamen non penitus nos deseris, sed continue sollicitando ades. et in nobis loqueris, et nos revocas ut ad te redeamus: paratus semper respicere nos priori paterno oculo, si reversi, ad te conversi fuerimus. O pie deus respice in me: qui compunctus de misero servitio lubricae feditatis porcorum, ubi fame defeci, nunc revertor, ut in domo tua qualitercumque quod pasci queam. Pasce me visu tuo domine: et doce quomodo visus tuus videt omnem visum videntem, et omne visibile, et omnem actum visionis, et omnem virtutem videntem, et omnem virtutem visibilem, et omne ex ipsis exsurgens, videre. quia videre tuum est causare: omnia vides, qui omnia causas. Doce me domine quomodo unico intuitu simul et singulariter discernas. cum aperio librum ad legendum: video confuse totam chartam. et si volo discernere singulas litteras, syllabas et dictiones: necesse est ut me singulariter ad singula seriatim convertam, et non possum nisi successive unam post aliam litteram legere, et unam dictionem post aliam, et passum post passum. sed tu domine: simul totam chartam respicis et legis sine mora temporis. et si duo nostrum legunt idem, unus citius, alter tardius: cum utrosque legis, et videris in tempore legere. quia legis cum legentibus: et supra tempus omnia vides et legis simul. Videre enim tuum: est legere tuum. Omnes libros scriptos et qui scribi possunt, simul et semel supra moram temporis ab aeterno vidisti et legisti simul: et cum hoc cum omnibus legentibus eosdem legis seriatim. nec aliud legis in aeternitate, et aliud in tempore cum legentibus: sed idem, eodem te modo habens, quia non es mutabilis cum sis fixa aeternitas. aeternitas autem quia non deserit tempus: cum tempore moveri videtur. licet motus in aeternitate: sit quies. domine tu vides et habes oculos. es igitur oculus: quia habere tuum est esse. ob hoc: in te ipso omnia specularis. Nam si in me visus esset oculus, sicut in te deo meo: tunc in me omnia viderem. cum oculus sit specularis, et speculum quantumcumque parvum in se figurative respiciat montem magnum, et cuncta quae in eius montis superficie existunt, et sic omnium species sunt in oculo speculari: tamen quia visus noster non videt per medium oculi specularis, nisi id particulariter ad quod se convertit, quia vis eius non potest nisi particulariter determinari per obiectum, ideo non videt omnia quae in speculo oculi capiuntur. Sed visus tuus cum sit oculus seu speculum vivum: in se omnia videt. immo quia causa omnium visibilium: hinc omnia in causa et ratione omnium, hoc est in seipso complectitur et videt. Oculus tuus domine: sine flexione ad omnia pergit. Quod enim oculus noster se ad obiectum flectit: ex eo est quod visus noster per angulum quantum videt. angulus autem oculi tui deus: non est quantus, sed est infinitus, qui est circulus, immo et sphaera infinita. quia visus tuus: est oculus, sphericitatis et perfectionis infinitae. omnia igitur: in circuitu, et sursum, et deorsum simul videt. O quod admirandus est visus tuus, qui est theos deus: omnibus ipsum perscrutantibus! quod pulcher et amabilis est omnibus te diligentibus! quod terribilis est omnibus qui dereliquerunt te domine deus meus! visu enim vivificas domine omnem spiritum: et laetificas omnem beatum, et fugas omnem maestitiam. respice igitur in me misericorditer: et salva facta est anima mea.