De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
Capitulum VI: De visione faciali
Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis
Quis fructus facialis visionis: et quomodo habebitur. Tanta est dulcedo illa, qua nunc domine pascis animam meam: ut se qualitercumque iuvet cum iis quae experitur in hoc mundo, et per eas quas tu inspiras similitudines gratissimas. Nam cum sis vis illa domine seu principium ex quo omnia, et facies tua sit vis illa et principium ex quo omnes facies id sunt quod sunt: tunc me converto ad hanc arborem nucum magnam et excelsam, cuius quaero videre principium. et video ipsam oculo sensibili magnam et excelsam, coloratam, oneratam ramis foliis et nucibus. Video inde oculis mentis arborem illam fuisse in semine: non modo quo eam hic inspicio, sed virtualiter. attente adverto illius seminis admirabilem virtutem: in qua arbor tota ista, et omnes nuces, et omnis vis seminis nucum, et omnes arbores in virtute seminum nucum fuerunt. et video quomodo vis illa non est ullo umquam tempore, motu caeli ad plenum explicabilis: sed vis illa seminis quoque inexplicabilis est tamen contracta, quia non nisi in hac specie nucum virtutem habet. quare licet in semine videam arborem: non tamen nisi in contracta virtute. Considero deinde domine, omnium arborum diversarum specierum seminaria virtutem contractam ad cuiusque speciem: et in ipsis seminibus video arbores in virtute. Si igitur omnium virtutum seminum talium, virtute volo videre absolutam, quae sit virtus quae et principium dans virtutem omnibus seminibus: necesse est me transire omne seminalem virtutem quae sciri et concipi potest, et subintrare ignorantiam illam in qua penitus nihil maneat virtutis aut vigoris seminalis: et tunc in caligine repperio stupendissimam virtutem: nulla virtute quae cogitari potest accessibile. quae est principium dans esse1 omni virtuti seminali et non seminali. quae quidem virtus, absoluta et superexaltata, cum det cuilibet virtuti seminali virtutem talem in qua complicat virtualiter arborem cum omnibus quae ad arborem sensibilem requiruntur, et esse arboris consequuntur: tunc principium illud et causa in se habet complicite et absolute ut causa, quidquid dat effectui. et sic video virtutem illam esse faciem seu exemplar omnis faciei arboreae et cuiuslibet arboris: ubi video arborem illam nucum non ut in contracta virtute sua seminali, sed ut in causa et vi conditrice illius virtutis seminalis. et ideo video arborem illam, quandam explicationem virtutis seminalis: et semen quandam explicationem omnipotentis virtutis. et sic video quod sicut arbor in semine non est arbor sed vis seminis, et vis illa seminis est qua ex explicatur arbor, ita quod nihil est reperibile in arbore quod non procedat ex virtute seminis: ita virtus seminalis in causa sua quae est virtus virtutum, non est virtus seminalis, sed virtus absoluta. et ita est arbor in te deo meo, tu ipse deus meus: et in te est veritas et exemplar sui ipsius. Similiter et semen arboris in te: est veritas et exemplar sui ipsius et arboris et seminis. tu deus es veritas et exemplar. et vis illa seminis quae est contracta: est vis naturae speciei, quae est ad speciem contracta, et ei inest tamquam contractum principium. sed tu deus meus es vis absoluta: et ob hoc natura naturarum omnium. O deus quorsum me perduxisti: ut videam faciem tuam absolutam esse faciem naturalem omnis naturae, esse faciem quae est absoluta entitas omnis esse, esse artem et scientiam omnis scibilis. Qui igitur faciem tuam videre meretur: omnia aperte videt, et nihil manet ei occultum. omnia hic scit. omnia habet domine: qui te habet. omnia habet: qui te videt. nemo enim te videt: nisi qui te habet. nemo potest te accedere: quia inaccessibilis es. nemo igitur te capiet: nisi tu te dones ei. Quo modo habeo te domine: qui non sum dignus ut compaream in conspectu tuo? quo modo ad te pervenit oratio mea: qui es omni modo inaccessibilis? quomodo petam te. nam quid absurdius quod petere ut tu te dones mihi, qui es omnia in omnibus! et quomodo dabis tu te mihi: si non pariter dederis mihi caelum et terram et omnia quae in eis sunt? immo quomodo dabis tu te mihi si etiam meipsum non dederis mihi? et cum sic in silentio contemplationis quiesco: tu domine intra praecordia mea respondes dicens. sis tu tuus: et ego ero tuus. O domine suavitas omnis dulcedinis: posuisti in libertate mea ut sim, si voluero mei ipsius. hinc nisi sim mei ipsius: tu non es meus. necessitares enim libertatem: cum tu non possis esse meus nisi et ego sim mei ipsius. et quia hoc posuisti in libertate mea: non me necessitas, sed exspectas ut ego eligam mei ipsius esse. Per me igitur stat: non per te domine qui non contrahis bonitatem tuam maximam, sed largissime effundis in omnes capaces. tu autem domine es bonitas tua. Quo modo autem ero mei ipsius: nisi tu domine docueris me? hoc autem tu me doces: ut sensus oboediat rationi, et ratio dominet. quando igitur sensus servit rationi sum mei ipsius. sed non habet ratio unde dirigat nisi per te domine: qui es verbum et ratio rationum. Unde nunc video si audiero verbum tuum quod in me loqui non cessat, et continue lucet in ratione: ero mei ipsius, liber, et non servus peccati. et tu eris meus: et dabis videre faciem tuam, et tunc salvus ero. Benedictus sis igitur deus in donis tuis: qui solus potens es consolari animam meam, et erigere ut speret te ipsum adsequi, et te frui, uti suo proprio dono et omnium desiderabilium thesauro infinito.