De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
SI vos humaniter ad divina vehere contendo: similitudine quadam hoc fieri oportet. Sed inter humana opera, non repperi imaginem, imagine omnia videntis proposito nostro convenientiorem. Ita quod facies subtili arte pictoria ita se habeat: quasi cuncta circumspiciat. Harum etsi multae reperiantur optime pictae uti illa sagittariae in foro Nurembergensi, et Bruxellis Rogeri, maximi pictoris in pretiosissima tabula, quae in praetorio habetur, et Confluentiae in capella mea veronicae, et Brixinae in castro angeli arma ecclesiae tenentis, et multae aliae undique: ne tamen deficiatis in praxi quae sensibilem talem figuram. quam habere potui: caritati vestrae mitto tabellam, figuram cuncta videntis tenentem: quam iconam dei appello. Hanc aliquo in loco puta in septentrionali muro affigetis: circumstabitisque vos fratres parum distanter ab ipsa, intuebiminique illam: et quisque vestrum experietur ex quocumque loco eandem inspexerit, se quasi solum per eam videri. videbiturque fratri qui in oriente positus fuerit: faciem illam orientaliter respicere. et qui in meridie: meridionaliter. et qui in occidente: occidentaliter. Primum igitur admirabimini: quomodo hoc fieri possit, quod omnes et singulos simul respiciat. Nam imaginatio stantis in oriente: nequaquam capit visum iconae ad aliam plagam versum, scilicet occasum vel meridiem. deinde frater qui fuit in oriente se locet in occasu: et experietur visum in eo figi in occasu, quemadmodum prius in oriente. et quoniam scit iconam fixam et immutatam: admirabitur mutationem immutabilis visus. etsi figendo obtutum in iconam ambulabit de occasu ad orientem: comperiet continue visum iconae secum pergere. etsi de oriente revertetur ad occasum: similiter eum non deseret. et admirabitur quomodo immobiliter movebat: neque poterit imaginatio capere, quod cum aliquo alio sibi contrario motu obviante similiter moveatur. et dum hoc experiri volens, fecerit confratrem intuendo iconam transire de oriente ad occasum quando ipse de occasu pergit ad orientem, et interrogaverit obviantem, si continue secum visus iconae volvatur, et audierit similiter opposito modo moveri: credet ei. et nisi crederet: non caperet hoc possibile. et ita revelatione relatoris perveniet: ut sciat faciem illam, omnes (etiam contrariis motibus) incedentes, non deserere. Experietur igitur immobilem faciem moveri ita orientaliter quod et movetur simul occidentaliter, et ita septentrionaliter quod et meridionaliter, et ita ad unum locum quod etiam ad omnia simul, et ita ad unum respicere motum quod ad omnes simul. Et dum attenderit quomodo visus ille nullum deserit: videt quod ita diligenter curam agit cuiuslibet, quasi de solo eo qui experitur se videri, et nullo alio curet. adeo quod etiam concipi nequeat per unum quem respicit: quod curam alterius agat. Videbit etiam quod ita habet diligentissimam curam minimae creaturae, quasi maximae, et totius universi. Ex hac tali sensibili apparentia vos fratres amantissimos: per quandam praxim devotionis, in mysticam propono elevare theologiam, praemittendo tria ad hoc opportuna.
MARG: mystica theologia