De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
Capitulum VI: De visione faciali
Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis
Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare
Capitulum IX: Quomodo est uniuersalis pariter et particularis
Quomodo est universalis pariter et particularis: et quae via ad visionem dei. Admiror domine, postquam1 tu simul omnes et singulos respicis, uti haec etiam picta figurat imago quam intueor: quomodo coincidat in virtute tua visiua, universale cum singulari? Sed attendo quod propterea non capit imaginatio mea quomodo hoc fiat: quia quaero in virtute visiva mea visionem tuam. quae cum non sit ad organum sensibile contracta sicut mea: ideo decipior in iudicio. Visus tuus domine est essentia tua. Si igitur ad humanitatem quae est simplex et una in omnibus hominibus respexero: repperio ipsam in omnibus et singulis hominibus. et quamvis in se non sit nec orientalis nec occidentalis, nec meridionalis, nec septentrionalis. tamen in hominibus orientalibus est in oriente, et in occidentalibus est in occidente. Et sic quamvis de essentia humanitatis non sit motus nec quies: movent tamen cum moventibus hominibus, et quiescit cum quiescentibus, et stat cum stantibus simul et semel pro eodem nunc. quia non deserit homines humanitas: sive moveant, sive non moveantur, sive dormiant, sive quiescant. Unde haec natura humanitatis quae est contracta, et non reperitur extra homines, si illa sic se habet quod non plus uni homini adest quod alteri, et ita perfecte uni quasi nulli alteri: multo altius humanitas incontracta, quae est exemplar et idea istius contractae naturae, et quae est ut forma et veritas istius formae humanitatis contractae. Nam humanitatem contractam in individuis: numquam deserere potest. est enim forma dans esse ipsi naturae formali. non igitur sine ipsa esse potest specifica forma: cum per se non habeat esse. est enim ab illa quae per se est: ante quam, non est alia. forma igitur illa quae dat esse speciei: est absoluta forma. et tu es illa, deus: qui es formator caeli et terrae et omnium. Quando igitur respicio ad humanitatem contractam, et per illam ad absolutam scilicet videndo in contracto absolutum ut in effectu causam, et in imagine veritatem et exemplar: occurris tu mihi deus meus quasi exemplar omnium hominum, et homo per se, hoc est absolutus. quando autem similiter in cunctis speciebus me ad formam formarum converto: in omnibus tu mihi ut idea et exemplar occurris. et quia tu es absolutum exemplar et simplicissimum: non es compositus ex pluribus exemplaribus, sed es unum exemplar simplicissimum, infinitum, ita quod omnium et singulorum quae formari possunt: es verissimum et adaequatissimum exemplar. Es igitur essentia essentiarum: dans contractis essentiis ut id sint quod sunt. extra te igitur domine: nihil esse potest. Si igitur essentia tua penetrat omnia: igitur et visus tuus qui est essentia tua. Sicut igitur nihil omnium quae sunt, potest fugere esse suum proprium: ita nec essentiam tuam quae dat esse essentiae omnibus, quare nec visum tuum. omnia igitur et singula simul, tu domine vides: et cum omnibus quae moventur moveris, et cum stantibus stas. et quia reperiunt qui aliis stantibus moventur: tunc tu domine stas simul et moveris, progrederis simul et quiescis. Si enim moveri reperitur simul tempore cum quiescere in diversis contractum, et nihil extra te esse potest, nec motus extra te est nec quies: omnibus illis simul et semel et cuilibet totus ades domine. nec tamen moveris, nec quiescis: quia es superexaltatus et absolutus ob omnibus illis quae concipi aut nominari possunt. stas igitur et progrederis:, et neque stas, neque progrederis simul. facies haec depicta mihi ostendit idipsum. Nam si moveor apparet visus eius moveri: quia me non deserit. si me movente, alius qui
MARG: Humanitas.
faciem intuetur stat: similiter eum visus non deserit, sed stat cum stante. tamen proprie non potest faciei absolutae ab his respectibus, convenire quod stet aut moveatur: quia est supra omnem stationem et motum in simplicissima et absolutissima infinitate. post quam quidem infinitatem est motus et quies et oppositio, et quidquid dici aut concipi potest. Unde experior quomodo necesse est me intrare caliginem, et admittere coincidentiam oppositorum super omnem capacitatem rationis: et quaerere ibi veritatem ubi occurrit impossibilitas. et supra illam omnem etiam intellectualem altissimum ascensum, quando pervenio ad id quod omni intellectui est incognitum, et quod omnis intellectus iudicat remotissimum a veritate: ibi es tu deus meus qui es absoluta necessitas. et quanto impossibilitas illa caliginosa cognoscit magis obscura et impossibilis: tanto verius necessitas relucet, et minus velate adest et appropinquat. Quapropter tibi gratias ago deus meus, quia patefacis mihi quod non est via alia ad te accedendi: nisi illa quae omnibus hominibus etiam doctissimis philosophis videtur penitus inaccessibilis et impossibilis. quoniam tu mihi ostendisti te non posse alibi videri: quod ubi impossibilitas occurrit et obviat. et animasti me domine qui es cibus grandium: ut vim mihi ipsi faciam. quia impossibilitas coincidit cum necessitate. et repperi locum in quo revelate reperieris: cinctum contradictoriorum coincidentia. et iste est murus paradisi: in quo habitas. cuius portam custodit spiritus altissimus rationis: qui nisi vincatur, non patebit ingressus. Ultra igitur coincidentiam contradictoriorum videri poteris: et nequaquam citra. Si igitur impossibilitas est necessitas in visu tuo domine: nihil est quod visus tuus non videat.