De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
O magna multitudo dulcedinis tuae quam abscondisti timentibus te. nam est thesaurus inexplicabilis, plenissima gaudio laetitia. gustare enim ipsam dulcedinem tuam: est apprehendere experimentali contactu: suavitatem omnium delectabilium in suo principio. est rationem omnium desiderabilium attingere in tua sapientia. videre igitur rationem absolutam quae est omnium ratio: non est aliud quod mente te deum gustare. quoniam es ipsa suavitas esse, vitae, et intellectus. Quid aliud domine est videre tuum, quando me pietatis oculo respicis: quod te a me videri? videndo me, das te a me videri: qui es deus absconditus. nemo te videre potest: nisi in quantum tu das ut videaris. nec est aliud te videri quam quod tu videas videntem te. Video in hac imagine tua, quod pronus es domine ut faciem tuam ostendas omnibus quaerentibus te. nam numquam claudis oculos: numquam aliorsum vertis. et licet ego me ate avertam quando ad aliud me penitus converto: tu tamen ob hoc non mutas oculos nec visum. si me non respicis oculo gratiae: causa mea est, quia divisus sum a te per aversionem, et conversionem ad aliud quod tibi praefero. non tamen adhuc avertis te penitus: sed misericordia tua sequitur me, an aliquando velim reverti ad te, ut sim capax gratiae. Quod enim me non respicis: est quia te non respicio, sed respuo et contemno. O pietas infinita: quod infelix est omnis peccator qui te veram vitae derelinquit: et quaerit te non in te, sed in eo quod in se nihil est, et nihil mansisset si tu non vocasses ipsum de nihilo: quod insanus est qui te quaerit qui es bonitas: et dum te quaerit a te recedit et oculos avertit? Quaerit igitur omnis quaerens1 non nisi bonum: et omnis qui quaerit bonum et a te recedit ab eo recedit quod quaerit. Omnis igitur peccator: a te errat et longius abit. quando autem ad te revertit: sine mora tu ei occurris. et antequam2 te respiciat: tu paterno affectu in eum oculos misericordiae iniicis. nec est aliud tuum misereri: quod tuum videre. subsequitur igitur omnem hominem misericordia tua quamdiu vivit quocumque pergat: sicut nec visus tuus quemque deserit. quamdiu igitur homo vivit: non cessas eum subsequi, et dulci atque interna monitione incitare ut ab errore cesset, et convertat ad te ut feliciter vivat. Tu domine es comes peregrinationis meae. quocumque pergo: oculi tui super me sunt semper. videre autem tuum: est movere tuum. moveris igitur mecum: et non cessas umquam a motu quamdiu moveor. Si quiesco: et tu mecum es. si ascendero: ascendis. si descendero: descendis. quocumque me verto: ades. nec me deseris in tempore tribulationis. quoties te invoco: prope es. nam invocare3 te: est me convertere ad te. non potes illi deesse: qui se ad te convertit. nec potest quis ad te converti: nisi adsis prius. ades antequam4 ad te convertar. nisi enim adesses et sollicitaris me: te penitus ignorarem. et ad te quem ignorarem: quo converterer?
Tu igitur es deus meus: qui omnia vides. et videre tuum: est operari. omnia igitur operaris. non nobis igitur domine non nobis: sed nomini tuo magno, quod est THEOS gloriam cano sempiternam. Nihil enim habeo: quod tu non das. nec tenerem id quod dedisti, nisi tu ipse conservares. tu igitur ministras mihi omnia. tu es dominus potens et pius: qui omnia donas. tu es minister qui omnia ministras. tu es provisor et curam habes atque conservator. et haec omnia: uno simplicissimo intuitu tuo operaris, qui es in saecula benedictus.