De visione Dei

Nicholas of Cusa

De visione Dei

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De visione Dei sive de icona

De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.


Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos

Praefatio

Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo

Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos

Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt

Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna

Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae

Capitulum VI: De visione faciali

Quanto ego domine deus meus diutius intueor vultum tuum: tanto mihi apparet quod acutius in me iniicias aciem oculorum tuorum. agit autem intuitus tuus: ut considerem quomodo haec imago faciei tuae: eapropter est sic sensibiliter depicta, quia depingi non potuit facies sine colore, nec color sine quantitate existit. sed video non oculis carneis qui hanc iconam tuam inspiciunt, sed mentalibus et intellectualibus oculis: veritatem faciei tuae invisibilem, quae in umbra hic contracta significatur. quae quidem facies tua vera: est ab omni contractione absoluta. neque enim ipsa est quanta. neque qualis. neque temporalis. neque localis. ipsa enim est absoluta forma: quae est facies facierum. Quando igitur attendo quomodo facies illa, est veritas et mensura adaequatissima omnium facierum: ducor in stuporem. Non est enim facies illa quae est veritas omnium facierum: quanta. quare nec maior nec minor. nec tamen est aequalis cuique: quia non est quanta sed absoluta et superexaltata. est igitur veritas quae est aequalitas: ab omni quantitate absoluta. Sic igitur comprehendo vultum tuum domine antecedere omnem faciem formabilem, et esse exemplar ac veritatem omnium facierum, et omnes facies esse imagines faciei tuae incontrahibilis et imparticipabilis. omnis igitur facies quae in tuam potest intueri faciem: nihil videt aliud, aut diversum a se, quia videt veritatem suam. veritas autem exemplaris non potest esse alia aut diversa: sed illa accidunt imagini, ex eo quia non est ipsum exemplar. Sicut igitur dum hanc faciem pictam, orientaliter inspicio: similiter apparet quod sic ipsa me respiciat. et dum occidentaliter aut meridionaliter: ipsa pariformiter. sic qualitercumque faciem meam muto: videtur facies ad me conversa. Ita est facies tua: ad omnes facies te intuentes conversa. Visus tuus domine: est facies tua. qui igitur amorosa facie te intuetur: non reperiet nisi faciem tuam se amorose intuentem. et quanto studebit te amorosius inspicere: tanto reperiet similiter faciem tuam amorosiorem. Qui te indignanter inspicit: reperiet similiter faciem tuam talem. qui te laete intuetur: sic reperiet laetam tuam faciem, quemadmodum est ipsius te videntis. Sicut enim oculus iste carneus per vitrum rubrum intuens, omnia quae videt rubra iudicat, etsi per vitrum viride, omnia viridia: sic quisque oculus mentis, obvolutus contractione et passione, iudicat te qui es mentis obiectum, secundum naturam contractionis et passionis.

Homo non potest iudicare nisi humaniter. quando enim homo tibi faciem attribuit: extra humanam speciem illam non quaerit. quia iudicium eius est infra humanam naturam contractum. et huius contractionis passionem: in iudicando non exit. Sic si leo faciem tibi attribueret: non nisi leoninam iudicaret. et bos: bovinam. et aquila: aquilinam.

O domine, quod admirabilis est facies tua: quam si iuvenis concipere vellet, iuvenilem fingeret. et vir: virilem. et senex: senilem. Quis hoc unici exemplar verissimum et adaequatissimum omnium facierum, ita omnium quod singulorum, et ita perfectissime cuiuslibet quasi nullius alterius concipere posset? oportet illum omnium formabilium facierum formas transilire, et omnes figuras. Et quomodo conciperet faciem: quando transcenderet omnes facies, et omnes omnium facierum similitudines et figuras, et omnes conceptus qui de facie fieri possunt, et omnem omnium facierum colorem, et ornatum, et pulchritudinem. qui igitur ad videndam faciem tuam pergit: quamdiu aliquid concipit, longe a facie tua abest. omnis enim conceptus de facie: minor est facie tua domine. et omnis pulchritudo quae concipi potest: minor est pulchritudine faciei tuae. omnes facies pulchritudinem habent: et non sunt ipsa pulchritudo. tua autem facies domine habet pulchritudinem: et hoc habere, est esse. est igitur ipsa pulchritudo absoluta: quae est forma dans esse omni formae pulchrae. O facies decora nimis: cuius pulchritudinem admirari non sufficiunt omnia, quibus datur ipsam intueri. In omnibus faciebus: videtur facies facierum velate et in aenigmate. revelate autem: non videt quamdiu supra omnes facies non intratur in quoddam secretum et occultum silentium, ubi nihil est de scientia et conceptu faciei. Haec enim caligo, nebula, tenebrae seu ignorantia in quam faciem tuam quaerens subintrat, quando omnem scientiam et conceptum transit: est infra quam non potest facies tua nisi velate reperiri. ipsa autem caligo reuelat ibi esse faciem supra omnia velamenta. Sicuti dum oculus noster lucem solis quae est facies eius, quaerit videre: primo ipsam velate inspicit in stellis, et coloribus, et omnibus lucem eius participantibus. quando autem revelate ipsam intueri contendit: omne visibile lucem transilit. quia omnis talis minor est illa quam quaerit. Sed quia quaerit videre lucem quam videre non potest: hoc scit quod quamdiu aliquid videt, non esse id quod quaerit. oportet igitur omne visibilem lucem transilire. Qui igitur transilire debet omne lucem: necesse est ut id quod subintrat, careat visibili luce. et ita est oculo, ut sic dicam, tenebrae. et cum est tenebris illis quae sunt caligo: tunc si scit se in caligine esse, scit se ad faciem solis accessisse. orit enim ex excellentia lucis solis: illa caligo in oculo. quanto igitur scit caliginem maiorem: tanto verius attingit in caligine invisibilem lucem. Video domine sic et non aliter inaccessibilem lucem et pulchritudinem et splendorem faciei tuae revelate accedi posse.

Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis

Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare

Capitulum IX: Quomodo est uniuersalis pariter et particularis

Capitulum X: Quomodo videtur deus ultra coincidentiam contradictoriorum

Capitulum XI: Quomodo videtur in deo successio sine successione

Capitulum XII: Ubi inuisibilis videtur, increatus creatur

Capitulum XIII: Deus videtur absoluta infinitas

Capitulum XIV: Quomodo deus omnia complicat sine alteritate

Capitulum XV: Quomodo actualis infinitas est unitas

Capitulum XVI: Nisi deus esset infinitus non esset finis desiderii

Capitulum XVII: Deus non nisi unitrinus videri perfecte potest

Capitulum XVIII: Nisi deus trinus esset non esset felicitas

Capitulum XIX: Quomodo IESUS est unio dei et hominis

Capitulum XX: Quomodo intelligitur IESUS copulatio

Capitulum XXI: Sine IESU non sit possibilis felicitas

Capitulum XXII: Quomodo IESUS videat et operatus sit

Capitulum XXIII: Quomodo IESUS mortuus fuit, unione cum vita manente

Capitulum XXIV: Quomodo IESUS sit verbum vitae

Capitulum XXV: Quomodo IESUS sit consummatio

↑ Top of work