De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo. Primo loco supponendum esse censeo: nihil posse apparere circa visum iconae dei, quin verius sit in vero visu dei. Deus etenim qui est summitas ipsa omnis perfectionis, et maior quod cogitari possit: theos ob hoc dicit, quia omnia intuetur. quare si visus pictus apparere potest in imagine, simul omnia et singula inspicies: cum hoc sit perfectionis visus, non poterit veritati minus convenire veraciter, quod iconae seu apparentiae apparet. Si enim visus unus est acutior alio in nobis, et unus vix propinqua, alius vero distantiora discernit, et alius tarde, alius citius attingit obiectum: nihil haesitationis est absolutum visum a quo omnis visus, videntium excellere omnem acutiem, omnem celeritatem, et virtutem omnem omnium videntium actu, et qui videntes fieri possunt. Si enim inspexero ad abstractum visum quem mente absolvi ab omnibus oculis et organis, atque consideravero quomodo ille visus abstractus in contracto esse suo prout videntes per ipsum visum vident, est ad tempus et plagas mundi, ad obiecta singularia, ceteras et conditiones tales contractus, ac quod abstractus visus, ab iis est conditionibus similiter abstractus et absolutus: optime capio de essentia visus non esse ut plus unum quod aliud respiciat obiectum. licet comitent visum in contracto esse: ut dum respicit unum non possit respicere aliud, aut absolute omnia. Deus autem ut est verus incontractus visus: non est minor quod de abstracto visu per intellectum concipi potest, sed improportionabiliter perfectior. Quare apparentia visus iconae: minus potest accedere ad summitatem excellentiae visus absoluti quod conceptus. Id igitur quod in imagine illa apparet: excellenter in visu esse absoluto, non est haesitandum.