De visione Dei
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De visione Dei sive de icona
De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.
Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos
Praefatio
Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo
Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos
Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt
Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna
Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae
Capitulum VI: De visione faciali
Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis
Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare
Capitulum IX: Quomodo est uniuersalis pariter et particularis
Capitulum X: Quomodo videtur deus ultra coincidentiam contradictoriorum
Capitulum XI: Quomodo videtur in deo successio sine successione
Capitulum XII: Ubi inuisibilis videtur, increatus creatur
ubi invisibilis videtur: increatus creatur. Apparuisti mihi domine aliquando ut invisibilis ab omni creatura: quia es deus absconditus, infinitus. Infinitas autem: est incomprehensibilis omni modo comprehendendi. Apparuisti deinde mihi ut ab omnibus visibilis: quia in tantum res est in quantum tu eam vides. et ipsa non esset actu: nisi te videret. visio enim praestat esse: quia est essentia tua. Sic deus meus es invisibilis pariter et visibilis. Invisibilis es uti tu es: visibilis es uti creatura est. quae in tantum est: in quantum te videt. Tu igitur deus meus invisibilis: ab oibus videris et in omni visu videris. per omnem videntem in omni visibili, et omni actu visionis videris: qui es invisibilis et absolutus ab omni tali, et superexaltatus in infinitum. Oportet igitur me domine murum illum invisibilis visionis transilire: ubi tu reperieris. Est autem murus: omnia et nihil simul. tu enim qui occurris quasi sis omnia et nihil omnium simul: habitas intra murum illum excelsum, quem nullum ingenium sua virtute scandere potest. Occurris mihi aliquando: ut cogitem te videre in te omnia, quasi speculum vivum in quo omnia relucent. et quia videre tuum, est scire: tunc occurrit mihi te non videre in te omnia uti speculum vivum. quia sic scientia tua oriretur a rebus. Deinde occurris mihi: ut videas in te omnia: quasi virtus se intuendo. uti virtus seminis arboris si se intueretur: in se videret arborem in virtute. quia virtus seminis: est arbor virtualiter. et post hoc occurrit mihi: quod non videas te, et in te omnia, uti virtus. Nam videre arborem in
MARG: Semen.
potentia virtutis: differt a visione qua arbor videtur in actu. et tunc repperio quomodo virtus tua infinita est ultra specularem et seminalem, et coincidentiam radiationis et reflexionis causae et causati pariter: et quod illa absoluta virtus est visio absoluta quae est ipsa perfectio, et est super omnes videndi modos. omnes enim modi qui perfectionem visionis explanant, sine modo sunt visio tua: quae est essentia tua deus meus. Sed sine, domine piissime: ut adhuc vilis factura loquatur ad te. Si videre tuum est creare tuum, et non vides aliud a te, sed tu ipse es obiectum tui ipsius (es enim videns, et visibile atque videre) quomodo tunc creas res alias a te? videris enim creare te ipsum: sicut vides te ipsum. sed consolaris me, vita spiritus mei: quoniam et si occurrat murus absurditatis, qui est coincidentiae ipsius creare cum creari, quasi impossibile sit quod creare coincidat cum creari (videtur enim quod hoc admittere sit affirmare rem esse anteque1 sit. quando enim creat, est: et non est, quia creatur) tamen non obstat. creare enim tuum: est esse tuum. nec est aliud creare pariter et creari: quod esse tuum omnibus communicare. ut sis omnia in omnibus: et ab omnibus tamen maneas absolutus. vocare enim ad esse quae non sunt: est communicare esse nihilo. sic vocare est creare: communicare, est creari. et ultra hanc coincidentiam creare cum creari: es tu deus absolutus et infinitus, neque creans neque creabilis, licet omnia id sint quod sunt quia tu es.
O altitudo divitiarum: quod incomprehensibilis es! quamdiu concipio creatorem creantem: adhuc sum citra murum paradisi. sic quamdiu concipio creatorem creabilem: nondum intravi, sed sum in muro. sed absolutam cum te video infinitatem, cui nec nomen creatoris creantis, nec creatoris creabilis competit: tunc revelate te inspicere incipio, et intrare ortum delitiarum. quia nequaquam es aliquid tale quod dici aut concipi potest: sed in infinitum super omnia talia absolute superexaltatus. non es igitur creator, sed plus quod creator in infinitum: licet sine te nihil fiat aut fieri possit. tibi laus et gloria per saecula infinita. AMEN.