De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI
Caput I: Quod Papa sit summus Iudex in controversiis Fidei, et morum diiudicandis
Caput II: Proponitur quaestio: Sitne certum Papae iudicium?
Caput III: Statuitur prima propositio de infallibili iudicio summi Pontificis
Sit igitur propositio prima. « Summus Pontifex cum totam Ecclesiam docet, in his quae ad Fidem pertinent nullo casu errare potest ». Haec est contra primam et secundam opinionem pro quarta; et probatur primo ex promissione illa Domini Luc. XXII: Simon, Simon, (sic enim habetur in Graeco) ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.1 Qui locus tribus modis exponi solet. Prima expositio est quorumdam Parisiensium supra citatorum, quod Dominus hic oraverit pro Ecclesia universali, sive pro Petro, ut totius Ecclesiae figuram gerebat; et hoc impetrasse, ut Fides Ecclesiae Catholicae nunquam deficiat: quae expositio si ita intelligeretur, ut diceret immediate oratum esse pro Capite Ecclesiae, et consequenter pro toto corpore, quod per caput repraesentatur, vera esset; sed non ita ipsi intelligunt: volunt enim pro sola Ecclesia esse oratum.
Quae expositio falsa est. Primo, quia Dominus unam tantum personam designavit, dicens bis: Simon, Simon, et addens toties pronomen secundae personae, pro te, Fides tua, et tu, fratres tuos. Quorsum enim haec? nisi ut intelligamus, aliquid speciale Petro a Christo esse impetratum. Secundo, quia Dominus coeperat loqui in plurali: Satan expetivit vos ut cribraret; deinde mox mutavit formam loquendi, et ait: Ego autem rogavi pro te: quare non dixit pro vobis ut coeperat? certe si de tota Ecclesia loqueretur, multo rectius dixisset, rogavi pro vobis. Tertio, Dominus pro illo rogat, cui ait: Et tu aliquando conversus: at hoc certe non potest Ecclesiae toti convenire, nisi dicamus, totam Ecclesiam aliquando esse pervertendam, ut postea iterum convertatur. Quarto pro illo rogat, cui ait: Confirma fratres tuos; at Ecclesia non habet fratres, quos debeat aut possit confirmare, qui enim, quaeso, fingi possunt Ecclesiae universalis fratres? Nonne omnes Fideles filii eius sunt?
Altera expositio est quorumdam, qui hoc tempore vivunt; qui docent, Dominum orasse hoc loco pro perseverantia omnium Apostolorum, imo etiam omnium electorum: Ioan. XVII: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi;2 non erat igitur ratio cur bis pro perseverantia Petri oraret. Secundo, quia sine dubio hic Dominus aliquid speciale Petro impetravit, ut patet ex designatione certae personae: perseverantia autem in gratia est donum commune omnium electorum. Tertio, quia certum est, Dominum saltem mediate orasse hoc loco etiam pro aliis Apostolis; nam ideo praemisit tanquam orationis causam: Satan expetivit ut cribraret vos; et postea subiunxit tanquam effectum: Confirma fratres tuos; non igitur pro sola Petri perseverantia Dominus rogavit, sed pro aliquo dono Petro communicando in aliorum utilitatem. Quarto, donum hoc loco Petro impetratum, etiam ad successores pertinet: nam Christus oravit pro Petro in utilitatem Ecclesiae: Ecclesia autem semper indiget aliquo a quo confirmetur, cuius Fides deficere non possit. Nec enim Diabolus petiit cribrare tantum eos, qui tunc erant Fideles, sed omnes omnino: at certe perseverantiae donum non pertinet ad omnes Petri successores. Denique non dixit Dominus, rogavi ut non deficiat charitas tua; sed Fides tua: et re ipsa scimus, defecisse Petri charitatem et gratiam, quando negavit Dominum: Fidem autem unquam defecisse non scimus.
Est igitur tertia expositio vera, quod Dominus duo privilegia Petro impetraverit. Unum, ut ipse non posset unquam veram Fidem amittere, quantumvis tentaretur a Diabolo; id quod est aliquid amplius, quam donum perseverantiae: dicitur enim perseverare usque in finem, qui licet interdum cadat, tamen resurgit, et in fine Fidelis invenitur: at Petro Dominus impetravit, ut non posset unquam cadere, quod ad Fidem attinet.
Alterum privilegium est, ut ipse tanquam Pontifex non posset unquam docere aliquid contra Fidem, sive, ut in sede eius nunquam inveniretur qui doceret contra veram Fidem. Ex quibus privilegiis, primum fortasse non manavit ad posteros: at secundum sine dubio manavit ad posteros, sive successores.
De primo privilegio habemus expressa Veterum testimonia. Augustinus lib. de corr. et grat. cap. 8. « Quando rogavit, inquit, ut non deficeret Fides eius, rogavit, ut haberet in Fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem ». Chrysostomus hom. 83. in Matth.: « Non dixit, inquit, non negabis, sed ut non deficiat fides tua. Cura enim ipsius et favore factum est, ne omnino Petri fides evanesceret ». Theophylactus in cap. XXII Lucae: « Quamvis, inquit, brevi tempore concutendus sis, habes recondita semina fidei, etiamsi folia abiecerit spiritus invadentis, radix tamen vivet, et non deficiet fides tua ». Ubi eleganti similitudine explicat, Petrum negando Christum amisisse confessionem Fidei, quae ore fit, folia enim verba significant; Fidem tamen, qua corde creditur ad iustitiam, non amisisse. Eodem modo exponit Prosper lib. I de vocat. gent. cap. ult. Caeterum isti Patres licet in his locis non meminerint alterius privilegii, tamen illud non negant, neque negare possent, nisi velint plurimis aliis Patribus contradicere.
De altero ergo privilegio habemus in primis testimonia septem veterum, ac sanctorum Pontificum. Lucius I, Papa et Martyr, in epist. 1. ad Episc. Hisp. et Gall.: « Ecclesia, inquit, Romana Apostolica est, et mater omnium Ecclesiarum, quae a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, secundum ipsius Domini pollicitationem, dicentis: Ego rogavi pro te etc ». Felix I in epist. ad Benignum, de Romana Ecclesia loquens: « Ut, inquit, in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata manet, iuxta illud: Ego rogavi pro te etc ».
Leo serm. 3. de assumpt. sua ad Pontif.: « Specialis, inquit, cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur; et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis caeteris conferatur ». Ubi Leo utrumque privilegium agnoscit; illud primum cum ait: « Si mens Principis victa non fuerit »: illud secundum, cum subiungit: « Firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum caeteris conferatur ». Non enim confertur aliis firmitas, nisi veram Fidem exponendo.
Agatho Papa in epist. ad Constant. Imp. quae lecta est in VI Synodo, act. 8. ab omnibus probata: « Haec est, inquit, verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis, vivaciter tenuit Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus unquam depravata succubuit, quia dictum est Petro, Simon, Simon, ecce Satanas etc. Ego autem rogavi pro te etc. hic Dominus Fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est agnitum ».
Nicolaus I. in epist. ad Michael.: « Privilegia, inquit, istius sedis perpetua sunt, divinitus radicata, atque plantata; impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt. Quae ante imperium vestrum fuerunt, permanent, Deo gratias, hactenus illibata, manebuntque post vos, et quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabunt ». Et infra, ostendens unde tam libere eiusmodi praedicaret ait: « Nam et inter caetera is, per quem nobis praecipue ista sunt privilegia collata, Tu aliquando conversus, audivit a Domino, confirma fratres tuos ».
Leo IX. in epistol. ad Petrum Antioch.: « Nimirum, inquit, solus est, pro quo ne deficeret fides eius, Dominus et Salvator asseruit se rogasse, dicens, Rogavi pro te etc. Quae venerabilis, et efficax oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur in throno illius ».
Innocentius III in epist. ad Episc. Arelat. et habetur cap. Maiores, extra, de Baptismo, et eius effectu: « Maiores, inquit, Ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelligit, qui novit pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius ». His Pontificibus videtur omnino credendum, tum quod sancti fuerint, tum quod sine dubio ipsis praecipue debeat esse nota suae Sedis auctoritas.
Praeter hos Pontifices non desunt etiam alii Auctores, qui eodem modo exponunt. Theophylactus in cap. XXI Lucae aperte docet, dari Petro hoc privilegium, quia ipse futurus erat Princeps, et Caput aliorum, ac proinde dari omnibus aliis, qui illi in principatu succederent: « Quia te habeo, inquit, principem discipulorum, confirma caeteros. Hoc enim decet te, qui post me Ecclesiae petra es, et fundamentum ».
Petrus Chrysologus in epist. ad Eutych. quae habetur in I. tom. Conc. ante Conc. Chalced.: « Hortamur te, inquit, frater honorabilis, ut his, quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas, quia B. Petrus, qui in propria sede vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem ». Quamvis enim hic auctor non citet locum Evangelii: Rogavi pro te etc. tamen eo sine dubio respicit, dum tam fidenter affirmat, ex Romana Sede praestari omnibus quaerentibus Fidei veritatem.
Bernardus in epist. 190. ad Innoc. « Oportet, inquit, ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque, et scandala regni Dei, ea praesertim, quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Cui enim alteri sedi dictum est aliquando, Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua »?
Obiiciunt contra hanc expositionem.
Primo, quia Romana Ecclesia non erat, quando Christus promisit Petro, non defecturam Fidem eius, neque Dominus ullam Romanae Sedis mentionem fecit. Quomodo ergo potest colligi, Dominum promisisse aliquid Romanae Sedi, cum ait: Ego rogavi pro te etc.
Secundo, quia si quod dicitur Petro, rogavi pro te etc. dicitur successoribus; ergo etiam illud et tu aliquando conversus dicitur successoribus; ergo debent omnes Petri successores Christum aliquando negare et postea converti.
Respondeo ad primum: Christum dici rogasse pro Romana Sede, quia rogavit pro Petro, et successoribus, quorum Sedes Romae stabilienda erat.
Ad secundum dico primo: non esse absurdum, si dicamus, illud Conversus non referri ad poenitentiam Petri, sed ad tentationes aliorum, ut non sit sensus: Tua peccato ad poenitentiam conversus confirma fratres; sed tu, cuius Fides non potest deficere, quando videris aliquos nutantes, et vacillantes, ad eos conversus illos confirma: nam nondum praedixerat Petro casum suum, sed paulo post praedicturus erat: videtur autem absurdum, si prius praedicatur conversio, quam adversio; resurrectio, quam casus. Dico secundo, si exponamus, conversus a negatione, non necessario convenire successoribus Petri, converti a peccato negandi; cum necessario tamen conveniat eis, confirmare fratres. Nam converti a peccato non convenit hominibus, nisi quatenus privatae personae sunt, et ideo personale donum est: at confirmare fratres, convenit homini ut caput est et Princeps aliorum; et ideo transit ad successores.
Secundo, probatur eadem conclusio, ex illa promissione facta Petro Matth. XVI: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.3 Nam, ut supra ostendimus lib. I, c. 10. ad litteram petra et fundamentum Ecclesiae dicitur Petrus ut summus Rector Ecclesiae; et proinde quilibet eius successor similiter est petra et fundamentum Ecclesiae. Ex quo duplex sumitur argumentum.
Primum ex nomine petrae: quare enim Pontifex dicitur petra, nisi ratione constantiae, et soliditatis? Certe si petra est, non frangetur, nec circumferetur omni vento doctrinae, id est, non errabit in Fide saltem quatenus petra, id est, quatenus Pontifex est.
Secundum, ex ratione fundamenti sustentantis aedificium, quod nullo modo ruere potest: nam si tale est aedificium, ut non possit ruere; certe nec eius fundamentum ruere potest: non enim intelligi potest, quomodo fundamentum destruatur, et domus non cadat. Imo vero maiori ratione fundamentum non potest destrui, si domus non potest cadere: non enim fundamentum a domo, sed domus a fundamento accipit firmitatem. Et hoc modo exposuerunt Patres omnes, et hinc deduxerunt, Petrum et consequenter alios Pontifices non posse errare.
Origenes in hunc locum: « Manifestum est, inquit, etsi non exprimatur, quod nec adversus Petrum, nec adversus Ecclesiam, portae praevalere poterunt inferorum; nam si praevalerent adversus petram, in qua Ecclesia fundata erat, contra Ecclesiam etiam praevalerent ».
Chrysostomus in hunc locum dicit, solum Deum potuisse hoc facere, ut Ecclesia, super unum piscatorem et ignobilem virum fundata, non caderet, tot irruentibus tempestatibus.
Cyrillus apud B. Thomam in Catena huius loci: « Secundum hanc, inquit, promissionem Ecclesia Apostolica Petri, ab omni seductione, et haeretica circumventione manet immaculata etc ».
Theodoretus in epist. ad Renat. presbyt. Rom.: « Tenet, inquit, sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis Ecclesiarum, cum propter alia, tum quia semper haeretici foetoris expers permansit ». Ubi Theodoretus videtur sic argumentari. Regimen totius Ecclesiae debet esse illius sedis, quae non possit deficere in Fide; videmus autem solam Romanam Sedem expertem esse, et fuisse omnis haereticae pravitatis; ergo manifestum est, illam esse cui datum est regimen Ecclesiarum.
Hieronymus in epist. ad Damas. de nom. hypost. postquam dixerat: « Super istam petram aedificatam Ecclesiam scio ». Subiungit: « Obsecro, ut mihi litteris tuis sive tacendarum, sive dicendarum trium hypostaseon detur auctoritas, non timebo tres hypostases dicere si iubetis ». Ubi asserit, scute secuturum sententiam Pontificis, quia novit super illum Ecclesiam esse fundamentam, nec posse fieri, ut Ecclesiae fundamentum cadat.
S. Augustinus in Psalm. cont. part. Donati sic ait: « Numerate sacerdotes vel ab ipsa sede Petri, in ordine illo Patrum, qui cui successerit videte, ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae ».
Gelasius in epist. ad Anastas. Imp.: « Hoc, inquit, est quod Apostolica sedes magnopere cavet, ut quoniam mundi radix est Apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur: Nam si (quod Deus avertat, et quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori »? Ubi Gelasius docet, non posse Apostolicam Sedem errare; quia cum eius praedicatio, et confessio sit radix Mundi, si ipsa erraret, totus Mundus erraret.
S. Gregorius lib. IV, epist. 32. ad Maurit. demonstrat, non posse fieri, ut Episcopus Constantinopolitanus sit Episcopus universalis; et proinde Caput totius Ecclesiae, quia multi Episcopi Constantinopolitani fuerant publice haeretici, imo et haeresiarchae, ut Macedonius, et Nestorius; videtur enim sequi ut tota Ecclesia corruat, si is corruit, qui est universalis. Item lib. VI, epist. 37. ad Eulog.: « Quis, inquit, nesciat sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam? cui dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et rursum: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ubi Gregorius aperte docet, firmitatem Ecclesiae ex Petri firmitate pendere; et proinde minus posse Petrum errare, quam ipsam Ecclesiam.
Tertio probatur ex illo Ioan. ult.: Pasce oves meas. Nam quod his verbis Pontifex sit institutus Pastor et Doctor totius Ecclesiae, supra demonstratum est lib. I, cap. 14, 15, 16. Hinc igitur est tale argumentum. Pontifex est Doctor et Pastor totius Ecclesiae; ergo tota Ecclesia illum audire et sequi tenetur; ergo si ille erret, tota Ecclesia errabit. Respondebunt: Ecclesiam debere illum audire, si recte doceat, alioquin magis Deum, quam homines esse audiendum.
Contra: nam quis iudicabit, rectene Pontifex doceat, an non? non enim est ovium iudicare, an pastor erret, necne, praesertim in rebus vere dubiis: nec habent oves Christianae alium maiorem iudicem vel doctorem, ad quem recurrant. Nam, ut supra ostendimus lib. II, cap. 13 et 14. ex tota Ecclesia ad Pontificem appellari potest: ab illo autem non potest; necessario igitur tota Ecclesia errabit, si Pontifex erret. Rursum respondebunt: posse recurri ad generale Concilium.
Contra: nam praeterquam quod nos ostendemus in tract. de Conc. Papam esse supra Concilium; constat, generalia Concilia saepe errasse, quando caruerunt summi Pontificis suffragio, ut patet de Ephesino II, Ariminensi, et aliis.
Respondent: posse recurri ad generale Concilium, in quo etiam Pontifex intersit, nam aliquid maius est Concilium cum Pontifice, quam Pontifex solus. At contra: nam in primis Dominus soli Petro dixit: Oravi pro te etc. Et: Pasce oves meas; non dixit haec Petro, et Concilio. Item solum Petrum vocavit petram et fundamentum, non Petrum cum Concilio; ex quo apparet, totam firmitatem Conciliorum legitimorum esse a Pontifice; non partim a Pontifice, partim a Concilio. Deinde, saepe non potest cogi generale Concilium, sicut non potuit primis 300 annis propter Ethnicorum persecutiones, et sine dubio poterat status ille Ecclesiae usque ad Mundi finem perseverare; ergo debet esse in Ecclesia etiam sine generali Concilio aliquis Iudex, qui errare non possit. Denique, quid si in tali Concilio dissiderent Patres a Praeside suo, id est, Concilium a Pontifice summo praesente, et praeside: quid tunc fieret? non esset remedium ullum? certe aliquis Iudex esse deberet. Non autem in eo casu esset Concilium Iudex, quia Concilia cum a Pontifice dissentiunt, errare possunt, et errant de facto, ut diximus de Ephesino II et aliis. Restat igitur, ut Papa sit Iudex, et proinde non possit errare.
Quarto probatur ex Testamento veteri, quod fuit figura novi. Exod. XXVIII iubet Dominus in rationali Pontificis summi poni doctrinam, et veritatem. Hebraice אורים ותמים. Est autem observandum, nondum convenisse inter Hebraeos, nec etiam inter Christianos, quid sint ista duo. R. Salomon vult esse nomen Dei יְהֹוָה scriptum in rationali, ex cuius fulgore sacerdos cognoscebat divinum responsum, cum ab aliquo interrogaretur. Arias Montanus in suo Apparatu docet, esse duos lapides lucidissimos a Deo ipso immediate productos, et datos Moysi. Iosephus lib. III, cap. 9. alias 12. Antiqu. dicit, esse illos ipsos duodecim lapides, in quibus scripta erant nomina duodecim filiorum Israel, quos Deus iussit poni in rationali, et ibidem multas fabulas immiscet. Probabilius est quod scribit B. Augustinus qu. 117. in Exod. haec ipsa vocabula fuisse scripta in medio rationalis, quod pendebat ante pectus sacerdotis.
Neque obstat quod Iudaei, et Iudaizantes dicunt, אורים non significare doctrinam, sed splendores, a radice אור; et תומים non significare veritatem, sed perfectionem, a radice תמם. Nam magis credendum est Hieronymo, qui vertit doctrinam, et veritatem, et LXX Interpretibus, qui similiter verterunt δήλωσιν, καὶ ἀλήθειαν, quam omnibus Rabbinis: et hinc dicendum est, אורים, deduci a radice ירה quod est, docuit, et תומים a radice אמן, quod est credidit.
Cur autem scriberetur in pectore summi Sacerdotis doctrina et veritas, explicatur Deuteron. XVII ubi Dominus praecipit iis, qui dubitant circa intelligentiam divinae Legis, ut ascendant ad summum Sacerdotem, atque ab eo quaerant solutionem, et subiungit: Qui, inquit, indicabunt tibi iudicii veritatem. Et signo ergo, et verbo Dominus promisit, in pectore summi Sacerdotis habituram doctrinam, et veritatem; et proinde eum non erraturum, cum populum docuerit. Quod si hoc Aaronico sacerdoti conveniebat, certe multo magis Christiano. Quocirca B. Petrus Ravennas, ut paulo ante dictum est, hortatur Eutychetem, « ut his quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendat, quoniam B. Petrus, qui in propria sede et vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem ».
Quinto, probatur ab experimento, eoque duplici. Nam in primis constat, omnes Patriarchales Sedes defecisse a Fide; ita ut haeretici, et haeresim profitentes, ac docentes in illis sederint, excepta Romana Sede. In sede Constantinopolitana sederunt Macedonius, Nestorius, Sergius haeresiarchae. In Alexandrina Gregorius et Lucius Ariani; Dioscorus Eutychianus; Cyrus Monothelita, et alii. In Antiochena Paulus Samosatenus haeresiarcha; Petrus Gnaphaeus Eutychianus; Macharius Monothelita, et alii. In Hierosolymitana Ioannes Origenista, et ante eum Eutychius, Irenaeus, et Hilarius Ariani sederunt. Nihil tale de Romana Ecclesia potest ostendi; ex quo apparet, revera pro ipsa Dominum orasse, ne deficeret Fides eius. Unde Ruffinus in exposit. Symb.: « In Ecclesia, inquit, urbis Romae, neque haeresis ulla sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus ».
Alterum experimentum est, quoniam plurimas haereses Romanus Pontifex sine Concilio generali damnavit, ut Pelagii, Prisciliani, Ioviniani, Vigilantii, aliorumque multorum,4 quas eo ipso pro veris haeresibus tota Christi Ecclesia habuit, et exhorruit, quod a Romano Pontifice damnatae essent; ergo signum est, Ecclesiam totam sentire, Pontificem Romanum in eiusmodi rebus errare non posse. Vide Prosperum in extr. lib. cont. Collat. et Petrum Diaconum in lib. de Incarn. et grat. Chr. ad Fulgent.