De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI
Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI
Caput I: Proponitur quaestio de potestate temporali
Restat postrema pars disputationis de Pontifice, quae est de potestate ipsius temporali, de qua quidem quaestione tres inveniuntur auctorum sententiae. Prima est, summum Pontificem iure divino habere plenissimam potestatem in universum Orbem terrarum, tum in rebus Ecclesiasticis, tum in politicis. Ita docent Augustinus Triumphus in Summa de pot. Eccles. quaest. 4. art. 1. Alvarus Pelagius lib. I de planctu Eccles. cap. 13. et multi Iurisconsulti, ut Ostiensis in cap. Quod super his, de voto et voti redempt. Panormitanus in cap. Novit, de iudiciis; Sylvester in Summa de peccat. verbo Papa, §. 2. et alii non pauci. Quin etiam Ostiensis ulterius progreditur. Docet enim, per Christi adventum omne dominium Principum infidelium translatum esse ad Ecclesiam, et residere in summo Pontifice, ut Vicario summi et veri Regis Christi; et ideo posse Pontificem regna infidelium iure suo donare quibus voluerit Fidelium.
Altera non tam sententia quam haeresis in altero extremo posita duo docet. Primo, Pontificem ut Pontificem et iure divino nullam habere temporalem potestatem, nec posse ullo modo imperare Principibus saecularibus, nedum eos regnis et principatu privare, etiamsi illi privari alioqui mereantur. Secundo docet, non licuisse Pontifici aliisque Episcopis accipere temporale dominium, quod nunc habent in quasdam urbes et provincias, sive eiusmodi dominium donatum eis fuerit, sive illud usurpaverint: prohibet enim ius divinum, uni homini gladium spiritualem et temporalem simul committi. Ita docent haeretici omnes huius temporis, ac praecipue Calvinus lib. IV Instit. cap. 11. §. 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14. et Petrus Martyr in cap. XXIII ad Rom. ac Brentius in Prolegom. cont. Petrum a Soto; Magdeburgenses autem Cent. I, lib. II, cap. 4. col. 435. ponunt inter notas Antichristi, quod Pontifex duos gladios gerat, undecumque illos habuerit. Ac deinde Centuria VIII, IX, X et XI. cap. 10. in vitis Pontif. de hoc maxime eos reprehendunt.
Tertia sententia media, et Catholicorum Theologorum communis, Pontificem ut Pontificem non habere directe et immediate ullam temporalem potestatem, sed solum spiritualem; tamen ratione spiritualis habere saltem indirecte potestatem quamdam, eamque summam, in temporalibus. Ita Hugo de S. Victore lib. II de Sacram. p. 2. cap. 4. quem sequitur Alexander Alensis 3. part. Sum. q. XL. m. 5. et 4. p. q. 10. in explicat. can. Missae, in illud: Et pro Rege N. item S. Bonaventura in lib. de Eccles. Hierarch. par. II, cap. 4. Durandus in lib. de orig. iurisdict. q. 3. in fine. Petrus ab Aliaco in q. de re sumpta, utrum Petri Ecclesia Fide confirmetur. Ioannes de Parisio in tract. de potestate regia et papali, cap. 6 et 7. Iacobus Almain in tract. de sup. pot. Eccles. cap. 6. Gabriel Biel explicat. canonis Missae, lect. 23. Henricus de Gandavo, quod lib. VI, q. 23. Ioan. Driedo lib. II de libert. Christ. cap. 2. Ioan. de Turrecremata lib. II Sum. cap. 113 et seq. Albertus Pighius lib. V hierarch. Eccles. Thomas Waldensis lib. II doct. Fid. art. 3. cap. 76, 77, 78. Petrus de Palude in lib. de pot. Eccles. Caietanus in Apol. cap. 13. ad 8. Franciscus Victoria relect. 1. q. 6. de pot. Eccles. Dominicus a Soto in IV. dist. 25. quaest. 2. art. 1. Nicolaus Sanderus lib. II, cap. 4. visib. Monarch. Navarrus Relect. in cap. Novit. de Iudic. Notab. tertio, Antonius Cordubensis lib. I, quaest. 57. dub. 3. et alii plurimi.
De S. Thoma, quid senserit, non est tam certum. Nam in fine II. sent. dicit, in Papa esse apicem utriusque potestatis. Tamen in cap. XIII ad Rom. dicit, clericos exemptos a tributis privilegio Principum saecularium: et 2. 2. quaest. XL. art. 2. dicit, Praelatos posse disponere de bellis solum quatenus ordinantur ad bonum spirituale, qui est finis potestatis ipsorum. Ex quibus colligitur, eum non dissentire a caeteris Theologis.
Nos ergo tria tractabimus. Primo ostendemus, Pontificem iure divino non habere directe temporalem potestatem. Secundo habere eum aliquo modo, id est, ratione suae spiritualis Monarchiae, summam potestatem etiam temporalem. Tertio, non esse contra ius divinum, quod Episcopi habeant etiam actu, et directe iurisdictionem temporalem in urbes et provincias sibi donatas a Regibus, vel alio iusto titulo acquisitas.
Caput II: Papam non esse Dominum totius Mundi
Quod ad primum attinet, tria ordine probabimus. Primo, Papam non esse Dominum totius Orbis. Secundo non esse Dominum totius Orbis Christiani. Tertio, non esse Dominum ullius provinciae, aut oppidi, nullamque habere iure divino iurisdictionem mere temporalem. Primum docet expresse Ioannes de Turrecremata lib. II Sum. de Eccles. cap. 113.: « Papa, inquit, non sic est dicendus habere iurisdictionem in temporalibus iure Papatus, ut dicendus sit totius orbis dominus ». Sic etiam Franciscus Victoria relect. 1. de pot. Eccles. quaest. 6.: « Papa, inquit, non est orbis Dominus ». Idem alii docent, et probatur. Papa non est Dominus earum provinciarum, quas obtinent Infideles; nam in primis Dominus Ioan. ult. solum oves suas Petro commisit: Infideles autem non sunt oves. Deinde, non potest Papa iudicare Infideles. I. Cor. V: Quid ad me de his, qui foris sunt, iudicare?1 Denique, Infideles Principes sunt veri et supremi Principes suorum regnorum; nam dominium non fundatur in gratia, aut Fide, sed in libero arbitrio et ratione: nec descendit ex iure divino, sed ex iure gentium; ut patet ex eo quod Deus approbat regna gentilium in utroque Testamento. Daniel II: Tu es Rex regum, et Deus caeli dedit tibi regnum et imperium etc. Matth. XXII: Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari. Nota, Reddite, non donate, quae sunt Caesaris, id est, quae iure illi debentur: et Rom. XIII: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal etc.2 Et iubet ibidem etiam propter conscientiam obedire Principibus Ethnicis: at certe non tenemur in conscientia obedire illi qui non est verus Princeps.
Si igitur non est Papa Dominus earum provinciarum, quas obtinent Infideles; sequitur, eum non esse Dominum totius Mundi, nisi eae provinciae ad Mundum non pertinere dicantur. Dicent: tenemur obedire Principibus infidelibus, quia omnes Principes sunt Vicarii Papae. At contra: nam Papa non vellet habere tales vicarios, et si posset, libenter daret regna Infidelium Principibus fidelibus. Ridiculum autem est, dedisse Deum Papae ius in regna totius Mundi, et non dedisse illi unquam facultatem utendi eiusmodi iure.
At, inquient: Papa est Monarcha spiritualis in toto Orbe terrarum; et tamen nunquam potuit exercere hunc principatum in toto Orbe terrarum. Respondeo: Papam dici Monarcham spiritualem in toto Orbe, non quod praesit omnibus hominibus, qui sunt in toto Orbe, sed quod praesit omnibus Christianis toto Orbe diffusis. Et rursum etiam ex hypothesi, nimirum, quia si totus Mundus converteretur ad Fidem, toti Mundo plane spirituali iurisdictione Papa praeesset. Denique quod ius habeat mittendi per totum Orbem terrae praedicatores Evangelii.
At Alexander VI divisit Orbem nuper inventum Regibus Hispaniae et Lusitaniae. Respondeo: non divisit ad eum finem, ut Reges illi proficiscerentur ad debellandos Reges infideles novi Orbis, et eorum regna occupanda, sed solum ut eo adducerent Fidei Christianae praedicatores, et protegerent ac defenderent cum ipsos praedicatores, tum Christianos ab eis conversos: et simul ut impediret contentiones et bella Principum Christianorum, qui in illis novis regionibus negotiari volebant. Vide Caietanum 2. 2. qu. LXVI. art. P. Victoriam relect. de iure belli, et Sotum lib. IV de iust. et iure, qu. 2. art. 2. et in IV. sent. d. 5. q. un. art. 10. ad arg. 5.
Caput III: Papam non esse Dominum totius Orbis Christiani
Iam vero, quod secundo loco propositum fuit, non esse Papam Dominum totius Orbis Christiani, docet Hugo de S. Victore lib. II de Sacram. par. II. cap. 4.: « Terrena, inquit, potestas caput habet Regem: spiritualis potestas habet summum Pontificem ». Et clarius Ioann. Driedo lib. II de libert. Christ. cap. 2.: « Christus, inquit, cum praefecit Petrum universali Ecclesiae pastorem, non simul dedit illi imperium temporale super universam Ecclesiam, neque enim abstulit Imperatoribus et Regibus sua regna, neque item voluit, ut omnis potestas regalis, proinde ac Ecclesiastica debeat derivari et descendere ex potestate Petri ». Eadem est aliorum multorum sententia, et probatur Primum. Quia si res ita se haberet, et quidem iure divino, ut volunt, deberet id constare ex Scripturis, aut certe ex Apostolorum traditione: ex Scripturis nihil habemus, nisi datas Pontifici claves regni caelorum; de clavibus regni terrarum nulla mentio fit; traditionem Apostolicam nullam adversarii proferunt. Praeterea, Christus non abstulit, neque auferret regna iis quorum erant; nam Christus non venit destruere ea quae bene se habebant, sed perficere; ergo quando Rex fit Christianus, non perdit regnum terrenum, quod iure obtinebat, sed acquirit novum ius ad regnum aeternum: alioqui obesset Regibus Christi beneficium, et gratia naturam destrueret. Et confirmatur ex hymno Sedulii, quem tota Ecclesia publice canit:
Hostis Herodes impie
Christum venire quid times?
Non eripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.
Item si Papa est Dominus totius Orbis Christiani supremus; ergo singuli Episcopi sunt Principes temporales in oppidis suo Episcopatui subiectis; siquidem id quod est Papa in Ecclesia universa, est quilibet Episcopus in particulari: id est, sicut Papa est verus Pastor et Caput Ecclesiae Universalis: ita Episcopus est verus Pastor et caput Ecclesiae particularis; sed non negamus maiorem esse potestatem Papae in universam Ecclesiam, quam sit Episcopi in particularem. At Episcopos esse dominos urbium, quarum sunt Episcopi, nec adversarii concedunt, et est aperte falsum. Unde Ambrosius in Orat. de tradend. Basil.: « Si tributum, inquit, petit Imperator, non negatur, agri Ecclesiae solvunt tributum ». Et infra: « Tributum Caesaris est? non negatur. Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici ». Et in epist. Athanasii ad solitar. vit. agent. Hosius Episcopus ait Imperatori: « Tibi Deus Imperium, nobis autem ea quae sunt Ecclesiae Christus commisit ».
Denique probatur ex confessione Pontificum. Leo epist. 38. ad Martian. fatetur, Imperatorem Martianum a Deo ad Imperium esse electum, et epist. 43. ad eumdem, fatetur, auctorem imperii Martiani Deum esse. Et similia in omnibus fere epistolis ad Theodosium, Martianum, et Leonem sibi invicem succedentes Imperatores scribit. Gelasius in epist. ad Anastas. Imp. quae habetur etiam in Decr. dist. 96. can. Duo sunt: « Duo sunt, inquit, Imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas, etc ». Ubi notandum est, Gelasium non loqui solum de executione, sed de ipsa potestate et auctoritate, ne dicant adversarii (ut solent) Papam quidem habere utramque potestatem, sed executionem aliis demandare.
Gregorius lib. II, epist. 61. ad Maurit.: « Potestas, inquit, super omnes homines dominorum meorum pietati coelitus data est ». Et clarissime Nicolaus in epist. ad Michael.: « Nolite praeiudicium Dei Ecclesiae irrogare. Illa quippe nullum imperio vestro praeiudicium infert ». Et infra: « Idem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum Imperialibus legibus uterentur ». Hic etiam Pontifex non de sola executione, sed de potestate et dignitate loquitur.
Praeterea Alexander III, cap. Si duobus, §. denique, extra de appellat. rogatus an appellatio a iudice saeculari ad Papam teneat, respondet: « Tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali iurisdictioni subiecti: in aliis vero secundum iuris rigorem credimus non tenere ». Item cap. Causam 2. extra qui filii sint legit.: « Nos attendentes, inquit, quod ad regem pertinet, non ad Ecclesiam de talibus possessionibus iudicare, etc ».
Denique Innocentius III, cap. Novit, de Iudic. « Cum, inquit, iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? » Ubi Pontifex usurpationem alienae iurisdictionis appellat, si temporalem iurisdictionem in regno Francorum tentaret assumere. Et infra, non intendimus iudicare de Feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura. Idem cap Solitae, extra de maior. et obed.: « Ad firmamentum, inquit, coeli, hoc est, universalis Ecclesiae, fecit Deus duo luminaria magna, id est, duas instituit dignitates, quae praeest diebus, id est, spiritualibus, maior est, quae vero carnalibus, minor, ut quanta est inter solem, et lunam, tanta inter Pontifices, et Reges differentia cognoscatur, etc ». Ubi nota, quemadmodum non est idem Sidus, Sol, et Luna: et sicut Lunam non instituit Sol, sed Deus; ita quoque non esse idem, Pontificatum et Imperium, nec unum ab alio absolute pendere. Idem, cap. Per venerabilem, extra qui filii sint legit. dicit, Pontificem solum in patrimonio Ecclesiae plenam habere in temporalibus potestatem: in aliis vero regionibus non item, et ibidem: « Cum Rex, inquit, superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit, in quo videretur aliquibus, quod per seipsum (non tanquam patet cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis) potuit dispensare. Tu autem nosceris aliis subiacere, unde sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestaret nobis assensum, in hoc subdere te non posses ».
Caput IV: Papam non habere ullam mere temporalem iurisdictionem directe iure divino
1Superest nunc, ut demonstremus, Papam directe nullius loci esse Dominum temporalem iure divino. Quod expresse docet Ioannes de Turrecremata lib. II, de Eccles. cap. 114. Caietanus in Apol. par. II. cap. 13, ad 8. et Navarrus in cap. Novit, Notab. 4. verba Caietani haec sunt: « Potestas Papae directe est respectu spiritualium ad supremum simpliciter finem humani generis: ideo suae potestasti duo conveniunt, primo quod non est directe respectu temporalium; secundo, quod est respectu temporalium in ordine ad spiritualia ». Id vero hac ratione manifeste probatur. Christus, ut homo, dum in terris vixit, non accepit, nec voluit ullius provinciae vel oppidi mere temporale dominium: summus autem Pontifex Christi vicarius est, et Christum nobis repraesentat, qualis erat dum hic inter homines viveret; igitur summus Pontifex ut Christi Vicarius, atque adeo ut summus Pontifex est, nullius provincie vel oppidi habet mere temporale dominium.
Utraque propositio huius ratiocinationis probanda est. Ac primum Prima ipsa propositio explicanda et probanda est. Nam ex hoc falso principio, quod Christus homo fuerit Rex temporalis, nati sunt duo contrarii errores: hinc enim deducunt quidam tanquam ex praecipuo fundamento: Papam qui est Christi Vicarius, esse Regem et Pontificem simul: e contrario autem Wiclefistae (ut refert Waldens. lib. II. doctr. Fid. art. 3, cap. 76.) ex hoc eodem principio deducunt, Reges esse Poutificibus maiores, et digniores, quia Reges sunt Vicarii Christi Regis et Pontifices Vicarii Christi Pontificis. Christus autem magis Rex fuit, quam Pontifex, nam descendit ex tribu regia Iudae, et familia David, non ex tribu Levi, et familia Aaronis, ac proinde haereditaria successione fuit Rex, non Pontifex.
Ut igitur explicetur, et probetur hoc principium, aio, Christum fuisse quidem semper ut Dei Filium Regem, et Dominum omnium creaturarum eo modo quo est Pater eius, sed hoc regnum aeternum esse, et divinum, et nec tollere dominia hominum, nec posse Pontifici convenire: fuisse praeterea Christum ut hominem Regem omnium hominum spiritualem, et habuisse potestatem amplissimam spiritualem in omnes tam Fideles, quam Infideles in ordine ad salutem aeternam, ita ut posset eos obligare ad Fidem, et Sacramenta sua suscipienda: potuisse quoque per suam spiritualem potestatem disponere de omnibus rebus temporalibus, prout expedire iudicabat ad finem suum spiritualem: futurum etiam post diem iudicii hoc spirituale Christi regnum etiam sensibile et manifestum et ita inchoatam esse gloriam huius regni in ipso capite nostro Christo, quando a mortuis resurrexit; caeterum hoc etiam non esse regnum temporale, qualia sunt nostrorum Regum, nec posse Pontifici communicari, quia praesupponit resurrectionem: potuisse denique Christum hominem, si voluisset, et si expedire sibi visum fuisset, accipere regiam auctoritatem; tamen noluisse, et proinde usu accepisse, nec habuisse non solum executionem dominii et regni. sed nec auctoritatem, vel potestatem regni illius temporalis; id quod probatur. Nam si habuit, vel ex haereditaria successione, vel ex electione, vel iure belli, vel dono speciali Dei: omne enim regnum aliquo horum modorum acquiritur, vel haereditate, vel electione populi, vel iure belli, vel dono superioris.
Non habuit Christus homo regnum haereditarium: nam etsi descendit ex familia regia; tamen non constat, an ipse esset magis proximus Davidi, quam alii multi, qui de eadem familia erant: et praeterea tunc regnum erant ablatum a familia David, idque Deo volente, qui etiam praedixerat ex Iechoniae familia, unde Christus descendit, nullum futurum Regem, nimirum temporalem, eo modo quo fuerat David, et alii eius successores, Hierem. XXII. de Iechonia sic legimus: Haec dicit Dominus, scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Iuda.2 Constat autem ex Matthaei I. Christum descendere ex isto Iechoniae.
Ex quo manifeste sequitur, Christum non potuisse regnum temporale habere successione haereditaria, nisi falsa esset prophetia, quae disertis verbis praedixerat fore, ut nemo unquam deinceps haberet potestatem in Iuda de posteris Iechoniae. Nec potest responderi: posteros Iechoniae habuisse ius regni, non tamen de facto sedisse in solio David. Nam ad quid illius ius, quo nunquam usuri erant? Et confirmatur ex Patribus. Nam Hieronymus in hunc locum, et Ambrosius lib. III. in Luc. cap. 1. quaerunt, quomodo non pugnet haec prophetia Hieremiae cum prophetia Gabrielis Archangeli, qui Luc. I. ait: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris eius?.3 Et respondent, ideo non pugnare, quod Hieremias loquatur de regno temporali et carnali, Gabriel de regno spirituali atque aeterno. Quibus consentit Augustinus lib. XVII. De Civit Dei cap. 7. ubi ait: « Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo ».
Non etiam Christus fuit Rex temporalis titulo electionis, ut patet ex illo Lucae XII.: O homo quis me iudicem constituit, aut divisorem inter vos,4 hoc est, neque Imperator, neque Respublica me Iudicem elegit. Et ex illo Ioan. VI.: Cum cognovisset, inquit, Ioannes, quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.5 Apparet ergo eum noluisse acceptare electionem suam in Regem.
Sed nec iure belli fuit Rex temporalis: nam bellum eius non fuit cum Regibus mortalibus, sed cum Principe tenebrarum, ut patet ex Ioan. XII.: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et Coloss. II. Expolians principatus, et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in seipso. Et I. Ioan. III. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.6 Ergo iure belli acquisivit Christus sibi regnum spirituale, ut regnet ipse in cordibus nostris per Fidem, et gratiam ubi antea regnabat Diabolus per vitia et peccata.
Quod denique non fuerit Rex temporalis dono Dei speciali, patet ex illo Ioan. XVIII. Regnum meum non est de hoc Mundo. Et ibidem: Regnum meum non est hinc.7 Ut enim exponunt Patres, Chrysostomus, Theophylactus, Cyrillu et Augustinus in hunc locum, et Ambrosius lib. III. in Luc. prope fin. Dominus his verbis liberare voluit Pilatum a suspicione, qua credere poterat, se regnum temporale Iudaeorum affectasse. Itaque sensus est: « Ego quidem Rex sum, sed non eo modo, quo Caesar et Herodes; nam regnum meum non est de hoc Mundo, id est, non constat honoribus, opibus, potentia Mundana etc ». Et confirmatur haec ratio, primo testimonio plurimorum Auctorum: id enim docet S. Thomas in cap. XVIII. Ioannis, S. Bonaventura in lib. de paupert. Christi, et in Apol. paupert. Augustinus de Ancona de potestate Ecclesiae, quest. I. art. 9. Cornelius Iansenius in illud Lucae: Dabit ei Dominus sedem David, Adamus Sasbout in cap. IX. Isaiae; Thomas Waldensis lib. II. doctr. Fid. cap. 76, 77, et 78; Alvarus Pelagius lib. II. de planctu Eccles. art. 57. Durandus tract. de orig. iurisdict. quaest. 3. Ioannes Driedo de dogmat. Eccles. lib. III. cap. 4. par. I. Abulensis in cap. XX. Matth. quaest. 67. Albertus Pighius lib. V. de Eccles. hierarch. cap. 3. Adrianus Finus in flagello Iud. lib. V. cap. 6. Victoria relect, I, de pot. Eccles. Sotus lib. IV. de iust. et iure, q. 4. Bartholomaeus Medina in 3. p quaest. LIX. art. 4. Navarrus in cap. Novit, Notab. 3. num 96. Denique fere omnes Interpretes in illud Ioan. XVIII: Regnum meum non est de hoc Mundo. Confirmatur secundo, nam Christus nunquam exercuit in hoc Mundo regiam potestatem: venit enim ministrare, non ministrari; et iudicari, non iudicare; ergo frustra accepisset regiam auctoritatem; frustra enim est potentia, quae nunquam redigitur in actum.
Respondent: Christum exercuisse hanc potestatem, quando eiecit de templo ementes oves et boves, Ioan. II. At in primis eiecere de templo aliquos, non est Regis officium, sed Sacerdotum. Nam si Sacerdotes ipsum Regem, nempe Oziam vi de templo eiecerunt, II. Paralip. XXVI. quanto facilius mercatores quosdam eiicere potuissent? Sed praeterea sciendum, Christum non eiecisse illos homines ex templo, quasi pontificia, vel regia potestate, sed more Prophetarum zelo quodam divino, quo Phinees occidit scortatores, et Elias Prophetas Baal; et propterea Iudaei Domino dicebant: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? hoc est, unde sciemus te esse Prophetam, et a Deo missum cum tali potestate.
Confirmatur tertio eadem ratio. Nam auctoritas regia non erat Christo necessaria, neque utilis, sed plane supervacanea et inutilis; nam finis adventus eius in Mundum, erat redemptio humani generis: ad hunc autem finem non erat necessaria temporalis potestas, sed solum spiritualis; siquidem per ipsam spiritualem poterat etiam disponere de rebus temporalibus omnibus eo modo, quo iudicabat expedire ad humanam redemptionem. Quod autem inutilis fuisset Christo talis potestas mere temporalis, ex eo intelligi potest, quod Christus debuit hominibus persuadere contemptum gloriae, deliciarum, opum, et omnium rerum terrenarum, quibus tamen maxime affluunt Reges huius Mundi: Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.8
Confirmatur quarto ex eo quod Christus fuit vere pauper, non solum quoad usum, sed etiam quoad dominium, ut ex Scripturis probat S. Bonaventura in lib. de pauper. Christi. Quod etiam definivit Nicolaus III. cap. Exiit; de Verb. signific. in 6. ubi dicit, Christum docuisse verbo et exemplo paupertatem Religiosorum, quae caret omni dominio. Clemens etiam V. in Clement Exivi, de verb. signific. dicit, Christum fuisse exemplar coelestis vitae, qualis describitur in regula S. Francisci. Neque his repugnat Ioan. XXII. in Extravag. Quia quorumdam; nam contendit quidem Ioannes, Christum habuisse aliquando loculos, et dominium in communi cum Apostolis earum pecuniarum, quae ipsis dabantur in eleemosynam; at non negat, aliquando Christum nihil habuisse, nec in communi: et aperte docet, Christum exemplo docuisse vitam religiosam, quae caret omni dominio saltem in particulari. Quod si Christus caruit aliquando omni dominio; quomodo fuit semper Dominus temporalis omnium rerum?
Confirmatur Ultimo ex eo, quod omnia fere loca Scripturae, ubi de regno Christi agitur, intelligi debent necessario de regno spirituali et aeterno; ac proinde non potest ex Scripturis deduci, ullum fuisse Christi regnum temporale. Psal. II. agitur de regno Christi, ubi dicitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo; sed ibidem subditur: Praedicans praeceptum eius, ut ostendatur regnum spirituale. Item Dan. II. In diebus regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur. Luc. I: Et regni eius non erit finis.9
At regna temporalia non sunt aeterna, et si Christus fuit Rex Iudaeorum humano more, dum vixit in terris; certe desiit eo modo regnare, quando ad Patrem ascendit. Quomodo ergo regni eius non erit finis? Et cum idem regnum occupatum fuerit paulo post a Romanis, deinde a Sarracenis, et nunc a Turcis teneatur; quo pacto impletum est quod dixit Daniel, et regnum eius alteri populo non tradetur? Non igitur Christus Rex fuit temporalis Iudaeae, sed Rex spiritualis Ecclesiae; cuius regni figura fuit regnum temporale Davidis et Salomonis: hac enim ratione dedit Christo Pater sedem David patris sui, ut regnaret in domo Iacob in aeternum.
Sed iam explicanda est assumptio primi argumenti. Dicimus igitur, Papam habere illud officium quod habuit Christus, cum in terris inter homines humano more viveret; neque enim Pontifici possumus tribuere officia, quae habet Christus ut Deus, vel ut homo immortalis et gloriosus, sed solum ea, quae habuit ut homo mortalis. Quia enim Ecclesia ex hominibus constans, indiget capite visibili, et more humano vivente; ideo Christus quando desiit more humano vivere, id est, post resurrectionem, reliquit Petrum loco sui, qui nobis exhiberet illam Christi gubernationem visibilem et humanam, quam Ecclesia habuerat ante Christi passionem; ut patet ex illis verbis, Ioan. XX: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.10
Adde, quod neque habet Pontifex omnem potestatem prorsus, quam habuit Christus ut homo mortalis. Ille enim, quia Deus et homo erat, habuit quamdam potestatem, quam dicunt excellentiae, per quam praeerat tam Fidelibus, quam Infidelibus: Papae autem solum oves suas, id est Fideles, commisit. Praeterea Christus poterat Sacramenta instituere, et miracula facere propria auctoritate, quae non potest Pontifex. Item poterat absolvere a peccatis sine Sacramentis, quod Papa non potest. Solum ergo Pontifici illam potestatem communicavit, quae puro homini communicari poterat, et quae necessaria erat ad gubernandos ita Fideles, ut sine impedimento vitam aeternam consequi possent. Sequitur igitur evidenter ex eo, quod Christus, ut homo mortalis, non habuit ullum temporale regnum, nec Pontificem ut Christi Vicarium tale aliquod regnum habere.
Caput V: Solvuntur argumenta contraria
Sed occurrunt quidam, atque obiiciunt. Primo verba Domini, Matth. XXVIII: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra;1 hinc enim colligi videtur, Christum habuisse spirituale et terrenum regnum: utriusque autem regni claves Petro attribuit, ut Nicolaus ait in epist. ad Mediolan. et habetur in Decr. dig. 22. can. Oves: « Christus, inquit, B. Petro vitae aeternae clavigero terreni simul et caelestis Imperii iura commisit ».
Respondeo: potestatem, de qua hic loquitur Dominus, non esse potestatem temporalem, ut Regum terrenorum, sed vel tantum spiritualem, ut B. Hieronymus et B. Anselmus exponunt, qui hunc esse volunt sensum eorum verborum: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, id est, ut sicut in caelo Rex sum Angelorum, ita per Fidem regnem in cordibus hominum, vel (ut addit Theophylactus) esse potestatem quamdam summam in omnes creaturas, non temporalem, sed divinam, vel divinae simillimam, quae non potest communicari homini mortali.
Ad testimonium Nicolai dico: hunc habere sensum, Christus Petro terreni simul et caelestis Imperii iura commisit, id est, Christus Petro concessit, ut quod ille solveret aut ligaret in terris, esset solutum aut ligatum et in caelis. Allusit enim Nicolaus ad verba Domini Matth. XVI. Nec possumus aliter exponere, nisi velimus Nicolaum II repugnare Nicolao I, qui in epist. ad Mich. diserte docet, Christum distinxisse actus, officia, et dignitates Pontificis et Imperatoris, ne aut Imperator iura Pontificis, aut Pontifex iura Imperatoris praesumeret usurpare.
Secundo obiiciunt Scripturam Luc. XXII, ubi Dominus duos gladios Petro concedit. Cum enim discipuli dicerent: Ecce duo gladii hic; Dominus non ait, nimis est, sed satis est. Quare B. Bernardus lib. IV de Consider. et Bonifacius VIII in Extravag. Unam sanctam, de maior. et obed. ex hoc loco deducunt, Pontificem duos gludios ex Christi institutione habere.
Respondeo: ad litteram nullam fieri mentionem in eo loco Evangelii de gladio spirituali, vel temporali Pontificis, sed solum Dominum illis verbis admonere voluisse discipulos, tempore passionis suae in iis angustiis, et metu ipsos futuros fuisse, in quibus esse solent, qui tunicam vendunt, ut emant gladium; ut ex Theophylacto, aliisque Patribus colligitur. Porro B. Bernardus et Bonifacius Papa mystice interpretati sunt hunc locum, nec volunt dicere, eodem modo habere Pontificem gladium utrumque, sed alio, et alio modo, ut postea exponemus.
Tertium argumentum. Omnes lites et contentiones, tam spirituales, quam temporales ad iudicium summi Pontificis pertinent; nam id habetur expresse Can. Quicumque litem, et Can. Quaecumque contentiones. XI. quaest. 1.
Respondeo: ex illis Canonibus priorem esse Theodosii Imperatoris, qui ex pietate non ex debito id honoris Ecclesiae detulit. Praeterea non soli Romano Pontifici, sed omnibus Episcopis eo canone datum esse, ut iudicare possent civiles causas, quae ad ipsos deferrentur. Denique, iam esse abrogatum per alios canones, ut Glossa ibidem asserit. Posteriorem canonem, perspicuum est, non esse Principis alicuius, qui posset leges condere, sed particularis Episcopi, incertaeque auctoritatis; et propterea notari per vocem Palaea: et praeterea posset intelligi sano modo, id est, de omnibus contentionibus, quae non possunt terminari per saeculares Iudices, quia nimirum vel Iudex non vult administrare iustitiam, vel altera pars non vult parere; tunc enim causae devolvuntur ad iudicium Ecclesiae per viam correctionis fraternae, ut Innocentius III recte docet, cap. Novit, de iudic.
Quartum argumentum. Vacante Imperio, summus Pontifex in administratione succedit, et Imperiali utitur potestate, donec alius fuerit Imperator electus, ut habetur ex Innocentio III, cap. Licet, de for. compet. et ex Conc. Viennen. Clement. Pastoralis, de sent. et re iud. ergo signum est, Imperatoriam potestatem a summo Pontifice tanquam a summo temporali Principe dimanare.
Respondeo: Pontificem succedere Imperatori vacante Imperio, non in omnibus rebus, sed solum in auctoritate iudicandi, et terminandi eas causas quae a solo Imperatore iudicari solent, et quae non patiuntur facile moram. Ratio autem huius non est, quia Pontifex sit summus Princeps temporalis, sed quia causae omnes, quae non possunt definiri per temporales iudices, devolvuntur ad iudicem spiritualem, ut infra dicemus, et iam ex parte diximus.
Argumentum postremum. S. Thomas in lib. III de regim. Princ. cap. 10 et 19. affirmat, summum Pontificem iure divino habere spiritualem et temporalem potestatem in toto Orbe terrarum, ut supremum totius Mundi Regem, adeo ut etiam taleas omnibus Christianis possit imponere, et civitates ac castra destruere, pro conservatione Christianitatis. Idem etiam S. Thomas in II. sent. dist. 44. prope finem, dicit: in Papa esse apicem utriusque potestatis, spiritualis et temporalis. Sequuntur autem S. Thomam plurimi alii Doctores, ut haec sententia communis apud Theologos dici possit. Respondeo: non sine causa viri aliqui docti dubitant de Auctore librorum de regimine Principum, qui habentur inter Opuscula S. Thomae; nam non esse S. Thomam eorum librorum auctorem multa ostendunt, sed praecipue id quod habetur in lib. III, cap. 20. de successione Adolphi et Alberti Imperatorum: scribit enim auctor eorum librorum, suo tempore id accidisse, ut Adolphus Rodolpho, et Albertus Adolpho succederet. Constat autem S. Thomam obiisse anno salutis 1274, Adolphum autem successisse Rodolpho anno 1292, et Albertum Adolpho anno 1299, neque in his temporum supputationibus ullae sunt Chronologorum dissensiones. Fieri igitur non potest, ut S. Thomas eorum librorum sit auctor, cum tot annis ante Adolphi et Alberti Imperium de vita migraverit, nisi forte ista narratio in opere S. Thomae ab aliquo alio postea inserta fuerit. Sed quicumque eorum librorum Auctor fuerit, non videtur a sententia nostra dissidere, nisi forte in modo loquendi. Quamvis enim aliquando dicat, summum Pontificem in temporalibus omnibus potestatem habere; tamen multis in locis explicat ipse se, ac docet, potestatem summi Pontificis proprie, per se, et directe spiritualem esse, sed per eam disponere posse de rebus temporalibus omnium Christianorum, cum id requiritur ad finem spiritualis potestatis, cui subordinantur fines temporalium omnium potestatum. Sic igitur loquitur lib. I, cap. 14: « Huius ergo Regni (spiritualis videlicet, quod Christus instituit) ministerium, ut a terrenis essent spiritualia distincta, non terrenis Regibus, sed sacerdotibus est commissum, et praecipue summo Sacerdoti successori Petri, Christi Vicario, Romano Pontifici, cui omnes Reges populi Christiani oportet esse subditos, sicut ipsi Domino Iesu Christo: sic enim ei, ad quem finis ultimi cura pertinet, subdi debent illi, ad quos pertinet cura antecedentium finium, et eius imperio dirigi ». Haec ille. Qui clarissime distinguit regna terrena, quae habent pro fine pacem temporalem a regno spirituali Christi et eius Vicarii, quod pro fine habet vitam aeternam. Rursus idem Auctor l. III, c. 13: « Satis, inquit, apparet, quod dominium Christi ordinatur ad salutem animae, et ad spiritualia bona, licet a temporalibus non excludatur, eo modo quo ad spiritualia ordinantur ». Idem in eodem l. III, c. 15 « Est, inquit, et alia ratio, quare Dominus noster statum humilem assumpsit, quamvis Dominus Mundi, ad insinuandam videlicet differentiam inter suum et aliorum Principum dominium: quamvis enim temporaliter esset Dominus Orbis, directe tamen ad spiritualem vitam suum ordinavit principatum ». Haec ille; quibus verbis significat, Christum habuisse quidem dominium temporale totius Mundi, sed indirecte: directe autem solum dominium spirituale; quare in eod. lib. III, cap. 19. non dicit Auctor ille, posse Pontificem summum absolute imponere taleas omnibus Christianis, et castra civitatesque destruere, sed tantum in casu, quo id requireret conservatio Christianitatis: ad quod faciendum sufficit ea, quam summus Pontifex habet, amplissima spiritualis potestas in omnem Christianum Orbem. Ad illud autem quod S. Thomas scribit in II. sent. d. 44. esse videlicet in Romano Pontifice apicem utriusque potestatis, spiritualis et temporalis; responderi potest duobus modis. Primo loqui S. Thomam de potestate, quam Romanus Pontifex habet in ditione temporali Ecclesiae Romanae. Dixerat enim paulo antea, in iis quae pertinent ad salutem animae, magis obediendum esse potestati spirituali, quam saeculari, contra vero in iis quae pertinent ad bonum civile, magis obediendum esse potestati saeculari, quam spirituali. Deinde subiungit exceptionem, nisi forte potestati spirituali etiam potestas saecularis coniungatur, ut in Pontifice Romano, in quo est apex utriusque potestatis. Quia enim Pontifex Romanus non solum est Pastor Ecclesiae, sed etiam est Princeps saecularis multarum provinciarum; ideo in illis provinciis, tum in spiritualibus, tum in civilibus, magis obediendum est summo Pontifici, quam ulli alteri potestati, sive spirituali, sive saeculari. Secundo responderi potest: velle S. Thomam in Papa esse apicem utriusque potestatis respectu totius Orbis Christiani, sed non eodem modo: apicem enim spiritualis potestatis esse in eo directe, ac per se; apicem vero potestatis saecularis esse in eodem indirecte, et consequenter: neque enim probabile est, S. Thomam existimasse, in rebus mere civilibus magis obediendum esse summo Pontifici, quam proprio Regi, etiam in provinciis Romanae Ecclesiae temporaliter non subiectis; contrarium enim aperte colligitur ex rescriptis ipsorum Pontificum supra citatis, quibus S. Thomas sine dubio non repugnat. Id igitur solum voluit S. Thomas, ut in rebus etiam civilibus magis obediatur summo Pontifici, quam Principi saeculari, si ex rebus illis civilibus pendeat salus animarum: non autem absolute quoniam potestati spirituali summi Pontificis amplissimae coniuncta est, saltem indirecte et consequenter, amplissima potestas disponendi de rebus temporalibus omnium Christianorum, ut in seq. c. demonstrabimus. Porro hanc esse mentem S. Thomae persuadet mihi, tum quod supra notavimus, testimonium illud S. Thomae, quo affirmat, Clericos esse exemptos a tributis privilegio Principum saecularium: tum consensio sectatorum eiusdem S. Thomae: video enim summo consensu doceri a discipulis S. Thomae sententiam illam, quae tribuit Pontifici potestatem in temporalia, solum indirecte et consequenter, ut patet ex Petro de Palude, Ioanne de Turrecremata, Ioanne Parisiensi, Thoma Caietano, Francisco Victoria, Dominico a Soto, Bartholomaeo Medina, et aliis, quos non est ullo modo credibile, a vestigiis S. Thomae, in tanta re discedere voluisse. Neque difficile esset, alios Theologos, qui contrariam sententiam tueri videntur, ad concordiam cum caeteris revocare: nam ipse etiam Augustinus Triumphus, qui apertissime tribuere videtur summo Pontifici temporalem potestatem in Orbem terrarum universum, explicat se tamen in quaest. 1. de pot. Pontif. art. 7. in responso ad ult. ubi dicit, potestatem temporalem aliter esse in Pontifice, ac in Rege: in Pontifice enim esse ut in confirmante et corrigente; in Rege vero ut in administrante. Et clarius art. 8. scribit, Papam habere spiritualem potestatem, sed per eam disponere etiam de temporalibus. Et art. 9. demonstrat, Christum non fuisse Regem temporalem, sed spiritualem.
Pari ratione Alvarus Pelagius, videtur quidem in 1. p. sui operis de planctu Eccles. art. 13. et Christum, et eius Vicarium Regem temporalem totius Mundi facere voluisse; tamen in II. p. eiusdem operis art. 17. et aperte et copiose docet, Christum in terris non habuisse temporale dominium totius Mundi, sed regnum spirituale tantum: et Romanum Pontificem Christi Vicarium directe ac proprie non habere potestatem temporalem, sed spiritualem, quamvis per eam possit etiam temporalia gubernare, cum id requirit necessitas spiritualis. Sic etiam Durandus in lib. de orig. iurisdict. quaest. 3. in resp. ad 3. arg. habet haec verba: « Dicendum est, quod qui dicit, Christum non habuisse omnem potestatem spiritualem, et temporalem, contradicit Evangelio ». Et infra: « Post resurrectionem Christus commisit Petro regimen Ecclesiae totum, quantum necessarium erat, et expediebat ad regimen totius Ecclesiae, et quia utraque potestas temporalis et spiritualis necessaria est; ideo utramque potestatem contulit Petro ». Haec ille, qui paulo infra explicat se, et ait: « Isti sunt veri termini iurisdictionis spiritualis et temporalis a fundatione Ecclesiae, quos transgredi non licet, quia iurisdictio temporalis nullo modo se extendit ad spiritualia, de quibus nihil novit: iurisdictio vero spiritualis se extendit primo et principaliter ad spiritualia, secundario et per quamdam consequentiam se extendit ad actiones hominum circa temporalia, quae ordinantur ad spiritualia tanquam ad finem ». Et infra: « Nec propterea dicere intendimus, quod Christiani Principes, seu Reges ab Ecclesia teneant terras suas, sive Regna in feudum, sicut aliqui quandoque male crediderunt: sed solum praecise volumus dicere, quod regimen Regum, et quorumcumque Principum Christianorum subest regimini Ecclesiae in tantum, quod si cedat in subversionem Fidei, aut bonorum morum; correctio et directio ipso iure pertinet ad Ecclesiam ». Haec ille.
S. quoque Bonaventura in lib. de Eccles. hierarchia p. II, cap. 1. scribit, summum Pontificem posse Imperatorem et Reges deponere, ut qui supremam habeat in Orbe Christiano potestatem: et tamen ipse idem in eodem lib. p. 1, cap. 3. prope finem dicit, potestatem Episcoporum esse pure spiritualem, potestatem autem Regum pure temporalem: et cap. 1, p. 2. iterum repetit, potestatem sacerdotalem, et ipsius etiam summi Pontificis, esse penitus spiritualem, sed maiorem temporali, ita ut temporalis sit subiecta spirituali, non contra; quae est sententia et confessio omnium Catholicorum. Denique, ut omittam Recentiores, primi, qui temporalem potestatem summo Pontifici ex Christi institutione tribuunt, videntur esse Hugo de S. Victore in II. lib. de Sacram. p. 2, cap. 4. et S. Bernardus lib. IV de Consider. cap. 4. hos enim secuti sunt Alexander, Bonaventura, Henricus, Durandus, et alii posteriores. Porro Hugo scribit quidem, a potestate spirituali, quae in summo Pontifice potissimum residet, corrigi et iudicari temporalem Regum potestatem: tamen in eodem loco disertis verbis scribit, caput potestatis temporalis esse Regem, quemadmodum caput potestatis spiritualis est Papa. S. vero Bernardus lib. IV de Consider. utrumque gladium, spiritualem et temporalem, dicit esse summi Pontificis; tamen in multis locis eiusdem operis aperte demonstrat, Pontificis maximi potestatem proprie spiritualem esse, non temporalem, lib. I de Consider. cap. 5: « In criminibus, inquit, non in possessionibus est potestas vestra »; l. II, cap. 5: « Esto, inquit, ut alia quacumque ratione haec tibi vendices (bona videlicet temporalia, quae habet Ecclesia ex dono Principum terrenorum) sed non Apostolico iure, nec enim ille tibi dare, quod non habuit, potuit »: et cap. 6: « Exi in Mundum; ager enim est Mundus, isque creditus tibi: exi in illum, non tanquam Dominus, sed tanquam villicus »; lib. III, cap. 1.: « Eis (Apostol videlicet) tu successisti in haereditatem, ita tu haeres, et Orbis haereditas: at quatenus haec te portio contingat, aut contigerit illos, id sobria consideratione pensandum; non enim per omnem reor modum, sed sane quadantenus, ut mihi videtur, dispensatio tibi super illum credita est, non data possessio », Denique in ipso l. IV, cap. 4. utrumque gladium tribuit S. Bernardus Ecclesiae, sed spiritualem ponit in manu Pontificis, temporalem in manu Principum terrenorum; utrumque tamen dicit esse Ecclesiae, tum quia uterque servire debet Ecclesiae, tum quia gladius temporalis gladio spirituali subiectus est, ut in seq. cap. declarabitur.
Caput VI: Papam habere summam temporalem potestatem indirecte
1Explicanda est sententia Theologorum, deinde etiam probanda. Quantum ad Primum, asserimus, Pontificem ut Pontificem, etsi non habeat ullam mere temporalem potestatem, tamen habere in ordine ad bonum spirituale summam potestatem disponendi de temporalibus rebus omnium Christianorum: id quod permulti explicant per similitudinem ad artem fraenifactoriam, et equestrem, et similes. Ut enim duae illae artes sunt inter se diversae, quia distincta habent obiecta, et subiecta, et actiones; et tamen quia finis unius ordinatur ad finem alterius; ideo una alteri praeest, et leges ei praescribit: ita videntur potestas Ecclesiastica et politica distinctae potestates esse; et tamen una alteri subordinata, quoniam finis unius ad finem alterius natura sua refertur.
At haec similitudo non est omnino conveniens: nam in illis artibus inferior est solum propter superiorem, adeo ut sublata superiori tollatur continuo etiam inferior: si enim non sit ars equestris, certe supervacanea est ars fraenorum faciendorum. At potestas politica non est solum propter Ecclesiasticam, nam etiamsi Ecclesiastica non esset, adhuc politica esset, ut patet in Infidelibus, ubi est vera potestas temporalis, et politica, et tamen sine ordine ad aliquam veram potestatem Ecclesiasticam et spiritualem.
Est igitur alia similitudo longe aptior in nobis ipsis, qua hoc ipsum explicat Gregorius Nazianzenus in Orat. ad pop. tim. percul. et Princ. irascen. Et post eum Hugo de S. Victore lib. II de Sacram. par. 2, cap. 4. Thomas Waldensis lib. II doct. Fid. cap 78. Ioannes Driedo lib. II de libert. Christ. c. 2. Victoria et Sotus loc. not. Ut enim se habent in homine spiritus et caro, ita se habent in Ecclesia duae illae potestates: nam caro et spiritus sunt quasi duae Respublicae, quae et separatae et coniunctae inveniri possunt. Habet caro sensum et appetitum, quibus respondent actus et obiecta proportionata, et quorum omnium finis immediatus est sanitas. Et bona constitutio corporis: habet spiritus intellectum et voluntatem, et actus atque obiecta proportionata, et pro fine animae sanitatem et perfectionem: invenitur caro sine spiritu in brutis, invenitur spiritus sine carne in Angelis.
Ex quo apparet, neutrum esse praecise propter alterum. Invenitur etiam caro adiuncta spiritui in homine, ubi quia unam personam faciunt, necessario habent subordinationem et connexionem: caro enim subest, spiritus praeest, et licet spiritus non se misceat actionibus carnis, sed sinat eam exercere omnes suas actiones, ut in brutis exercet; tamen quando eae officiunt fini ipsius spiritus, spiritus carni imperat, eamque castigat, et si opus est, indicit ieiunia, aliasque afflictiones, etiam cum detrimento aliquo et debilitatione ipsius corporis, et cogit linguam ne loquatur, oculos ne videant, etc.
Pari ratione si ad finem spiritus obtinendum, necessaria sit aliqua carnis operatio, et ipsa etiam mors; spiritus imperare potest carni, ut se ac sua exponat, ut in Martyribus videamus.
Ita prorsus politica potestas habet suos Principes, leges, iudicia, etc. et similiter Ecclesiastica suos Episcopos, canones, iudicia. Illa habet pro fine, temporalem pacem, ista salutem aeternam. Inveniuntur quandoque separatae, ut olim tempore Apostolorum, quandoque coniunctae, ut nunc: quando autem sunt coniunctae unum corpus efficiunt, ideoque debent esse connexae, et inferior superiori subiecta et subordinata. Itaque spiritualis non se miscet temporalibus negotiis, sed sinit omnia procedere, sicut antequam essent coniunctae, dummodo non obsint fini spirituali, aut non sint necessaria ad eum consequendum. Si autem tale quid accidat, spiritualis potestas potest et debet coercere temporalem omni ratione ac via, quae ad id necessaria esse videbitur.
Ut autem magis in particulari explicemus haec omnia, comparanda est potestas Papae spiritualis cum personis iudicum, seu Principum saecularium, cum legibus eorum civilibus, et cum eorum foro et iudiciis.
Quantum ad personas, non potest Papa ut Papa ordinarie temporales Principes deponere, etiam iusta de causa, eo modo quo deponit Episcopos, id est, tanquam ordinarius Iudex: tamen potest mutare regna, et uni auferre, atque alteri conferre, tanquam summus Princeps spiritualis, si id necessarium sit ad animarum salutem, ut probabimus.
Quantum ad leges, non potest Papa ut Papa ordinarie condere legem civilem, vel confirmare, aut infirmare leges Principum, quia non est ipse Princeps Ecclesiae politicus: tamen potest omnia illa facere, si aliqua lex civilis sit necessaria ad salutem animarum, et tamen Reges non velint eam condere: aut si alia sit noxia animarum saluti, et tamen Reges non velint eam abrogare.
Itaque optima est regula, quam tradit Glossa ad cap. Possessor, de reg. Iur. in Sexto, quae talis est. Quando de eadem re contrariae inveniuntur leges Imperatoriae et Pontificiae, si materia legis est res animarum periculum concernens, abrogatur lex Imperatoria per Pontificiam. Et hoc modo lex Pontificia, quae habetur cap. Fin. de praescript. abrogavit legem Imperatoriam, quae habetur in Cod. de praescript. 30 vel 40 annorum, etiam cum mala fide, qui non poterat servari sine mortali peccato. At quando materia legis est res temporalis non concernens animarum periculum, non potest lex Pontificia abrogare legem Imperatoriam, sed utraque servanda est; illa in foro Ecclesiastico, ista in foro civili.
Quantum ad iudicia, non potest Papa ut Papa ordinarie iudicare de rebus temporalibus: recte enim Bernardus Eugenio lib. I de Consider. dicit: « Habent haec infima et terrena Iudices suos, Reges et Principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? » Item: « In criminibus, non in possessionibus potestas vestra ». At nihilominus in casu quo id animarum saluti necessarium est, potest Pontifex assumere etiam temporalia iudicia, quando nimirum non est ullus qui possit iudicare, ut cum duo Reges supremi contendunt, vel quando qui possunt, et debent iudicare, non volunt sententiam ferre. Unde ibidem Bernardus: « Sed aliud est, inquit, incidenter excurrere in ista, aliud vero incumbere istis, tanquam dignis tali, et talium intentione rebus ». Et Innocentius III cap. Per venerabilem, qui fil. sint legit. dicit, iurisdictionem temporalem solum casualiter Pontificem exercere.
Caput VII: Rationibus probatur Theologorum sententia
Haec igitur sententia dupliciter probari potest, rationibus et exemplis.
Prima ratio eiusmodi est. Potestas civilis subiecta est potestati spirituali, quando utraque pars est eiusdem Reipublicae Christianae; ergo potest Princeps spiritualis imperare Principibus temporalibus, et disponere de temporalibus rebus in ordine ad bonum spirituale: omnis enim Superior imperare potest inferiori suo.
Quod autem potestas politica non solum, ut Christiana, sed etiam ut politica, sit subiecta Ecclesiasticae, ut talis est; Primo, demonstratur ex finibus utriusque. Nam finis temporalis subordinatur fini spirituali, ut patet: quia felicitas temporalis non est absolute ultimus finis; et ideo referri debet in felicitatem aeternam: constat autem ex Aristotele lib. I Ethic. c. 1. ita subordinari facultates ut subordinantur fines.
Secundo. Reges et Pontifices, Clerici et Laici non faciunt duas Respublicas, sed unam, id est, unam Ecclesiam: sumus enim omnes unum corpus, Rom. XII et I. Cor. XII; at in omni corpore membra sunt connexa et dependentia unum ab alio: non autem recte asseritur, spiritualia pendere a temporalibus; ergo temporalia a spiritualibus pendent, illisque subiiciuntur.
Tertio. Si temporalis administratio impedit spirituale bonum; omnium iudicio tenetur Princeps temporalis mutare illum modum administrandi, etiam cum detrimento temporalis boni; ergo signum est, subiectam esse temporalem potestatem spirituali.
Neque satisfaceret qui responderet: teneri Principem illum ad mutandam rationem suae administrationis, non propter subiectionem, aut subordinationem ad spiritualem potestatem, sed solum propter ordinem charitatis, quo tenemur anteponere maiora bona minoribus; nam propter ordinem charitatis non tenetur una Respublica pati detrimentum, ne simile detrimentum patiatur alia Respublica nobilior. Et unus privatus, qui tenetur dare omnia sua bona pro conservatione suae Reipublicae, non tenetur tamen similiter facere propter Rempublicam alienam, quamvis nobiliorem. Cum ergo teneatur Respublica temporalis pati detrimentum propter spiritualem; signum est, eas non esse duas diversas, sed unius et eiusdem partes, et unam alteri subiectam.
Neque etiam valet si quis dicat: Principem temporalem teneri pati detrimentum pro bono spirituali, non propter subiectionem ad Rempublicam spiritualem, sed quia alioqui noceret suis subditis, quibus malum est amittere spiritualia pro temporalibus. Nam etiamsi non subditi, sed homines alterius regni patiantur notabile damnum in spiritualibus, propter administrationem temporalis alicuius Regis Christiani, tenetur ille mutare suum modum administrandi, cuius rei nulla alio ratio reddi potest, nisi quia sunt eiusdem corporis membra, et unum alteri subiectum.
Secunda Ratio. Respublica Ecclesiastica debet esse perfecta, et sibi sufficiens in ordine ad suum finem: tales enim sunt omnes Respublicae bene institutae: ergo debet habere omnem potestatem necessariam ad suum finem consequendum: sed necessaria est ad finem spiritualem potestas utendi, et disponendi de temporalibus rebus, quia alioqui possent mali Principes impune fovere haereticos, et evertere religionem; igitur et hanc potestatem habet.
Item. Potest quaelibet Respublica, quia perfecta et sibi sufficiens esse debet, imperare alteri Reipublicae non sibi subiectae, et eam cogere ad mutandam administrationem, imo etiam deponere eius Principem, et alium instituere, quando non potest aliter se defendere ab eius iniuriis; ergo multo magis poterit spiritualis Respublica imperare temporali Reipublicae sibi subiectae, et cogere ad mutandam administrationem, et deponere Principes, atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri; et hoc modo intelligenda sunt verba S. Bernardi lib. IV de Consider. et Bonifacii VIII in Extrav. Unam sanctam, de maior. et obed. ubi dicunt, in potestate Papae esse utrumque gladium. Volunt enim significare, Pontificem habere per se et proprie gladium spiritualem, et quia gladius temporalis subiectus est spirituali, posse Pontificem Regi imperare, aut interdicere usum gladii temporalis, quando id requirit Ecclesiae necessitas.
Sic enim habent B. Bernardi verba, quae Bonifacius imitatus est: « Quid tu (inquit, Papam alloquens) denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es ponere in vaginam? quem tamen tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo, et ipse, tuo forsitan nutu, et si non tua manu evaginandus, alioquin si nullo modo ad te pertinet et is, dicentibus Apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset Dominus, Satis est, sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exercendus est. Ille sacerdotis, is militis manu sed sane ad nutum Sacerdotis, et iussum Imperatoris ». Ubi etiam notandum, quod cum haeretici reprehendunt Bonifacii Extravagantem, ut erroneam, arrogantem, tyrannicam (sic enim de ea passim loquuntur) monendi sunt, ut cogitent, eadem esse Bernardi verba in lib. de Consider. ubi tamen sine adulatione loquitur, ut Calvinus lib. IV Inst. c. 11, §. 10. dicat, ita loqui in libris illis Bernardum, ut veritas ipsa loqui videatur.
Tertia ratio. Non licet Christianis tolerare Regem infidelem, aut haereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam haeresim, vel infidelitatem; at iudicare, an Rex pertrahat ad haeresim, necne, pertinet ad Pontificem, cui est commissa cura religionis, ergo Pontificis est iudicare, Regem esse deponendum, vel non deponendum.
Probatur huius argumenti propositio ex cap. XVII Deut. ubi prohibetur populus eligere Regem qui non sit de fratribus suis, id est, non Iudaeum, ne videlicet pertrahat Iudaeos ad idololatriam; ergo etiam Christiani prohibentur eligere Regem non Christianum: nam illud praeceptum morale est, et naturali aequitate nititur. Rursum, eiusdem periculi et damni est eligere non Christianum, et non deponere non Christianum, ut notum est; ergo tenentur Christiani non pati super se Regem non Christianum, si ille conetur avertere populum a Fide. Addo autem istam conditionalem, propter eos Principes infideles, qui habuerunt dominium supra populum suum, antequam populus converteretur ad Fidem: si enim tales Principes non conentur Fideles a Fide avertere, possent quidem privari dominio ex sententia S. Thomae in 2. 2. q. X. art. 10. sed Ecclesia non semper eos privat, vel quia non habet vires, vel quia non iudicat expedire. At si isti iidem Principes conentur avertere populum a Fide, omnium consensu possunt, et debent privari suo dominio.
Quod si Christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et Iulianum Apostatam, ac Valentem Arianum, et similes, id fuit quia deerant vires temporales Christianis. Nam quod alioqui iure potuissent id facere, patet ex Apostolo I. Corinth. VI, ubi iubet, constitui novos iudices a Christianis temporalium causarum, ne cogerentur Christiani causam dicere coram iudice Christi persecutore: sicut enim novi iudices constitui potuerunt; ita et novi Principes et Reges propter eamdem causam, si vires adfuissent.
Praeterea tolerare Regem haereticum, vel infidelem conantem pertrahere homines ad suam sectam, est exponere religionem evidentissimo periculo: Qualis enim est Rector civitatis, tales et habitantes in ea,1 unde est illud: Regis ad exemplum totus componitur orbis. Et experientia idem docet: nam quia Hieroboam Rex idololatra fuit, maxima etiam regni pars continuo idola colere coepit, III. Reg. XII, et post Christi adventum, regnante Constantino, florebat fides Christiana; regnante Constantio, florebat Arianismus; regnante Iuliano, iterum refloruit Ethnicismus: et in Anglia nostris temporibus, regnante Henrico, et postea Eduardo, totum regnum a Fide quodammodo apostatavit; regnante Maria, iterum totum regnum ad Ecclesiam rediit; regnante Elizabetha, iterum regnare coepit Calvinismus, et vera exulare religio.
At non tenentur Christiani, imo nec debent cum evidenti periculo religionis tolerare Regem infidelem. Nam quando ius divinum, et ius humanum pugnant; debet servari ius divinum omisso humano: de iure autem divino est servare veram Fidem et religionem, quae una tantum est, non multae; de iure autem humano est, quod hunc aut illum habeamus Regem.
Denique, cur non potest liberari populus Fidelis a iugo Regis infidelis, et pertrahentis ad Infidelitatem, si coniux Fidelis liber est ab obligatione manendi cum coniuge Infideli, quando ille non vult manere cum coniuge Christiana, sine iniuria Fidei, ut aperte deducit ex Paulo I ad Corin. VII Innocentius III cap. Gaudeamus, extra de divort. non enim minor est potestas coniugis in coniugem, quam Regis in subditos, sed aliquanto etiam maior.
Quarta ratio. Quando Reges et Principes ad Ecclesiam veniunt ut Christiani fiant, recipiuntur cum pacto expresso, vel tacito, ut sceptra sua subiiciant Christo, et polliceantur se Christi Fidem servaturos et defensuros, etiam sub poena regni perdendi; ergo quando fiunt haeretici, aut religioni obsunt, possunt ab Ecclesia iudicari, et etiam deponi a principatu, nec ulla eis iniuria fiet, si deponantur. Nam non est idoneus Sacramento Baptismi, qui non est paratus Christo servire, et propter ipsum amittere quidquid habet; ait enim Dominus, Lucae XIV: Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.2 Praeterea Ecclesia nimis graviter erraret, si admitteret aliquem Regem, qui vellet impune fovere quamlibet sectam, et defendere haereticos, ac evertere religionem.
Quinta ratio. Cum Petro dictum est: Pasce oves, Ioan. ult. data est illi facultas omnis, quae est Pastori necessaria ad gregem tuendum: at Pastori necessaria est potestas triplex, nimirum, una circa lupos, ut eos arceat omni ratione qua poterit; altera circa arietes, ut si quando cornibus laedant gregem, possit eos recludere et prohibere, ne gregem ulterius praecedant; tertia circa oves reliquas, ut singulis tribuat convenientia pabula; ergo hanc triplicem potestatem habet summus Pontifex.
Ergo tria ducuntur argumenta ex hoc loco; primum sit. Lupi qui Ecclesiam Domini vastant, haeretici sunt, ut patet ex illo Matt. VII: Attendite a falsis Prophetis etc.3 si ergo Princeps aliquis ex ove, aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano fiat haereticus, poterit Pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, et simul iubere populo, ne eum sequatur; ac proinde privare eum dominio in subditos.
Alterum vero sit. Potest Pastor arietes furiosos destruentes ovile separare et recludere: Princeps autem est aries furiosus destruens ovile, quando est Catholicus Fide, sed adeo malus, ut multum obsit religioni et Ecclesiae, ut si Episcopatus vendat, Ecclesias diripiat etc. ergo poterit Pastor Ecclesiae eum recludere, vel redigere in ordinem ovium.
Tertium argumentum est. Potest Pastor ac debet omnes oves ita pascere, ut eis convenit; ergo potest ac debet Pontifex omnibus Christianis ea iubere, atque ad ea cogere, ad quae quilibet eorum secundum statum suum tenetur, id est, singulos cogere, ut eo modo Deo serviant, quo secundum statum suum debent: debent autem Reges Deo servire defendendo Ecclesiam, puniendoque haereticos et schismaticos, ut Augustinus docet in ep. 50. ad Bonif. Leo epist. 75. ad Leonem Augustum, et Gregorius lib. II, ep. 61. ad Maurit. ergo potest, ac debet Regibus iubere, ut hoc faciant, et nisi fecerint, etiam cogere per excommunicationem, aliasque commodas rationes. Vide plura apud Nicolaum Sanderum lib. II, cap. 4. de visib. Monarch. ubi etiam multa ex iis, quae diximus, invenies.
Caput VIII: Idem probatur exemplis
Nunc ad exempla veniamus. Primum est II. Paralip. XXVI, ubi legimus, Oziam Regem, cum Sacerdotum officium usurparet, a Pontifice fuisse de Templo eiectum: et cum propter idem peccatum lepra a Deo percussus fuisset, coactum etiam fuisse ex urbe discedere, et regnum filio renuntiare. Quod enim non sponte sua, sed ex sententia Sacerdotis urbe, et regni administratione privatus fuerit, patet; nam legimus Levit. XIII: Quicumque, inquit lex, maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium Sacerdotis, solus habitabit extra castra. Cum ergo haec fuerit lex in Israel, et simul legamus II. Paralip. XXVI Regem habitasse extra urbem in domo solitaria, et filium eius in urbe iudicasse populum terrae; cogimur dicere, fuisse eum ad arbitrium Sacerdotis separatum, et consequenter regnandi auctoritate privatum. Si ergo propter lepram corporalem poterat Sacerdos olim Regem iudicare, et regno privare; quare id non poterit modo propter lepram spiritualem, id est, propter haeresim, quae per lepram figurabatur, ut Augustinus docet in quaest. Evang. lib. II, quaest. 40. praesertim cum I. Corinth. X Paulus dicat, contigisse Iudaeis omnia in figuram?
Secundum est II. Paralip. XXIII, ubi cum Athalia tyrannice occupasset regnum, et foveret cultum Baal, Ioiada Pontifex vocavit centuriones et milites, et iussit eis, ut Athaliam interficerent, quod et fecerunt, et pro ea Ioas Regem creavit: quod enim Pontifex non suaserit, sed iusserit, patet ex illis verbis IV. Reg. XI: Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada Sacerdos. Item ex illis II. Paralip. XXIII: Egressus autem Ioiada Pontifex ad centuriones et Principes exercitus, dixit eis: Educite eam (Athaliam Reginam) extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Quod autem causa huius depositionis et occisionis Athaliae, non solum tyrannis eius fuerit, sed etiam quod foveret cultum Baal, patet ex illis verbis, quae ponuntur immediate post eius occisionem: Itaque (inquit Scriptura) ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria, et simulacra illius confregerunt: Mathan quoque Sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.1
Tertium exemplum est B. Ambrosii, qui cum Episcopus esset Mediolanensis, et proinde Pastor et Pater spiritualis Theodosii Imperatoris, qui Mediolani sedem suam ordinarie tenebat; primum excommunicavit eum propter caedem, quam Thessalonicae a militibus fieri imperaverat; deinde praecepit ei, ut legem ferret, ne sententiae latae de caede, vel bonorum publicatione, ratae essent, nisi post triginta dies a sententiae pronuntiatione, ut nimirum, si quid per iracundiam praecipitanter dictasset, intra tot dierum spatium revocare posset. Scribit hoc Theodoretus lib. hist. V, cap. 17. atqui non potuit Ambrosius excommunicare Theodosium propter caedem illam, nisi prius causam illam cognovisset et diiudicasset, licet criminalis esset, et ad forum externum pertineret: non potuit autem cognoscere, et iudicare eiusmodi causam, nisi etiam in foro externo legitimus iudex Theodosii fuisset.
Praeterea, cogere Imperatorem ad legem politicam ferendam, et praescribere ei formam legis: nonne manifeste ostendit, posse Episcopum interdum temporali potestate uti, etiam in eos, qui potestatem super alios acceperunt? et si Episcopus quilibet id potest, quanto magis Princeps Episcoporum?
Quartum est Gregorii I in privilegio, quod concessit monasterio S. Medardi, et habetur in fine ep.: « Si quis, inquit, Regum, Antistitum, Iudicum, vel quarumcumque secularium personarum, huius Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit, cuiuscumque dignitatis, vel sublimitatis sit, honore suo privetur ».
Quintum est Gregorii II qui Leoni Imperatori Iconomacho a se excommunicato prohibuit vectigalia solvi ab Italis; et proinde mulctavit eum parte Imperii. Fatentur id Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 10. in vita Gregorii II sed reprehendunt, Gregoriumque proditorem suae ipsius Patriae fuisse dicunt: at nullum proferunt Scriptorem, qui factum hoc Gregorii vituperet, cum nos e contrario habeamus multos, qui laudaverunt ut sanctum, et legitimum, nimirum, Cedrenum, Zonaram in vita Leonis Isauri, et omnes alios Historicos, qui res gestas horum temporum conscripserunt.
Sextum est Zachariae, qui rogatus a primoribus Francorum, Childericum deposuit, et in eius locum Pipinum Caroli Magni patrem, Regem creari iussit. Cuius causa fuit, quia propter socordiam Childerici, et religioni, et regno in Gallia extrema ruina imminere videbatur, ut patet ex Cedreno in vita Leonis Isauri, Paulo Diacono lib. VI, cap. 5. de gest. Longobard. et S. Bonifacio Episcopo Moguntino in epist. ad Zachar.
Hoc etiam factum haeretici agnoscunt, et reprehendunt, ut Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 10. ubi dicunt, Zachariam Papam quasi divinam auctoritatem sibi proterve assumpsisse. At nec huius facti ullum invenire potuerunt in antiquis Scriptoribus reprehensorem: nos autem plurimos habemus approbatores, nimirum, Adonem, Sigebertum, Rheginonem in Chronicis, sed de hac re diximus plura contra Calvinum in II lib. cap. 17.
Septimum exemplum est Leonis III, qui Imperium transtulit a Graecis ad Germanos, propterea quod Graeci nullum auxilium laboranti Ecclesiae Occidentali adferre possent. Ex quo factum est, ut licet Imperatoria dignitas absolute considerata non sit a Pontifice, sed a Deo, mediante iure gentium, ut supra ostendimus ex Gelasio, Nicolao, et Innocentio III, tamen Imperatores, qui fuerunt a tempore Caroli Magni, Pontifici debeant suum Imperium.
Quod enim haec potestas sit nunc apud Germanos, a Pontifice est: et licet absolute non esset necessarium ut Papa confirmaret Imperatorem, nec ut Imperator Pontifici iuramentum fidelitatis praestaret: tamen a tempore translati Imperii in Germanos, utrumque requiritur, ut patet ex Innocentio III cap. Venerabilem, extra de elect. et ex Clementina unica, de iureiurand. neque iniuste hoc requiritur. Qui enim potuit Imperium Germanis conferre propter Ecclesiae salutem, potuit etiam certas conditiones adiungere, propter eamdem causam, ne videlicet contingeret, haereticum vel schismaticum creari.
Ad hoc exemplum dupliciter respondent adversarii: nam alii negant recte factum, ut Pontifex Imperium a Graecis transferret in Germanos, et in hoc numero sunt Magdeburgenses, qui Cent. VIII, cap. 10. col. 751. sic aiunt: « Est haec translatio praecipuum ex miraculis Antichristi ». Theodorus quoque Bibliander tabula 10. suae Chronol. dicit, Leonem III usurpata auctoritate, Imperium a Graecis ad Germanos transtulisse. Alii vero asserunt, factum quidem iure, sed auctorem translationis non Pontificem, sed populum fuisse Romanum. Ita Marsilius de Padua, referente Pighio lib. V Hierarch. Eccles. cap. 14.
Ad primos respondeo: hanc translationem rite et legitime factam fuisse aperte constare. Primo, ex consensu totius Orbis Christiani; semper enim omnes Christiani pro veris Imperatoribus habuerunt Carolum Magnum, eiusque successores: nec fuit unquam ullus Rex Christianus, qui Imperatorem praecedere voluerit, tametsi eum alioqui potentia, et regni antiquitate anteiret. Primi sunt Lutherani, qui sicut populum Fide et religione spoliaverunt; ita quoque Imperatorem suum de Sede sua deturbare moliuntur. Secundo, ex felici eventu huius translationis: ut enim Deus ostenderet, iure factum fuisse, multis victoriis Carolum ornavit, regnumque eius florentissimum, et Ecclesiae utilissimum esse fecit. Tertio, ex confessione Imperatorum Graecorum, qui non semel confessi sunt, Romanum Pontificem iure potuisse facere quod fecit. Nam in primis cum audisset Irene Imperatrix, Carolum a Leone appellatum Imperatorem, non solum non reclamavit, sed etiam Carolo nubere voluit, et fecisset, nisi perfidi quidam Eunuchi impedivissent, ut scribunt Zonaras, et Cedrenus in vita eiusdem Irenae.
Deinde, mortua Irena, Nicephorus Imperator, qui ei successerat, Legatos ad Carolum tanquam Imperatorem misit, ut scribit Ado in Chron. anno 803, et paulo post defuncto Nicephoro, Michael ei succedens, similiter Legatos ad Carolum misit, qui eum Imperatorem palam salutaverunt: ut scribit idem Ado in Chron. anni 810. Nec solum Graeci, sed etiam Persae Legatos et munera ad Imperatorem Carolum recens creatum miserunt; ut scribunt Rhegino lib. II. et Otho Frisingensis, lib. V cap. 31. rursum (ut scribit Blondus lib. V Decadis 2. et Platina in vita Alexandri III) Imperator Graecorum Emmanuel, cum audisset Pontificem Alexandrum III, ab Imperatore Frederico in extremas redactum angustias, eidem Pontifici obtulit auxilium, et pecuniarum ingentem vim, si vellet Imperium Occidentis Constantinopolitanis Imperatoribus reddere: respondit autem Pontifex, nolle se ea coniungere, quae maiores sui de industria, et optima ratione divisissent. Ubi notandum est, Emmanuelem non voluisse aliud a Pontifice, quam titulum Imperii: satis enim sciebat possessionem ipsam a Pontifice dari non potuisse, sed fuisse armis acquirendam; non autem solum titulum tanto pretio emere voluisset, si eum inanem, vel etiam falsum, et illegitimum esse credidisset.
Ad alios qui dicunt, auctorem translationis non Pontificem, sed populum Romanum fuisse, facile est respondere; nam in primis populus Romanus nunquam fere habuit Imperatoris creandi potestatem; sed antiqui Imperatores, vel iure haereditario habuerunt Imperium: ut Octavianus, Tiberius, Caius; vel ab exercitu creabantur, ut creatus fuit Claudius, Vespasianus, et alii. Et fuisse hanc ordinariam consuetudinem, ut Imperator ab exercitu crearetur, testatur B. Hieronymus epist. ad Evagr. Unde exstat can. Legimus, dist. 93. Tempore autem Caroli Magni, nullus fuit exercitus Romanorum, qui eum Imperatorem creare potuerit; soli enim in Italia erant exercitus Graecorum, et Longobardorum, et ii omnes Carolo infensi, nec iure haereditario Carolus Imperium habuit ut patet.
Deinde, si quam habuerunt Romani in Imperatore eligendo auctoritatem, eam certe amiserunt, quando Imperii Sedes Constantinopolim translata fuit: nam deinceps per annos circiter 500. hoc est, a Constantino Magno, usque ad Carolum Magnum, nihil unquam egit Senatus populusque Romanus circa Imperatorum creationem.
Praeterea Auctores omnes, qui de hac re scribunt, ut Zonaras, et Cedrenus in vita Irenae, Paulus diaconus, lib. XXIII. rer. Roman. Ado in Chron. anni 800, Albertus Krantzius in Metropoli, lib. I. cap. 14. Otho Frisingensis lib. V. cap. 31. Marianus Scotus, Hermannus Contractus, Lambertus, Sigebertus, Rhegino, Palmerius, Blondus, omnesque alii Chronologi, vel Historici, Leonem III asserunt Imperium a Graecis in Francos, seu Germanos transtulisse. Quod idem docet Innocentius III. cap Venerabilem, de elect. « Ad eos, inquit, ius et potestas huiusmodi ab Apostolica sede pervenit, quae Romanum Imperium in persona magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos ». Et ibidem adiungit, Principes Germaniae id aperte recognoscere. Ipse etiam Carolus Magnus idem non obscure significavit, cum scriptum a se testamentum, quo filios suos haeredes Imperii relinquebat, misit ad Leonem Papam, ut subscriptione sua firmaret, ut scribit Ado in Chron. anni 804. Denique idem patet ex Confessione Emmanuelis Graeci Imperatoris, ut supra est annotatum.
Octavum exemplum est Gregorii V, qui sanctionem edidit de Imperatore eligendo per septem germaniae Principes, quae usque hanc diem servatur. Quod ita esse, praeter Blondum Decade 2. lib. III, Nauclerum generat. 34. Platinam in vita Gregorii V. aliosque multos historicos, asserunt etiam Magdeburgenses Centur. X. cap. 10, col. 546. his verbis: « Gregorius suam patriam insigni aliqua dignitate ornaturus, sanxit, ut penes solos Germanos ius esset eligendi Regem, qui post diadema a Romano Pontifice acceptum Imperator, et Augustus appellaretur. Suntque Electores constituti, Moguntinus, Coloniensis et Trevirensis Archiepiscopi, Comes palatinus Rheni, Saxoniae Dux, Marchio Brandeburgensis, et Rex Bohemiae ». Utrum autem iure Pontifex id fecerit, non aperiunt. Sed si velint iure id factum, fateri cogentur, Pontificem esse Imperatore et Principibus omnibus superiorem, ut patet: si vero dicant non iure, sed tyrannice, iniuriam facient suis patronis, et protectoribus, nimirum Duci Saxoniae, Comiti palatino, et Marchioni Brandeburgensi. Quid enim isti habent maius, quam Electoratum? at non iure habent, si his quae dedit dare non potuit: dedisse antem Pontificem, extra controversiam est.
Est autem hic annotandum, Onuphrium in lib. de Comit. Imperat. contra communem historicorum sententiam scripsisse, sanctionem hanc de electione Imperatoris, non Gregorii V. sed Gregorii X. fuisse: quod etsi ei rei, de qua nunc agimus, non nocet, tamen existimo non esse verum. Nam Innocentius III. qui sedit ante Gregorium X. annis 70. in illo cap. Venerabilem, de elect. indicat, iamdudum a Sede Apostolica concessum certis Principibus Germaniae ius eligendi Imperatorem: et Henricus Ostiensis, qui etiam ante Gregorii X. tempora floruit, in Comm. huius cap. dicit Innocentium loqui de septem Electoribus, et Pelagius Alvarus, qui vixit paulo post tempora Gregorii X. ita ut ipsius memoria factum sit quidquid Gregorius X. egit; tamen lib. I. art 41. de planct. Eccles. affirmat, a Gregorio V. institutam Imperatoris electionem, quae nunc in usu est, et enumerat ibidem septem Electores, quos supra nominavimus.
Nonum exemplum est Gregorii VII. qui Henricum IV Imperatorem deposuit, et alium eligi iussit, quod et factum est, ut ipsi etiam Magdeburgenses fatentur, Cent. XI. cap. 10. in vita Gregorii VII. recte autem factum hoc fuisse, et cum approbatione, et plausu omnium bonorum, in lib. superiore ostendimus, ubi Pontifices aliquot a calumniis haereticorum vindicavimus.
Decimum exemplum est Innocentii III. qui Othonem IV. similiter deposuit, ut patet ex Blondo, Decade 2. lib. VI.
Undecimum est Innocentii IV, qui in Concilio generali Lugdunensi, consentientibus universis Patribus, deposuit Fridericum II. et tum vacavit Imperium annis 28. ut Matthaeus Palmerius in Chron. annotavit. Exstat adhuc tota sententia in Fridericum lata, cap. ad Apostolicae, de sent. et re iudic. in 6. Idem etiam Innocentius IV. dedit Regi Lusitaniae coadiutarem quemdam, qui regnum administraret, quandoquidem Regis negligentia, et Respublica, et religio in Lusitania detrimentum patiebatur. Id habetur cap. Grandi, de suppl. neglig. Praelat. in 6.
Duodecimum est Clementis VI, qui Ludovicum IV. Imperatorem a Ioanne XXII. et Benedicto XII. excommunicatum deposuit. Cuius historiam vide apud Pighium lib. V. hierarch. Eccles. cap. 14 et 15. apud Robertum Arboricensem tom. 2. theorem. 7. de utroque glad.
Argumenta adversariorum partim soluta sunt in II. lib. de Pontifice, partim ex dictis nullo negotio solvi possunt. Vide Ioannem de Turrecremata, lib. II. Sum. cap. ult. et penult. et Albertum Pighium, lib. V. cap. 15. qui solvunt argumenta quaedam, sed levia, ac facilia.
Caput IX: Non pugnare cum verbo Dei, ut unus homo sit Princeps Ecclesiasticus; et politicus simul
Quantum ad tertiam partem quaestionis, quoniam adversari quaedam docent de temporali principatu summi Pontificis, quem habet.
Primo, esse possessionem mero latrocinio occupatam.
Secundo, etiamsi iusto titulo eum haberet, non posse illum iure retinere, quod pugnet cum principatu spirituali. Ita Calvinus lib. IV. Inst. cap. 11. §. 8, et 11. Oportebit nos probare utrumque, nimirum, posse Pontifici convenire eiusmodi principatum, et reipsa iuste habere et possidere, quod habet, et possidet.
Igitur quod non repugnet Pontificem simul esse Principem spiritualem, et temporalem alicuius provinciae, probatur primo exemplis Sanctorum, qui inveniuntur Reges et Principes fuisse. Nam in lege naturae Melchisedech fuit Rex et Pontifex, ut patet ex Genes. XIV et Heb. VII. imo etiam olim semper primogenitus Rex et Pontifex erat, ut B. Hieronymus docet in quaest. Hebr. in illud Genes. XLIX: Ruben primogenitus meus.1 Constat quoque Noe, Abraham, Isaac, Iacob, praefuisse suis tam in iis, quae ad religionem, quam in iis, quae ad politicam vitam pertinebant.
Deinde Moses, et summus Princeps temporalis, et summus Pontifex fuit, ut ex divinis litteris perspicuum est. Nam Exod. XVIII dicitur: Sedit Moses, ut iudicaret populum.2 Et cap. XXXII, iussit occidi plurimos de populo propter peccatum idololatriae, et cap. XL. adolevit Domino incensum, quod erat maxime proprium munus Pontificis, ut patet ex lib. II. Paralip. cap XXVI. item Levit. VIII. consecravit Moses Aaronem in sacerdotem, sanctificavit tabernaculum et altare, obtulit sacrificia et holocausta, quae solus sacerdos facere potest. Itaque Philo lib. III. de vita Mosis, in ultimis verbis: « Haec est, inquit, vita, hic exitus Mosis Regis, Legislatoris, Pontificis, Prophetae ». Et Gregorius Nazianzenus in Orat. ad Gregor. Nyssen: « Moses, inquit, principum Princeps, et sacerdotum Sacerdos Aarone pro lingua utebatur ». Denique Augustinus de regno Mosis ait, q. 68. in Exod: « Sedebat, inquit, iudiciaria sublimitate solus, populo universo stante ». De Pontificatu autem, q. 23. in Levit: « Ambo, inquit, summi Sacerdotes erant, Moyses et Aaron ».
Praeterea Heli et summus Pontifex, et Iudex politicus fuit annis 40. ut patet ex lib. I. Reg. c. I, et IV. Denique Machabaei, Iudas, Ionathas, Simon, Ioannes, et caeteriusque ad Herodem simul Pontifices, et Duces politici fuerunt ut patet ex lib. Machab. et ex Iosepho, lib. XII. antiq. et seq.
Probatur secundo ratione. Primo potestas Ecclesiastica, et politica non sunt contrariae, sed utraque bona, utraque a Deo, utraque laudabilis, et una alteri servit; ergo non pugnant nteir se; ergo simul in eodem esse possunt.
Secundo, magis diversa sunt pax et bellum, quam bona temporalia et spiritualia: at unus et idem Rex simul praeest Senatui et exercitui, togatis et armatis: ergo multo magis poterit unus praeesse in temporalibus et spiritualibus rebus.
Tertio, potest unus Rex gubernare diversissima regna, quae diversos mores, ritus, leges, consuetudines habent: et pari ratione potest unus Episcopus regere plurimas Ecclesias, ut patet de Patriarchis antiquis (ut omittam Romanum) quorum quilibet habuit sub se plurimos Episcopos: ergo etiam poterit unus homo regere unum Episcopatum, et unum principatum. Nam vel est difficilius regere Episcopatum quam principatum, vel facilius, vel aeque difficile: si primum; ergo si unus regit duos episcopatus, a maiori reget unum episcopatum, et unum principatum: si secundum; ergo si unus regit duos principatus, et maiori reget unum principatum, et unum episcopatum; si tertium; ergo si unus regit duos principatus, vel duos episcopatus, a simili poterit regere unum episcopatum, et unum principatum.
Quarto qui donaverunt Episcopo Romano, aliisque Episcopis principatus temporales, pii homines fuerunt, et ea de causa praecipue a tota Ecclesia commendati sunt, ut patet de Constantino, et Carolo magno et Ludovico eius filio, qui inde Pius appellatus est, quos etiam adversarii laudant: et contra, qui eiusmodi principatum auferre conati sunt ut Aistulphus Rex Longobardorum, Henricus IV, et V, Otho IV, Fridericus I, et II. ab omnibus Historicis ut impii et sacrilegi notantur.
De Aistulpho sic scribit Ado in Chron. anni 727. « Aistulphus, inquit, Longobardorum Rex nimis perfide testamenta dono praedecessorum eius B. Petro collata perrupit, et facultates Romanae Ecclesiae militibus suis dedit ». Et infra: » Aistulphus, ut perfidus, omnia mentitus est ». Et infra: « Aistulphus, divino iudicio, dum venatum pergit, subito percussus interiit ». B. quoque Bernardus epist. 242. ad Rom. vehementer increpat Romanos, quod ab Eugenio Papa discessissent: causa autem discessionis fuerat, ut ex Platina, et Historicis aliis patet, quia Romani nolebant subesse Pontifici in temporalibus, sed more veteri, per Consules Rempublicam gubernari volebant. De Henrico IV. vide quae supra notavimus, lib IV, cap. 13.
Neque optimi Principes fuerunt solum ii, qui Apostolicam Sedem ita ditarunt, sed etiam plerique eorum qui eiusmodi opes, et principatum receperunt. Nam Leonem IV. miraculis claruisse scribit Platina. Leonem IX. omnes Scriptores sanctum vocant, et miraculis claruisse scribunt Sigebertus atque Otho Frisingensis. Gregorium VII, illustrem miraculis fuisse, atque etiam virum optimum scribit Lambertus Schaffnaburgensis, et nos de eodem multa diximus lib. sup. Celestini V. vitam sanctissimam, et miraculis plenissimam describit Petrus ab Aliaco Episcopus Cameracensis. Denique Adrianum I, Leonem III, Nicolaum I, Innocentium III, aliosque nonnullos, Scriptores omnes laudant quos tamen satis constat, hunc principatum una cum Pontificatu administrasse.
Denique probatur ultimo experientia. Nam etsi absolute forte praestaret, Pontifices tractare solum spiritualia, et Reges temporalia; tamen propter malitiam temporum experientia clamat, non solum utiliter, sed etiam necessario, et ex singulari Dei providentia donatos fuisse Pontifici, aliisque Episcopis temporales aliquos principatus: si enim in Germania Episcopi Principes non fuissent, nulli ad hanc diem in suis sedibus permansissent. Sicut ergo in Testamento veteri diu fuerunt Pontifices sine imperio temporali, et tamen ultimis temporibus non poterat religio consistere et defendi, nisi Pontifices etiam Reges essent, nimirum, tempore Machabaeorum; ita quoque accidisse videmus Ecclesiae, ut quae primis temporibus ad maiestatem suam tuendam temporali principatu non egebat, nunc eodem necessario indigere videatur.
Iam vero quod iure habeat summus Pontifex eum Principatum, quem habet, probari posset facile, quia dono Principum habuit; sic enim scribit Paulus Diaconus de gestis Longobardorum lib. VI, cap. 26: « Aripertus Rex Longobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiare, quae quondam ad ius pertinuerant Apostolicae Sedis, sed a Longobardis multo tempore fuerant ablatae, restituit, et hanc donationem aureis litteris exaratam Romam direxit ». Eiusdem sive restitutionis, sive donationis meminit Beda in lib. de sex aetatibus; sic etiam loquitur Ado in Chronico anni 727: « Insuper Pipinus Rex Ravennam, totamque Pentapolim S. Apostolis Petro et Paulo tradidit ». Et exstat in Decreto Gratiani, dist. 63. constitutio Ludovici I, Caroli Magni filii in hanc formam: « Ego Ludovicus Romanorum Imperator Augustus, statuo, et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro Principi Apostolorum, et per te Vicario tuo domino Paschali Pontifici summo, et successoribus eius in perpetuum, sicut a praedecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate, et ditione tenuistis, et disposuistis Romanam civitatem cum ducatu suo, et suburbanis, et territorii eius montanis, et maritimis, littoribus, et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac villis in Thusciae partibus ».
Item Leo Episcopus Ostiensis lib. I Chron. Cassinen. cap. 9.: « Fecit, inquit, idem inclytus Rex (Pipinus) cum filiis suis concessionem B. Petro, eiusque vicario de civitatibus Italiae ac territoriis per designatos fines. A Lunis cum insula Corisita, inde in Suranum, in montem Bardonem, Vercetum, Parmam, Rhegium, Mantuam, et montem Silicis, simulque universum exarchatum Ravennae, sicut antiquitus fuit, cum provinciis Venetiorum et Istriae: cunctumque ducatum Spoletinum, ac Beneventanum ». Et infra: « Demum idem Rex una cum Romano Pontifice in Italiam veniens, Ravennam, et alias viginti civitates Aistulpho memorato sublatas, Apostolicae sedi subiecit ». Idem Leo lib. III, cap. 48.: « Anno, inquit, incarnationis Dominicae 1079, Mathilda Comitissa, Henrici Imperatoris exercitum timens, Liguriam, et Thusciam provincias Gregorio Papae, et S. R. E. devotissime obtulit ». Et exstant Romae authentica instrumenta harum et similium donationum. Sed etiamsi nihil horum exstaret, abunde sufficeret praescriptio 800 annorum. Nam etiam regna et Imperia per latrocinium acquisita, tandem longo tempore fiunt legitima: alioqui enim quo iure Iulius Caesar occupavit Romanum Imperium? et tamen tempore Tiberii Christus ait Matth. XXII: Reddite quae sunt Caesaris Caesari.3 Quo iure Franci Galliam, Saxones Britanniam, Gothi Hispaniam invaserunt? et tamen quis hoc tempore regna ab illis constituta illegitima esse diceret?
Caput X: Solvuntur argumenta contraria
Superest argumenta solvere. Primo obiicit Calvinus lib. IV Inst. cap. 11. §. 8. illud Matth. XX: Reges gentium dominantur eorum. vos autem non sic.1 « Significat enim Dominus (inquit Calvinus) non modo Pastoris officium distinctum esse ab officio Principis, sed res esse magis separatas, quam ut in unum hominem coire queant ». Et quoniam videbat Calvinus posse obiici exemplum Mosis, subiungit: « Nam quod Moses utrumque simul sustinuit; primum raro id miraculo factum est: deinde fuit temporarium, donec res melius componerentur. Ubi autem certa forma a Domino praescribitur, civilis gubernatio ei relinquitur, sacerdotium iubetur fratri resignare, et merito; est enim supra naturam ut unus homo utrique oneri sufficiat ».
Respondeo dupliciter. Primo, Dominum hic solum instituere meros Principes Ecclesiasticos, ac docere, debere eos ut tales suis praeesse subditis, non more Regum et Dominorum, sed more Patrum et Pastorum: non autem sequitur hinc, non posse unum et eumdem esse Episcopum et Principem.
Exemplum autem Mosis, quod Calvinus conatur eludere, omnino convincit. Quod enim ille dicit, raro miraculo id factum esse, manifeste falsum ostendunt exempla allata de Melchisedech, Heli, Iuda Machabaeo, et aliis. Quod etiam addit, id esse factum ad tempus, donec Aaron consecraretur, falsum esse ostendit B. Augustinus q. 23. in Levit. ubi dicit, eodem tempore ambos fuisse Pontifices, Mosem et Aaronem; et probatur ex eo, quod deposuit Aaronem Moses tanquam Pontifex, consecravitque Eleazarum filium Aaronis in locum eius, ut habetur Num. XX. Et praeterea, si post Aaronem ordinatum non poterat amplius in unam personam coire principatus et sacerdotium, quomodo Heli per annos 40 fuit sacerdos et Princeps? quomodo Machabaei per annos plusquam centum?
Dico secundo: Dominum illis verbis non prohibere Episcopis dominatum, qualis esse potest Regum et Principum piorum, sed qualis est Regum ignorantium Deum, qui saepe tyranni potius sunt quam Reges: id quod patet ex verborum Graecorum proprietate. Nam Matthaeus non ait: κυριεύουσιν αὐτῶν, id est, dominantur simpliciter, sed κατακυριεύουσιν, id est violenter dominantur. Sicut I. Pet. V: Non dominantes in cleris, habetur μηδ' ὡς κατακυριεύοντες τῶν κλήρων, et Iosue XV legimus: Dixit Caleb, qui percusserit Cariath-sepher, et coeperit eam,2 Graece καὶ κατακυριεύσει αὐτῆς, id est, ubi dominatus fuerit eius etc. Unde II. Pet. II et in epist. Iudae, videmus haereticos reprehendi, quod κυριότητα contemnant.
Secundo obiicit ibidem §. 9. illud Luc. XII: O homo quis me constituit iudicem, aut divisorem inter vos?3 Dominus reiecit munus iudicandi tanquam non consentaneum muneri Praedicatoris., et ministri verbi: sicut etiam Apostoli Act. VI dixerunt: Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis.4 At non potest haec munera reiicere, qui est Princeps.
Ad verba Domini responderi posset: Dominum in hoc Mundo suscepisse personam Pontificis, non Principis temporalis, et illis verbis monuisse simplices Pontifices, ne se misceant alienis negotiis. At melius potest dici, generaliter in utroque loco admoneri Pontifices et Principes, ne minutis et vilibus officiis ita occupentur, ut omittere cogantur maiora. Hoc modo Iethro cum vidisset Moses tota die sedere ad iudicandum, Exod. XVIII sapienter eum admonuit, non ut deponeret principatum politicum, et servaret solum Ecclesiasticum, sed ut constitueret minores Iudices, qui satisfacerent populo in rebus levioribus, et graviora quaeque tam politica, quam Ecclesiastica ad se referrent. Sic etiam B. Bernardus lib. I de Consider. iisdem verbis Domini in medium adductis, hortatur Pontificem; ut iudicia rerum temporalium aliis dimittat, quem tamen sciebat iam tunc Principem temporalem fuisse.
Sic denique Apostoli ita omiserunt in Hierusalem curam ministrandi mensis, ut tamen praesiderent etiam in temporalibus toti illi Ecclesiae. Unde Gal. II Petrus, et Iacobus, et Ioannes solliciti pro fratribus qui erant in Hierusalem, rogant Paulum et Barnabam, ut memores sint colligere aliquam eleemosynam, et mittere in Hierusalem. Illi vero id fecerunt, et collectam pecuniam ipsimet detulerunt, non ad Diaconos praefectos mensis, sed ad seniores, ut habetur Act. XI.
Tertio obiicit Calvinus ibid. §. 11. verba B. Bernardi lib. II de Consid.: « Apostolis interdicitur dominatus: I ergo tu, et tibi usurpare aude aut dominans Apostolatum, aut Apostolicus dominatum. Forma Apostolica haec est, interdicitur dominatio, interdicitur ministratio ».
Respondeo: Bernardum loqui de Pontifice ut Pontifex est totius Ecclesiae, et secundum id quod habet ex Christi institutione: nam paulo ante dixerat: « Esto, ut alia quacumque ratione haec tibi vendices, sed non Apostolico iure, nec enim ille tibi dare, quod non habuit, potuit etc ». Itaque vult Bernardus, Pontificem ut Pastor est ovium non debere eis dominari, sed eas pascere: at sicut nihilominus iisdem ovibus ut sunt cives Reipublicae dominatur Princeps politicus; ita potest iisdem dominari eadem ratione Pontifex, si sit eorum politicus Princeps.
Quarto obiicit ibid. §. 14. verba B. Gregorii, qui lib. IV, epist. 44. dicit anathema Episcopo, qui iubet, alicui agro more fiscali titulum imprimi.
Respondeo: nihil esse mirandum, si Gregorius noluit, Episcopos, nec etiam praefectos patrimoniorum Romanae Ecclesiae uti more fiscali in agris Ecclesiae recuperandis; nam nondum habuerat Ecclesia politicum principatum, sed possidebat bona temporalia ad eum modum, quo privati cives possideant. Itaque aequum erat, ut agros, quos suos esse censebat Ecclesia, si forte ab aliis occuparentur, in iudicio legitimo eos repeteret, non autem more fiscali propria sibi auctoritate vendicaret.
Quinto obiiciunt alii illud II. Timoth. II: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus;5 quae verba dicuntur Episcopo: at non potest Princeps non se implicare negotiis saecularibus.
Respondeo: negotia saecularia hoc loco non vocari regimen politicum, sed curam parandi victus, et proinde negotiationes, et mercimonia, et similia. Est enim Graece, τοῦ βίου πραγματείας, id est, negotiis vitae, seu victus. Ubi etiam notandum, non haberi in Graeco, nec in omnibus Latinis codicibus illud Deo, sed generaliter οὐδεὶς στρατευόμενος ἐμπλέκεται ταῖς τοῦ βίου πραγματείαις. Et est sensus: dixi ut labores sicut bonus miles Christi. Porro bonus miles non est sollicitus circa victum et corporis curam, sed comedit et bibit quando potest, et quomodo potest, dormit humi, vestitur magis ferro, quam panno etc. Itaque Apostolus non prohibet regimen politicum, sed nimiam sollicitudinem circa vitam corporalem: et, ut bene monuit Chrysostomus, dicuntur haec a Paulo tam Episcopo, quam aliis hominibus: omnes enim, etiam Laici, etiam Reges milites Christi esse debent.
Sexto obiiciunt verba Nicolai I, epist. ad Michael. ubi dicit, fuisse quidem ante Christi adventum eosdem Reges et Pontifices: at Christum verum Regem et Pontificem ista disiunxisse: « Cum ad verum, inquit, ventum est, ultra sibi nec Imperator iura pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen Imperatorium usurpavit etc ».
Respondeo: Nicolaum noluisse negare, posse Pontifici convenire temporale aliquod dominium; nam ipse erat Pontifex, et simul Princeps politicus Romae, et Ravennae, aliarumque civitatum, quas dudum acceperant maiores eius ab Imperatoribus: sed solum voluisse dicere, non convenire ut idem sit Pontifex totius Orbis, et simul Imperator etiam totius Orbis; non quod hoc repugnet Evangelio, et nullo modo possit fieri, sed quia Christus ad conservandam humilitatem voluit, Pontificem indigere Imperatoris defensione in temporalibus, et simul Imperatorem indigere Pontificis directione in spiritualibus. Quod autem Christus voluerit, patet ex eo, quod reliquit Imperium Tiberio, et Petro solum contulit Pontificatum.