De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI
Caput I: Quod Papa sit summus Iudex in controversiis Fidei, et morum diiudicandis
Caput II: Proponitur quaestio: Sitne certum Papae iudicium?
Ut igitur iam ad quaestionem secundam veniamus, sciendum est initio, Pontificem quatuor modis posse considerari. Uno modo, ut est persona quaedam particularis, sive Doctor particularis. Secundo, ut Pontifex, sed solus. Tertio, ut Pontifex, sed adiuncto coetu solito consiliariorum. Quarto, ut Pontifex, sed una cum Concilio generali.
Secundo observandum est, posse duo quaeri de Pontifice, omnibus quatuor modis considerato, quando quaeritur an possit errare. Primo, an ipse possit esse haereticus. Secundo, an possit haeresim docere. Denique annotandum est tertio, sententias et decreta Pontificum interdum versari in rebus universalibus, quae toti Ecclesiae proponuntur, qualia sunt decreta de Fide, et praecepta morum generalia: interdum in rebus particularibus, quae ad paucos pertinent, quales fere sunt omnes controversiae facti, ut an talis sit promovendus ad Episcopatum, an iure fuerit promotus, an videatur deponendus.
His notatis, conveniunt omnes Catholici, et haeretici in duobus. Primo, posse Pontificem, etiam ut Pontificem, et cum suo coetu consiliariorum, vel cum generali Concilio, errare in controversiis facti particularibus, quae ex informatione, testimoniisque hominum praecipue pendent. Secundo, posse Pontificem ut privatum Doctorem errare, etiam in quaestionibus iuris universalibus, tam Fidei, quam morum, idque ex ignorantia, ut aliis Doctoribus interdum accidit.
Deinde Catholici omnes in aliis duobus conveniunt, non quidem cum haereticis, sed solum inter se. Primo, Pontificem cum generali Concilio non posse errare in condendis Fidei decretis, vel generalibus praeceptis morum. Secundo, Pontificem solum, vel cum suo particulari Concilio aliquid in re dubia statuentem sive errare possit, sive non, esse ab omnibus Fidelibus obedienter audiendum.
Quibus ita constitutis, quatuor tantum remanent diversae sententiae. Prima est, Pontificem etiam ut Pontificem, etiamsi cum generali Concilio definiret aliquid, posse esse haereticum in se, et docere alios haeresim, et de facto aliquando ita accidisse. Haec est haereticorum omnium huius temporis, et praecipue Lutheri, qui in lib. de Conc. notavit errores eorum etiam Conciliorum generalium quae summus Pontifex approbavit; et Calvini qui lib. IV Instit. cap. 7. §. 28. asserit, aliquando Pontificem cum toto Cardinalium collegio manifestissimam haeresim docuisse, nimirum, animam hominis cum corpore extingui: quod tamen manifestum mendacium esse, postea ostendemus. Deinde in eodem lib. cap. 9. §. 9. docet, etiam cum generali Concilio Papam errare posse.
Secunda sententia est, Pontificem, etiam ut Pontificem, posse esse haereticum, et docere haeresim, si absque generali Concilio definiat, et de facto aliquando accidisse. Hanc opinionem sequitur et tuetur Nilus in suo lib. cont. Prim. Papae: eamdem secuti sunt aliquot Parisienses, ut Gerson, et Alma in lib. de potest. Eccl. necnon Alfonsus de Castro lib. I. cap. 2. cont. haer. et Adrianus VI. Papa1 in quaest. de confirm.2 qui omnes non in Pontifice, sed in Ecclesia, sive Concilio generali tantum constituunt infallibilitatem in rebus Fidei.
Tertia sententia est in alio extremo, Pontificem non posse ullo modo esse haereticum, nec docere publice haeresim, etiamsi solus rem aliquam definiat. Ita Albertus Pighius lib. IV hier. Eccles. cap. 8.
Quarta sententia est quodammodo in medio. Pontificem, sive haereticus esse possit, sive non, non posse ullo modo definire aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum: haec est communissima sententia fere omnium Catholicorum; ut B. Thomae 2. 2. q. I. art. 10. Thomae Waldensis lib. II doctr. Fid. cap. 47 et 48. Ioannis de Turrecremata lib. II Sum. cap. 109 et seq. Ioannis Driedonis lib. IV de Eccles. dogm. cap. 3. part. 3. Caietani in Opusc. de potest. Papae, et Conc. cap. 9. Hosii lib. II cont. Brentium, qui est de legit. iudic. Ioannis Eckii lib. I de Prim. Petri, cap. 18. Ioannis a Lovanio lib. de perpet. cath. Petri protect. et firmit. cap. 11. Petri a Soto in Apol. sua part. I. cap. 83, 84 et 85. et Melchioris Cani lib. IV, cap. 7. de Locis.
Videntur quidem hi auctores aliquo modo inter se dissentire: quia quidam eorum dicunt, Pontificem non posse errare si mature procedat et consilium audiat aliorum Pastorum: alii dicunt, Pontificem etiam solum nullo modo errare posse; sed revera non dissident inter se. Nam posteriores non volunt negare, quin teneatur Pontifex mature procedere et consulere viros doctos; sed solum dicere volunt, ipsam infallibilitatem non esse in coetu consiliariorum, vel in Concilio Episcoporum, sed in solo Pontifice: sicut e contrario priores non volunt ponere infallibilitatem in consiliariis, sed in solo Pontifice; verum explicare volunt, Pontificem debere facere quod in se est, consulendo viros doctos, et peritos rei de qua agitur. Si quis autem peteret, an Pontifex erraret si temere definiret? Sine dubio praedicti auctores omnes responderent, non posse fieri ut Pontifex temere definiat: qui enim finem, sine dubio promisit et media, quae ad eum finem obtinendum necessaria sunt. Parum autem prodesset scire, Pontificem non erraturum quando non temere definit; nisi etiam sciremus non permissuram Dei providentiam, ut ille temere definiat.
Ex his quatuor sententiis prima est haeretica; secunda non audemus dicere esse proprie haeretica: nam adhuc videmus ab Ecclesia tolerari, qui illam sententiam sequuntur; tamen videtur omnino erronea et haeresi proxima, ita ut merito possit Ecclesiae iudicio haeretica declarari; tertia probabilis est, non tamen certa; quarta certissima est et asserenda, ac ut ea facilius intelligi et confirmari possit, statuemus aliquot propositiones.