De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Caput I: Quod Papa sit summus Iudex in controversiis Fidei, et morum diiudicandis

Demonstravimus hactenus, pro ingenii nostri tenuitate, Romanum Episcopum totius Ecclesiae Catholicae summum Pastorem esse a Christo institutum, nec in Antichristum degenerasse unquam, aut aliquo alio modo summam hanc dignitatem perdidisse. Nunc de potestate ipsius tam spirituali quam temporali disserendum est; ac de spirituali quidem in hoc libro quarto: de temporali vero, in sequenti quinto, qui et postremus erit, Domino adiuvante, disseremus.

Porro de spirituali Pontificis potestate, etsi multa in particulari tractari possent, quatuor tamen sunt praecipue quaestiones. Una de potestate iudicandi controversias Fidei, et morum; num videlicet ea potestas in summo Pontifice sita sit. Altera de certitudine; sive, ut sic loquamur, de infallibilitate huius iudicii; utrum summus Pontifex in iudicandis controversiis Fidei, et morum errare possit. Tertia de potestate coactiva legum ferendarum; an Pontifex summus non solum iudicare possit, et in iudicando non erret; sed etiam possit leges ferre, quae homines in conscientia obligent, et cogant credere, aut agere, prout summus Pontifex iudicavit. Quarta de communicatione huius potestatis; sitne videlicet omnium aliorum Ecclesiasticorum Praesulum iurisdictio a summo Pontifice illis communicata, an a Deo immediate accepta.

Praeter has generales quaestiones tractari solent quaedam aliae particulares; ut, an possit summus Pontifex Concilia generalia congregare, transferre, dissolvere: an Indulgentias conferre: an Sanctos canonizare: an Religiones approbare, vel improbare: an Episcopos eligere vel certe confirmare. Sed istae omnes, atque aliae id genus, non sunt propriae huius loci. Prima enim ad disputationem de Conciliis pertinet. Secunda ad disputationem de Poenitentia. Tertia ad disputationem de cultu Sanctorum. Quarta ad disputationem de votis, et institutis Monachorum. Quinta ad disputationem de Clericis. In quibus locis eas, Deo volente, tractabimus.

Sed nec prima quaestio generalis de Iudice controversiarum, hoc loco diutius nos detinebit: nam in disputatione de verbo Dei iam ostendimus, Iudicem controversiarum non esse Scripturam, nec saeculares Principes, nec privados homines, quamvis probos et doctos, sed Ecclesiasticos Praelatos. In disputatione vero de Conciliis, demonstrandum erit, habere quidem Concilia tam generalia, quam particularia iudicium de controversiis religionis, sed illud iudicium tum demum esse firmum, et ratum, cum accesserit summi Pontificis confirmatio; proinde ultimum iudicium summi Pontificis esse.

Deinde in hac ipsa disputatione de Pontifice cum ostendimus, summum Pontificem Caput et Pastorem esse totius Ecclesiae; quid aliud ostendimus, quam esse eum summum Iudicem in Ecclesia? aut enim nullus esse debet inter homines Iudex, aut is debet esse, qui caeteris praeest. Neque id puto in controversiam unquam esse revocatum.

Denique, idipsum in sequenti etiam quaestione planum fiet. Nam si demonstrare poterimus, iudicium summi Pontificis certum ac infallibile esse; profecto constabit quoque, eumdem Pontificem summum Ecclesiae Iudicem esse. Quorsum enim Deus attribuisset Apostolicae Sedi iudicii infallibilitatem, nisi attribuisset eidem Sedi summam in iudiciis potestatem? Nihilominus tamen, ne nihil omnino hoc loco dicamus, proferamus si placet pauca quaedam testimonia ex lege, ex Evangelio, ex Patribus. Deuteron. XVII exstat clarissimum testimonium, quod dubia de religione exorta ad summum Pontificem iudicanda referuntur: Si difficile, inquit Moses, atque ambiguum iudicium esse perspexeris, inter causam et causam, lepram et lepram, et iudicum intra portas tuas videris verba variare, Surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotem Levitici generis, et ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudiciū veritatem, et facies quodcumque dixerint qui praesumt loco quem elegerit Dominus. Quo loco est observandum, duas personas distingui, Sacerdotis et Iudicis, hoc est, Pontificis et Principis: et quidem Sacerdoti sententiae pronuntiationem, Iudici Politico executionem demandari. Id quod explicatur in sequentibus verbis: Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex sententia Iudicis morietur.

In Evangelio nihil potest clarius dici, quam quod ait Dominus Petro coram caeteris Apostolis: Simon Ioannis pasce oves meas. Nam et soli Petro loquitur, et omnes suas oves, ita ut ne Apostolos quidem excludat, ei pascendas tradit. Dubium autem esse non potest, quin inter munera pastoris sit, discernere bona pascua a malis.

Quare S. Hieronymus homo doctissimus, in quaest. de trib. hypost. nec eruditioni propriae nec Orientalium Episcoporum sentiae, nec etiam ipsius proprii Episcopi Paulini Antiocheni Patriarchae auctoritati satis fidens, ad Damasum Papam scribit: « A pastore, inquit, praesidium ovis flagito. Discerne si placet, non timebo tres hypostases dicere si iubebis ».

Theodoretus etiam inter Graecos Patres eruditissimus, ad Leonem I. in haec verba scribit: « Si Paulus praeco veritatis, tuba sanctissimi spiritus, ad magnum Petrum currit, ut iis, qui Antiochiae de institutis legalibus contendebant, ab ipso afferret solutionem, multo magis nos qui abiecti sumus, et pusilli ad Apostolicam vestram sedem currimus, ut Ecclesiarum ulceribus medicinam a vobis accipiamus ». Prosper in Chron. anni 420: « Concilio, inquit, apud Carthaginem habito ducentorum sexdecim Episcoporum, ad Pontificem Zozimum Synodalia decreta perlata, quibus probatis, per totum Mundum haeresis Pelagiana damnata est ». Haec ille. Non igitur iudicium ultimum universus Mundus alibi, quam in sententia Romani Pontificis agnoscit.

S. Gregorius, qui omnium iudicio humilimus fuit, neque sibi aliquid unquam praeter aequum arrogavit, in epist. ad omn. Ep. Galliae, quae est 52. lib. IV, ita loquitur: « Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit, cuius vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine iudicio sedis Apostolicae indigeat: examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem: quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari ». Quod idem et ante Gregorium, et post Gregorium disertis verbis asseruerunt sanctissimi Pontifices, nec unquam de ea re ab ullo reprehensos eos fuisse legimus. Vide Innocentium I, in epist. ad Conc. Carthagin. Leonem I, in epist. ad Anastas. Thessal. Gelasium I, in epist. ad Episc. Dard. Nicolaum I, in epist. ad Mich. Imp. et Innocentium III, in Epist. ad Arel. Episc. unde exstat cap. Maiores, extra, de Baptismo, et eius effectu.

Caput II: Proponitur quaestio: Sitne certum Papae iudicium?

Caput III: Statuitur prima propositio de infallibili iudicio summi Pontificis

Caput IV: De Romana Ecclesia particulari

Caput V: De decretis morum

Caput VI: De Pontifice ut est particularis quaedam persona

Caput VII: Solvuntur obiectiones ex ratione petitae

Caput VIII: De erroribus qui falso adscribuntur Romanis Pontificibus, Petro, Lino, Anacleto, Telesphoro, Victori, Zephyrino, Urbano, Pontiano, Cornelio, et Marcellino, qui non solum Pontifices, sed etiam Martyres fuerunt

Caput IX: De iis, quae Liberio et Felici II obiiciuntur

Caput X: De Siricio, Innocentio, et aliis septem Pontificibus

Caput XI: De Honorio I

Caput XII: De aliis septem Pontificibus

Caput XIII: De Gregorio VII

Caput XIV: De caeteris Pontificibus, quibus error in Fide falso tribuitur

Caput XV: Proponitur quaestio: An summus Pontifex habeat iurisdictionem vere coactivam, ita ut possit leges condere, quae obligent in conscientia, et iudicare ac punire transgressores?

Caput XVI: Probatur testimoniis verbi Dei, posse Pontifices veras leges condere

Caput XVII: Solvuntur argumenta adversariorum, ex Scripturae testimoniis ducta

Caput XVIII: Solvitur argumentum ex comparatione legum

Caput XIX: Solvitur argumentum ductum ab exemplis

Caput XX: Solvuntur argumenta duo desumpta ex ratione conscientiae

Caput XXI: Solvuntur argumenta ex Patribus

Caput XXII: Proponitur quaestio postrema: An Christus iurisdictionem Ecclesiasticam soli Pontifici summo immediate contulerit

Caput XXIII: Apostolos a Christo iurisdictionem omnem accepisse

Caput XXIV: Episcopos omnes a Papa iurisdictionem accipere

Caput XXV: Solvuntur argumenta adversariorum

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work