De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI
Caput I: Quod Papa sit summus Iudex in controversiis Fidei, et morum diiudicandis
Demonstravimus hactenus, pro ingenii nostri tenuitate, Romanum Episcopum totius Ecclesiae Catholicae summum Pastorem esse a Christo institutum, nec in Antichristum degenerasse unquam, aut aliquo alio modo summam hanc dignitatem perdidisse. Nunc de potestate ipsius tam spirituali quam temporali disserendum est; ac de spirituali quidem in hoc libro quarto: de temporali vero, in sequenti quinto, qui et postremus erit, Domino adiuvante, disseremus.
Porro de spirituali Pontificis potestate, etsi multa in particulari tractari possent, quatuor tamen sunt praecipue quaestiones. Una de potestate iudicandi controversias Fidei, et morum; num videlicet ea potestas in summo Pontifice sita sit. Altera de certitudine; sive, ut sic loquamur, de infallibilitate huius iudicii; utrum summus Pontifex in iudicandis controversiis Fidei, et morum errare possit. Tertia de potestate coactiva legum ferendarum; an Pontifex summus non solum iudicare possit, et in iudicando non erret; sed etiam possit leges ferre, quae homines in conscientia obligent, et cogant credere, aut agere, prout summus Pontifex iudicavit. Quarta de communicatione huius potestatis; sitne videlicet omnium aliorum Ecclesiasticorum Praesulum iurisdictio a summo Pontifice illis communicata, an a Deo immediate accepta.
Praeter has generales quaestiones tractari solent quaedam aliae particulares; ut, an possit summus Pontifex Concilia generalia congregare, transferre, dissolvere: an Indulgentias conferre: an Sanctos canonizare: an Religiones approbare, vel improbare: an Episcopos eligere vel certe confirmare. Sed istae omnes, atque aliae id genus, non sunt propriae huius loci. Prima enim ad disputationem de Conciliis pertinet. Secunda ad disputationem de Poenitentia. Tertia ad disputationem de cultu Sanctorum. Quarta ad disputationem de votis, et institutis Monachorum. Quinta ad disputationem de Clericis. In quibus locis eas, Deo volente, tractabimus.
Sed nec prima quaestio generalis de Iudice controversiarum, hoc loco diutius nos detinebit: nam in disputatione de verbo Dei iam ostendimus, Iudicem controversiarum non esse Scripturam, nec saeculares Principes, nec privados homines, quamvis probos et doctos, sed Ecclesiasticos Praelatos. In disputatione vero de Conciliis, demonstrandum erit, habere quidem Concilia tam generalia, quam particularia iudicium de controversiis religionis, sed illud iudicium tum demum esse firmum, et ratum, cum accesserit summi Pontificis confirmatio; proinde ultimum iudicium summi Pontificis esse.
Deinde in hac ipsa disputatione de Pontifice cum ostendimus, summum Pontificem Caput et Pastorem esse totius Ecclesiae; quid aliud ostendimus, quam esse eum summum Iudicem in Ecclesia? aut enim nullus esse debet inter homines Iudex, aut is debet esse, qui caeteris praeest. Neque id puto in controversiam unquam esse revocatum.
Denique, idipsum in sequenti etiam quaestione planum fiet. Nam si demonstrare poterimus, iudicium summi Pontificis certum ac infallibile esse; profecto constabit quoque, eumdem Pontificem summum Ecclesiae Iudicem esse. Quorsum enim Deus attribuisset Apostolicae Sedi iudicii infallibilitatem, nisi attribuisset eidem Sedi summam in iudiciis potestatem? Nihilominus tamen, ne nihil omnino hoc loco dicamus, proferamus si placet pauca quaedam testimonia ex lege, ex Evangelio, ex Patribus. Deuteron. XVII exstat clarissimum testimonium, quod dubia de religione exorta ad summum Pontificem iudicanda referuntur: Si difficile, inquit Moses, atque ambiguum iudicium esse perspexeris, inter causam et causam, lepram et lepram, et iudicum intra portas tuas videris verba variare, Surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad sacerdotem Levitici generis, et ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudiciū veritatem, et facies quodcumque dixerint qui praesumt loco quem elegerit Dominus.1 Quo loco est observandum, duas personas distingui, Sacerdotis et Iudicis, hoc est, Pontificis et Principis: et quidem Sacerdoti sententiae pronuntiationem, Iudici Politico executionem demandari. Id quod explicatur in sequentibus verbis: Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex sententia Iudicis morietur.
In Evangelio nihil potest clarius dici, quam quod ait Dominus Petro coram caeteris Apostolis: Simon Ioannis pasce oves meas.2 Nam et soli Petro loquitur, et omnes suas oves, ita ut ne Apostolos quidem excludat, ei pascendas tradit. Dubium autem esse non potest, quin inter munera pastoris sit, discernere bona pascua a malis.
Quare S. Hieronymus homo doctissimus, in quaest. de trib. hypost. nec eruditioni propriae nec Orientalium Episcoporum sentiae, nec etiam ipsius proprii Episcopi Paulini Antiocheni Patriarchae auctoritati satis fidens, ad Damasum Papam scribit: « A pastore, inquit, praesidium ovis flagito. Discerne si placet, non timebo tres hypostases dicere si iubebis ».
Theodoretus etiam inter Graecos Patres eruditissimus, ad Leonem I. in haec verba scribit: « Si Paulus praeco veritatis, tuba sanctissimi spiritus, ad magnum Petrum currit, ut iis, qui Antiochiae de institutis legalibus contendebant, ab ipso afferret solutionem, multo magis nos qui abiecti sumus, et pusilli ad Apostolicam vestram sedem currimus, ut Ecclesiarum ulceribus medicinam a vobis accipiamus ». Prosper in Chron. anni 420: « Concilio, inquit, apud Carthaginem habito ducentorum sexdecim Episcoporum, ad Pontificem Zozimum Synodalia decreta perlata, quibus probatis, per totum Mundum haeresis Pelagiana damnata est ». Haec ille. Non igitur iudicium ultimum universus Mundus alibi, quam in sententia Romani Pontificis agnoscit.
S. Gregorius, qui omnium iudicio humilimus fuit, neque sibi aliquid unquam praeter aequum arrogavit, in epist. ad omn. Ep. Galliae, quae est 52. lib. IV, ita loquitur: « Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit, cuius vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine iudicio sedis Apostolicae indigeat: examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem: quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari ». Quod idem et ante Gregorium, et post Gregorium disertis verbis asseruerunt sanctissimi Pontifices, nec unquam de ea re ab ullo reprehensos eos fuisse legimus. Vide Innocentium I, in epist. ad Conc. Carthagin. Leonem I, in epist. ad Anastas. Thessal. Gelasium I, in epist. ad Episc. Dard. Nicolaum I, in epist. ad Mich. Imp. et Innocentium III, in Epist. ad Arel. Episc. unde exstat cap. Maiores, extra, de Baptismo, et eius effectu.
Caput II: Proponitur quaestio: Sitne certum Papae iudicium?
Ut igitur iam ad quaestionem secundam veniamus, sciendum est initio, Pontificem quatuor modis posse considerari. Uno modo, ut est persona quaedam particularis, sive Doctor particularis. Secundo, ut Pontifex, sed solus. Tertio, ut Pontifex, sed adiuncto coetu solito consiliariorum. Quarto, ut Pontifex, sed una cum Concilio generali.
Secundo observandum est, posse duo quaeri de Pontifice, omnibus quatuor modis considerato, quando quaeritur an possit errare. Primo, an ipse possit esse haereticus. Secundo, an possit haeresim docere. Denique annotandum est tertio, sententias et decreta Pontificum interdum versari in rebus universalibus, quae toti Ecclesiae proponuntur, qualia sunt decreta de Fide, et praecepta morum generalia: interdum in rebus particularibus, quae ad paucos pertinent, quales fere sunt omnes controversiae facti, ut an talis sit promovendus ad Episcopatum, an iure fuerit promotus, an videatur deponendus.
His notatis, conveniunt omnes Catholici, et haeretici in duobus. Primo, posse Pontificem, etiam ut Pontificem, et cum suo coetu consiliariorum, vel cum generali Concilio, errare in controversiis facti particularibus, quae ex informatione, testimoniisque hominum praecipue pendent. Secundo, posse Pontificem ut privatum Doctorem errare, etiam in quaestionibus iuris universalibus, tam Fidei, quam morum, idque ex ignorantia, ut aliis Doctoribus interdum accidit.
Deinde Catholici omnes in aliis duobus conveniunt, non quidem cum haereticis, sed solum inter se. Primo, Pontificem cum generali Concilio non posse errare in condendis Fidei decretis, vel generalibus praeceptis morum. Secundo, Pontificem solum, vel cum suo particulari Concilio aliquid in re dubia statuentem sive errare possit, sive non, esse ab omnibus Fidelibus obedienter audiendum.
Quibus ita constitutis, quatuor tantum remanent diversae sententiae. Prima est, Pontificem etiam ut Pontificem, etiamsi cum generali Concilio definiret aliquid, posse esse haereticum in se, et docere alios haeresim, et de facto aliquando ita accidisse. Haec est haereticorum omnium huius temporis, et praecipue Lutheri, qui in lib. de Conc. notavit errores eorum etiam Conciliorum generalium quae summus Pontifex approbavit; et Calvini qui lib. IV Instit. cap. 7. §. 28. asserit, aliquando Pontificem cum toto Cardinalium collegio manifestissimam haeresim docuisse, nimirum, animam hominis cum corpore extingui: quod tamen manifestum mendacium esse, postea ostendemus. Deinde in eodem lib. cap. 9. §. 9. docet, etiam cum generali Concilio Papam errare posse.
Secunda sententia est, Pontificem, etiam ut Pontificem, posse esse haereticum, et docere haeresim, si absque generali Concilio definiat, et de facto aliquando accidisse. Hanc opinionem sequitur et tuetur Nilus in suo lib. cont. Prim. Papae: eamdem secuti sunt aliquot Parisienses, ut Gerson, et Alma in lib. de potest. Eccl. necnon Alfonsus de Castro lib. I. cap. 2. cont. haer. et Adrianus VI. Papa1 in quaest. de confirm.2 qui omnes non in Pontifice, sed in Ecclesia, sive Concilio generali tantum constituunt infallibilitatem in rebus Fidei.
Tertia sententia est in alio extremo, Pontificem non posse ullo modo esse haereticum, nec docere publice haeresim, etiamsi solus rem aliquam definiat. Ita Albertus Pighius lib. IV hier. Eccles. cap. 8.
Quarta sententia est quodammodo in medio. Pontificem, sive haereticus esse possit, sive non, non posse ullo modo definire aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum: haec est communissima sententia fere omnium Catholicorum; ut B. Thomae 2. 2. q. I. art. 10. Thomae Waldensis lib. II doctr. Fid. cap. 47 et 48. Ioannis de Turrecremata lib. II Sum. cap. 109 et seq. Ioannis Driedonis lib. IV de Eccles. dogm. cap. 3. part. 3. Caietani in Opusc. de potest. Papae, et Conc. cap. 9. Hosii lib. II cont. Brentium, qui est de legit. iudic. Ioannis Eckii lib. I de Prim. Petri, cap. 18. Ioannis a Lovanio lib. de perpet. cath. Petri protect. et firmit. cap. 11. Petri a Soto in Apol. sua part. I. cap. 83, 84 et 85. et Melchioris Cani lib. IV, cap. 7. de Locis.
Videntur quidem hi auctores aliquo modo inter se dissentire: quia quidam eorum dicunt, Pontificem non posse errare si mature procedat et consilium audiat aliorum Pastorum: alii dicunt, Pontificem etiam solum nullo modo errare posse; sed revera non dissident inter se. Nam posteriores non volunt negare, quin teneatur Pontifex mature procedere et consulere viros doctos; sed solum dicere volunt, ipsam infallibilitatem non esse in coetu consiliariorum, vel in Concilio Episcoporum, sed in solo Pontifice: sicut e contrario priores non volunt ponere infallibilitatem in consiliariis, sed in solo Pontifice; verum explicare volunt, Pontificem debere facere quod in se est, consulendo viros doctos, et peritos rei de qua agitur. Si quis autem peteret, an Pontifex erraret si temere definiret? Sine dubio praedicti auctores omnes responderent, non posse fieri ut Pontifex temere definiat: qui enim finem, sine dubio promisit et media, quae ad eum finem obtinendum necessaria sunt. Parum autem prodesset scire, Pontificem non erraturum quando non temere definit; nisi etiam sciremus non permissuram Dei providentiam, ut ille temere definiat.
Ex his quatuor sententiis prima est haeretica; secunda non audemus dicere esse proprie haeretica: nam adhuc videmus ab Ecclesia tolerari, qui illam sententiam sequuntur; tamen videtur omnino erronea et haeresi proxima, ita ut merito possit Ecclesiae iudicio haeretica declarari; tertia probabilis est, non tamen certa; quarta certissima est et asserenda, ac ut ea facilius intelligi et confirmari possit, statuemus aliquot propositiones.
Caput III: Statuitur prima propositio de infallibili iudicio summi Pontificis
Sit igitur propositio prima. « Summus Pontifex cum totam Ecclesiam docet, in his quae ad Fidem pertinent nullo casu errare potest ». Haec est contra primam et secundam opinionem pro quarta; et probatur primo ex promissione illa Domini Luc. XXII: Simon, Simon, (sic enim habetur in Graeco) ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.1 Qui locus tribus modis exponi solet. Prima expositio est quorumdam Parisiensium supra citatorum, quod Dominus hic oraverit pro Ecclesia universali, sive pro Petro, ut totius Ecclesiae figuram gerebat; et hoc impetrasse, ut Fides Ecclesiae Catholicae nunquam deficiat: quae expositio si ita intelligeretur, ut diceret immediate oratum esse pro Capite Ecclesiae, et consequenter pro toto corpore, quod per caput repraesentatur, vera esset; sed non ita ipsi intelligunt: volunt enim pro sola Ecclesia esse oratum.
Quae expositio falsa est. Primo, quia Dominus unam tantum personam designavit, dicens bis: Simon, Simon, et addens toties pronomen secundae personae, pro te, Fides tua, et tu, fratres tuos. Quorsum enim haec? nisi ut intelligamus, aliquid speciale Petro a Christo esse impetratum. Secundo, quia Dominus coeperat loqui in plurali: Satan expetivit vos ut cribraret; deinde mox mutavit formam loquendi, et ait: Ego autem rogavi pro te: quare non dixit pro vobis ut coeperat? certe si de tota Ecclesia loqueretur, multo rectius dixisset, rogavi pro vobis. Tertio, Dominus pro illo rogat, cui ait: Et tu aliquando conversus: at hoc certe non potest Ecclesiae toti convenire, nisi dicamus, totam Ecclesiam aliquando esse pervertendam, ut postea iterum convertatur. Quarto pro illo rogat, cui ait: Confirma fratres tuos; at Ecclesia non habet fratres, quos debeat aut possit confirmare, qui enim, quaeso, fingi possunt Ecclesiae universalis fratres? Nonne omnes Fideles filii eius sunt?
Altera expositio est quorumdam, qui hoc tempore vivunt; qui docent, Dominum orasse hoc loco pro perseverantia omnium Apostolorum, imo etiam omnium electorum: Ioan. XVII: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi;2 non erat igitur ratio cur bis pro perseverantia Petri oraret. Secundo, quia sine dubio hic Dominus aliquid speciale Petro impetravit, ut patet ex designatione certae personae: perseverantia autem in gratia est donum commune omnium electorum. Tertio, quia certum est, Dominum saltem mediate orasse hoc loco etiam pro aliis Apostolis; nam ideo praemisit tanquam orationis causam: Satan expetivit ut cribraret vos; et postea subiunxit tanquam effectum: Confirma fratres tuos; non igitur pro sola Petri perseverantia Dominus rogavit, sed pro aliquo dono Petro communicando in aliorum utilitatem. Quarto, donum hoc loco Petro impetratum, etiam ad successores pertinet: nam Christus oravit pro Petro in utilitatem Ecclesiae: Ecclesia autem semper indiget aliquo a quo confirmetur, cuius Fides deficere non possit. Nec enim Diabolus petiit cribrare tantum eos, qui tunc erant Fideles, sed omnes omnino: at certe perseverantiae donum non pertinet ad omnes Petri successores. Denique non dixit Dominus, rogavi ut non deficiat charitas tua; sed Fides tua: et re ipsa scimus, defecisse Petri charitatem et gratiam, quando negavit Dominum: Fidem autem unquam defecisse non scimus.
Est igitur tertia expositio vera, quod Dominus duo privilegia Petro impetraverit. Unum, ut ipse non posset unquam veram Fidem amittere, quantumvis tentaretur a Diabolo; id quod est aliquid amplius, quam donum perseverantiae: dicitur enim perseverare usque in finem, qui licet interdum cadat, tamen resurgit, et in fine Fidelis invenitur: at Petro Dominus impetravit, ut non posset unquam cadere, quod ad Fidem attinet.
Alterum privilegium est, ut ipse tanquam Pontifex non posset unquam docere aliquid contra Fidem, sive, ut in sede eius nunquam inveniretur qui doceret contra veram Fidem. Ex quibus privilegiis, primum fortasse non manavit ad posteros: at secundum sine dubio manavit ad posteros, sive successores.
De primo privilegio habemus expressa Veterum testimonia. Augustinus lib. de corr. et grat. cap. 8. « Quando rogavit, inquit, ut non deficeret Fides eius, rogavit, ut haberet in Fide liberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem ». Chrysostomus hom. 83. in Matth.: « Non dixit, inquit, non negabis, sed ut non deficiat fides tua. Cura enim ipsius et favore factum est, ne omnino Petri fides evanesceret ». Theophylactus in cap. XXII Lucae: « Quamvis, inquit, brevi tempore concutendus sis, habes recondita semina fidei, etiamsi folia abiecerit spiritus invadentis, radix tamen vivet, et non deficiet fides tua ». Ubi eleganti similitudine explicat, Petrum negando Christum amisisse confessionem Fidei, quae ore fit, folia enim verba significant; Fidem tamen, qua corde creditur ad iustitiam, non amisisse. Eodem modo exponit Prosper lib. I de vocat. gent. cap. ult. Caeterum isti Patres licet in his locis non meminerint alterius privilegii, tamen illud non negant, neque negare possent, nisi velint plurimis aliis Patribus contradicere.
De altero ergo privilegio habemus in primis testimonia septem veterum, ac sanctorum Pontificum. Lucius I, Papa et Martyr, in epist. 1. ad Episc. Hisp. et Gall.: « Ecclesia, inquit, Romana Apostolica est, et mater omnium Ecclesiarum, quae a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, secundum ipsius Domini pollicitationem, dicentis: Ego rogavi pro te etc ». Felix I in epist. ad Benignum, de Romana Ecclesia loquens: « Ut, inquit, in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata manet, iuxta illud: Ego rogavi pro te etc ».
Leo serm. 3. de assumpt. sua ad Pontif.: « Specialis, inquit, cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur; et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis caeteris conferatur ». Ubi Leo utrumque privilegium agnoscit; illud primum cum ait: « Si mens Principis victa non fuerit »: illud secundum, cum subiungit: « Firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum caeteris conferatur ». Non enim confertur aliis firmitas, nisi veram Fidem exponendo.
Agatho Papa in epist. ad Constant. Imp. quae lecta est in VI Synodo, act. 8. ab omnibus probata: « Haec est, inquit, verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis, vivaciter tenuit Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus unquam depravata succubuit, quia dictum est Petro, Simon, Simon, ecce Satanas etc. Ego autem rogavi pro te etc. hic Dominus Fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est agnitum ».
Nicolaus I. in epist. ad Michael.: « Privilegia, inquit, istius sedis perpetua sunt, divinitus radicata, atque plantata; impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt. Quae ante imperium vestrum fuerunt, permanent, Deo gratias, hactenus illibata, manebuntque post vos, et quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabunt ». Et infra, ostendens unde tam libere eiusmodi praedicaret ait: « Nam et inter caetera is, per quem nobis praecipue ista sunt privilegia collata, Tu aliquando conversus, audivit a Domino, confirma fratres tuos ».
Leo IX. in epistol. ad Petrum Antioch.: « Nimirum, inquit, solus est, pro quo ne deficeret fides eius, Dominus et Salvator asseruit se rogasse, dicens, Rogavi pro te etc. Quae venerabilis, et efficax oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur in throno illius ».
Innocentius III in epist. ad Episc. Arelat. et habetur cap. Maiores, extra, de Baptismo, et eius effectu: « Maiores, inquit, Ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelligit, qui novit pro eo Dominum exorasse, ne deficiat fides eius ». His Pontificibus videtur omnino credendum, tum quod sancti fuerint, tum quod sine dubio ipsis praecipue debeat esse nota suae Sedis auctoritas.
Praeter hos Pontifices non desunt etiam alii Auctores, qui eodem modo exponunt. Theophylactus in cap. XXI Lucae aperte docet, dari Petro hoc privilegium, quia ipse futurus erat Princeps, et Caput aliorum, ac proinde dari omnibus aliis, qui illi in principatu succederent: « Quia te habeo, inquit, principem discipulorum, confirma caeteros. Hoc enim decet te, qui post me Ecclesiae petra es, et fundamentum ».
Petrus Chrysologus in epist. ad Eutych. quae habetur in I. tom. Conc. ante Conc. Chalced.: « Hortamur te, inquit, frater honorabilis, ut his, quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas, quia B. Petrus, qui in propria sede vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem ». Quamvis enim hic auctor non citet locum Evangelii: Rogavi pro te etc. tamen eo sine dubio respicit, dum tam fidenter affirmat, ex Romana Sede praestari omnibus quaerentibus Fidei veritatem.
Bernardus in epist. 190. ad Innoc. « Oportet, inquit, ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque, et scandala regni Dei, ea praesertim, quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Cui enim alteri sedi dictum est aliquando, Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua »?
Obiiciunt contra hanc expositionem.
Primo, quia Romana Ecclesia non erat, quando Christus promisit Petro, non defecturam Fidem eius, neque Dominus ullam Romanae Sedis mentionem fecit. Quomodo ergo potest colligi, Dominum promisisse aliquid Romanae Sedi, cum ait: Ego rogavi pro te etc.
Secundo, quia si quod dicitur Petro, rogavi pro te etc. dicitur successoribus; ergo etiam illud et tu aliquando conversus dicitur successoribus; ergo debent omnes Petri successores Christum aliquando negare et postea converti.
Respondeo ad primum: Christum dici rogasse pro Romana Sede, quia rogavit pro Petro, et successoribus, quorum Sedes Romae stabilienda erat.
Ad secundum dico primo: non esse absurdum, si dicamus, illud Conversus non referri ad poenitentiam Petri, sed ad tentationes aliorum, ut non sit sensus: Tua peccato ad poenitentiam conversus confirma fratres; sed tu, cuius Fides non potest deficere, quando videris aliquos nutantes, et vacillantes, ad eos conversus illos confirma: nam nondum praedixerat Petro casum suum, sed paulo post praedicturus erat: videtur autem absurdum, si prius praedicatur conversio, quam adversio; resurrectio, quam casus. Dico secundo, si exponamus, conversus a negatione, non necessario convenire successoribus Petri, converti a peccato negandi; cum necessario tamen conveniat eis, confirmare fratres. Nam converti a peccato non convenit hominibus, nisi quatenus privatae personae sunt, et ideo personale donum est: at confirmare fratres, convenit homini ut caput est et Princeps aliorum; et ideo transit ad successores.
Secundo, probatur eadem conclusio, ex illa promissione facta Petro Matth. XVI: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.3 Nam, ut supra ostendimus lib. I, c. 10. ad litteram petra et fundamentum Ecclesiae dicitur Petrus ut summus Rector Ecclesiae; et proinde quilibet eius successor similiter est petra et fundamentum Ecclesiae. Ex quo duplex sumitur argumentum.
Primum ex nomine petrae: quare enim Pontifex dicitur petra, nisi ratione constantiae, et soliditatis? Certe si petra est, non frangetur, nec circumferetur omni vento doctrinae, id est, non errabit in Fide saltem quatenus petra, id est, quatenus Pontifex est.
Secundum, ex ratione fundamenti sustentantis aedificium, quod nullo modo ruere potest: nam si tale est aedificium, ut non possit ruere; certe nec eius fundamentum ruere potest: non enim intelligi potest, quomodo fundamentum destruatur, et domus non cadat. Imo vero maiori ratione fundamentum non potest destrui, si domus non potest cadere: non enim fundamentum a domo, sed domus a fundamento accipit firmitatem. Et hoc modo exposuerunt Patres omnes, et hinc deduxerunt, Petrum et consequenter alios Pontifices non posse errare.
Origenes in hunc locum: « Manifestum est, inquit, etsi non exprimatur, quod nec adversus Petrum, nec adversus Ecclesiam, portae praevalere poterunt inferorum; nam si praevalerent adversus petram, in qua Ecclesia fundata erat, contra Ecclesiam etiam praevalerent ».
Chrysostomus in hunc locum dicit, solum Deum potuisse hoc facere, ut Ecclesia, super unum piscatorem et ignobilem virum fundata, non caderet, tot irruentibus tempestatibus.
Cyrillus apud B. Thomam in Catena huius loci: « Secundum hanc, inquit, promissionem Ecclesia Apostolica Petri, ab omni seductione, et haeretica circumventione manet immaculata etc ».
Theodoretus in epist. ad Renat. presbyt. Rom.: « Tenet, inquit, sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis Ecclesiarum, cum propter alia, tum quia semper haeretici foetoris expers permansit ». Ubi Theodoretus videtur sic argumentari. Regimen totius Ecclesiae debet esse illius sedis, quae non possit deficere in Fide; videmus autem solam Romanam Sedem expertem esse, et fuisse omnis haereticae pravitatis; ergo manifestum est, illam esse cui datum est regimen Ecclesiarum.
Hieronymus in epist. ad Damas. de nom. hypost. postquam dixerat: « Super istam petram aedificatam Ecclesiam scio ». Subiungit: « Obsecro, ut mihi litteris tuis sive tacendarum, sive dicendarum trium hypostaseon detur auctoritas, non timebo tres hypostases dicere si iubetis ». Ubi asserit, scute secuturum sententiam Pontificis, quia novit super illum Ecclesiam esse fundamentam, nec posse fieri, ut Ecclesiae fundamentum cadat.
S. Augustinus in Psalm. cont. part. Donati sic ait: « Numerate sacerdotes vel ab ipsa sede Petri, in ordine illo Patrum, qui cui successerit videte, ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae ».
Gelasius in epist. ad Anastas. Imp.: « Hoc, inquit, est quod Apostolica sedes magnopere cavet, ut quoniam mundi radix est Apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur: Nam si (quod Deus avertat, et quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori »? Ubi Gelasius docet, non posse Apostolicam Sedem errare; quia cum eius praedicatio, et confessio sit radix Mundi, si ipsa erraret, totus Mundus erraret.
S. Gregorius lib. IV, epist. 32. ad Maurit. demonstrat, non posse fieri, ut Episcopus Constantinopolitanus sit Episcopus universalis; et proinde Caput totius Ecclesiae, quia multi Episcopi Constantinopolitani fuerant publice haeretici, imo et haeresiarchae, ut Macedonius, et Nestorius; videtur enim sequi ut tota Ecclesia corruat, si is corruit, qui est universalis. Item lib. VI, epist. 37. ad Eulog.: « Quis, inquit, nesciat sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam? cui dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et rursum: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ubi Gregorius aperte docet, firmitatem Ecclesiae ex Petri firmitate pendere; et proinde minus posse Petrum errare, quam ipsam Ecclesiam.
Tertio probatur ex illo Ioan. ult.: Pasce oves meas. Nam quod his verbis Pontifex sit institutus Pastor et Doctor totius Ecclesiae, supra demonstratum est lib. I, cap. 14, 15, 16. Hinc igitur est tale argumentum. Pontifex est Doctor et Pastor totius Ecclesiae; ergo tota Ecclesia illum audire et sequi tenetur; ergo si ille erret, tota Ecclesia errabit. Respondebunt: Ecclesiam debere illum audire, si recte doceat, alioquin magis Deum, quam homines esse audiendum.
Contra: nam quis iudicabit, rectene Pontifex doceat, an non? non enim est ovium iudicare, an pastor erret, necne, praesertim in rebus vere dubiis: nec habent oves Christianae alium maiorem iudicem vel doctorem, ad quem recurrant. Nam, ut supra ostendimus lib. II, cap. 13 et 14. ex tota Ecclesia ad Pontificem appellari potest: ab illo autem non potest; necessario igitur tota Ecclesia errabit, si Pontifex erret. Rursum respondebunt: posse recurri ad generale Concilium.
Contra: nam praeterquam quod nos ostendemus in tract. de Conc. Papam esse supra Concilium; constat, generalia Concilia saepe errasse, quando caruerunt summi Pontificis suffragio, ut patet de Ephesino II, Ariminensi, et aliis.
Respondent: posse recurri ad generale Concilium, in quo etiam Pontifex intersit, nam aliquid maius est Concilium cum Pontifice, quam Pontifex solus. At contra: nam in primis Dominus soli Petro dixit: Oravi pro te etc. Et: Pasce oves meas; non dixit haec Petro, et Concilio. Item solum Petrum vocavit petram et fundamentum, non Petrum cum Concilio; ex quo apparet, totam firmitatem Conciliorum legitimorum esse a Pontifice; non partim a Pontifice, partim a Concilio. Deinde, saepe non potest cogi generale Concilium, sicut non potuit primis 300 annis propter Ethnicorum persecutiones, et sine dubio poterat status ille Ecclesiae usque ad Mundi finem perseverare; ergo debet esse in Ecclesia etiam sine generali Concilio aliquis Iudex, qui errare non possit. Denique, quid si in tali Concilio dissiderent Patres a Praeside suo, id est, Concilium a Pontifice summo praesente, et praeside: quid tunc fieret? non esset remedium ullum? certe aliquis Iudex esse deberet. Non autem in eo casu esset Concilium Iudex, quia Concilia cum a Pontifice dissentiunt, errare possunt, et errant de facto, ut diximus de Ephesino II et aliis. Restat igitur, ut Papa sit Iudex, et proinde non possit errare.
Quarto probatur ex Testamento veteri, quod fuit figura novi. Exod. XXVIII iubet Dominus in rationali Pontificis summi poni doctrinam, et veritatem. Hebraice אורים ותמים. Est autem observandum, nondum convenisse inter Hebraeos, nec etiam inter Christianos, quid sint ista duo. R. Salomon vult esse nomen Dei יְהֹוָה scriptum in rationali, ex cuius fulgore sacerdos cognoscebat divinum responsum, cum ab aliquo interrogaretur. Arias Montanus in suo Apparatu docet, esse duos lapides lucidissimos a Deo ipso immediate productos, et datos Moysi. Iosephus lib. III, cap. 9. alias 12. Antiqu. dicit, esse illos ipsos duodecim lapides, in quibus scripta erant nomina duodecim filiorum Israel, quos Deus iussit poni in rationali, et ibidem multas fabulas immiscet. Probabilius est quod scribit B. Augustinus qu. 117. in Exod. haec ipsa vocabula fuisse scripta in medio rationalis, quod pendebat ante pectus sacerdotis.
Neque obstat quod Iudaei, et Iudaizantes dicunt, אורים non significare doctrinam, sed splendores, a radice אור; et תומים non significare veritatem, sed perfectionem, a radice תמם. Nam magis credendum est Hieronymo, qui vertit doctrinam, et veritatem, et LXX Interpretibus, qui similiter verterunt δήλωσιν, καὶ ἀλήθειαν, quam omnibus Rabbinis: et hinc dicendum est, אורים, deduci a radice ירה quod est, docuit, et תומים a radice אמן, quod est credidit.
Cur autem scriberetur in pectore summi Sacerdotis doctrina et veritas, explicatur Deuteron. XVII ubi Dominus praecipit iis, qui dubitant circa intelligentiam divinae Legis, ut ascendant ad summum Sacerdotem, atque ab eo quaerant solutionem, et subiungit: Qui, inquit, indicabunt tibi iudicii veritatem. Et signo ergo, et verbo Dominus promisit, in pectore summi Sacerdotis habituram doctrinam, et veritatem; et proinde eum non erraturum, cum populum docuerit. Quod si hoc Aaronico sacerdoti conveniebat, certe multo magis Christiano. Quocirca B. Petrus Ravennas, ut paulo ante dictum est, hortatur Eutychetem, « ut his quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendat, quoniam B. Petrus, qui in propria sede et vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem ».
Quinto, probatur ab experimento, eoque duplici. Nam in primis constat, omnes Patriarchales Sedes defecisse a Fide; ita ut haeretici, et haeresim profitentes, ac docentes in illis sederint, excepta Romana Sede. In sede Constantinopolitana sederunt Macedonius, Nestorius, Sergius haeresiarchae. In Alexandrina Gregorius et Lucius Ariani; Dioscorus Eutychianus; Cyrus Monothelita, et alii. In Antiochena Paulus Samosatenus haeresiarcha; Petrus Gnaphaeus Eutychianus; Macharius Monothelita, et alii. In Hierosolymitana Ioannes Origenista, et ante eum Eutychius, Irenaeus, et Hilarius Ariani sederunt. Nihil tale de Romana Ecclesia potest ostendi; ex quo apparet, revera pro ipsa Dominum orasse, ne deficeret Fides eius. Unde Ruffinus in exposit. Symb.: « In Ecclesia, inquit, urbis Romae, neque haeresis ulla sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus ».
Alterum experimentum est, quoniam plurimas haereses Romanus Pontifex sine Concilio generali damnavit, ut Pelagii, Prisciliani, Ioviniani, Vigilantii, aliorumque multorum,4 quas eo ipso pro veris haeresibus tota Christi Ecclesia habuit, et exhorruit, quod a Romano Pontifice damnatae essent; ergo signum est, Ecclesiam totam sentire, Pontificem Romanum in eiusmodi rebus errare non posse. Vide Prosperum in extr. lib. cont. Collat. et Petrum Diaconum in lib. de Incarn. et grat. Chr. ad Fulgent.
Caput IV: De Romana Ecclesia particulari
Secundo Propositio: « Non solum Pontifex Romanus non potest errare in Fide; sed neque Romana particularis Ecclesia ». Est autem observandum hoc loco, in alio sensu accepi debere firmitatem Ecclesiae Romanae in Fide, et in alio firmitatem Pontificis: nam Pontifex non potest errare errore iudiciali, id est, dum iudicat et definit quaestionem Fidei: at Ecclesia Romana, id est, populus et clerus Romanus non potest errare errore personali, ita ut omnes omnino errent, et nulli sint in Romana Ecclesia Fideles, et Pontifici adhaerentes. Tametsi enim unusquisque seorsim errare potest: tamen id fieri non potest, ut omnes errent simul, et tota Romana Ecclesia apostatica efficiatur.
Observandum est praeterea, Ecclesiam Romanam non posse errare modo explicato, adhuc dupliciter posse intelligi. Uno modo, ut non possit errare, persistente Romae Apostolica Sede: secus autem si Sedes auferretur. Altero modo, ut simpliciter non possit errare, vel deficere, quia nec Sedes Apostolica possit unquam Roma alio transferri. Et quidem secundum priorem sensum propositio nostra est verissima: nam auctores citati, ut Lucius et Felix Papae et martyres; Agatho et Nicolaus Papae et Confessores, item Cyrillus et Ruffinus non solum Pontificem sed etiam Ecclesiam Romanam asseruerunt non posse errare.
Praeterea S. Cyprianus lib. I, epist. 3. « Navigare audent, inquit, ad Petri cathedram, et Ecclesiam principalem etc. nec cogitare eos esse Romanos, ad quos perfidia habere non potest accessum ». B. Hieronymus lib. III. Apol. cont. Ruffin.: « Acito, inquit, Romanam fidem Apostolica voce laudatam, eiusmodi praestigias non recipere: etiamsi Angelus aliter annuntiet quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari ». B. Gregorius Nazianzenus in carm. de vita sua, ante medium: « Vetus, inquit, Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, et semper eam retinet, sicut decet urbem, quae toto orbi praesidet, semper de Deo integram fidem habere ».
Addo etiam duorum Pontificum testimonia, quae etsi ab haereticis contemnantur, tamen a Catholicis cum honore recipienda sunt. Unum est Martini Papae V, qui in Bulla, quam edidit, Concilio Constantiensi approbante, haereticos haberi censuit eos, qui de Sacramentis, aut Fidei articulis aliter sentiunt, quam Romana Ecclesia sentiat. Alterum est Sixti Papae IV, qui primum per Synodum Complutensem, deinde etiam per se damnavit articulos Petri cuiusdam Oxoniensis; quorum articulorum unus erat, Ecclesiam urbis Romae errare posse. Et quamquam haec intelligi debere videntur, praecipue ratione Pontificis: tamen quia Ecclesia Romana non est solus Pontifex, sed Pontifex et populus; ideo cum dicunt Patres aut Pontifices, Romanam Ecclesiam non posse errare, dicere volunt; in Romana Ecclesia semper futurum Episcopum Catholice docentem, et populum Catholice sentientem.
At secundum posteriorem sensum, Ecclesiam Romanam non posse deficere, est quidem pia, et probabilissima sententia; non tamen adeo certa, ut contraria dici possit haeretica, vel manifeste erronea, ut recte docet Ioannes Driedo lib. IV. cap. 3 part. 3. de Ecclesiast. dogmat. et Scrip. Quod non sit omnino de fide, a Romana Ecclesia non posse separari Apostolicam Sedem, patet; quia neque Scriptura, neque traditio habet, Sedem Apostolicam ita fixam esse Romae, ut inde auferri non possit. Et omnia testimonia Pontificum et Patrum, qui dicunt, Romanam Ecclesiam non posse errare, possent exponi de Romana Ecclesia, donec in ea Apostolica Sedes permanet: non autem absolute et simpliciter.
Quod nihilominus tamen pia, et probabilissima sit sententia, non posse separari Petri Cathedram a Roma, et proinde Romanam Ecclesiam absolute non posse errare, nec deficere; probatur primo ex eo, quod tandem mansit Romae Sedes Apostolica, non obstantibus infinitis persecutionibus et occasionibus recedendi. Primum enim fuit maxima occasio transferendi Sedem Roma in alium locum temporibus Imperatorum Ethnicorum: illi enim aegerrime ferebant, quod Romae esset Apostolica Sedes; et idcirco mox atque audiebant novum Pontificem esse creatum, illum aut occidebant, aut in exilium deportabant. Hinc Cyprianus laudans Cornelii Papae constantiam lib. IV, epist. 2. sic ait: « Quanta in ipso suscepto Episcopatu suo virtus? quantum robur animi, qualis firmitas fidei? sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur, cum multo patientius, et tolerabilius audiret levari adversum se aemulum principem, quam constitui Romae Dei Sacerdotem ».
Deinde rursum occasio fuit transferendae Sedis tempore Gothorum: nam in primis tempore Innocentii I, Alaricus Romam coepit, spoliavit, incendit; ut Hieronymus refert in epist. ad Principiam de obitu Marcellae. Deinde tempore Leonis I, Gensericus rursum Romam coepit, ac spoliavit, ut scribit Blondus lib. IV. Decadis I. quo tempore sine ullo habitatore ad aliquod spatium temporis Roma permansit. Rursum tempore Papae Vigilii, Totila Romam penitus evertit, moenibus magna ex parte deiectis, et domibus fere omnibus incensis, adeoque eam desolavit, ut nullus neque vir, neque mulier in ea remanserit, ut scribit idem Blondus lib. VI. Decadis, I. Denique toto tempore Longobardorum Romani Pontifices in summis miseriis fuerunt, ut ex multis B. Gregorii epistolis perspicuum est. Nec tamen unquam Romani Pontifices de mutando Episcopatu Romano cogitaverunt.
Tertia occasio transferendae Sedis fuit tempore B. Bernardi, propter ipsorum civium Romanorum persecutionem: adeo enim per multos annos cives Romani suos Pontifices vexaverunt, ut saepissime compellerentur Pontifices ab urbe exulare, ut patet tum ex historicis, tum B. Bernardo in epist. 242. ad popul. Rom. et epist. 243. ad Conrad. Imperat.
Quarta occasio fuit, quando Romani Pontifices per 70 annos manserunt in Galliis. Cum enim ipsi cum tota curia procul a Roma degere decrevissent; cur, quaeso, non translulerunt Sedem? cur non mutaverunt Episcopatum Romanum cum Avenionensi? cum ergo tot occasionibus existentibus transferendi Sedem, tamen Romae permanserit supra 1500 annos, valde probabile est, non posse ullo modo transferri.
Secundo, hoc idem probari potest ex eo, quod Deus ipse iussit Romanae figi Apostolicam Petri Sedem; quae autem iubet Deus, mutari ab hominibus non possunt. Id autem Deum iussisse testatur B. Marcellus Papa et Martyr in epist. ad Antiochen. ubi dicit Petrum, iubente Domino, Romam Sedem suam ex Antiochia transtulisse. Testatur etiam B. Ambrosius in Orat. de trad. Basilicis, ubi refert, Christum omnino voluisse, ut Petrus Romae moreretur, et idcirco ei fugienti dixisse: Venio Romam iterum crucifigi. Quod est manifestum signum, Deum voluisse per mortem Petri Romae firmari eius Sedem. Quo etiam pertinet illud S. Leonis serm. I. de Natali Apostol. Petri et Pauli: « Trophaeum crucis Christi Romanis arcibus inferebas; quo te, divinis praeordinationibus anteibant, et honor potestatis, et gloria passionis ».
Dicet aliquis; ex hoc argumento videtur probari, de Fide esse, quod Sedes ex Roma transferri non possit: nam de Fide est, praecepta divina non posse ab hominibus immutari, si ergo Deus iussit, Sedem Romae constitui, de Fide esse videtur, non posse transferri alio.
Respondeo: id non sequi, nam Marcellus et Leo. Pontifices non definiunt hanc rem tanquam de Fide, sed narrant ut historiam. Non sunt autem de Fide, Pontificum narrationes, sed solum decreta. Deinde quod ipsi aiunt, Domini iussu Petrum transtulisse Sedem suam in urbem, potest dupliciter intelligi: uno modo, quod Dominus perspicue Petro apparens hoc illi imperavit, et tunc vere divino praecepto diceretur Sedes Petri Romae esse constituta alio modo, quod Christus quidem id aperte non iusserit, sed dicatur iussisse, quia id Petrus fecit Deo inspirante, quomodo omnia decreta et praecepta Ecclesiae dici possent divina, quae tamen mutabilia sunt.
Accedit, quod etiamsi constaret, Christum imperasse Petro, ut Romae Sedem collocaret; non tamen continuo sequeretur, iussisse, ut eam immobiliter ibi collocaret. Quoniam ergo non constat, quomodo Christus iusserit Petro, ut Romae Sedem collocaret; ideo non est de Fide, divino et immutabili praecepto, Romae Sedem esse constitutam: sed tamen, ut diximus, est probabilissimum, et pie credendum. Neque obstat, quod tempore Antichristi Roma desolanda, et cremanda videatur, ut deducitur ex cap. XVII Apoc. Nam hoc non fiet nisi in fine Mundi; et praeterea tunc etiam summus Pontifex Romanus Pontifex dicetur, et erit, licet Romae non habitet, sicut accidit tempore Totiae Regis Gothorum, ut supra diximus. Adde, quod Augustinus, et alii multi non volunt, in isto loco Apocalypsis per urben cremandum intelligi Romam; sed multitudinem impiorum, quae est civitas Diaboli.
Caput V: De decretis morum
Tertia propositio haec esse potest: « Non solum in decretis Fidei errare non potest summus Pontifex, sed neque in praeceptis morum, quae toti Ecclesiae praescribuntur, et quae in rebus necessariis ad salutem, vel in iis quae per se bona, vel mala sunt, versantur ».
Dicimus Primo, non posse errare Pontificem in iis praeceptis, « quae toti Ecclesiae praescribuntur », quia ut supra diximus, in praeceptis, et iudiciis particularibus, non est absurdum Pontificem errare.
Addimus Secundo,: « quae in rebus necessariis ad salutem, vel per se bonis, aut malis versantur », quia non est erroneum dicere, Pontificem in aliis legibus posse errare, nimirum, superfluam legem condendo, vel minus discretam etc.
Ac ut rem totam exemplis declaremus. Non potest fieri ut Pontifex erret, praecipiendo aliquod vitium, ut usuram; vel prohibendo virtutem, ut restitutionem, quia haec sunt per se bona, vel mala: nec potest fieri ut erret praecipiendo aliquid contra salutem, ut Circumcisionem, vel Sabbatum, vel prohibendo aliquid necessarium ad salutem, ut Baptismum, aut Eucharistiam; ut autem iubeat aliquid quod non est bonum, neque malum ex se, neque contra salutem, sed tamen est inutile, vel sub poena nimis gravi illud praecipiat; non est absurdum dicere, posse fieri, quamquam non est subditorum de hac re iudicare, sed simpliciter obedire.
Probatur iam propositio, et primo, quod non possit Papa errare in praeceptis morum ad salutem necessariorum: quia tunc tota Ecclesia graviter laederetur, et erraret in rebus necessariis, quod est contra promissionem Domini Ioan. XVI: Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.1 Quod intelligitur (ut minimum) de veritate necessaria ad salutem
Secundo, quia Deus tunc deesset Ecclesiae suae in necessariis, quandoquidem praecepit illi, ut sequatur Pontificem, et Pontificem permittit errare in necessariis: at certe si Deus nulli rei deest in necessariis, quanto minus Ecclesiae suae?
Quod autem non possit Pontifex errare in moribus per se bonis, vel malis, probatur. Nam tunc Ecclesia non posset veredici sancta, ut in Symbolo Apostolorum vocatur: nam sancta dicitur potissimum ob sanctam professionem, ut alibi ostendimus, quia nimirum legem et professionem sanctam profitetur, quae nihil docet falsum, nihil praecipit malum.
Secundo, quia tunc necessario erraret etiam circa Fidem. Nam Fides Catholica docet, omnem virtutem esse bonam, omne vitium esse malum: si autem Papa erraret praecipiendo vitia, vel prohibendo virtutes; id est, praecipiendo aliquod opus, quod esset revera vitiosum, sed non manifeste vitiosum, vel prohibendo opus virtutis, sed non manifeste opus virtutis, teneretur Ecclesia credere vitia esse bona et virtutes malas, nisi vellet contra conscientiam peccare. Tenetur enim in rebus dubiis Ecclesia acquiescere iudicio summi Pontificis, et facere quod ille praecipit, non facere quod ille prohibet: ac ne forte contra conscientiam agat, tenetur credere bonum esse quod ille praecipit: malum quod ille prohibet.
Caput VI: De Pontifice ut est particularis quaedam persona
Quarta propositio. « Probabile est, pieque credi potest, summum Pontificem non solum ut Pontificem errare non posse, sed etiam ut particularem personam haereticum esse non posse, falsum aliquid contra Fidem pertinaciter credendo ». Probatur primo, quia id videtur requirere suavis dispositio providentiae Dei. Nam Pontifex non solum non debet nec potest haeresim praedicare, sed etiam debet veritatem semper docere, et sine dubio id faciet, cum Dominus illi iusserit confirmare fratres suos, et propterea addiderit: Rogavi pro te, ut non deficiat Fides tua,1 id est, saltem non deficiat in throno tuo praedicatio verae Fidei: at quomodo, quaeso, confirmabit fratres in Fide, et veram Fidem semper praedicabit Pontifex haereticus? Potest quidem Deus ex corde haeretico extorquere verae Fidei confessionem, sicut verba posuit quondam in ore asinae Balaam; at violentum erit, et non secundum morem providentiae Dei suaviter disponentis omnia.
Secundo probatur ab eventu; nam hactenus nullus fuit haereticus, vel certe de nullo probari potest, quod haereticus fuerit; ergo signum est, non posse esse. Plura vide apud Pighium.
Caput VII: Solvuntur obiectiones ex ratione petitae
Argumenta in contrarium sumuntur, partim ex ratione, partim ex variis Pontificum exemplis. Prima ratio. Multi canones docent Pontificem non posse iudicari, nisi inveniantur a Fide devius; ergo potest deviare a Fide: alioqui frustra essent illi canones. Antecedens patet ex can. si Papa dist. 40. ex Concilio V, sub Symmacho, ex Concilio VIII generali act. 7. ex Anacleto epist. 3. Eusebio epist. 2. ex Innocentio III, in serm. 2. de consecrat. Pontif.
Respondeo primo: istos omnes canones loqui de errore Potificis personali, non iudiciali. Nam Pontifex si possit esse haereticus, solum erit negando aliquam veritatem antea definitam; non autem potest esse haereticus, dum ipse aliquid novi definit; tunc enim non sentit contra aliquid definitum ab Ecclesia. Canones autem citati loquuntur expresse de haeresi; igitur non loquuntur de errore iudiciali, sed personali Pontificis. Secundo dico; canones illos non velle dicere, Pontificem etiam ut privatam personam posse errare, sed tantum non posse Pontificem iudicari: quia tamen non est omnino certum, an possit necne esse haereticus Pontifex; ideo ad maiorem cautelam, addunt conditionem, nisi fiat haereticus.
Secunda ratio. Si solus Pontifex potest infallibiliter definire dogmata Fidei; ergo frustra fiunt Concilia, vel certe non sunt necessaria.
Respondeo: id non sequi. Nam etsi in Pontifice sit infallibilitas; tamen non debet ipse contemnere media humana et ordinaria, quibus deveniri potest ad veram rei cognitionem, de qua agitur: medium autem ordinarium est Concilium maius aut minus, pro magnitudine, vel parvitate rei de qua agitur; id quod patet primo exemplo Apostolorum. Nam certe tam Petrus, quam Paulus poterant etiam soli quamlibet controversiam infallibiliter definire; et tamen Concilium convocaverunt Actor. XV.
Deinde, definitiones de Fide pendent praecipue ex traditione Apostolica, et consensu Ecclesiarum; ut autem cognoscatur de orta aliqua quaestione, quae sit totius Ecclesiae sententia, et quam traditionem servent Ecclesiae Christi; non est alia melior ratio, quam si in unum conveniant Episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiae suae consuetudinem.
Praeterea: utilissima sunt, et saepe necessaria Concilia, ut finis revera imponatur controversiis, et decreta de Fide non solum fiant, sed etiam serventur, quando enim fit generale Concilium, omnes Episcopi subscribunt, et profitentur se amplexi illud decretum, et sic deinceps in suis Ecclesiis praedicaturos: quando autem non fit generale Concilium, non est tam facile, reducere ad praxim decretum de Fide factum; siquidem nonnulli ignorantiam decreti praetexunt, alii conqueruntur se non fuisse vocatos, alii etiam aperte dicunt, Pontificem potuisse errare. Sed de hac re alio loco dicendum est. Vide lib. I de Conc. cap. 10 et 11.
Tertia ratio. Si infallibile esset Pontificis de Fide iudicium, essent haeretici, vel saltem pernicioso errore tenerentur et graviter peccarent, qui pertinaciter contra definitionem Pontificis aliquid assererent; at hoc est falsum, nam Cyprianus pertinaciter restitit Stephano Pontifici definienti haereticos non rebaptizandos, ut patet ex epistola eiusdem Cypriani ad Pompeium, et tamen non solum non fuit haereticus, sed neque mortaliter peccavit. Nam mortalia peccata non delentur, nisi per poenitentiam, etiam si quis pro fide moriatur: et tamen Ecclesia Cyprianum ut sanctum colit, qui non videtur unquam resipuisse ab illo suo errore. Et confirmatur ex Augustino, qui lib. I de Baptis. cap. 18. et alibi, dicit, Ecclesias nutasse de illa quaestione, et potuisse Cyprianum, et alios salva charitate dissentire inter se, donec non accessit generalis Concilii definitio; ergo non putavit Augustinus indubitatum esse Romani Pontificis iudicium.
Respondeo ad exemplum Cypriani: Cyprianum quidem non fuisse haereticum; tum quia nec modo censentur manifeste haeretici, qui dicunt Pontificem posse errare; tum etiam, quia sine dubio Stephanus Papa non definivit tanquam de Fide, haereticos non rebaptizandos, licet iusserit non rebaptizari, ut patet ex eo, quod non excommunicavit Cyprianum, et alios contrarium sentientes; sicut etiam e contrario Cyprianus in concilio 80 Episcoporum definivit haereticos rebaptizandos; tamen noluit hoc haberi tanquam de Fide, diserte protestans, non propterea velle se separare ab iis, qui contrarium sentiebant.
Neque his repugnat, quod, ut scribunt Eusebius lib. VII hist. cap. 4. et Augustinus lib. de unico Baptismo cap. 14. Stephanus Papa non solum imperavit, ne rebaptizarentur ab haereticis baptizati, sed etiam censuit excommunicandos qui non obedirent. Nam etsi censuit excommunicandos, qui non obedirent; tamen nihil illud fuit aliud, quam comminatio: constat enim ex Vincentio Lirinensi in lib. de profan. voc. novitat. et ex Augustino loc. cit. semper coniunctos fuisse Stephanum et Cyprianum.
Et per hoc respondetur etiam ad confirmationem. Fuit enim post Pontificis definitionem adhuc liberum aliter sentire, ut Augustinus dicit, quia Pontifex noluit rem ipsam de Fide facere sine generali Concilio: sed solum voluit interim servari antiquam consuetudinem. An autem peccaverit Cyprianus mortaliter non obediendo Pontifici, non est omnino certum. Nam ex una parte non videtur mortaliter peccasse, quia non peccavit nisi ex ignorantia: putavit enim, Pontificem perniciose errare, et stante illa opinione, tenebatur ei non obedire, quia non debebat contra conscientiam agere. Ignorantia autem Cypriani non videtur fuisse crassa, neque affectata, sed probabilis, et proinde excusans a mortali peccato: ipse enim sciebat, Pontificem non definivisse tanquam de Fide, et simul videbat, secum sentire Concilium 80 Episcoporum. Quocirca B. Augustinus lib. I cont. Donat. ca. 18. clare docet, Cyprianum venialiter solum peccasse, et salva charitate; et ideo falce martyrii facile purgatum: et cap. 19. dicit, hoc eius peccatum fuisse quasi naevum in candore sanctae animae quem ubera charitatis contegebant.
Ex altera tamen parte videtur mortaliter peccasse, cum praecepto expresso Apostolico non paruerit, et sine modo Pontificem recte sentientem vexaverit. Nam etsi Stephanus non definivit rem illam tanquam de Fide; tamen serio praecepit, ut non rebaptizarentur haeretici, ut Cyprianus ipse fatetur in epist. ad Pomp. cui mandato parere debuit Cyprianus, et subiicere iudicium suum iudicio superioris sui, et saltem debuit non proferre verba contumeliosa, qualia protulit contra Stephanum Papam in epist. ad Pomp. ubi vocat eum superbum, imperitum, caecae ac pravae mentis etc. Itaque B. Augustinus in epist. 48. ad Vincentium, aliter conatur Cyprianum defendere, asserens, vel non esse ipsius ista scripta, ubi haec inveniuntur, vel eum postea poenituisse erroris, et mutasse sententiam ante mortem, licet retractatio non inveniatur.1
Quarta ratio. Concilium Africanum in ep. ad Coelestin. Papam asseruit, minus posse errare Concilium provinciale in iudicio, quam Romanum Pontificem: « Nisi forte, inquit, quisquam est, qui credat, unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare iustitiam, et innumerabilibus congregatis in Concilium sacerdotibus denegare »: at certum est Concilia provincialia posse errare; igitur multo magis Papa errare potest.
Respondeo: Concilium loqui, non de iudicio Fidei, sed iudicio facti, id est, de causis Episcoporum et Presbyterorum, qui de aliquo crimine accusantur. In huiusmodi autem causis fatemur, non habere Pontificem assistentiam Spiritus sancti, per quam non possit errare. Adde, quod non necessario tenemur credere quidquid in ea epistola Episcopi illi dicant: praesertim, cum satis appareat, eos commotos sceleribus Apiarii, qui ad Romanum Pontificem confugerat, modum in verbis nonnihil excessisse. Neque obstat quod Concilium Africanum sit confirmatum a Leone IV, dist. 20. can. de libellis: nam confirmata sunt decreta Concilii, non autem epistolae.
Ultima ratio est Nili in suo libello de Primatu, qui hoc modo ratiocinatur. Potest Romanus Pontifex incidere in alia vitia, ut avaritiae, superbiae etc. igitur et in vitium haeresis. Nam I. Tim. I Paulus dicit, quosdam circa Fidem naufragium fecisse, quia antea bonam conscientiam amiserant. Item potest Papa male vivendo, factis negare Deum, iuxta illud Tit. I: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant,2 igitur potest etiam verbo negare, nam facilius esse videtur verbo negare, quam facto.
Respondeo ad primum argumentum: inde recte colligi, posse Papam ex natura sua incidere in haeresim, non tamen posita singulari Dei assistentia, quam Christus oratione sua illi impetravit: oravit autem Christus, ne deficeret Fides eius, non autem ne incideret in alia vitia.
Ad secundum dico: Apostolum eo loco non intelligere quaelibet mala opera, sed opera, quae procedunt ab infidelitate cordis; loquitur enim de Iudaeis non sincere conversis ad Fidem, qui, etsi profiterentur se nosse Deum, tamen factis negabant, quia prohibendo certos cibos, ut natura sua immundos, testabantur se non vere nosse Creatorem omnium rerum: porro talia opera Papa nec facit, nec facere potest. Si vero per facta intelligantur quaelibet peccata; falsum est, facilius esse Deum negare verbo, quam facto: nam qui negat verbo, negat simpliciter et expresse; qui negat facto, negat implicite et quodam modo non simpliciter.
Caput VIII: De erroribus qui falso adscribuntur Romanis Pontificibus, Petro, Lino, Anacleto, Telesphoro, Victori, Zephyrino, Urbano, Pontiano, Cornelio, et Marcellino, qui non solum Pontifices, sed etiam Martyres fuerunt
Veniamus nunc ad singulos Pontifices, quos adversarii nostri errasse contendunt. Primus, Petrus est Romanorum Pontificum, quem non semel, sed bis circa Fidem errasse scribit Nilus in suo libro de Prim. Rom. Pontif. atque hoc argumento potissimum se demonstrasse putat, Romanos Pontifices in Fide errare posse. Nullus enim Pontificum Romanorum maiora privilegia a Deo accepit, quam Petrus: porro Petrum bis errasse, ex divinis litteris manifestum est; nam et Christum negavit Matth. XXVI, et Gentiles coegit iudaizare Galat. II. Magdeburgenses Centur. II, lib. II, cap. 10, col. 558, 559 et 560. praeter hos duos errores, addunt etiam alios tredecim lapsus B. Petri, de quibus nos supra scripsimus lib. I, cap. 28.
Respondemus; S. Petrum, cum Christum negavit, nondum Pontificem summum esse coepisse: constat enim traditum ei fuisse a Christo Ecclesiasticum principatum Ioan. ult. cum ei Dominus post resurrectionem suam dixit: Simon Ioannis pasce oves meas;1 itaque negatio illa Petri numeranda non est inter errata Pontificum Romanorum. Addo praeterea, Christum a Petro negatum fuisse ore, non corde; proinde perdidisse Petrum confessionem Fidei, non ipsam Fidem, ut supra ostendimus cap. 3.
Quod autem aliquando S. Petrus coegerit gentes iudaizare, non fuit error praedicationis, sed conversationis, ut Tertullianus monet in lib. de praescript. adv. haeret. Non enim S. Petrus decreto aliquo sancivit esse iudaizandum, sed contrarium potius docuit Actor. XV, quia tamen aliquando Antiochiae, ne offenderet Iudaeos nuper conversos ad Fidem, segregavit se a convivio Gentilium; exemplo suo coegit quodammodo etiam Barnabam iudaizare. Nos vero non negamus, posse Pontifices exemplo suo praebere occasionem errandi, sed illud negamus, posse eos ex cathedra errorem aliquem sequendum toti Ecclesiae praescribere. Neque vero exempla Pontificum aeque perniciosa Ecclesiae sunt, ac doctrina; cum Dominus nos instruxerit, dicens: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite.2 Vide quae supra diximus c. 28, lib. I.
Secundus Linus, qui S. Petrum proxime secutus est in Sede pontificia, ridetur a Magdeburgensibus Centur. I, lib. II, c. 10, colum. 627. quod iusserit, ne feminae in Ecclesiam ingrederentur capite linteis non cooperto; sic enim loquuntur: « Instituit, ne qua mulier (dignum equidem Episcopali cura) nisi capite linteis operto templum ingrederetur ». Sed quid si Linus addidisset, ut id fieret propter Angelos? sine dubio superstitionem esse clamassent. At non meminerant, credo, Centuriatores, Apostolum Paulum non iudicasse indignum sua cura, praecipere I. Cor. II, ut feminae velato capite essent propter Angelos, quod exponit Ambrosius in Ecclesiae praecipue esse servandum ob reverentiam sacerdotum, qui Angeli in Scripturis appellantur.
Tertio Anacletum reprehendunt Magdeburgenses in eadem Cent. lib. II, cap. 20, colum. 628. quod memoriam S. Petri construxerit, et ornaverit; scilicet, B. Petrus tam male meritus de Ecclesiae fuerat, ut dignus esset, cuius memoria penitus interiret. Sed si B. Anacletus reprehendendus est, quod qualecumque monumentum S. Petri ossibus constituerit: quantum, quaeso, peccatum fuit magni Constantini, qui tam sumptuosa Basilica, totque donariis aureis et argenteis memoriam S. Petri exornavit? Sed aliter de his rebus iudicarunt semper omnes homines pii, quam nunc iudicent adversarii. Certe Caius scriptor nobilissimus, et Apostolicis temporibus vicinus, ut Eusebius refert lib. II hist. cap. 25. ex versione Ruffini, sepulchra Petri et Pauli trophaea Apostolorum appellat, quibus Romana Ecclesia quasi columnis firmissimis communitur.
Ioannes Chrysostomus hom. ult. in epist. ad Rom. summo se teneri desiderio affirmat Romam veniendi, ut sepulchris Petri et Pauli advolvi posset. Et audi, quaeso, quanto cum honore de urbe Roma, et Apostolorum corporibus, ac sepulchris loquitur: « Quemadmodum, inquit, corpus magnum et validum, duos habet oculos illustres (Roma) Sanctorum videlicet illorum corpora. Non ita coelum splendescit, quando radios suos sol ex sese demittit, quemadmodum Romanorum civitas duas illas lampades ubique terrarum effundens ». Et infra: « Qualibus coronis duabus ornatur urbs ista? qualibus catenis aureis cincta est? quales habet fontes? propterea celebro hanc urbem, non propter copiam auri, non propter columnas, non propter aliam phantasiam, sed propter columnas illas Ecclesiae. Quis mihi nunc dabit circumfundi corpori Pauli? affigi sepulchro? videre pulverem corporis illius »? Et infra: « Hoc corpus urbem hanc munit, quod quavis turri, innumerisque moenibus, ac vallis tutius est, et cum isto corpus etiam Petri. Nam et viventem honoravit: Ascendi, inquit, videre Petrum ». Theodoretus quoque in epist. ad Leonem, cum ab aliis rebus multis Romam laudat, tum praecipue ab Apostolorum sepulchris, quae (ut ipse loquitur) Fidelium animas illuminant. Omitto multa, quae addi possent testimonia: nam de reliquiis Sanctorum propria disputatio suo loco instituenda est.
Quarto Telesphorum, qui nonus fuit a B. Petro, et glorioso martyrio consummatus est, teste Irenaeo lib. III, cap. 3. accusant Magdeburgenses Centur. II, cap. 10, col. 212. his verbis: « Clericis, inquiunt, primum mandat, ut septem ante Pascha hebdomadibus a carne ieiunent, cum contra scriptum sit: Nemo vos iudicet in cibo et potu. Deinde Missas cumulat, et ritum earum auget, atque ad tempus alligat, cum neque propter numerum, neque caeremonias, neque tempus, Coena Domini sit instituta. Clericorum item dignitatem, et sanctitatem nimium effert supra plebeiam, quasi non sit scriptum: Omnes vos unum estis in Christo Iesu. Ita nec argui vult a populo sacerdotes, nec accusari: eamque legem firmissimum vocat sui ordinis murum, constitutum a se et Patribus contra persecutores ».
Haec videlicet sunt errata Telesphori; quae quidem iudicantur errata a Centuriatoribus, quia discrepant a regula Lutheri, sed si iuste iudicamus, nonne potius dicendum est, dogmata Lutheri, qui non patitur delectum ciborum, nec Missas, nec ordinem sacerdotum supra plebem, esse erronea et falsa, quia discrepant a regula Telesphori? nam cum Telesphorus sanctus Martyr fuerit, et Apostolorum temporibus adeo propinquus, ut cum Petro, Paulo, et Ioanne loqui potuerit; nonne credibilius est, melius ab ipso cognosci potuisse Christi doctrinam, quam a Luthero, qui nec martyr fuit, et arnis plusquam mille quadringentis ab Apostolicis temporibus abfuit? praesertim cum ratiunculae illae Magdeburgensium sint pueriles, et millies solutae.
Nam quod adferunt ex Paulo: Nemo vos iudicet in cibo et potu, non pugnat contra abstinentiam a carne quae assumitur, vel indicitur ad tempus ad edomandam corporis petulantiam: sed contra Iudaicam abstinentiam, qui certis cibis nunquam utebantur, eo quod secundum legem veterem immundi erant. Sic enim ibidem, ad Coloss. II Paulus ait: Nemo vos iudicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum.3
Quod addunt, Coenam Domini non esse institutam propter numerum, nec propter ritus, nec propter tempus, non negamus. Sed quid inde efficitur? Num propterea erravit Telesphorus, qui in Natali Domini voluit ter Missas celebrari; et addidit aliquos ritus, et tempus statuit, quo Missae celebrandae sunt? Nam etsi non est Coena Domini propter numerum, ritus, et tempus instituta: debuit tamen propter ipsam Coenam Domini recte celebrandam numerus, ritus et tempus determinari, nisi forte tantum Sacramentum minus deceat ordo, quam confusio.
Quod denique adducunt ex Apostolo: Omnes vos unum estis in Christo Iesu,4 ad Gal. III, nihil minus probat, quam non esse sacerdotes laicis digniores: nam quomodo simus omnes unum in Christo, explicat Paulus Rom. XII et I. Corinth. XII, ubi dicit, nos esse unum corpus, ubi sunt varia membra, oculi, manus, pedes, alia aliis nobiliora et digniora.
Quinto Victor Papa XV a Petro, aspersus olim fuit ab haereticis quibusdam infamia, quasi Christum purum hominem esse docuisset, ut refert Euseb. lib. V hist. cap. 28. Sed falsam fuisse illam calumniam, Eusebius ibidem demonstrat ex eo, quod constat, principem illius haereseos nomine Theodotum a Victore excommunicatum fuisse.
Sexto Zephirinus Victoris successor, videtur haeresim Montani approbasse. Scribit enim Tertullianus in lib. cont. Prax. Romanum Pontificem agnoscentem prophetias Montani, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, a Praxeae fuisse persuasum, litteras pacis revocare, quas iam emiserat: constat autem ex historiis, eo tempore Zephirinum fuisse Romae Pontificem. Quare Rhenanus in Annot. ad Tertullian. ponit hoc loco in margine, Episcopus Romanus Montanizat. Neque dici potest, eo tempore nondum fuisse damnatam ab Ecclesia haeresim Montani: nam, ut ibidem Tertullianus dicit, Praxeas persuasit Pontifici revocare litteras pacis, ea praecipua ratione, quia praedecessores eius haeresim illam antea damnavissent.
Respondeo: non esse omnino Fidem habendam Tertulliano in hac parte, quandoquidem ipse Montanista erat. Sicut enim paulo ante Artemon falso iactaverat, Victorem Romanum Pontificem secum sentire, ut ex Eusebio ostendimus: ita nunc Tertullianus Montanista Romanum Pontificem in Montani sententiam trahere conatur. Alioqui cur nec Eusebius, nec ullus alius notavit hunc errorem in Pontifice Romano?
Quia tamen mendacia super aliquid verum ut plurimum fundari solent, credibile est, Zephirinum Pontificem a Montanistis persuasum fuisse, doctrinam Montani non esse diversam a doctrina Romanae Ecclesiae; et ideo eumdem Pontificem voluisse eis pacem reddere, quam abstulerant ipsius praedecessores; non quidem quod approbaret errorem, quem sui maiores improbaverant, sed quod arbitraretur, falso de illis erroribus fuisse accusatos Montanistas. Hoc autem non est errare circa Fidem, nec Montanizare, ut mentitur Rhenanus, sed errare circa personam, id quod multis aliis sanctis viris accidit. Scribit enim Ruffinus lib. X hist. cap. 11. Arium, ut Constantino Imperatori persuaderet se esse Catholicum, tanto artificio scripssisse Fidem suam, ut a Catholicis putaretur Catholica, et a suis tamen agnosceretur qualis erat. Et Leo ep. 86. ad Nicetam Aquileien. monet Episcopum illum, ut Pelagianos ad Ecclesiam redeuntes apertissimis verbis iubeat haeresim abiurare, propterea quod soleant plerumque Ecclesiam decipere ita composita confessione Fidei suae, ut Catholici videantur, cum non sint. Tale aliquid videtur Zephirino etiam Pontifici accidisse.
Septimo, Urbanum a Petro XVIII, Centuriatores his verbis reprehendunt: « Instituit Confirmationem post Baptismum; sed blasphemem dicit, per manus impositionem Episcoporum accipi Spiritum Sanctum et plene Christianos fieri ». Cent. III, cap. 10, col. 277. cuius eiusdem erroris reprehendunt etiam Cornelium col. 282.
At in primis mentiuntur, ab Urbano institutam esse Confirmationem. Nam exstat usus ipsius Act. VIII et XIX, ubi super baptizatos Apostoli manus imponunt, ut accipiant Spiritum sanctum. Et praeterea Tertullianus, qui antiquior Urbano et Cornelio fuit, meminit Confirmationis pluribus in locis; in lib. de resurr. car.: « Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur, caro ungitur, ut anima consecretur ». Et in lib. de praescript. loquens de Diabolo, qui imitatur Baptismum et Confirmationem nostram: « Tingit, inquit, et ipse quosdam utique credentes, et fideles suos, signat illic in frontibus milites suos ». Et in lib. de Bapt.: « Exinde, inquit, egressi de lavacro perungimur benedicta unctione ». Et paulo infra: « Deinde manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans Spiritum sanctum ». Videsne apud Tertullianum, unctionem, signum in fronte, manus impositionem, adventum Spiritus sancti? Quid igitur Urbanus instituere potuit? Constat autem, Tertullianum antiquiorem Urbano fuisse: nam Tertullianus vixit tempore Severi, et filii eius Antonini, ut ex Hieronymo docent Magdeburgenses in eadem Cent. III, cap. 10, col. 277. Quid, quod iidem Centuriatores loc. cit. numerant inter naevos Tertulliani, quod post Baptismum agnoverit Unctionem, et signum Crucis necessaria? Quomodo igitur ista cohaerent, ut ab Urbano dicant esse institutum, quod ipsi ante posuerant inter naevos Tertulliani Urbano antiquioris?
Deinde, quod addunt Centuriatores, blasphemum esse quod ait Urbanus, accipi Spiritum sanctum, et plene Christianos homines fieri per impositionem manus Episcoporum; non eget refutatione, cum ipsi nullam adduxerint probationem: praesertim cum illud idem dicat etiam Cornelius, ut ipsi fatentur, et etiam Cyprianus lib. I, epist. 12. Cyrillus Catech. 3. mystagog. Augustinus in epist. Ioan. tract. 6. et alii Patres non raro.
Octavus est Pontianus Urbani successor, quem arguunt Magdeburgenses Cent. III, cap. 10, col. 278. quod scripserit, sacerdotes proprio ore corpus Domini conficere, et populis tradere, ac per Sacerdotes Deum aliorum hostias acceptare, atque eorum peccata donare, et sibi eos reconciliare. Quam sententiam blasphemam vocant Centuriatores, sed nihil adferunt, unde probent esse blasphemam. Quare moleste ferre non debent, si nos Martyri sanctissimo, et de Apostolorum successoribus instituto magis credamus, quam Luthero; praesertim cum illud idem in omnium veterum Patrum scriptis passim legamus.
Audi enim Hieronymum in epist. ad Heliod.: « Absit, inquit, ut de his quidquam sinistrum loquar, qui Apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos et nos Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant ».
Audi Augustinum in epist. 122. ad Victor. ubi de feminis captivis inter Barbaros: « Ora, inquit, Deum pro eis, et roga, ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia S. Azarias inter caetera in oratione, et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant domino. Sicut nec istae possunt vel ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi Sacerdotem, per quem offerant Deo ».
Audi Chrysostomum in III lib. de Sacerd.: « Corporis, inquit, lepram purgare, seu verius dicam, non quidem purgare, sed purgatam ostendere, Iudaeorum Sacerdotibus solis licebat, at vero nostris Sacerdotibus non corporis lepram, sed animae sordes non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est ». Haec ille. Quod igitur Pontianus ait, per Sacerdotes corpus Domini confici, aliorum hostias a Deo recipi, peccata hominum dimitti, dixerunt etiam probatissimi auctores, Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, necnon caeteri omnes, quos de industria praetermisi.
Nonus est Cornelius, quem Magdeburgenses Centur. III, cap. 6, col. 145. et cap. 7, col. 165. affirmant, docuisse, in calice Domini solam aquam esse offerendam: qui est exploratus error contra Evangelium. Sed haec impudentissima calumnia est: Solum enim hoc probant ex eo, quod Cyprianus lib. II, epist. 3. ad Cornel. multa disputat contra hunc errorem: at Cyprianus non dicit, hunc errorem esse illius, ad quem scribit, sed quorumdam aliorum. Deinde, epistola illa non ad Cornelium, sed ad Caecilium quemdam Africanum Episcopum scribitur, ut omnia exemplaria testantur. Sed Magdeburgenses tunc forte largius biberant, et scintillantibus ac trementibus oculis, unum legerunt pro alio. Adde, quod Alexander Papa Cornelii praedecessor decretum iam ante ediderat, ne in calice Domini quidquam aliud, quam vinum aqua mixtum offerretur.
Denique, si ex hac epistola alios reprehendunt; cur non seipsos etiam reprehendunt Centuriatores? Siquidem Cyprianus in hac epistola saepius Eucharistiam vocat sacrificium, et nec solam aquam, nec solum vinum, sed vinum aqua temperatum offerendum esse docet: Lutherani autem, et Eucharistiam sacrificium esse obstinatissime negant, et in calice solum vinum sine aqua consecrandum putant.
Decimus est Marcellinus, qui idolis sacrificavit, ut constat ex Pontif. Damas. ex Conc. Sinuess. et ex epist. Nicolai I ad Michael. At Marcellinus nec docuit aliquid contra Fidem, nec fuit haereticus, vel Infidelis, nisi actu externo ob metum mortis. Utrum autem propter actum illum externum exciderit a Pontificatu, an non, parum refert; quandoquidem se ipse Pontificatu mox abdicavit, et paulo post martyrio coronatus est. Crediderim tamen, non excidisse cum ipso facto a Pontificatu, quia satis constabat omnibus, eum solo metu idolis sacrificasse. Adde quod S. Augustinus lib. de unico baptismo contra Petilianum c. 16. Marcellinum innocentem esse dicit, et nullus Veterum Historicorum meminit huius lapsus.5
Caput IX: De iis, quae Liberio et Felici II obiiciuntur
1Undecimus Pontifex, qui erroris arguitur, est Liberius: quamvis enim Magdeburgenses Centur. IV, cap. 10, col. 1284. non audeant quidquam de Liberio definire: tamen Tilmannus Heshusius lib. I de Eccles. cap. 9. audacter affirmat, eum Ariana haeresi infectum fuisse. Et sane testes habet suae sententiae gravissimos auctores: Athanasium in epist. ad solit. vit. agent. Hieronymum in Chron. et in Catal. script. in Fortunatiano, et Damasum in vita Liberii.
Respondeo: de Liberio duo esse certa; unum vero dubium. Primo, certum est, eum ab initio Pontificatus usque ad exilium, quod pro Fide Catholica pertulit, acerrimum defensorem fuisse Catholicae religionis. Id ita esse testantur omnes Scriptores, qui de illis temporibus loquuntur, ut Ammianus Marcellinus lib. XV hist. suae, Athanasius in utraque Apol. Ruffinus lib X hist. cap. 22. Sulpitius lib. II sac. hist. Socrates lib. II hist. Eccles. cap. 29. Sozomenus lib. IV, cap. 40. Theodoretus lib. II, cap. 46 et 47. Nicephorus lib. IX, cap. 35, 36 et 37.
Secundo certum est, Liberium post reditum ab exilio fuisse etiam vere Orthodoxum et pium. Nam, ut scribit Socrates lib. IV, cap. 44. postquam redierat ab exilio, Liberius noluit recipere ad Ecclesiam Macedonianos, nisi aperte haeresim detestarentur. Praeterea etiam post mortem semper sanctus est habitus, ut planum est ex verbis Ambrosii lib. III. de virg. in princ. ubi sic ait: « Tempus est, inquit, soror, sancta beatae memoriae Liberii praecepta revolvere, ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior ». Item ex verbis Epiphanii haeres. 75.: « Eustathius, inquit, ad Liberium beatum Romae Episcopum una cum multis Episcopis legatum agebat ». Basilius quoque epist. 74. ad Episc. Occiden.: « Quaedam, inquit, ei proposita sunt a beatissimo Liberio ».
Denique Siricius, qui tertius fuit a Liberio, in epist. ad Hymeric. Liberium appellat venerandae memoriae praedecessorem suum. Quomodo, quaeso, Patres isti Liberium iam defunctum beatissimum vocarent, si in haeresi mortuus esset? Unum ergo remanet dubium, an videlicet medio tempore, id est, in ipso reditu ab exilio aliquid egerit contra Fidem. Et quidem Sulpitius, Socrates, Sozomenus, et Nicephorus, locis notatis indicant, Liberium semper eumdem fuisse, nec unquam de Fidei constantia aliquid remisisse. Athanasius vero et Hieronymus loc. cit. aperte dicunt, eum taedio exilii inflexum tandem fuisse ad subscriptionem haereseos. Quibus addi potest Hilarius, qui in lib. advers. Constant. ita loquitur: « Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc Episcopum, et o te miserum qui nescio an virum maiore impietate relegaveris, quam remiseris ». Ruffinus autem lib. X, cap. 27. hist. affirmat, se non potuisse certo cognoscere, an Liberius subscripsisset.
Ex quibus sententiis secunda verior nobis esse videtur. Nam Athanasius, Hilarius, et Hieronymus auctores sunt, tum antiquiores, tum etiam graviores caeteris, et rem non ut dubiam, sed ut certam et exploratam narrant. Praeterea legi ipse epistolas Liberii manu scriptas ex Vaticana Bibliotheca, quae partim ad Imperatorem, partim ad Episcopos Orientales scriptae erant, in quibus satis aperte significabat, se tandem Imperatoris voluntati acquiescere voluisse. Ad haec, nisi fateamur, Liberium aliquo tempore defecisse a constantia in Fide tuenda; cogimur, Felicem II, qui Liberio vivente Pontificatum gessit, a numero Pontificum excludere; cum tamen hunc ipsum Felicem ut Papam et Martyrem Ecclesia Catholica veneretur. Denique Sozomenus lib. IV hist. cap. 44. et Nicephorus lib. IX, cap. 37. obscurius quidem, tamen subindicant, Liberium in Concilio Sirmiensi convenisse cum Valente et Ursacio Arianis, et ea pace facta, Sedem suam recepisse, adiutum etiam litteris eiusdem Concilii. Sed quamvis haec ita se habeant; non tamen Liberius aut haeresim docuit, aut haereticus fuit, sed solum peccavit actu externo, quemadmodum S. Marcellinus, et, ni fallor, minus peccavit, quam S. Marcellinus.
Quod haereticus vere non fuerit, docet S. Athanasius loc. cit. ubi dicit, Liberium invitum et coactum vi tormentorum fecisse quod fecit, nec esse censendam eius sententiam, quam minae et terrores extorserant, sed eam quam protulit, cum liberos haberet affectus: quod autem non docuerit haeresim, facile probari potest. Nam ut colligitur ex Athanasii verbis, et ex epistolis ipsius Liberii, duo mala Liberius commisit: unum, quod subscripsit in damnationem Athanasii: alterum, quod cum haereticis communicavit; in neutro autem Fidem expresse violavit. Nam etsi haeretici persequebantur Athanasium causa Fidei: tamen non causam Fidei, sed crimina circa mores praetexebant, et Liberius consensit in damnationem Athanasii, propter crimina illi obiecta, non propter Fidem. Pari ratione cum haereticis communicavit, quia Catholicos se fingebant: nam in epistolis suis Liberius ait, se communicasse cum Episcopis Orientalibus, quia invenit eorum Fidem congruere cum Catholica, et alienam esse ab Ariana perfidia.
Praeterea Sozomenus lib. IV, cap. 44. et Nicephorus lib. IX, cap. 37. dicunt, in ea pace, quam fecit Liberius cum Episcopis Arianis, nihil aliud postulatum fuisse a Liberio, quam ut subscriberet Sirmiensi Confessione editae contra Photinum, et Confessione Antiochenae editae in Enceniis: quae Confessiones etsi non habent vocabulum ὁμοούσιος; tamen Catholicae sunt, et eas exponit Hilarius in lib. de Synod. tanquam Catholicas.
Accedit, quod, ut referunt Sozomenus et Nicephorus loc. not. Liberius non modo non subscripsit Confessione Arianae, sed etiam Confessionem edidit antequam Sirmio discederet, in qua aperte excommunicabat eos, qui Filium Patri similem in substantia, et in aliis rebus omnibus esse negabant: id quod ea de causa fecit, quia Ariani falsum rumorem sparserant Liberium docere coepisse, Filium non esse Patri consubstantialem.
Dicet aliquis: si ita est; quomodo ergo Hieronymus in Chron. et in Catal. script. in Fortunatiano dicit: Liberium ad subscriptionem haereseos inflexum tandem fuisse? Respondeo: Liberium etsi non expresse, tamen interpretative in haeresim consensisse: nam Athanasium damnari permisit, quem sciebat causa Fidei persecutionem pati, et cum Valente et Ursacio communicavit, quos non ignorabat haereticos esse, etiamsi illi aliud se esse simularent. Hoc igitur est, quod Hieronymus significare voluit.
Duodecimus, qui erroris in Fide ab haereticis accusatur, est Felix II, quem Arianum fuisse contendit Tilmannus Heshusius lib. I de Eccles. cap. 9. idque probat ex testimonio S. Hieronymi, qui in Catal. Script. in Acacio sic ait: « Acacius, inquit, quem quia luscus erat, μονόφθαλμον nuncupabant, Caesariensis Ecclesiae in Palaestina Episcopus ». Et infra: « In tantum autem sub Constantio Imperatore claruit, ut in Liberii locum Romae Felicem Arianum Episcopum constitueret ». Sed respondemus: Felicem nunquam Arianum fuisse, tametsi cum Arianis aliquando communicaverit, eo videlicet tempore, quo verus Papa non erat, postea vero quam verus Papa esse coepit, non modo Arianum non fuisse, sed etiam Arianos publice detestatum, et ob Arianorum persecutionem coronam martyrii a Domino percipisse.
Explicanda igitur est, quam brevissime fieri poterit, historia Pontificatus Liberii et Felicis, ex qua mirabilis Dei providentia in Apostolica Sede conservanda apparebit. Liberio in exilium ob Fidem Catholicam deportato, Romanus Clerus iuravit, nullum se alium, vivo Liberio, in Pontificem admissurum. Id testatur Hieronymus in Chron. tametsi verba transposita sint. Illa enim verba: « Quo in exilium truso, omnes Clerici iuraverunt etc ». quae ponuntur anno 351, poni debent post illa verba: « Liberius Episcopus Romanorum, in exilium mittitur ». quae ponuntur anno 361.
Deinde opera Arianorum, ac praesertim Acacii Caesariensis Episcopi, Felix Diaconus Romanus Episcopus creatur in locum Liberii, qui propter hoc beneficium libere cum eis communicabat, licet ipse Arianus non esset. Sic enim scribit Ruffinus lib. X hist. c. 22.: « In eius (Liberii) locum Felix Diaconus suus ab haereticis subrogatur, et non tam sectae diversitate, quam communionis et ordinationis convenientia maculatur ». Et Theodoretus l. II hist. c. 17: « Successum, inquit, est Liberio a fideli quodam illius Diacono, nomine Felice, qui tametsi fidem in Concilio Nicaeno expositam ipse servavit integram; tamen cum illis, qui eamdem labefactare studebant, libere communicavit. Ac propterea nemo ex Romae habitatoribus in Ecclesiam, dum ille intus erat, ingredi voluit ».
Idem quoque scribit Sozomenus lib. IV hist. cap. 10. nec ab his dissentit Hieronymus in Catal. Script. in Acacio; nam vox illa Arianum addita ad nomen Felicis, videtur irrepsisse aliunde. Siquidem codices antiqui manuscripti illam non habent, ut notavit Marianus Victorius in hunc locum: nec translatio Sophronii in Graecum illam habet. Et, quod ego maximi facio, Freculphus lib. IV, cap. 8. et Ado Viennensis in Chron. referentes ad verbum totum hunc locum Hieronymi, non habent vocem Arianum.
Denique, non est ullo modo credibile, Hieronymum et Ruffinum in historia utrique notissima tantopere discrepare potuisse, ut unus neget, quod alter affirmat. Sed quamvis etiam Felix Arianus fuisset (quod hactenus tamen probatum non est) nihil id Sedi Apostolicae obesset. Constat enim, eo tempore Felicem schismaticum Papam, non verum et legitimum Pontificem fuisse: duo siquidem simul esse non possunt; vivebat autem tunc, et verus Pontifex erat Liberius. Quocirca (ut ex Theodoreto supra recitavimus) nemo Catholicorum Romae cum Felice eo tempore communicare volebat.
Post biennium deinde successit lapsus Liberii, de quo supra diximus; tunc vero Romanus Clerus, abrogata Liberio Pontificia dignitate, ad Felicem se contulit, quem Catholicum esse sciebat; et ex eo tempore coepit Felix verus Pontifex esse. Tametsi enim Liberius haereticus non erat, tamen habebatur, propter pacem cum Arianis factam, haereticus; et ex ea praesumptione merito potuit ei Pontificatus abrogari: non enim homines tenentur, aut possunt corda scrutari; sed quem externis operibus haereticum esse vident, simpliciter haereticum iudicant, ac ut haereticum damnant. Indicat hoc Hieronymus in Chron. cum ait, permultos ex Romano Clero peierasse, et ad Felicem accessisse. Dicuntur enim peierasse, quia iuramentum non servarunt, quod susceperant de non recipiendo alio Pontifice.
Porro, Felix iam verus Papa, animadvertens periculum Ecclesiae et Fidei, Deo sine dubio inspirante, qui Ecclesiam suam non deserit, non solum recessit a communicatione Arianorum, sed etiam coacto Concilio, declaravit Imperatorem Constantium et Episcopos Ursacium ac Valentem, cum quibus Liberius pacem fecerat, vere esse haereticos. Et propterea, redeunte Liberio in urbem, Felix cum suis ab Arianis eiectus est, et non diu post mortuus, sive capite caesus, sive confectus aerumnis fuerit: id enim non certo constat.
Haec vero ita se habere, id est, Felicem post lapsum Liberii verum Pontificem fuisse, et pro Catholica Fide mortuum esse, his argumentis probatur. Primum id aperte testatur Damasus, vel quicumque est auctor Pontificalis, in vita Felicis. Idem significare videtur S. Hieronymus in Chron. cum ait de Romanis Clericis: « Post annum cum Felice eiecti sunt, quia Liberius taedio victus exilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat ». Haec enim verba persecutionem significant contra Felicem motam, et ab iis motam, qui Arianis favebant; ex quo sequitur, ipsum Felicem pro Fide Catholica passum esse persecutionem.
Secundo, omnia Martyrologia antiqua, tam excusa, ut Bedae, Adonis, Usuardi, quam etiam manuscripta, 4. Kalen. Augusti ponunt memoriam S. Felicis II, Papae et Martyris, qui Constantium haereticum declaravit. Adde, quod S. Gregorius I, tam in Antiphonar. quam in Sacrament. ponit integrum officium Ecclesiasticum legendum ad Missam in die S. Felicis Pontificis et Martyris 4. Kalen. Augusti: esse autem eum Felicem Romanum Pontificem, et proinde eum, de quo loquimur, testatur Micrologus lib. Ecclesiast. Observat. cap. 43. cum igitur Ecclesia Catholica a mille iam annis hunc Felicem colat ut Papam et Martyrem, non debet is excludi a numero Pontificum, etiamsi nullam aliam rationem proferre possemus.
Tertio, Felix Papa, S. Gregorii atavus, ab antiquissimis Scriptoribus dicitur Felix Papa IV, ut a Ioanne Diacono, lib. I de vita B. Gregor. c. 4. et a Leone Ostiensi lib. I Chron. Cassinen. cap. 4. At IV ille esse non potuit, nisi iste noster fuerit II, non enim sunt nisi duo Felices, praeter hunc nostrum, ante Felicem IV, igitur ante mille annos hic Felix in numero Pontificum habitus est: nec enim schismatici numerum faciunt.
Quarto, cum Romae ambigeretur, anno 4582, deberetne hic S. Felix in novo Martyrologio collocari casu inventa fuit arca marmorea in Basilica SS. Cosmae et Damiani, cum hac inscriptione in marmore incisa antiquis characteribus: HIC IACET CORPUS S. FELICIS PAPAe, ET MARTYRIS, QUI CONSTANTIUM HAeRETICUM DAMNAVIT. Et incidit haec inventio in diem 28 Iulii, hoc est, pridie eius diei, quo celebrari solebat memoria huius ipsius Felicis: quod non immerito divinitus contigisse creditum est.
Iam vero mortuo sancto Felice, Liberius iterum sibi conciliavit Romanum Clerum, et Catholicum Praesulem se praestitit, ut supra ostendimus ex Socrate in causa Macedonianorum: quocirca omnium consensu iterum legitime sedere coepit, ac sedit usque ad mortem. Atque haec est causa, cur in Catalogo Pontificum aliqui Veterum non posuerunt Felicem, ut Augustinus in epist. 165. et Optatus lib. II, quia videlicet, totum Felicis tempus in Pontificatu Liberii inclusum fuit.
Decimustertius est quidam Leo Papa, quem nonnulli dicunt huic Felici II successisse, et Arianum plane fuisse, ac eodem mortis genere obiisse, quo Arius periit, nimirum, effusione omnium intestinorum, dum alvum purgaret. Refert hoc Vincentius lib. XIV, cap. 23. Spec. hist. et Conradus Halberstatensis in Chron. Magdeburgenses Cent. IV, cap. 40. in vita Felicis II, non putant hoc improbabile.
Et sine dubio iste Leo fictus Pontifex fuit: constat enim Leonem I esse illum qui sedit tempore Concilii Chalcedonensis, hoc est, annis circiter centum post tempora Felicis II, deinde Scriptores omnes veteres, ut Hieronymus, Augustinus, Optatus, Theodoretus, Ruffinus; necnon recentiores, ut Sigebertus, Martinus Polonus, Platina, et quotquot sunt alicuius nominis, Liberio et Felice defunctis, Damasum substituunt.
Forte orta est haec fabula ex opinione concepta de Liberii haeresi, et persecutione in Catholicos, expulso Felice II; quia enim Liberius expulso Felice, instar Leonis saevire coepit in Catholicos, ut ipsi falso existimant; finxerunt homines otiosi, quemdam Leonem Pontificem Arianum sedisse post Felicem II. Sed haec inter fabulas numeranda sunt.
Caput X: De Siricio, Innocentio, et aliis septem Pontificibus
Decimusquartus est Siricius, quem Iohannes Calvinus accusat lib. IV Inst. cap. 12. §. 24. quod in epist. ad Hispan. coniugium pollutionem vocaverit. Sed Calvinus more suo impudenter mentitur. Non enim Siricius coniugium verum, et legitimum pollutionem appellat, sed illicitam coniunctionem eorum, qui post peractam publicam poenitentiam, iterum redeunt ad eamdem coniunctionem, propter quam poenitentiam egerant: nemo autem poenitentiam unquam egit, quod inierit legitimum matrimonium.
Decimusquintus est Innoc. I, quem Magdeburgenses Centur. V, cap. 10. in vita ipsius Innocentii, dicunt, graviter errasse, quod in epist. 2, cap. 12. praeceperit, sacram virginem iam velatam, quae nupserit, aut fornicata sit, non recipi ad poenitentiam, donec vivit ille cum quo ipsa peccavit. Videtur enim iniquum, mulierem poenitentem non debere absolvi, nisi prius moriatur qui eam seduxit. Item, quod in epist. 18. ad Alexan. Antioch. scripserit, ratum quidem esse Arianorum Baptismum, sed non conferri per eos Spiritum sanctum; quia se ab Ecclesia separaverunt. Ubi videtur velle, efficaciam sacri Baptismi pendere a bonitate ministri; quod est contra Ecclesiae communem doctrinam. Item, quod in epist. 22, cap. 1. docuerit, Sacerdotem non posse esse eum, qui viduam in uxorem acceperit, cum Moses in Levitico praecipiat, ut Sacerdos virginem uxorem accipiat, quasi Christiani teneantur adhuc legibus iudicialibus Testamenti veteris.
Respondeo ad primum: Innocentium velle dicere, non debere recipi ad poenitentiam eas virgines, quae nolunt separari ab adultero, nisi post mortem eius; et hoc iustissimum est: neque enim debent ab Ecclesia absolvi ii, qui in peccato perseverare volunt.
Ad secundum dico: Innocentium loqui eo loco de iis, qui baptizantur, vel ordinantur ab haereticis, cum sint ipsi etiam polluti eadem haeresi. Eiusmodi enim vere recipiunt Sacramentum Baptismi, vel Ordinationis: sed non recipiunt Spiritus sancti gratiam, quae in haereticis esse non potest. Et in Ordinatione non modo gratiam non recipiunt ab haereticis ordinati, sed nec ius legitime Ordines exercendi: id enim ius per haeresim Ordinator perdidit; nec tribuere potuit, quod ipse non habuit. Vide Glossam 1. q. 1. can. Arianos.
Ad tertium dico: Innocentium non velle dicere, teneri nos legibus Iudaicis, sed velle argumentari a simili, vel potius a maiori, hoc modo. Tenebantur Sacerdotes in Testamento veteri ex divino praecepto, non ducere uxorem viduam; ergo multo magis convenit, ut in Sacerdotibus novae legis Ecclesia requirat, ne viduarum fuerint mariti, propter excellentiam nimirum Sacerdotii Christiani.
Decimussextus est Coelestinus, quem Nestorii haeresi infectum fuisse affirmat Laurentius Valla, in declamatione de falsa donatione Constantini. Sed Laurentius aperte mentitur; siquidem Coelestinus non modo non fuit unquam de hac haeresi notatus, sed ipse est, qui praecipue illam haeresim condemnavit, ut patet ex Prospero in Chron. anni 431, et ex toto Concilio Ephes. Deceptus est Valla aequivocatione nominis. Fuit enim Coelestinus haereticus Pelagianus, qui quaedam communia cum Nestorianis habuit.
Decimusseptimus est Leo I, qui in epist. 79. ad Nicetum dicit, eas mulieres, quae putantes maritos suos esse defunctos, aut nunquam redituros ex captivitate, nupserunt aliis, non peccasse; tamen si mariti earum redeant, teneri eas ad primum coniugium renovandum: si autem eas non velint, non teneri. Ubi duo videntur errores. Unus, quod mulier non peccet, si nubat alteri viro, quando existimat primum maritum vivere, sed nunquam rediturum: alter, quod mulier possit manere cum secundo marito, si primus eam nolit. Notarunt hunc errorem Magdeburgenses Centur. V, cap. 10. in vita Leonis I.
Respondeo: in neutro Leonem errasse. Nam cum dicit, non peccare mulierem quae nubit, vivente adhuc priore viro; loquitur de illa tantum, quae nubit, quia putat, primum maritum esse mortuum, ut ipse ibidem diserte explicat; de illa autem, quae nubit, quia putat, maritum suum nunquam rediturum; non dicit peccare, neque non peccare; quia existimabat rem per se esse notam, nimirum, eam peccare. Quando autem dicit, debere mulierem redire ad primum virum, si ipse eam velit; consequenter vult intelligi, debere virum redire ad mulierem, si ipsa eum velit, etiamsi alioqui eam ille noluisset. Sunt enim pares in hac re vir et mulier. Itaque si alter coniugum velit redire ad coniugium, tenetur alter necessario parere, si autem neuter velit redire, poterunt separati manere quoad usum coniugii. Et hoc solum permittit S. Leo. Neque hinc sequitur, posse mulierem manere cum secundo marito: nam idem Leo ibidem clarissime dicit, primum matrimonium esse indissolubile, et necessario reformandum, posteriore soluto, quod verum esse non poterat.
Decimusoctavus est Gelasius, cuius duas sententias secundum Catholicos erroneas notarunt Centuriatores Centur. V, cap. 4. de Coena Domini et cap. 10. in vita Gelasii. Una est in lib. cont. Eutych. cum carne Christi manere in Sacramento verum panem: altera, apud Gratianum de consecrat. d. 2. can. Comperimus; non posse sine ingenti sacrilegio sumi unam partem Sacramenti Eucharistiae sine altera. Aut enim Gelasius erravit in his duobus, aut nos erramus, qui contrarium sentimus, et sequimur.
Respondeo ad primum: librum illum non esse Gelasii Papae, sed esse Gennadii, qui librum eiusdem tituli scripsit ad Gelasium Papam; vel Gelasii Caesariensis Episcopi, cuius meminit Hieronymus circa fin. Catal. Script. Ecclesiast. Siquidem Papa Gelasius scripsit quinque libros contra Eutychen, ut Trithemius refert: hic autem unus tantum est exiguus libellus. Deinde hic auctor pollicetur, se fere omnium Veterum sententias collecturum de Incarnatione Domini, et cum adducat 15 Patres Graecos, duos tantum Latinos profert Ambrosium et Damasum, et omittit Cyprianum, Hilarium, Hieronymum, Augustinum, Innocentium, Leonem, Prosperum, et similes, quos nunquam Gelasius Pontifex omisisset, imo nec alius Latinus auctor: videtur enim hinc manifeste colligi, hunc auctorem Graecum fuisse, non Latinum; sed quicumque fuerit, eius sententiam sanum habere intellectum ostensum est a nobis lib. II de Eucharistiae Sacramento, cap. 27. Ad secundum dico: Gelasium in eo canone loqui solum de Sacerdote sacrificante, qui non potest sine sacrilegio unam tantum speciem sumere, quia imperfectum sacrificium redderet.
Decimusnonus est Anastasius II, qui trium errorum accusatur. Primo, quod sine Concilio Episcoporum, presbyterorum, et Clericorum totius Ecclesiae, communicaverit Photino, qui communicaverat cum Acacio haeretico. Secundo, quod voluerit occulte revocare Acacium, quem damnaverant Felix et Gelasius Papae. Tertio, quod approbaverit Baptismata, et Ordines collatos ab eodem Acacio, propter quos errores et peccata dicitur idem Anastasius divinitus, morbo immisso, repente extinctus. Haec scribit auctor Pontificalis in vita huius Anastasii, et eum secutus Tilmannus Heshusius lib. I de Eccl. cap. 9. imo et Gratianus dist. 19. can. Anastasius, et Magdeburgens. Cent. VI, cap. 10. in vita Anastasii.
Respondeo: falsissimum esse, quod Acacium Anastasius revocare voluerit. Constat enim ex Evagrio lib. III, cap. 23. et ex Nicephoro lib. XV et XVII, et ex Liberato cap. 19. Acacium obiisse tempore Felicis Papae, a quo tertius fuit Anastasius. Quomodo ergo Anastasius eum iamdudum defunctum in suam sedem revocare voluit? Sed dicunt quidam, saltem voluisse revocare eius nomen.
At contra exstat epistola Anastasii huius Papae ad Anastasium Imperatorem, in qua petit, ut Imperator iubeat, nomen Acacii taceri in Ecclesia, quandoquidem iustissime a Felice Papa praedecessore suo fuerit condemnatus. Quod vero Gratianus dist. 19. can. Ita Dominus, dicit, errasse in hac epistola Anastasium, quia voluit esse rata Sacramenta Baptismi, et Ordinis, quae Acacius contulerat, id non Anastasium haereticum, sed Gratianum imperitum ostendit. Quis enim ignorat Catholicorum, baptizatos ab haereticis, vere esse baptizatos, et similiter ordinatos, vere esse ordinatos, quando Ordinator haereticus vere Episcopus fuerat, et adhuc erat, saltem quantum ad characterem?
Illud vero de Photino forte est mendacium, sicut de revocatione Acacii: sed verum sit; num propterea non erit Catholicus Anastasius? An non licet summo Pontifici sine Concilio omnium Episcoporum, presbyterorum, et Clericorum totius Ecclesiae, absolvere unum excommunicatum? Quod addunt, Anastasium Papam morte repentina a Deo immissa defunctum, videtur ortum ex eo, quod constat, Anastasium haereticum Imperatorem illo ipso tempore fulmine ictum periisse, ut scribunt Beda, Cedrenus, et Zonaras, et Paulus Diaconus in eius vita, alioqui fabulam esse non dubium est.
Vigesimus est Vigilius, quem Liberatus in Breviar. cap. 22. refert, epistolam scripsisse ad Theodoram Imperatricem et alios haereticos, qua confirmabat haeresim ipsorum, et anathema dicebat iis, qui confitentur duas in Christo naturas.
Respondeo: multi existimant, hunc locum Liberati esse corruptum ab haereticis, eo quod in Pontificali contrarium videatur narrari. At cum vestigium nullum appareat corruptionis in lib. Liberati, et revera non pugnet narratio Liberati cum narratione Pontificalis, aliter respondendum est. Dico igitur: Vigilium scripsisse illam epistolam, et damnasse Catholicam Fidem, saltem exteriori confessione: sed hoc nihil obesse nostrae causae. Nam id fecit, cum adhuc viveret Sylverius Papa, quo tempore Vigilius ipse Papa non erat, sed Pseudopapa: neque enim duo simul veri Pontifices summi esse possunt; et constabat tunc omnibus, Sylverium verum Pontificem esse, licet in exilio degeret.
Sciendum est enim, Anthemium haereticum depositum fuisse ab Agapeto Romano Pontifice de Episcopatu Constantinopolitano: deinde Imperatricem petivisse a Sylverio Agapeti successore, ut Anthemium restitueret, quo recusante, Vigilium tunc Archidiaconum promisisse Imperatrici, se Anthemium revocaturum, si posset Romanus Pontifex fieri: continuo autem, iussu Imperatricis, opera Belisarii, fuisse S. Sylverium expulsum de sua sede in exilium, et Vigilium creatum Papam, seu potius Antipapam: quo tempore non esset mirum, si errare in Fide, et etiam haereticus plane esse potuisset. Quamquam ne tunc quidem definivit aliquid contra Fidem tanquam Pontifex, neque animo haereticus fuit: siquidem epistolam scripsit nefariam quidem, et Christiano homine indignam; tamen in ea Catholicam Fidem non damnavit palam, neque haeretico animo, sed occulte, propter cupiditatem praesidendi, ut Liberatus ibidem dicit, et ex epistola ipsa Vigilii apparet. Scribit enim ut caveant, ne epistolam illam ullus videat, et ut sint omnia occulta usque ad tempus: erat enim Vigilius tunc in angustiis summis, in quas eum ambitio sua coniecerat. Nam si palam se haereticum profiteretur, metuebat Romanos, qui haereticum sedere in Petri Cathedra nunquam passuri videbantur: si e contrario Catholicum se profiteretur, metuebat Imperatricem haereticam, cuius opera Pontificatum aõptus fuerat; itaque rationem illam excogitavit, ut Romae Catholicum ageret, et interim per litteras apud Imperatricem haereticum simularet.
Contigit autem paulo post, ut Sylverius moreretur; et Vigilius, qui eo usque in schismate sederat, inciperet iam solus et legitimus Pontifex esse, nimirum, confirmante et accipiente eum Clero et populo Romano. Ab hoc vero tempore nullus inventus est in Vigilio aut error, aut erroris simulatio: sed summa constantia in Fide usque ad mortem, ut appareat, cum ipso Pontificatu firmitatem Fidei eum accepisse, et de levi palea in solidissimam petram commutatum fuisse. Nam cum Imperatrix Theodora haeretica freta occultis litteris, et promissione Vigilii, peteret ab eo, ut Anthemium Patriarcham praedictum, sicut promiserat, restitueret; ille rescripsit, se temere promisisse, graviorque ea promissione peccasse, et ideo non posse, nec velle implere quae promiserat, ne peccata peccatis adderet. Quocirca ab irata Imperatrice in exilium missus fuit, et misere vexatus usque ad mortem. Id quod non solum scribitur in Pontificali, sed etiam annotarunt Paulus Diaconus in vita Iustiniani, et Aimonius lib. II, cap. 32. de gest. Francor. et ipsi etiam Magdeburgenses Cent. VI, cap. 40. in vita Vigilii, et idem etiam indicat brevissime Liberatus, in fine cap. 22. ubi dicit: Vigilium ab illa ipsa haeresi, quam initio occulte foverat, misere afflictum postea fuisse.
Denique Vigilium, post mortem Sylverii, verum et sanctum Pontificem fuisse; testantur omnes illi, qui illo ipso tempore viventes scripserunt aliquid de Vigilio. Gregorius I lib. II, epist. 36. ad Episc. Hybern.: « Recordandae, inquit, memoriae Vigilius Papa in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel Acephalos, damnationis promulgavit sententiam ». Cassiodorus lib. de div. lect. cap. 1.: « Origenem, inquit, praesenti tempore a Vigilio Papa viro beatissimo constat esse damnatum ». Arator praefat. Act. Apost. quae ipse carmine scripsit, et Vigilio Papae dedicavit, sic incipit: « Domino sancto beatissimo Apostolico, et in toto orbe primo omnium Sacerdotum Papae Vigilio ». Denique constat ex Evagrio lib. IV, cap. 37. a Vigilio confirmatam fuisse V Synodum generalem, in qua damnata est haeresis illa, quam Theodora fovebat, et de qua ipse Vigilius ab adversariis accusatur.
Posset etiam dici: epistolam illam Vigilii, cuius meminit Liberatus, fuisse confictam ab haereticis: Liberatum autem credidisse falso rumori, quem haeretici sparserant. Nam quod haeretici confinxerint epistolam quamdam Vigilii Papae nomine ad Theodoram et Iustinianum, deprehensum fuit certis indiciis in VI Synodo, act. 14. sed quidquid de hoc sit; satis nobis est, eum nulla in re errasse, quo tempore verus Pontifex fuit.
Vigesimusprimus est S. Gregorius I qui a Durando in IV, dist. 7. q. 4. accusatur erroris, quod in epistol. 26, lib. III ad Ioan. Episc. Caralitan. permiserit presbyteris conferre Confirmationis Sacramentum, quod iure divino solis Episcopis convenit. Propter quem locum Gregorii Adrianus in quaest. de Confirmat. art. ult. asserit, Pontificem posse errare in definiendis dogmatibus Fidei.
Respondeo primo: non B. Gregorium, sed Durandum potius et Adrianum errasse. Siquidem Concilium Florentinum in instruct. Armen. et Tridentinum sess. VII. can. ult. docent, Confirmationis ordinarium ministrum esse Episcopum: ex quo sequitur, posse extraordinarie, etiam non Episcopum esse ministrum eius Sacramenti. Deinde, Gregorius non decretum aliquod de hac re edidit, sed solum concessit quibusdam presbyteris, ut absentibus Episcopis confirmarent; proinde, si in hac re Gregorius errasset, non doctrinae, sed exempli seu facti error fuisset. Est etiam alius quidam error, qui S. Gregorio attribuitur, sed falso, de quo dicemus infra, cum agemus de Gregorio III.
Vigesimussecundus est Bonifacius V, quem graviter reprehendunt Magdeburgenses Cent. VII, cap. 10. quod ipse in epist. ad Edwinum Regem Angl. quam refert Beda lib. II hist. Angl. cap. 10. docuerit, Christum a solo originali peccato nos redemisse.
Respondeo: Centuriatores de suo addidisse illam vocem Solo. Bonifacius enim sic ait: « Accedite ergo ad agnitionem eius, qui vos creavit, qui in vobis vitae insufflavit spiritum, qui pro vestra redemptione filium suum unigenitum misit, ut vos ab originali peccato eriperet ». Haec ille. Ubi, quod non meminerit aliorum peccatorum causa fuit, quia peccatum originale est principale, et propter quod delendum principaliter Christus mortuus est. Unde Ioan. I. legimus: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Graece, τὴν ἀμαρτίαν τοῦ κόσμου, id est, peccatum illud Mundi, hoc est, peccatum originale, quod solum est commune toti Mundo: nam plurimi nullum aliud habent, ut omnes pueri.
Caput XI: De Honorio I
Vigesimustertius est Honorius I. quem haereticum Monothelitam fuisse contendit Nilus in lib. de Prim. Rom. Pontif. Idem asserunt Magdeburgenses Cent. VII. cap. 10. in vita ipsius, et cap. 41, colum. 553. inter manifestos haereticos eum ponunt. Nec solum haeretici, sed etiam nonnulli ex Catholicis Honorium haereticum fuisse contendunt, ut Melchior Canus lib. VI, de loc. cap. ult. Argumenta ipsorum haec sunt. Primum, ex epistolis ipsius Honorii: existant enim duae epistolae Honorii ad Sergium; una in VI Synodo, actor. 12. altera ibidem actor. 13. in utraque autem Honorius approbat doctrinam Sergii Principis Monothelitarum, et iubet non debere dici, Christum duas habere voluntates aut operationes.
Secundum, ex VI Synodo, act. 13. ubi damnatur Honorius tanquam haereticus, et comburuntur eius epistolae, et in sequentibus actionibus omnibus repetitur eius damnatio.
Tertium, ex VII Synodo, act. ult. ubi totum Concilium dicit anathema Honorio, Sergio, Cyro, et caeteris Monothelitis, et idem repetit in epistola, quam scribit ad Clericos universos.
Quartum, ex VIII Synodo, act. 7. ubi legitur, et probatur epistola Concilii Romani sub Adriano II, ubi Pontifex cum Concilio asserit, fuisse Honorium iudicatum post mortem a Concilio VI, quia de haeresi accusatus fuerat.
Quintum, ex epistola Agathonis Papae, qui in epist. ad Constant. Imper. quae habetur in 4. act. VI Concilii generalis, anathema dicit Honorio, tanquam Monothelitae.
Sextum, ex Leone II, qui in epist. ad eumdem Imp. quae habetur ad finem Concilii, eumdem Honorium execratur, tanquam qui Sedem Apostolicam sua haeresi contaminaverit.
Septimum, ex variis scriptoribus Graecis et Latinis, qui Honorium fuisse haereticum testantur. Id enim asserit Tharasius Episcopus Constantinopolitanus, in epist. ad Patriarch. quae habetur in VII Synodo, act. 3, Item Theodorus Episcopus Hierosolymae, in epist. Synod. quae habetur in eadem VII Synodo, act. 3. Item Epiphanius Diaconus Catholicus, in disput. cum Gregor. haeret. quae habetur in 6. act. VII Synodi. Psellus in carm. de 7. Synodis, Beda de sex aetat. in vita Constant. IV Imp. et liber Pontific. in vita Leonis II.
At pro Honorio scripserunt Albertus Pighius lib. IV Hierarch. Eccles. cap. 8. Hosius lib. II. cont. Brent. et Ioannes a Lovanio in lib. de perpet. Cath. Petri protect. et firm. cap. 11. et Onufrius in Annot. ad Platin. in vita Honorii; quorum rationes multo sunt efficaciores, quam adversariorum, ut patebit in solutione argumentorum.
Ad primum ergo respondeo dupliciter. Primo, fortasse illas epistolas esse confictas, et insertas Concilio generali ab haereticis; quod enim hoc non temere dicatur, patet ex eo quod constat, in V Synodo fuisse a similibus haereticis insertas epistolas fictitias Vigilii Papae Romani, et Mennae Patriarchae Constantinopolitani. Id quod deprehensum fuit in VI Synodo, act. 12 et 14. dum relegerentur acta V Synodi. Sunt enim inventi tres quaterniones ab haereticis inserti, et in iis istae epistolae. Quid ergo mirum, si iidem artifices idem fecerint in VI Synodo?1
Secundo dico: in epistolis istis Honorii nullum contineri errorem. Honorius enim in his epistolis confitetur, quod ad rem attinet, duas in Christo voluntates et operationes; et solum prohibet nomina unius vel duarum voluntatum, quae tunc erant inaudita; idque prudentissimo consilio. Quod rem ipsam confiteatur, patet ex illis verbis secundae epistolae: « Utrasque naturas in uno Christo, unitate naturali copulatas cum alterius communione operantes, atque operatrices confiteri debemus. Et divinam quidem, quae Dei sunt, operantem, et humanam, quae carnis sunt, exequentem non divise, neque confuse, aut convertibiliter Dei naturam in hominem, nec humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentes etc. Haec confessio Catholicissima est, et Monothelitarum haeresim penitus destruens.
Quod autem Honorius prudentissimo consilio prohibuerit nomina unius, vel duarum operationum, probatur. Nam tunc initium erat huius haeresis, nec ab Ecclesia aliquid de his nominibus erat definitum: tunc enim primum Cyrus Alexandrinus coeperat praedicare unam in Christo operationem: e contrario vero Sophronius Hierosolymitanus opponens se Cyro, praedicabat in Christo duas operationes. Retulit Cyrus hanc contentionem ad Sergium Constantinopolitannum, et uterque ad Honorium Romanum. Honorius igitur metuens, id quod postea evenit, ne ista contentio in grave aliquod schisma cresceret, et simul videns, sine his vocibus posse Fidem esse salvam; voluit conciliare utramque opinionem, et simul tollere de medio scandali et contentionis materiam. Itaque scripsit in epistol. I. ideo debere abstineri a vocabulo unius operationis, ne videamur cum Eutychianis unam naturam ponere in Christo: et rursum a duarum operationum vocabulo, ne videamur cum Nestorio duas personas ponere: « Ne, inquit, aut duarum operationum vocabulo offensi, Nestorianos sectantes nos vaesana sapere arbitrentur, aut certe si rursum unam operationem fatendam esse censuerimus, stultam Eutychianistarum attonitis auribus dementiam fateri putemur ».
Deinde in epist. 2. docens modum loquendi, et concilians opiniones: « Auferentes ergo, inquit, scandalum novellae adinventionis, non vos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare: sed pro una, quam quidam dicunt, operatione, oportet nos unum operatorem Christum dominum in utrisque naturis veridice confiteri, et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis, et carnis assumptae in una persona unigeniti Filii Dei Patris inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes ». Haec ibi; quae certe nonnisi laudari possunt.
At paulo infra aperte praedicat unam tantum voluntatem his verbis: « Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi ». Respondeo: eo loco Honorium locutum esse solum de humana natura, ac dicere voluisse: non fuisse in homine Christo duas pugnantes voluntates, unam carnis, alteram spiritus; sed unam tantum, nimirum spiritus: caro enim in Christo nihil absolute petebat contra rationem. Hanc autem esse mentem Honorii, planum est ex ratione, quam reddit; sic enim ait: « Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta est nostri natura, non culpa, illa profecto, quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata ». Haec ratio nulla est, si adferatur ad probandum, in Christo Deo et homine unam tantum esse voluntatem: efficacissima autem est, si inde probandum sit, non fuisse in Christo homine contrarias voluntates carnis et spiritus; illa enim contrarietas ex peccato nata est: Christus autem sine peccato humanam habet naturam.
Deinde, quia poterat aliquis obiicere illa loca Evangelii: Non veni facere voluntatem meam. Et: Non quod ego volo; sed quod tu; ubi videtur, Christus ut homo, habuisse contrarias voluntates, nimirum, unam malam, qua volebat non pati, alteram bonam, qua volebat non impleri priorem illam voluntatem suam, sed impleri contrariam, quae erat conformis Dei voluntati. Respondet Honorius paulo infra: « Est, inquit, scriptum: Non veni facere voluntatem meam, sed eius, qui misit me, Patris, et, Non quod ego volo, sed quod tu vis Pater, et alia huiusmodi. Non sunt haec diversae voluntatis, sed dispensationis humanitatis assumptae. Ista enim propter nos dicta sunt, quibus dedit exemplum, ut sequamur vestigia eius, pius Magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque nostrum, sed potius Domini in omnibus praeferat voluntatem »: hoc est, non habuit Christus contrarias voluntates, ita ut opus illi fuerit, unam vincere ac mortificare: sed ita loquitur, ac si haberet contrarias voluntates, ut nos doceat mortificare propriam voluntatem, quae saepe adversus Deum rebellare nititur.
Et confirmatur testimonio gravissimo S. Maximi, qui tempore Honorii vixit. Is enim scripsit Dialogum contra Pyrrhum Sergii successorem, qui adhuc est in Bibliotheca Vaticana. In eo Dialogo introducit Pyrrhum haereticum proferentem pro se testimonium Honorii; deinde respondet ipse, Honorium semper fuisse Catholicum; et probat cum aliunde, tum ex testimonio Secretarii ipsius Honorii, qui epistolas illas scripserat ab Honorio dictatas, quem Secretarium tunc adhuc superstitem fuisse dicit. Testabatur autem Secretarius, mentem Honorii non fuisse unquam, negandi duas in Christo voluntates, et si quando videtur duas negare, id esse intelligendum de duabus contrariis et pugnantibus in eadem humana natura; quae in nobis ex peccato inveniuntur, quod in Christo non fuit. Sed ipsa verba S. Maximi adscribamus.
Pyrrhus: « Quid tu habes quod respondeas de Honorio, qui litteris suis, quas ad Sergium superioribus temporibus scripsit, unicam plane voluntatem Domini nostri Iesu Christi professus est »? Maximus. « Utra harum litterarum verior, certiorque interpretatio habenda est, eiusne: Scribae, qui nomine Honorii illas scripsit, praesertim cum idem adhuc superstes sit, omnisque virtutis splendore, et religionis disciplina, totius Occidentis partes ornarit; an Constantinopolitanorum civium, qui nihil, nisi quod ipsis libet, loquuntur »? Pyrrhus. « Verior eius qui scripsit ». Maximus. « At is ad Imperatorem Constantinum sic de illa epistola, iussu Ioannis Pontificis, scripsit. Sane quod unam Domini nostri voluntatem diximus, non est accipiendum, quasi de duabus divinae et humanae naturae dictum voluntatibus, sed humanae tantum. Cum enim Sergius scripsisset, praedicare quosdam duas esse Christi voluntates contrarias: nos rescripsimus, Christum duas voluntates contrarias non habere ».
Denique, cum in tota epistola Honorius contendat, non esse dicendam in Christo Deo et homine unam, nec duas voluntates; quomodo ipse sui oblitus tam aperte unam fateretur? non igitur unam esse dixit Dei et hominis; sed unam solius hominis, ut et verba sequentia, et Secretarius testantur. Habemus igitur, in ipsis epistolis nullum esse errorem.
Ad secundum dico: sine dubio Honorii nomen inter eos, qui damnantur a VI Synodo, insertum esse ab aemulis Romanae Ecclesiae, et similiter quidquid aliud ibi dicitur contra Honorium. Hoc probo primo: quia hoc testatur Anastasius Bibliothecarius in hist. sua ex Theophane Isauro Graeco.
Secundo, quia erat consuetudo Graecorum fere ordinaria corrumpendi libros. Nam (ut diximus) in hac ipsa VI Synodo, act. 12. et 14. deprehenderunt plurimas corruptiones ab haereticis factas in V Concilio. Et Leo in epist. 83. ad Palestin. conqueritur de Graecis, quod epistolam suam ad Flavianum, se adhuc vivente, corruperint. Gregorius lib. V, epist. 14. ad Narsem, asserit, Constantinopolitanos corrupisse Synodum Chalcedonensem, et idem se suspicari de Ephesina. Et addit, codices Romanorum longe esse veraciores, quam Graecorum. « Quoniam, inquit, Romani sicut non acumina, ita nec imposturas habent ».
Denique, Nicolaus I. in epist. ad Michael. remittens Imperatorem ad epistolam Adriani: « Si tamen, inquit, non falsata more Graecorum, sed sicut a Sede Apostolica missa est, penes Ecclesiam Constantinopolitanam, hactenus conservatur ». Nec sine causa hoc dixit: nam quae ipse allegat in epistola ad Photium ex epistola Adriani ad Thrasium, non habentur in illa ipsa epistola, ut legitur in VII Synodo. Detraxerunt enim Graeci eum locum, quia contra honorem Tharasii faciebat. Si ergo corruperunt Graeci III, IV, V, et VII Synodum; quid mirum si etiam VI corruperint? Praesertim cum constet, paulo post VI Synodum conclusam, iterum ascendisse Constantinopolim multos Episcopos, et edidisse Trullanos canones, quorum Episcoporum non alius scopus videtur fuisse, quam taxandi et reprehendendi Romanam Ecclesiam.
Tertio, quia non poterat Concilium damnare Honorium tanquam haereticum, nisi pugnaret cum epistola S. Agathonis; imo etiam secum, et plane contradictoria assereret. Nam Agatho Papa in epist. 1. ad Imp. quae lecta est in ipso Concilio, sess. 4. sic ait: « Haec est verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis vivaciter tenuit, atque defendit haec spiritualis mater vestri tranquillissimi imperii, Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit: sed, ut ab exordio fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi Principibus, illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem quam suorum discipulorum Principi in sacris Evangeliiis fatus est: Petre, Petre, inquiriens, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra tranquilla clementia, quoniam Dominus et Salvator omnium, cuius fides est, qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices meae exiguitatis praedecessores fecisse semper, cunctis est agutum ».
Ubi nota, Agathonem non solum dicere, Fidem in Sede Petri non defecisse, nec posse deficere, et proinde non posse Pontificem ut Pontificem aliquid contra Fidem decernere; sed etiam omnessuos praedecessores, quorum unus est Honorius, semper restitisse haeresibus, et confirmasse fratres in vera Fide. Et infra, posteaquam enumeraverat Agatho haereticos Monothelitas, Cyrum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum, et Theodorum, ait: « Eximenda proinde, ac summis conatibus liberanda est sancta Dei Ecclesia de talium Doctorum erroribus, ut Evangelicam atque Apostolicam Orthodoxae fidei rectitudinem, quae fundata est super firmam petram huius B. Petri Apostolorum Principis Ecclesiae, quae eius, gratia atque praesidio ab omni errore illibata permanet, omnis Praesulum numerus, Cleri, ac populorum nobiscum confiteatur ac praedicet ». Haec epistola a toto Concilio probata est, act. 8. et act. 18. ubi dicunt Patres: non tam Agathonem, quam B. Petrum per Agathonem locutam.
Ex his ergo sic argumentor. Si Honorius fuit haereticus Monothelita, qua fronte Agatho de hac ipsa haeresi disputans scribit, nullum suorum praedecessorum unquam errasse? et cum Ecclesiae caeterae erroribus suorum Praesulum maculatae fuerint, solam Romanam permansisse illibatam? Deinde, si Concilium fatetur, Petrum per Agathonem locutum, ac dixisse, Romanos Pontifices semper confirmasse fratres suos in Fide, et haeresibus nunquam succubuisse; qua temeritate idem Concilium in singulis fere actionibus dicit anathema Honorio haeretico; Ergo necesse est, vel Concilium esse falsatum, vel epistolam Agathonis, vel Concilium secum et cum Agathone pugnare: sed hoc ultimum nemo unquam asseruit, ne haeretici quidem: de secundo non fuit unquam ulla suspicio; ergo necesse est tenere primum.
Ad hoc argumentum Nilus respondere conatur, sed frustra: « Forte, inquit, Agatho motus est cum eo, quod ratio quaestionis tunc id postulavit, sicut saepe fit, ut ita scriberet; tum quod revera rarius illa Ecclesia a vero aberraverit ». Haec ille.
At postulabat quidem ratio quaestionis, ut de sua auctoritate, et suorum praedecessorum laudibus aliquid diceret Agatho: num postulabat, ut impudentissime mentiretur? Et numquid non erat impudentissimum mendacium, quod ait Agatho, omnes suos praedecessores semper haereticis restitisse si Honorius illa ipsa haeresi, de qua tunc loquebatur, contaminatus fuerat? Nec satis est, rarius errasse Romanam Ecclesiam, ut vere dici possit, nunquam errasse. Sed audiamus caetera: « Alioqui, inquit Nilus, si sic simpliciter, ac sine omni exceptione verum esset (nullum Romanorum Pontificum errasse) quomodo illud dictum constaret: Omnes declinaverunt, ac noxii facti sunt; non est qui bonum faciat, non est usque ad unum »?
Egregiam sane rationem, quasi David de Fide, et non de moribus loquatur. Non ait Psalmus: Non est qui bene credat, sed: Non est qui faciat bonum. Nam multis offendimus omnes, ait Iacobus. Alioqui, si de Fide ageretur, oporteret etiam Paulum, et Ioannem, et omnes Apostolos errare potuisse, etiam post acceptum Spiritum sanctum.
Pergit Nilus, « Posset et illud hic recte dici, Agathonem de praeteritis temporibus esse locutum, quod in illis Romana Ecclesia non erraverit, non de futuris, quod eam unquam errare sit impossibile ». At Honorius, bone Nile, in praeteritis temporibus fuerat: praecessit enim multis annis Agathonem; et deinde Agatho nonne de futuro ait, Fidem in sede Petri nunquam defecturam?
Addit postremo Nilus: « Certe ante VI Synodum ea Agatho scripsit, nec ea tunc adhuc satis cognorat, de quibus VI egit Synodus. Non valde quoque mirum esset, si sancta illa Synodus ea perspexisset, quae unus solus vir non satis cernere potuisset ». Haec ille.
At si ita est; erravit igitur Agatho ex ignorantia; cur ergo tota Synodus act. 8 et 18. illam epistolam approbat, ut a S. Petro scriptam; Quid hoc est aliud, quam dicere: tantam Synodum aut errorem approbasse, aut ipsam secum aperte pugnasse? Ut illud omittam, nulli omnino melius cognita fuisse Honorii dogmata, quam Agathoni; cum illa ipsa causa ab Ioanne IV, Theodoro, Martino, aliisque praedecessoribus Agathonis, et Honorii successoribus saepius examinata fuisset.
Quarto probatur ex epist. Nicolai ad Michael. ubi Nicolaus de Romanis Pontificibus ait: « Hos enim nec tenuis saltem rumor aspersit, aliquando cum prava sapientibus sapere, quanto minus concertare ». Haec ille. At quomodo hoc verum est, si in publico, celeberrimo, frequentissimo generali Concilio saepius acclamatum est, Honorio haeretico anathema?
Quinto probatur, quia vel necesse est dicere, Concilium hoc, ubi Honorium damnat, depravatum fuisse ab aemulis, vel oportet asserere, hoc idem Concilium intolerabili errore, et impudentia laborasse: at hoc secundum ne haeretici quidem unquam dixerunt; ergo dicendum est illud primum. Non potuisse autem Concilium sine intolerabili impudentia et errore damnare Honorium pro haeretico, inde constat, quod non habuit Concilium ullum indicium haeresis Honorii, nisi ex epistolis eius ad Sergium, ubi Honorius prohibet, dici unam vel duas in Christo operationes: at epistolae illae clarissime testantur, Honorium sensisse, et docuisse, duas esse in Christo operationes, et solum voluisse abstineri a nominibus illis Unius, vel, Duarum, ad scandalum tollendum, et contentionem sedandam. Non potest autem damnari pro haeretico, qui rem ipsam confitetur, licet nomen iusta de causa arbitretur tacendum, praesertim ante definitionem Ecclesiae. Alioqui B. Hieronymus posset iam damnari pro haeretico, quia in epist. ad Damas. censuit, non esse dicendas in Deo tres hypostases, cuius contrarium postea non semel Ecclesia definivit.
Accedat postremo, quod in Concilio Romano frequentissimo, quod celebratum est a sancto Martino I, Papa et Martyre, ante Synodum, de hac ipsa causa Monothelitarum damnati sunt nominatim Sergius, Cyrus, Pyrrhus, et Paulus: Honorii autem nulla mentio facta est. Nec potest hoc tribui acceptioni personarum, cum essent illi Episcopi sanctissimi viri: et praecipue S. Martinus, qui Concilio praesidebat: multo minus tribui potest ignorantiae aut oblivioni. Quis enim melius novit res gestas Pontificum, quam eorum successores? Si igitur Romana Synodus non damnavit Honorium, quae habuit autographa epistolarum eius, et testes vivos verborum et factorum ipsius; quomodo credibile est, VI Synodum id facturam fuisse ex solis epistolis?
Quod si aliquis adhuc non possit adduci, ut credat corruptam esse VI Synodum; is accipiat alteram solutionem, quae est Ioannis a Turrecremata, lib. II de Eccles. cap. 93. qui docet, Patres VI Synodi damnasse quidem Honorium, sed ex falsa informatione, ac proinde in eo iudicio errasse. Quamvis enim generale Concilium legitimum non possit errare, ut neque erravit hoc sextum, in dogmatibus Fidei definiendis, tamen errare potest in quaestionibus de facto. Itaque tuto dicere possumus, hos Patres deceptos ex falsis rumoribus, et non intellectis Honorii epistolis, immerito cum haereticis connumerasse Honorium.
Dices: ergone tu melius Honorii epistolas intelligis, quam intellexerint tot Patres? Respondeo; non quidem a me, sed a Ioanne IV, Martino I, Agathone, et Nicolao I, summis Pontificibus et a toto Concilio Romano sub Martino congregato, eas epistolas melius esse intellectas, quam a Graecis in Concilio sexto.
Cur igitur, inquires, Legati Agathonis non reclamarunt, cum Honorius damnaretur? Respondeo: id factum esse ad evitandum maius malum: verebantur enim Legati, si reclamarent, ne impediretur definitio rectae Fidei, et non posset tolli schisma, quod annis 60 iam duraverat: nam damnabantur in eo Concilio Patriarchae multi Constantinopolitani, Alexandrini, et Antiocheni; quorum successores non facile acquievissent, nisi etiam Honorius damnaretur, qui una cum illis accusatus fuerat. Atque haec de secundo argumento.
Ad tertium respondeo: Patres VII Synodi secutos esse Synodum sextam, et solum repetivisse quod in ea legerant; proinde deceptos fuisse ex sexta Synodo, quae vel corrupta erat, vel per errorem Honorium damnaverat.
Ad quartum respondeo: Adrianum cum Synodo Romana non aperte dicere, Honorium fuisse haereticum, sed solum dictum ei fuisse anathema ab Orientalibus, quia de haeresi fuerat accusatus. Ubi videtur Adrianus idcirco dixisse ab Orientalibus anathematizatum Honorium fuisse, quia sciebat, ab Occidentalibus, id est, a Concilio S. Martini non fuisse anathematizatum. Addidit autem Adrianus, etiam in causa Honorii non fuisse ausos Orientales sententiam dicere in Honorium, nisi Romanae Sedis consensus praecessisset, quia sciebat Legatos Agathonis consensisse in damnationem Honorii. Atque haec quidem dicimus, si defendantur acta VI Synodi, tanquam integra: nam si dicamus esse corrupta, respondendum erit: Adrianum deceptum fuisse ex depravatis illis actis VI Synodi.
Dices: at certe crediderunt ista Concilia, Papam errare posse, cum Honorium haereticum fuisse crediderint. Respondeo: credidisse solum eos Patres, Papam errare posse ut privatum hominem, quae est opinio probabilis, quamvis contraria videatur nobis probabilior: id enim est de quo accusatur Honorius, quod privatis litteris haeresim foverit.
Ad quintum dico: Canum bis errare in hoc argumento. Primum, cum ait, Agathonem anathema dixisse Honorio; nusquam enim hoc in epistolis Agathonis invenitur. Sed Canus deceptus videtur ex summa Conciliorum: nam auctor Summae Conciliorum contra fidem ipsarum epistolarum, quae habentur integrae in Conciliorum tomo II, addidit nomen Honorii. Deinde cum ait, hanc epistolam Agathonis scriptam esse ad Concilium sextum: non enim ad Concilium, sed ad Imperatorem scriptae sunt ambae Agathonis epistolae.
Ad sextum dico: epistolam Leonis ab iisdem esse corruptam, a quibus corrupta est sexta Synodus: siquidem epistola illa pars quaedam Concilii censetur et cum ipso Concilio circumfertur. Vel certe Leo secutus est iudicium Legatorum Agathonis, ne disturbaret negotium iam confectum. Sed non tenemur nos magis unum Leonem sequi, quam tot alios summos Pontifices; praesertim in quaestione de facto, quae ad Fidem non pertinet.
Ad septimum: obiicio auctores auctoribus, plures paucioribus, et antiquiores recentioribus. Nam in primis S. Maximus, qui tempore Honorii vixit, in Dial. cont. Pyrrh. Theophanes Isaurus in hist. quam citat Onuphrius, et Emanuel Calleca in lib. quem scripsit pro Latinis contra Graecos, Honorium semper Catholicum fuisse testantur. Deinde Photius etiam Graecus, et Romanae Ecclesiae infestus in libel. de 7. Synodis; ubi ad VI Synodum venit, dicit, damnatos fuisse Cyrum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum; at de Honorio nihil dicit tale. Similiter Zonaras in vita Constant. IV, referens nomina damnatorum in VI Synodo, Honorium omittit. Quod idem facit Paulus Diaconus in vita eiusdem Constant. IV. Denique historici Latini fere omnes, ut Beda, Anastasius Bibliothecarius, Blondus lib. IX Decad. I. Nauclerus, Sabellicus, Platina, et alii, Honorium Catholicum et sanctum Pontificem faciunt.
Addidi autem Bedam, etiamsi Canus nolit: nihil enim dubito, quin idem senserit, etsi in eius l. de sex. aetat. irrepserit nomen Honorii inter eos, qui recensentur damnati in VI Synodo. Videtur enim aliquis sciolus addidisse nomen Honorii in libro Bedae, eo quod in VI Synodo ubique inveniatur cum nominibus Cyri, Sergii etc. Nam quod Beda Honorium pro viro sancto habuerit, etiam post eius mortem, patet tum ex lib. II hist. Anglor. cap. 17, 18, 19, ubi saepius tanquam de optimo Pastore de Honorio loquitur: tum ex vita S. Bertolfi Abbatis, ubi nunc Beatum, nunc Sanctum Honorium vocat, et inter alia sic ait: « Erat, inquit, venerabilis praesul Honorius sagax animo, vigens consilio, doctrina clarus, dulcedine et humilitate pollens », Et infra: « Praebuit optatum munus S. Papa patri memorato Bertolfo, privilegia scilicet sedis Apostolicae, quatenus nullus Episcoporum in praefato coenobio quolibet iure dominari conaretur ». Haec Beda de Honorio; quae certe non diceret, si eum pro damnato haeretico habuisset, ut adversarii volunt.