In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Caput II
Commentarium
Quaestio III
Quaestio IV
Quaestio V
Caput III
Commentarium
Caput IV
Commentarium
Quaestio VI
Utrum natura absolute sumpta unitatem vel pluralitatem habeat.
Dubium secundo est circa dictum S. Thomae in littera in assignatione secundae differentiae, quo dicitur, quod natura absolute sumpta nec unitatem nec pluralitatem habet.
Videtur enim hoc esse impossibile, cum id, quod unum non est, definibile non sit, ut dicitur VII Metaph. text. XII, imo non intelligibile, ut habetur VI Metaph. comm. X. Et si unitatem naturae absolute habere concedatur, qualis sit illa unitas, non est facile assignare: cum non numeralis sit, ut declaratum est, nec specifica, nec generica, cum hae ex intellectu fiant, nec analogica, ut de se patet, homo enim non est unum analogice. Nec etiam facile quisquam dicet, an unitas illa sit realis an non.
Ad evidentiam huius dubitationis quinque facienda sunt. Primo videndum est quid sit unitas quaelibet. Secundo, unde habeat unitas realitatem. Tertio, quomodo unitas quaelibet sit extra animam. Quarto, respondendum est dubitationi motae. Quinto, quaedam obiectiones excludendae sunt.
Quoad primum sciendum est, quod, cum unum nihil addat supra ens, nisi privationem divisionis: ita quod unum nihil aliud est, quam ens indivisum, ut dicitur IV Metaph. text. III. Unitas quaelibet nihil aliud est, quam rei indivisio. Et quia quaelibet privatio per suum habitum cognoscitur, ideo unitas quae indivisionem sonat, ex natura divisionis, quam privat, cognosci debet, et secundum divisionis multiplicitatem, unitatis multiplicitatem accipere oportet.
Considerandum est igitur quod divisio est duplex, quaedam est materialis per principia individuationis causata, quaedam est formalis, quae per essentialia fit. Et haec habet latitudinem, quia quaedam est per essentialia principia propria, quaedam vero per principia essentialia communia: et hoc iterum habet latitudinem, secundum quod principia essentialia communia sunt magis et minus communia; verbi gratia, inter Sortem et Platonem est divisio numeralis et non formalis, quia non causatur distinctio eorum ex essentialibus, sed individualibus principiis. Inter Sortem vero et hunc leonem, dato quod leo et homo essent sub eodem genere primo, est divisio formalis per essentialia principia propria, ultimas scilicet differentias tantum. Inter Sortem vero et hanc plantam est maior divisio formalis per principia scilicet essentialia communia Sorti, et multis aliis speciebus, scilicet sensibile et insensibile. Inter Sortem vero et hunc lapidem est divisio formalis adhuc maior per communiora principia, scilicet per animatum et inanimatum. Et sic semper ascendendo intenditur divisio formalis: adeo quod inter Sortem et hanc albedinem est maxima divisio formalis, utpote per propria et communissima principia essentialia, scilicet substantivum et dispositivum modos entis praedicamentorum constitutivos.
Similiter per omnia de unitate dicendum est. Unitas enim est duplex. Quaedam numeralis, et quaedam formalis. Unitas numeralis attenditur penes privationem divisionis numeralis. Unitas autem formalis attenditur penes privationem divisionis formalis, et haec habet latitudinem. Quaedam enim privat divisione formali omnino causabili per principia propria et communia: et haec est unitas formalis simpliciter. Quaedam vero privat divisione formali non simpliciter, sed taliter, causabili scilicet per principia communia: et haec est unitas formalis secundum quid, et habet latitudinem secundum quod divisio privata causabilis est a magis et minus communibus principiis essentialibus; verbi gratia, Sortes est unus numero, quia non est per materiales differentias in se distinctus. Homo est simpliciter unus formaliter, quia non compatitur secum divisionem formalem quamcumque. Animal vero est unum formaliter, inquantum non compatitur secum divisionem per sensibile et insensibile: non tamen habet unitatem simpliciter, quia compatitur secum divisionem per rationale et irrationale. Corpus vero est minus unum formaliter: est enim unum, quia non est in se divisum per corporeum et incorporeum. Est autem minus unum, quia compatitur secum divisionem formalem maiorem, scilicet per animatum et inanimatum. Ens autem est minime unum, unum quidem est pro quanto non est in se divisum proportionaliter, minime vero pro quanto tantam diversitatem formalem cum sua unitate compatitur. Ex his patet primum, quid scilicet sit unitas quaelibet: quia scilicet unitas est indivisio, et talis unitas est talis indivisio, id est divisionis privatio: ita quod nihil aliud est dicere, Sortes est unus numero, idest Sortes est ens carens divisione numerali, Homo est unus formaliter, idest homo est ens carens divisione formaliter. Haec de primo.
Quoad secundum est sciendum quod ens reale dupliciter accipitur: uno modo ut distinguitur contra ens ab intellectu fabricatum; alio modo ut distinguitur contra non exsistens actu. Primo modo omnis res praedicamentalis est ens reale sive sit, sive non. Secundo modo id tantum quod realiter exsistit extra causas suas, est ens reale. Et quia hoc proprie est ens reale apud S. Thomam dicentem in quaestionibus de Potentia Dei, quaest. III, art. 5 ad 2, quod res, antequam exsistat, est nihil, et est sententia haec conformis Aristoteli in Praedicamentis dicenti quod, destructis primis substantiis, impossibile est aliquid remanere: ideo unitas sicut et caetera realitatem habet, proprie loquendo, pro quanto ipsa exsistit actu extra animam et causas suas.
Quoad tertium propono tres propositiones. Prima est: quaelibet unitas supradicta, tam scilicet numeralis quam formalis exsistit extra animam. Secunda est: nulla unitas communis extra animam pluribus suppositaliter distinctis exsistit in rerum natura. Tertia est: omnis unitas formalis exsistens extra animam multiplicatur realiter ad multiplicationem ipsarum rerum. Prima propositio est adeo manifesta, quod nullus sanae mentis potest eam negare. In Sorte enim praeter omnem intellectus operationem apparet utraque unitas. Caret enim in seipso divisione numerali et formali causabili per principia propria et communia, et sic indivisionem numeralem et formalem habet. Unde in Sorte non est sola unitas numeralis, sed formalis multiplex secundum multitudinem praedicatorum quidditativorum; et sicut non sola individualitas Sortis est extra animam, sed quodlibet eius praedicatum quidditativum, ita non sola unitas numeralis, sed quaelibet eius unitas formalis extra animam dicenda est esse.
Ad intelligentiam vero secundae est notandum, quod res potest intelligi communis extra animam dupliciter: uno modo positive; alio modo negative. Illa res est communis positive, quae indivisa manens in pluribus suppositaliter distinctis invenitur. Illa vero est communis negative, quae nulli supposito est propria. Primo modo rem communem nullam recte asserentem dari extra animam nisi essentiam divinam secundum fidem christianam. Secundo modo videtur a quibusdam poni res extra animam communis, de quibus sermo erit infra; et quia hoc alienum a veritate mihi videtur, ideo de tali communitate intelligendo secundam propositionem probo dupliciter.
Primo sic: nulla res exigens quidditatem solitarie inveniri extra animam exsistit in rerum natura: sed unitas communis extra animam, negative pluribus suppositaliter distinctis est res exigens quidditatem solitarie inveniri extra animam; ergo nulla unitas communis extra animam pluribus suppositaliter distinctis exsistit in rerum natura. Maior sic probatur: nullum exigens ad suum exsistere aliquod impossibile invenitur: sed quidditatem extra animam solitarie inveniri est impossibile; oportet enim ipsam esse in aliquo supposito; ergo id, quod exigit ipsam solitarie inveniri, nunquam exsistit in rerum natura. Minor autem probabitur sic: id, quod exigit quidditatem non propriam alicui supposito extra animam, exigit ipsam solitarie exsistentem. Sed unitas communis extra animam pluribus suppositaliter distinctis exigit quidditatem non propriam alicui supposito; ergo unitas communis extra animam pluribus suppositaliter distinctis exigit quidditatem solitarie inveniri in rerum natura. Huius praeallegatae praemissae notae sunt ex terminis. Maior quidem; quia quidditas non proprie alicui supposito, necessario est solitarie: si enim non est solitarie, est in aliquo supposito: et si est in aliquo supposito, est propria illi. Minor vero patet, quia commune et proprium sunt opposita: commune enim includit negationem proprii, et e converso. Statim enim ut res appropriata est alicui, communis negative esse desinit, eo quod negatione appropriationis caret: et statim ut communis negativa est, appropriata alicui non est, eo quod negationem appropriationis habet. Oppositum ergo praedicati infert oppositum subiecti in utraque praemissa.
Praeterea, secundo probo sic: omnis res exsistens in rerum natura est res particularis: nulla unitas communis extra animam pluribus suppositaliter distinctis est res particularis; ergo nulla talis unitas est in rerum natura. Maior est nota ex communi Peripateticorum sententia. Minor probatur sic: omnis res particularis est alicui uni supposito propria, aliter non esset particularis: nulla unitas communis pluribus suppositaliter distinctis est alicui uni supposito propria, hoc patet ex terminis; ergo nulla talis unitas est particularis.
Tertia propositio probatur sic: quotiescumque aliqua duo sunt convertibiliter idem realiter, multiplicato realiter uno, multiplicatur et reliquum; sed res una et unum sunt convertibiliter idem realiter; ergo multiplicata realiter re multiplicabitur realiter et eius unitas. Sed pluralitas numeralis est realis; ergo multiplicata re numeraliter plurificabitur et eius unitas. Unde in Sorte et Platone sicut sunt duae corporeitates, animalitates, et humanitates: ita sunt duae unitates formales sequentes corporeitates, et duae sequentes animalitates, et duae sequentes humanitates. Oportet enim secundum numerum praedicatorum essentialium esse numerum unitatum formalium in quolibet individuo. Sicut enim quodlibet praedicatum quidditativum dat aliquod esse: ita dare oportet aliquam unitatem; unum enim et ens idem sunt, ut dicitur IV Metaph. text. III.
Ex his patet tertium, quomodo scilicet unitates habeant esse extra animam: quia sunt non communes, sed particulatae et multiplicatae numeraliter iuxta numerum individuorum, quorum sunt.
Quoad quartum dico, quod natura absolute sumpta habet unitatem quamdam: ut efficaciter concludit ratio adducta, quae est S. Thomae in tractatu de natura generis, cap. VII.
Et quando quaeritur, aut illa unitas est numeralis aut specifica, dico quod est unitas formalis, quae alia est a numerali: sicut divisio formalis alia est a materiali. Nec illa unitas formalis est specifica aut generica formaliter: sed est fundamentum unitatis specificae et unitatis genericae. Hae enim unitates formaliter ab intellectu fiunt: illa vero omnem actum intellectus praevenit. Quod autem in littera dicitur, quod natura absolute sumpta nec est una nec est plures, intelligendum est de unitate et pluralitate numerali.
Ad id vero quod dubitationi additur, an ista unitas sit realis, aut non, dico quod secundum se est realis primo illorum modorum, quos supra posuimus, accipiendo ens reale sicut et natura ipsa absolute sumpta: et sicut natura secundum esse in singularibus est ens reale secundo modo, ita unitas illa, quae semper naturam comitatur in particularibus, posita est realis vere et proprie. Idem enim est iudicium de natura et eius unitate. Haec de quarto.
Quoad quintum duo dubia propria occurrunt. Primum est circa secundam propositionem, in qua dictum est quod nulla est unitas communis extra animam.
Secundum est circa id quod nunc dictum est, qua scilicet alietate sit alia unitas formalis a numerali in Sorte.
Contra primum enim instatur sic. Quaecumque suppositaliter distincta sunt unum formaliter extra animam, habent aliquam unitatem communem eis extra animam: Sortes et Plato sunt unum formaliter extra animam; ergo Sortes et Plato habent aliquam unitatem sibi communem extra animam. Maior ex eo videtur manifesta, quod si aliqua suppositaliter distincta, sunt unum, in eo quo sunt unum non distinguuntur: et sic illud unum est commune utrique extra animam, ex quo sic sunt unum.
Praeterea, humanitas quae est in Sorte, quantum est ex se, non est determinata ad Sortem vel Platonem: ergo unitas formalis humanitatis, quae est in Sorte, quantum est ex se, est communis negative Sorti et Platoni. Consequentia est nota, quia etiam unitas formalis non est determinata quantum est ex se ad Sortem et Platonem. Antecedens de se est manifestum: datur ergo extra animam aliqua unitas communis negative pluribus suppositaliter distinctis.
Circa secundum dubium videtur quod inter unitatem formalem et unitatem numeralem in Sorte exsistentem sit alietas realis: quia quarumcumque privationum habitus distinguuntur realiter, ipsae quoque distinguuntur realiter, sicut quia visus et auditus distinguuntur realiter, caecitas etiam et surditas realiter differunt: sed unitatis formalis et numeralis habitus distinguuntur realiter; ergo, etc. Patet ista: quia divisio formalis et divisio numeralis adeo distinguuntur, quod in rebus separatis a materia formalis sine numerali inveniatur, et in istis inferioribus individua eiusdem speciei numeralem divisionem absque formali habeant.
Ad opposita vero respicienti apparebit, quod sit alietas rationis tantum, quia sicut se habet natura formalis ad naturam individualem, ita unitas formalis ad unitatem numeralem: sed natura formaliter sumpta est eadem naturae numeraliter sumptae, et non nisi ratione ab ea distinguitur; ergo unitas formalis est eadem realiter unitati numerali, et non nisi ratione ab illa est alia.
Pro dissolutione primi dubii nota, quod aliqua duo suppositaliter distincta esse unum formaliter contingit dupliciter. Uno modo per hoc, quod illa duo adunentur in aliquo extra animam communi utrique, indiviso in utroque illorum. Alio modo per hoc, quod illa duo habent mutuam negationem inter se divisionis formalis. Exemplum primi non invenio in rerum natura, nisi (ut dictum est) secundum fidem christianam in Trinitate. Exemplum secundi invenitur in omnibus individuis eiusdem speciei. Sortes enim, nullo intellectu considerante, habet hanc negationem, scilicet quod non est divisus a Platone formaliter, et Plato similiter non est divisus a Sorte formaliter. Et quia ad eos esse unum formaliter, nihil aliud requiritur quam esse indistinctos formaliter, ideo simpliciter verum est Sortem et Platonem esse unum formaliter extra animam. Committitur ergo fallacia consequentis in argumento a superiori ad suum inferius affirmative; esse enim unum formaliter est superius ad habentia aliquod commune indivisum in eis extra animam, et ad habentia duas naturas cum mutua negatione divisionis formalis.
Non enim est imaginandum Sortem et Platonem esse unum formaliter, quia conveniunt in aliquo in quo non distinguuntur extra animam, sed ideo quia uterque negatione divisionis formalis ab altero gaudet. Unum enim formaliter nihil aliud est quam non divisum formaliter. Et quod dicimus de unitate formali simpliciter inter Sortem et Platonem, intellige de unitate formali secundum quid inter Sortem et hunc leonem, et hunc lapidem, et hanc intelligentiam, etc. Sicut enim quia Sortes et Plato habent duas naturas, inter quas non cadit divisio formalis, ideo sint indistincti formaliter simpliciter extra animam: ita quia inter Sortis et huius leonis naturas non cadit divisio formalis talis qualis nata est causari per sensibile et insensibile, ideo Sortes et hic leo sunt indistincti formaliter secundum quid. Ita etiam quia inter Sortem et hunc lapidem non est divisio formalis per corporeum et incorporeum, ideo Sortes et hic lapis sunt indistincti formaliter secundum quid; ita quoque quia inter Sortem et Gabrielem non est divisio formalis, qualis nata est causari per modos entis, scilicet per se et in alio, ideo Sortes et Gabriel sunt indistincti formaliter secundum quid, et consequenter sunt unum formaliter absque omni opere intellectus: iam enim pluries dictum est, unum idem sonare quod ens indivisum.
Ad secundum dico, quod aliud est dicere: natura humana exsistens extra animam secundum se est communis pluribus negative, seu indifferens negative; et aliud est dicere: natura humana exsistens extra animam est communis pluribus seu indifferens negative; prima enim est vera, secunda vero est falsa. Et veritas primae patet ex supradictis, ubi diximus quod natura quae est extra animam, puta natura Sortis, secundum se, idest solitarie sumpta, non est determinata neque appropriata alicui, et consequenter est indifferens seu communis negative. Falsitas autem secundae patet ex eo quod omnis propositio est simpliciter falsa, in qua praedicatum repugnet subiecto ratione conditionis explicite importatae in illo; sicut ista est simpliciter falsa: ignis non approximatus combustibili comburit, quia comburere repugnat igni non approximato passo. Sed illa propositio secunda, scilicet natura exsistens extra animam est communis pluribus negative, est huiusmodi: ergo ista est falsa.
Ad evidentiam minoris scito, quod cum dico, Natura secundum se, seu natura absolute, dico duo, scilicet naturam et solitudinem, ut eius conditionem. Similiter cum dico, Natura exsistens extra animam, dico duo, scilicet naturam et particularem exsistentiam sibi coniunctam, ut eius conditionem. Unde aliquid convenit sive repugnat naturae absolute ratione naturae, et aliquid ratione solitudinis. Similiter aliquid convenit sive repugnat naturae exsistenti extra ratione naturae, et aliquid ratione associationis eius ad particulare. Cum igitur communitas negative, quae est praedicatum in propositione nostra, non conveniat naturae absolute ratione sui, scilicet naturae, quia non est eius praedicatum quidditativum, sed conveniat ei ratione explicitae conditionis per ly secundum se, seu ly absolute, quae est solitudo; ex hoc enim natura est communis negative, quia solitarie accipitur absque determinatione ad hoc vel illud, oportet quod repugnet naturae sub opposita conditione sumptae ratione illius oppositae conditionis. Explicat autem conditionem oppositam solitudini natura exsistens extra: eo quod explicat coniunctionem eius ad particularem exsistentiam, quae solitudinem illius tollit. Et ideo communitas negative repugnat naturae exsistenti extra, non ratione naturae, sed ratione conditionis explicitae per ly exsistenti extra animam: et consequenter propositio illa, in qua subiectum erat natura exsistens, et praedicatum erat communitas negative, est simpliciter falsa. Statim enim ut natura perdit solitudinem, communitatem quoque perdit. Amittit autem solitudinem, quam primum in alio est.
Unde apparet responsio ad argumentum, quod licet tam natura, quam unitas formalis, quantum est ex se, idest solitarie, sit communis negative: ipsa tamen exsistens extra, non est communis; sicut ipsa, quantum est ex se, non est cum alio; ipsa tamen exsistens extra necessario est cum alio; et sic non licet inferre: ipsa quantum est ex se non est cum alio; ergo ipsa exsistens extra non est cum alio; ita non licet inferre: ipsa quantum est ex se, est communis negative, ergo ipsa exsistens extra est communis negative. Utrobique enim idem peccatum accidit, et est secundum fallaciam accidentis.
Et si hoc intuitus fueris, videbis in quo differt positio Scoti in II Sent. dist. III, quaest. I, a positione nostra, et unde in talem opinionem incidit. Dicit enim ipse naturam specificam, puta humanitatem, ratione sui sequi haec duo, scilicet unitatem formalem et communitatem negativam seu indifferentiam ad plura numero. Dicit namque in fine illius quaestionis, quod non oportet quaerere causam quare natura sit communis, quia natura ipsa est causa sufficiens suae communitatis; sed bene oportet quaerere causam quare sit singularis, quia non ex se est singularis: et ideo sicut extra animam invenitur natura una formaliter, ita invenitur natura communis pluribus.
Nos autem in primo non dissentimus, sed in secundo. Dicimus enim naturam ratione sui sequi unitatem formalem; sed communitatem negativam fatemur non sequi eam ratione sui, sed ratione solitudinis suae; sicut singularitatem sequi eam diximus ratione associationis eius ad exsistentiam. Et quia conditio solitudinis non convenit naturae ratione sui, nec ratione ipsius esse quod habet extra animam, sed ratione intellectus, qui natus est adunata dividere: ideo ante omnem actum intellectus nulla communitas in natura invenitur. Et sicut quaerenda est causa unde habeat natura esse solitarium et esse extra, quia de se neutrum habet, ita quaerenda est causa unde habeat natura communitatem et singularitatem: de se enim neutrum habet.
Causa autem unde falsitas in hac Scotica processit opinione, videtur duplex. Prima est aequivocatio illius termini, ex se, seu, de se. Potest enim utrumque eorum accipi dupliciter. Uno modo positive, et sic dicit aliquam habitudinem causae. Alio modo negative, et sic dicit solitudinem, idest non cum alio; et primo modo intellexit naturam esse communem ex se, ita quod ipsa est sibi sufficiens causa suae communitatis, ut ex verbis eius ibi patet: cum tamen debuisset intelligere secundo modo; natura enim ex se, idest non cum alio, est indifferens et communis; sicut quando dicitur, Natura ex se est sola, ly ex se non dicit aliquam causalitatem, sed tantum negationem coniunctionis cum alio.
Secunda causa est distantia inter propositionem negativam et affirmativam de praedicato infinito, reduplicatione addita. Licet enim ex affirmativa de praedicato infinito sequatur negativa, et e converso, ut dicitur in II Perihermenias, quando non sunt reduplicativae; cum reduplicatione tamen licet ex affirmativa de praedicato infinito sequatur negativa de praedicato finito, non tamen e contra. Hanc enim, Homo in eo quod homo non est albus, non sequitur ista, Homo in eo quod homo est non albus. Si enim homo in eo quod homo esset non albus, numquam homini coniungi posset albedo: quia quod convenit alicui, secundum quod ipsum, convenit ei semper necessario et per se. Apparet autem in hoc defecisse manifeste processum Scoticum: cum enim commune negative idem sonet quod non proprium, argumentatus est sic: natura, puta humanitas, inquantum talis, non est propria alicui; ergo humanitas, inquantum humanitas, est non propria. Ubi expresse patet defectus praedictus.
Et quod sic processerit, patet ex suo processu. Conclusio enim sua est affirmativa de praedicato infinito, cum concludat: ergo natura ex se est communis, id est non propria; Antecedens vero est negativum, scilicet natura non est de se hic, idest propria alicui. Similiter patet ex alio processu, quem ibi inducit, scilicet humanitati Sortis ratione sui non repugnat esse in alio; ergo humanitas Sortis ex se est communis. Ubi aperte patet praedictus defectus. Reduplicationem enim in primo processu sonat ly ex se, seu de se, in secundo ly ratione sui, etc. Et hoc est valde notandum in hac materia, et in materia de universalibus, eo quod hinc omnia pendent. Attentum ergo oportet esse, quod haec propositio, Natura ex se est communis, si debet esse vera, oportet quod tam ly ex se, quam ly communis, teneatur negative secundum viam nostram et veritatem: et tunc idem est ac si dicatur, Natura non cum alio sumpta est non propria alicui; quod patet esse verum. Secundum vero Scotum ly ex se tenetur positive, et male; et sensus est, Natura ratione sui sive inquantum talis, est non propria alicui: quod est manifeste falsum.
Attentior adhuc sis, quod aliud est dicere, Natura, puta humanitas, inquantum huiusmodi, non est propria alicui, et aliud est dicere, Humanitas, inquantum huiusmodi, est non propria, seu communis, quod idem sonat in proposito. Prima enim est vera, quia humanitati in eo quod humanitas non convenit quod sit appropriata alicui.
Secundum vero patet esse falsum ex eadem radice, quia humanitati in eo quod humanitas non convenit quod sit non appropriata alicui. Abstrahit enim ab utroque, scilicet ab esse proprio et ab esse non proprio. Si enim humanitas in eo quod humanitas esset non appropriata, numquam humanitas esset appropriata alicui: quia, ut dictum est ex I Posteriorum, quod convenit alicui secundum quod ipsum praesupponit de omni, necessarium et per se. Quod autem naturae ratione sui non conveniat illa communitas, licet supra indirecte probatum fuerit, ubi duabus rationibus deducta est falsitas istius propositionis: unitas exsistens extra animam est communis pluribus suppositaliter distinctis; ad falsitatem enim huius sequitur falsitas illius: quia quod non convenit rei extra animam, non convenit ei ratione sui.
Directe tamen nunc probo sic: omne quod sequitur aliquam naturam ratione sui, praedicatur simpliciter, idest sine aliqua additione, de supposito illius naturae: sed communitas sequitur naturam humanam per te ratione sui; ergo communitas praedicatur simpliciter, id est sine aliqua additione, de supposito naturae humanae. Processus bonus in tertio primae, conclusio autem est falsa; ergo altera praemissarum. Non maior, ut declarabitur; ergo minor quae est positio tua. Falsitas conclusionis patet, quia ista est simpliciter falsa, Sortes est communis pluribus: et si addatur ly ex se, adhuc est falsum dicere, Sortes ex se est communis pluribus. Veritas maioris declaratur sic: quod sequitur naturam ratione sui aut est passio, aut modus aut praedicabile per se, aut per accidens, aut separabile, aut inseparabile. Modo omnia ista, si comitantur naturam ratione sui, ita se habent quod sicut natura praedicatur essentialiter de individuo, puta homo de Sorte, ita ista praedicantur denominative in suo ordine de ipsomet individuo, ut patet discurrendo.
Et confirmatur hoc quia in proposito nostro naturam humanam sequuntur unitas formalis et communitas ratione sui secundum te. Unde neutrius est alia causa quaerenda nisi natura ipsa; ergo sicut unitas formalis praedicatur simpliciter de Sorte (ista enim est simpliciter vera, Sortes est unus formaliter), ita communitas praedicabitur de Sorte simpliciter dicendo. Sortes est communis. Hoc est falsum; ergo, etc. Quaenam est maior ratio de unitate quam de communitate, et quare eorum quae sequuntur naturam ratione sui, alia praedicentur de individuis, alia non? Non enim erit facile fingere rationes Scoti, quas ibi facit, quia non concludunt communitatem dari extra animam, sed unitatem: ideo superfluum iudicavi adducere. Si quae autem ex eis aut expositis ab eodem in VII Metaph. ad communitatem probandam adducerentur, non erit difficile sumere responsionem ex dictis ad duas illarum hic inductas.
Ad secundi dubii evidentiam sciendum, quod unum, cum dicat ens indivisum, importat aliquid positivum et aliquid privativum. Si loquamur de unitate formali et unitate numerali substantiali, quoad positivum quod important, sic sunt idem realiter, et distinguuntur sola ratione. Sic idem realiter sunt Sortes et homo, et ratione distinguuntur: eo quod eadem res est quae est una formaliter et numeraliter. Si autem loquamur de his unitatibus, quoad privationes divisionum importatas, sic dico quod distinguuntur realiter, dummodo non fiat vis in hoc quod distinctio realis sit passio entis realis; eo quod alia privatio est privatio divisionis formalis, et alia est privatio divisionis numeralis. Sicut alia est divisio formalis, et alia est divisio numeralis. Nec inconvenit in uno esse plures unitates substantiales realiter distinctas, quoad privationes importatas: esset autem impossibile in uno esse plures unitates substantiales realiter distinctas quoad res positivas, quas important. Unde utriusque rationis adductae conclusio concedenda est, diversimode loquendo, nec aliter respondere est opus.