In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Caput II
Commentarium
Quaestio III
Quaestio IV
Quaestio V
Caput III
Commentarium
Caput IV
Commentarium
Quaestio VI
Quaestio VII
Quaestio VIII
Caput V
Commentarium
Quaestio IX
Quaestio X
Quaestio XI
Quaestio XII
Caput VI
Commentarium
Quaestio XIII
Quaestio XIV
Quaestio XV
Caput VII
Commentarium
Declaratur quo pacto accidentia essentiam habeant; quomodo a substantia et inter se distinguantur, et quomodo se habeant ad intentiones logicas.
Nunc autem restat videre, qualiter essentia sit in accidentibus: quomodo autem sit in omnibus substantiis, dictum est. Et quia, ut dictum est, essentia per definitionem significatur, oportet quod eo modo habeant essentiam, quo habent definitionem. Definitionem autem habent incompletam, quia non possunt definiri, nisi ponatur subiectum in eorum definitione: et hoc ideo est, quia non habent in se esse absolutum per se a subiecto; sed sicut ex forma et materia relinquitur esse substantiale quando componitur, ita ex accidente et subiecto relinquitur esse accidentale, quando accidens subiecto advenit. Et ideo etiam nec forma substantialis completam essentiam habet, nec materia: quia in definitione formae substantialis oportet, quod ponatur illud, cuius est forma, et ita definitio eius est per additionem alicuius, quod extra eius genus est, sicut et definitio formae accidentalis; ut etiam in definitione animae ponitur corpus a Naturali, qui considerat animam solum, in quantum est forma physici corporis.
Sed tamen inter formas substantiales et accidentales tantum interest; quia sicut forma substantialis non habet per se esse absolutum sine eo, cui advenit, ita nec illud cui advenit, scilicet materia: et ideo ex ea coniunctione utriusque relinquitur illud esse, in quo res per se subsistit, et ex eis efficitur unum per se; propter quod ex coniunctione eorum relinquitur essentia quaedam. Unde forma, quamvis in se considerata non habeat rationem completam essentiae, tamen est pars essentiae completae. Sed illud cui advenit accidens, est ens in se completum consistens in suo esse; quod quidem esse naturaliter praecedit accidens, quod supervenit; et ideo accidens superveniens, ex coniunctione sui cum eo, cui supervenit, non causat illud esse, in quo res subsistit, per quod res est ens per se; sed causat quoddam esse secundum, sine quo res subsistens intelligi potest esse: sicut primum potest intelligi sine secundo vel praedicatum sine subiecto. Unde ex accidente et subiecto non fit unum per se, sed unum per accidens: et ideo ex eorum coniunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex coniunctione formae cum materia, propter quod accidens neque rationem completae essentiae habet, neque pars completae essentiae; sed sicut est ens secundum quid, ita et essentia secundum quid habet.
In hoc tractatu tertio, unico capitulo contento, determinatur de accidentibus, ut nihil sub latitudine entis intactum remaneat. Dividitur autem in tres partes, in quarum prima quid significet essentia in accidentibus declaratur; in secunda vero diversitas accidentium a substantia et inter se; in tertia autem, quomodo se habeant ad intentiones logicas. Declarat ergo primum tali conclusione. Accidentia habent essentiam incompletam. Probatur sic: Quaecumque habent definitionem incompletam, habent essentiam incompletam: accidentia habent definitionem incompletam; ergo habent essentiam incompletam. Maior patet ex eo, quod essentia est id quod per definitionem significatur, ut dictum fuit in principio libri.
Minoris probatio est: quia quaecumque definiuntur necessario per aliquod, quod est extra eorum essentiam, habent definitionem incompletam; definitio enim talium non completur per intrinseca, sed eget extrinseco additamento: sed accidentia definiuntur necessario per aliquod, quod est extra eorum essentiam; oportet siquidem in eorum definitione poni subiectum, ut dicitur VII Metaph. text. XV; ergo accidentia habent definitionem incompletam.
Ad evidenter manifestandam minorem S. Thomas in littera comparat accidentia formis substantialibus penes convenientiam et differentiam; inde enim clare patebit, quomodo accidentia habent essentiam incompletam.
Convenire ait accidentia cum formis substantialibus in tribus. Primo in hoc, quod neutrum eorum habet esse absolutum a subiecto independens a receptivo; sed sicut ex forma substantiali coniuncta materiae fluit esse commune utrique; ita ex coniunctione accidentis cum subiecto relinquitur esse commune utrique: ex coniunctione enim albedinis cum nive fit esse, quo et albedo est, et nix est alba.
Secundo conveniunt in hoc, quod neutrum eorum habet essentiam completam, quia essentia utriusque essentialiter ad aliud refertur, ut receptivum; forma siquidem substantialis essentialiter est entitas perfectiva materiae, et accidens essentialiter est entitas subiecti qualificativa.
Tertium autem, in quo conveniunt est, quod neutrum eorum habet definitionem completam propriis terminis, sed per additamentum; sicut enim in definitione accidentis oportet ponere suum subiectum, quod est extra eius genus; ita in definitione formae substantialis oportet ponere receptivum, materiam scilicet, quae est extra eius genus proprium; nam genus formae est actus (ut patet II de Anima); materiam autem, cum ens dividatur in actum et potentiam, sub potentia contineri clarum est; et consequenter esse extra actum, quod est genus formae; huius signum est, quod fecit Aristoteles definiendo animam, dum posuit in eius definitione, corpus physicum organicum, quod propria materia est animae in eo quod est corporis physici perfectio. Addidit autem hoc, ne mireris, quare in definitione animae non ponitur materia, cum sit forma substantialis, sed corpus physicum; hoc enim ideo est, quia physicus non considerat animam ut formam substantialem, sed ut animam, quae ut sic, corpus physicum praeexigit tamquam propriam materiam. Hinc habes, quod considerare animam intellectivam ut sic, secundum suam completam quidditatem, non est opus physici; ut etiam tradit Aristoteles in lib. I de partibus Animalium, c. I.
Differunt autem in quinque. Primo, quia receptivum formae substantialis non habet esse per se sine esse formae; est enim in hoc conforme suae formae: Sicut enim forma substantialis non habet esse praeter suum receptivum: ita nec suum receptivum habet esse praeter suam formam; receptivum vero accidentis habet esse per se praeter esse sui accidentis. Huius differentiae ratio est, quia receptivum formae substantialis est ens in pura potentia, receptivum vero formae accidentalis habet esse in actu.
Secundo vero differunt, quia ex coniunctione formae substantialis ad suum receptivum emanat esse illud, quo res ipsa subsistit, seu simpliciter est. Ex coniunctione vero formae accidentalis ad subiectum fluit esse, quo res secundum quid est. Et haec differentia oritur ex prima: ex quo enim receptivum formae substantialis caret esse per se, illo esse, quod ex forma fluit, primo est: et per oppositum, ex quo subiectum accidentis proprio esse gaudet, per adeptionem accidentis tale esse acquirit, et non esse simpliciter, hoc enim praehabet: et sic secundum hoc primum esse potest intelligi esse sine secundo; potest enim substantia ab accidente separari, ut dicitur VII Metaph. text. IV.
Tertio differunt, quia ex compositione formae substantialis cum suo subiecto fit unum per se. Ex compositione autem accidentis cum subiecto non fit unum nisi per accidens. Oritur autem haec differentia ex secunda: ex quo enim ex forma substantiali esse simpliciter fit quo res per se est, oportet quod unum simpliciter fiat, quo res sit per se una; ens enim sequitur unum. Ex eo vero, quod subiectum et accidens duo esse habent, unum per se facere non possunt eadem ratione: quia, scilicet unum sequitur ens: non enim potest esse quod unum per se sequatur ens per accidens.
Quarto differunt: quia ex coniunctione formae substantialis cum materia resultat essentia quaedam tertia, scilicet entitas. Ex coniunctione vero accidentis cum subiecto non fit aliqua essentia tertia. Oritur autem haec differentia ex tertia: cum enim essentia sit id quod per definitionem significatur, ut res definita: definitum autem oportet esse unum per se secundum Aristotelem VII Metaph. text. XVI, ex eo quod ex accidente et subiecto non fit unum per se, habetur quod nec essentia aliqua resultat; et per oppositum, ex eo quod ex forma substantiali et materia unum per se fit, essentia tertia resultat.
Quinto differunt: quia forma substantialis etsi non sit essentia completa: est tamen pars completae essentiae. Accidens vero non est essentia completa, nec pars essentiae completae. Sequitur autem haec differentia quinta ex quarta; si enim ex forma et materia fit essentia quaedam tertia, forma substantialis illius pars erit. Si autem ex accidente et subiecto essentia nulla resultat, accidens nullius completae essentiae pars poni potest: et sic accidens incompletum et secundum quid est ens, ac consequenter incompletam essentiam et definitionem habet. Nec te moveat, quod formam substantialem non absolutam a receptivo, et esse non habere sine materia modo dicatur, et superius dictum sit animam intellectivam independentem a materia et separatam ab illa secundum rem remanere: hoc enim est simpliciter verum: ad verificationem autem eius quod modo diximus, sufficit animam intellectivam esse essentialiter materiae informativam: et tali modo ab illa insolubilem secundum esse quidditativum, ut eius definitio ostendit, et quod forma substantialis ut sic, non habeat unde secundum esse actualis exsistentiae a materia absolvatur et independens sit: licet aliunde alicui formae substantiali hoc insit, puta ex hoc quod est intellectiva; loquimur enim de forma partis substantiali ut sic.
Circa haec supradicta, multa sunt dubia. Circa secundam enim convenientiam dubitatur, an sit verum quod ibi dicitur, scilicet quod essentiae accidentales essentialiter non sunt absolutae a receptivo. Et hanc dubitationem comitatur alia, circa tertiam convenientiam, an scilicet accidentia necessario per subiectum definiantur.
Occurrunt quoque quaestiones circa differentias assignatas; et prima quidem habet dubitationem de utroque membro cum sua radice, an scilicet forma substantialis purae potentiae tantum actus sit.
Et, an forma accidentalis in ente in actu tantum recipiatur.
Circa secundam differentiam est dubium, an accidentia habeant propriam exsistentiam distinctam realiter ab exsistentia substantiali.
Et iterum est ibi dubium: an substantia subiecta accidenti possit intelligi esse absque omni accidente.
Istas sex dubitationes si diffuse tractare vellemus, propositi limites exiremus, alterius enim negotii est: sed ne omnino ieiuni transeamus, de pluribus earum dicetur ordine supradicto, fundamenta et nostra et adversariorum adducendo.
Quaestio XVI
Num inhaerentia aptitudinalis sit de essentia accidentis.
Circa primum dubium declarato titulo primo adducetur opinio Scoti: secundo S. Thomae: tertio respondebitur argumentis in oppositum. Est igitur sensus primi dubii, an de essentia accidentis sit dependentia ad subiectum: quod sub specialibus vocabulis dubitatur ab aliis, cum quaeritur, an inhaerentia aptitudinalis sit de essentia accidentis. Scotus in IV Sent. dist. XII, quaest. I, decidit hanc quaestionem, quoad accidentia absoluta, scilicet quantitatem et qualitatem: aitque tales qui hoc vertunt in dubium, quid nominis ipsius inhaerentiae ignorare, contentusque est unica ratione ad probandum, quod impossibile sit inhaerentiam quamcumque esse de essentia accidentis absoluti, sic. Nulla relatio est de conceptu formali rei absolutae: omnis inhaerentia est relatio; ergo nulla inhaerentia est de conceptu formali rei absolutae.
Aliter haec ratio formatur ab eodem, sic: Id quod est essentialiter ad se, non includit in se essentialiter respectum, secundum Augustinum, VII de Trinitate, capitulo II: sed accidens absolutum est ad se: ergo accidens absolutum non includit essentialiter respectum, inhaerentia autem respectus est: ergo.
Ab aliis autem confirmatur eadem ratio sic: Omne quod relative dicitur, est aliquid praeter relationem; fundamentum enim relationis est aliud formaliter a relatione: sed accidens absolutum, puta qualitas relative dicitur inhaerens: ergo est aliquid absolutum praeter inhaerentiam. Praeterea. Inhaerentia aptitudinalis est de essentia accidentis; ergo quantitas et qualitas non sunt genera generalissima. Tenet consequentia ex eo, quod tunc a quantitate et qualitate et caeteris accidentibus posset abstrahi conceptus communis quidditativus eiusdem rationis in omnibus illis, inferior conceptu entis, et superior illis novem generibus, scilicet esse in: et sic cum omnis talis conceptus sit genus, novem genera accidentium generalissima non erunt; haberent enim superveniens genus.
Thomistarum autem sententia est, inhaerentiam aptitudinalem esse de essentia accidentis, et eam non esse relationem.
Sciendum est enim aliquid esse absolutum vel respectivum dupliciter, scilicet a subiecto et a termino. Absolutum enim a subiecto ens, est id quod non est natum recipi in alio, ut substantia. Respectivum ad aliud ut subiectum est id, quod essentialiter natum est recipi in alio, ut omne accidens. Absolutum a termino est id, quod formaliter non respicit aliud praecise ut terminum ad quem, ut substantia, quantitas et qualitas. Respectivum ad aliud ut terminum est id, quod formaliter respicit aliud praecise ut terminum ad quem, sicut praedicamentum relationis. In hoc enim differt relatio pertinens ad praedicamentum relationis ab aliis respectibus caeterorum generum, qui a quibusdam transcendentes vocantur, quod respectus pertinens ad genus ad aliquid, essentialiter est ad aliud, non ut receptivum vel causam efficientem aut finalem aut formalem, sed praecise est ad aliud tamquam terminum; unum enim relativorum nec est forma nec finis nec efficiens alterius, sed terminus. Propter quod dicit Albertus Magnus, quod unum relativorum non est definiendum per reliquum: eo quod ly per, denotat causalitatem.
Respectus autem aliorum generum, qui propter vocabulorum penuriam respectus dicitur, respicit essentialiter aliud; sed ut subiectum vel materiam vel formam et huiusmodi; sic enim materia essentialiter respicit formam, et e contra: ut de commensuratione animae intellectivae supra dictum est. Cum ergo inhaerentia aptitudinalis importet respectum ad aliud ut receptivum, ipsam non de genere relationis, sed identificatam cuilibet generi, modo absolutum ens modo relativum significare dicimus. Unde non prohibetur inhaerentia aptitudinalis esse de essentia absoluti accidentis ex eo quod est respectus: immo ex hoc quod accidens absolutum non a subiecto est, licet a termino, sequitur quod de essentia eius sit essentialis dependentia ad subiectum, quam inhaerentia aptitudinalis explicat.
Consona autem nostra positio rationi ostenditur, ex eo quod sicut esse ad constituit accidens relationem: ita esse in constituit accidens universale. Contrahitur enim ens per esse in ad novem genera accidentium, et ideo sicut ad est de essentia relationis; ita in est de essentia accidentis. Unde Simplicius in commento praedicamentorum dicit esse in, nullum constituit genus, sed omne accidens circuit.
Et confirmatur ex eo quod nisi aptitudinalis inhaerentia esset de essentia accidentis, posset completa definitione ipsum accidens concipi absque aptitudinali inhaerentia in eius definitione posita; quod est impossibile: oportet enim ipsum in sua definitione habere essentialem dependentiam ad subiectum, quam inhaerentia aptitudinalis explicat: aliter subiecto non esset opus ad definiendum. Propterea in pluribus locis ait S. Thomas quod definitio accidentis est hoc seu aliud huiusmodi: Res cui debetur esse in alio. Haec de secundo.
Ad primum autem in oppositum dicitur quod minor primi est falsa, et deceptus videtur Scotus, quia non vidit differentiam inter respectum In et Ad. Respectus enim In non est relatio, nam licet talis respectus terminetur ad subiectum, et consequenter subiectum sit terminus: tamen non terminat ut terminus, sed ut receptivum illius, et hoc oportet hic valde attendere; aliud est enim dicere A est terminus talis respectus; et A terminat talem respectum ut terminus: ut ex dictis patet.
Et per hoc patet responsio tam ad secundam quam ad tertiam formam eiusdem rationis; semper enim supponit aptitudinalem inhaerentiam esse relationem.
Ad ultimum negatur consequentia: dicitur namque quod esse in est diversarum rationum in praedicamentis, sicut et ens: est siquidem in analogum ad novem genera accidentium, sicut et ens ad omnia genera.
Ex his patet solutio secundi dubii, in quo Scotus nobiscum concordat in IV, dist. XII, ita quod unanimiter fatemur accidens non posse complete definiri absque additione subiecti, ut nunc nunc est probatum: quod plenius inferius patebit, cum declaratum fuerit, unde sumantur genus et differentia in eis. Testatur et hoc Aristoteles in VII Metaph. text. XV et XVII.
Tertia dubitatio, quoniam nimis est ampla, alibi discutienda relinquatur, oportet siquidem ad plenam illius resolutionem multos quinternos implere.
Quaestio XVII
Num dimensiones interminatae praecedant formam substantialem in materia. Opinio Averrois de Substantia orbis, c. I, col. 2, I Phys. c. LXIII, et IV Phys. c. XXV.
Quartam vero, quia de accidentis natura est, cuius tractatum agimus non omnino praetermittendam duco. In qua tria agenda sunt: primo recitabitur opinio Averrois: secundo ponetur opinio S. Thomae: tertio respondebitur argumentis in oppositum.
Sciendum est quoad primum, Averroem in libro de Substantia orbis fundasse opinionem nobis contrariam, ponendo in materia prima, quae est pura potentia, accipi dimensiones interminatas. Ex hoc enim sequitur non omne accidens esse subiective in ente in actu.
Movetur autem ad hoc opinandum rationibus plerisque ducentibus ad impossibile. Prima est: Dimensio interminata non est in materia coaeterna sibi: ergo corpus fit ex non corpore et dimensio ex non dimensione, et tunc ultimo sequitur; ergo formae corporales, idest dimensiones sunt sibi invicem contrariae, et succedentes sibi invicem in subiecto, sicut sibi invicem succedunt formae substantiales in eadem materia; consequens est impossibile; ergo a destructione consequentis, etc. Impossibilitas consequentis patet ex eo, quod neque motus neque mutatio aliqua est ad quantitatem interminatam. Augumentatio enim est ad quantitatem terminatam. Patet quoque ex eo quod quantitati nihil est contrarium, ut dicitur in praedicamentis. Consequentia autem probatur ex eo quod omne quod fit, ex suo contrario seu privativo fit, ut dicitur I Physicorum, text. LXIV, et V eiusdem, text. VII.
Secunda ratio est ista: Quantitas interminata non est in materia; ergo materia non potest simul formas distinctas specie aut numero recipere: consequens est falsum ad sensum; ergo. Consequentia probatur ex eo, quod diversae formae non possunt simul recipi nisi in diversis partibus materiae; materia vero diversis partibus caret ante quantitatis receptionem. Substantia siquidem exclusa quantitate indivisibilis est, ut dicitur I Phys. text. XV.
Tertia ratio est ista: Quantitas non est in materia subiective; ergo forma non dividitur per divisionem materiae. Tenet consequentia, quia forma recipitur in materia indivisibili, cum quantitate ponatur carere. Tunc ultra; ergo forma recepta in materia nullam divisionem habet. Tenet consequentia, quia omnis divisio formae materialis praeexigit diversitatem partium materiae. Tunc ultra; ergo forma recepta in materia est aeterna et carens contrario: Tenet consequentia, quia temporalitas formae corruptibilitatem eius sequitur: corruptibilis autem non est forma aliqua, nisi receptivum eius habeat diversas partes, quarum alteram ipsa, alteram forma alia informet; cum oportet communicari in materia, ea quae invicem corrumpuntur, ut I de Generatione, text. LIII dicitur, et tunc ultimo sequitur quod nullam nisi primam formam materia recipiat; oportet enim corruptionem unius esse generationem alterius, ut dicitur in I de Generatione, text. XVII, et consequenter caret contrario. Haec de primo.
Hanc opinionem, etsi in quibusdam suis libris sequatur S. Thomas, propria tamen sententia oppositum ultimo determinavit in I Parte, quaest. LXXVI, art. 6, ubi tali ratione utitur contra Averrois positionem: Quandocumque aliquid est in potentia ad actum omnem, ordine quodam prius recipit actum primum simpliciter et demum sequentes; sed materia prima secundum se est in potentia ad omnes actus substantiales et accidentales ordine quodam; ergo prius recipit actum priorem simpliciter, deinde posteriorem. Sed primus actus simpliciter etiam ordine generationis est esse: ergo primum, quod intelligitur recipi in materia est esse substantiale, et non nisi a forma substantiali; ergo prius recipitur in materia forma substantialis, quam quodcumque accidens, et sic omne accidens sequens adveniet enti in actu.
Quod primus actus simpliciter sit esse, patet tum auctoritate libri de causis in principio, tum quia esse quantum praesupponit esse, et similiter esse quale praesupponit esse; et sic de aliis. Sequuntur praeterea ad hanc positionem multa inconvenientia; quod scilicet ens secundum quid praecedat esse simpliciter: et quod ens per accidens sit prius ente per se: et quod materia maiorem connexionem habeat cum forma alterius generis, quam cum forma proprii generis, ex quo a qualibet forma substantiali est denudabilis, et non a qualibet forma accidentali: et quod substantiae generabilis sint non solum tria, sed quatuor principia; scilicet materia, forma, privatio et quantitas interminata; non enim potest fingi quin sit principium saltem per accidens, cum sit coniuncta principio per se, sicut de privatione dicitur, et sic debuit connumerari ab Aristotele. Tenenda est igitur opinio S. Thomae, quod omne accidens est subiective in ente in actu, et per hoc differt a forma substantiali, quae est subiective in ente in pura potentia. Et haec de secundo.
Ad primam rationem Averrois dicitur, quod consequens primum illarum habet multiplicem sensum et quandoque verum, quandoque falsum: et ideo distinguendum est; si namque ly ex dicat habitudinem causae materialis, verum est; corpus enim fit ex materia quae non est corpus et est indivisibilis in actu, licet sit corpus et divisibilis in potentia; si autem ly ex dicat habitudinem termini a quo, falsum est: necesse est enim materiam ex qua fit corpus immediate ante illud instans habuisse corporeitatem: et universaliter in omni instanti temporis necesse est ipsam esse sub dimensionibus, et hoc modo intelligendum est quod Aristoteles III Coeli, text. XXIX et LXIV, dicit, quod impossibile est corpus fieri ex non corpore, idest post non corpus. Amplius est distinguendum ly fit: corpus enim seu dimensionem fieri intelligi potest dupliciter. Uno modo terminative, idest, ut fiat tamquam terminus alicuius motus vel mutationis, et hoc modo est impossibile fieri dimensionem. Alio modo concomitative, idest ut sit tamquam aliquod consequens ipsum terminum motus seu mutationis, et hoc modo verum est, corpus fieri: neque enim generatio, neque alteratio, neque motus localis ad quantitatem terminatur, ut quantitas est; licet augmentatio terminetur ad quantitatem perfectam. Sed quando generatio terminatur per se primo ad compositum substantiale, generantur consecutive eius accidentia inseparabilia, de quorum numero est quantitas, quae substantialem corporeitatem sequitur.
Peccatum ergo accidit in prima ratione Averrois: quia concessa prima consequentia, pro quanto infert consequens in sensu uno, non tenet secunda consequentia, quae supponit dimensiones fieri non concomitative et per accidens, sed terminative; de illis enim, quae fiunt ut termini mutationum, verificatur, quod corrumpuntur a contrario, et quod succedunt sibi invicem se mutuo expellentia, et non de illis quae fiunt consecutive, de quorum numero est quantitas interminata.
Ad secundam rationem negatur consequentia. Et ad probationem dicitur, quod diversas formas praeexigere diversas partes in materia, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut ly prae, dicat ordinem temporis: et sic verum est, quascumque duas formas simul recipiendas in materia praeexigere eam esse distinctam in plures partes immediate ante illud instans, in quo illae formae inducuntur; eadem enim pars materiae non potest simul ad duas formas alteratione sufficienti disponi; sed talis distinctio partium materiae praeexacta non oportet quod fiat per interminatas dimensiones ipsi materiae inhaerentes, sed fit per dimensiones praecedentium compositorum. Alio modo potest intelligi ut ly prae, dicat ordinem necessarium: ita quod in instanti introductionis formarum necesse sit materiam habere prius natura diversitatem partium, et post formas distinctas: et hoc est falsum: oportet enim prius natura materiam esse, quam distinctam esse; in illo ergo et pro illo instanti exigunt duae formae distinctas partes materiae sed non praeexigunt.
Ad tertium dicitur quod formam dividi per divisionem subiecti potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut ideo forma divisionem habeat ex subiecto, quia in materia praedivisa recipitur, et hoc modo quomodo sit verum et quomodo sit falsum, nunc nunc declaratum est. Alio modo, ut ideo forma dividatur ad divisionem subiecti, quia forma habet talem divisionem ratione sui subiecti, et hoc modo verum est, eo quod divisio quantitativa convenit formae substantiali ex hoc quod est in materia, ratione cuius compositum est quantum.
Sicut enim qualitas sequitur compositum ratione formae, non ita tamen quod ipsa qualitas praesit in ipsa forma subiective: ita quantitas inest composito ratione materiae, non ita quod praesit in materia: quia ergo divisio quantitativa formae non convenit nisi ratione materiae, in qua recipitur, ut formae a materia separatae ostendunt: ideo formas dividi ad divisionem subiecti concedimus, non tamen divisionem istam praecedere formam sed comitari. Unde patet responsio ad totum processum rationis; quoniam ruit fundamento falso innitens; fundatur enim super hoc quod in expositione nostra sequitur, formas non dividi ad divisionem subiecti: quod patet non sequi.
Quinta dubitatio, praetermissis argumentis, secundum S. Thomae doctrinam habet partem affirmativam veram. Cum enim ab omni forma fluat aliquod esse, quia forma est quae dat esse rei, necesse est, a forma accidentali fluere accidentale esse: sicut ab albedine esse album, et a dulcedine esse dulce.
Quod autem esse quod fluit a forma accidentali non est idem quod esse substantiale, ex propriis rationibus substantiae et accidentis notissimum est: esse namque substantiale est esse simpliciter, secundum se, independens et primum: esse autem accidentale est esse secundum quid, in alio dependens a subiecto, et posterius. Nec esse solum actualis exsistentiae accidentis distinguitur realiter ab esse subiecti actualis, sed etiam ab ipsa essentia formae accidentalis a qua est. Iam enim supra probatum est, quod nulla quidditas creata est suum esse exsistentiae. Unde exsistentia albedinis nec est ipsa albedo nec exsistentia subiecti nec receptio albedinis in subiecto: sicut nec exsistentia formae substantialis est ipsa forma aut materia aut receptio formae in materia, sed quemadmodum forma substantialis recepta in materia perficit ipsam ut utraque exsistentiam recipiat: ita albedo recepta in subiecto perficit ipsum ut esse album recipiat, ita quod sicut forma est ratio materiae et composito substantiali, quod esse habeat: ita albedo est ratio subiecto composito ex albedine et subiecto quod habeat tale esse, album scilicet, et sicut tot esse substantialia in aliquo oportet esse quot sunt formae substantiales: ita secundum numerum formarum accidentalium multiplicatur esse accidentale. Aliud est siquidem esse album et aliud est esse dulce. Errant propterea qui Sancto Thomae imposuerunt opinionem recitatam a Scoto in IV Sent. dist. XXII.
Circa sextam dubitationem, an scilicet substantia accidenti subiecta possit intelligi esse sine omni accidente, declaranda est primo sententia Sancti Doctoris. Error deinde quidam elidendus.
Ad percipiendum primum, distinguendum est quod de substantia et accidente dupliciter loqui possumus. Primo modo ut sic, idest de substantia sub ratione substantiae et de accidente in eo quod accidens. Alio modo contingit loqui de substantia et accidente sub ratione talis substantiae et talis accidentis: primo modo substantia est separabilis ab omni accidente, eo quod esse substantiale, ut sic, nullam connexionem necessariam habet cum esse accidentali; alioquin omnis substantia esset accidenti subiecta. Secundo modo substantia non potest separari ab omni accidente: quia non a propria passione propter connexionem necessariam, quae est inter subiectum et propriam passionem, non propter hanc quod subiectum dependet a passione. Propterea S. Thomas in qq. dd. de spirit. creaturis a. ultimo ad 7, et in qq. de anima, a. 12 ad 7 ait quod subiectum esse sine propria passione non est possibile nec intelligibile. In littera autem loquens de esse substantiali et accidentali ut sic, ait subiectum posse esse sine accidentali forma sibi adveniente. Ostendit autem natura demonstrationis subiectum esse non posse sine passione; oportet namque conclusionem, quae inhaerentiam passionis in subiecto concludit necessariam esse, et impossibile aliter se habere.
Error autem intolerabilis hic cavendus est, positus ab Antonio Trombeta in quolibeto suo dicente, quod secundum S. Thomam et eius sequaces subiectum non est nisi causa materialis respectu passionis, et passio est accidens, ex quo necessario sequitur, subiectum posse esse sine propria passione. Fundamentum autem huius consequentiae est quia omnis potentia passiva, est potentia contradictionis: sed subiectum est solum in passiva potentia respectu passionis: ergo est in potentia contradictionis, ergo potest habere ipsam et non ipsam. Maior habetur ex IX Metaph. text. XVII, et probatur etiam ratione sic: Passiones entis distinctae sunt tales, quod una includit negationem alterius; ergo potentia includit negationem actus: et per consequens potentiae ut potentia est non repugnat esse sine actu; ergo omnis potentia est potentia contradictionis.
Praeterea ad idem, Possibile est medium inter necessarium et impossibile: ergo cum necessarium respiciat esse solum, et impossibile non esse solum, possibile respicit esse et non esse: et sic omnis potentia cum ab ea dicatur possibile, est potentia contradictionis.
Praeterea ad idem, Ideo potentia passiva est ad esse, quia potest ab alio recipere esse, scilicet ab agente; si autem ab alio recipit esse, illo circumscripto, quantum est in se est sub non esse. Si ergo potentia passiva ex se est sub non esse, et ab agente potest habere esse, necessario sequitur quod est potentia contradictionis, scilicet potentia ad esse et non esse.
Accidit autem error hic et in principiis et in conclusione. In principiis; quia S. Thomas in I Parte, quaest. LXXVII, art. 7 tenet ex intentione et probat subiectum esse causam suae propriae passionis in triplici genere causae, scilicet materialis, effectivae et finalis: unde patet error minoris. Maior autem licet sit Aristotelis, est tamen male intellecta et probata; potentia enim materialis est duplex; quaedam est receptiva tantum, quaedam vero non solum receptiva, sed etiam passiva extenso nomine passionis ad omne genus transmutationis. Potentia receptiva tantum est necessario coaeva suo actui, eo quod si esset ante suum actum, oporteret quod per aliquam transmutationem illum reciperet: et sic non esset receptiva tantum respectu illius. Potentia autem passiva necessario nulli actui coaeva est, respectu cuius est passiva: eo quod omnem actum per transmutationem acquirit, et consequenter per transmutationem perdit; omne enim generabile est corruptibile, ut dicitur I Coeli. Propositio ergo illa: Omnis potentia est potentia contradictionis, est intelligenda de potentia passiva, et non de receptiva tantum. Hanc glossam et sensus ipse et textus Aristotelis convincunt. Ad sensum enim patet, in coelo esse potentiam receptivam suae figurae; et tamen in eo talis potentia non est potentia contradictionis: coelum enim non est in potentia ad aliam figuram. Aristoteles vero textu allegato IX Metaph. ait coelum non esse in potentia ad motum, sed ad terminos eius tantum: et tamen constat coelum habere potentiam receptivam sui motus, unde ex hoc insinuavit, quod de potentia passiva loquebatur: ea enim coelum est in potentia ad terminos motus. Unde cum subiectum non habeat potentiam passivam, sed receptivam tantum respectu propriae passionis, nulla enim mutatio mediat inter subiectum et passionem, oportet subiectum non esse in potentia contradictionis respectu passionis; et sic conclusio deducta fuit falsa.
Ad rationes autem, quibus arguens nititur illam propositionem de omni potentia receptiva probare, respondetur. Et ad primam dicitur, quod passiones entis distinctas esse tales, quod una includit negationem alterius, verum est; quia una non est alia formaliter, potentia enim non est actus formaliter. Sed ex hoc non sequitur: ergo quaelibet potest esse sine alia. Nam non valet, hoc non est illud, ergo hoc potest esse sine illo.
Ad secundam dicitur, quod possibile ut distinguitur contra necessarium et impossibile, sumitur a potentia passiva, et non a potentia receptiva tantum: et ideo ex hoc non sequitur, nisi potentiam passivam esse potentiam contradictionis: cum tamen arguens debeat probare, quod omnis potentia receptiva sit potentia contradictionis.
Ad tertiam dicitur, quod propositio prima ibi adducta, scilicet quod ideo potentia est ad esse, quia potest recipere esse ab alio, scilicet ab agente, in uno sensu est vera, et in altero falsa. Si enim ly potest, dicat posse distinctum contra impossibile, Aristoteles dicit eam esse falsam, est enim sensus quod ideo potentia est ad esse, quia non est impossibile ipsam recipere esse ab agente, et sic coelum esset in potentia ad motum, cum recipiat ipsum ab alio. Si autem ly potest, dicat potentiam, ut distinguitur contra esse in actu, tunc propositio est vera; ideo enim aliquid est in potentia ad esse, quia potest recipere esse quod adhuc non habet, sicut ideo aliquid est in potentia ad non esse, quia potest habere non esse quo caret; sed cum omnis actus possibilis haberi, ab aliqua potentia non nisi per transmutationem acquiratur, ad nostram positionem reditur, quod scilicet potentia passiva sola sit ad esse.
Alias rationes, quibus separabilitas substantiae ab omni accidente a Scotistis probatur, ex supradictis facile est solvere. Assumunt siquidem propositiones, quarum falsitas est superius declarata.
Sed quia illud, quod dicitur maxime et verissime in quolibet genere, est causa eorum, quae sunt post in illo genere, sicut ignis, qui in fine caliditatis est causa caloris in rebus calidis, ut in II Met. dicitur: ideo substantia, quae est principium in genere entis, maxime et verissime essentiam habens, oportet quod sit causa accidentium, quae secundario et quasi secundum quid rationem entis participant.
In hac secunda parte capituli diversitatem accidentium inter se declaraturus praemittit causam accidentium, quae sit ut causas diversitatis eorum insinuet tali conclusione: Substantia est causa accidentium; quam probat sic: Maxime et verissime ens est causa reliquorum entium: substantia est maxime et verissime ens: ergo substantia est causa aliorum entium: sed talia sunt accidentia. Minor vero ex VII Met. in principio patet. Maior vero ex II Metaph. text. IV habetur, ubi dicitur, quod universaliter id quod est maxime tale in aliquo ordine, est causa omnium aliorum in illo ordine, ut sint: sicut ignis qui in ordine calidorum est maxime calidus, omnium calidorum est causa ut sint calida. Utitur autem nomine generis in littera, sicut Aristoteles utitur ibi univocatione: eo quod ad veritatem huius propositionis exigitur, quod causa communicet cum effectu in nomine et ratione, licet analogice eadem. Non enim sequitur: coelum est causa omnium calidorum; ergo coelum est maxime calidum, quod tamen sequeretur, si coelo calidi nomen non aequivoce conveniret. Quia igitur substantia et accidens in nomine et ratione entis analoga tamen conveniunt, et substantia maxime est ens, ideo causa est omnium aliorum ut entia sint.
Quod tamen diversimode contingit: quia enim partes substantiae sunt materia et forma, ideo quaedam accidentia principaliter consequuntur formam, et quaedam materiam. Quia accidentia causantur a substantia in qua sunt, et effectuum diversitas ex causis provenit, assignat diversitatem inter accidentia a priori ex diversitate partium substantiae a quibus fluunt accidentia: et ponit tres distinctiones.
Quarum prima cum suis divisionibus talis est. Accidentium alia sequuntur principaliter formam, alia sequuntur principaliter materiam. Accidentium sequentium formam quaedam communicant materiae, quaedam vero sunt separata a materia. Accidentium autem sequentium materiam, quaedam sequuntur eam in ordine ad formam generalem, et quaedam in ordine ad formam specialem.
Est autem ratio primae divisionis, quia cum unumquodque operetur per quod est actu et semper species aliqua movere et agere existimetur, ut dicitur III Phys. text. XVII, oportet formam sequi operationes et operativas virtutes. Similiter cum patiatur et transmutetur unumquodque ratione materiae, oportet plura accidentia eam sequi ut ea quae propter materiae diversam complexionem insunt, et ipsam motui subiiciunt, etc. Apposuit autem in prima divisione ly principaliter, ut distinguatur contra totaliter; nullum enim accidens est solius formae aut solius materiae, sed omnia sunt compositi (etenim ad ipsam quoque intellectionem non solum anima concurrit sed totum compositum ex materia et forma: Sortes enim est, qui primo intelligit). Est ergo sensus divisionis quod accidentium quaedam sequuntur formam non ut causam totalem sed principalem: quaedam similiter sequuntur materiam ut causam principalem non totalem. Cum enim omnium accidentium causa sit id quod vere est, idest substantia completa, omnium causa est compositum ex materia et forma; sed aliquorum principalis radix est forma, aliquorum vero principalis radix est materia. Sicut enim in artificialibus aliquid convenit composito ratione formae et aliquid ratione materiae, quemadmodum scindere convenit serrae ratione formae, durities autem ratione materiae: ita et in naturalibus aliquid oritur in composito ratione formae, et aliquid ratione materiae, quemadmodum in Sorte sentire et intelligere est ratione formae: masculinum vero ratione materiae. Quae autem sit regula ad discernendum accidentia sequentia formam ab accidentibus sequentibus materiam, infra assignabitur.
Forma autem invenitur aliqua, cuius esse non dependet a materia, ut anima intellectualis. Materia vero non habet esse nisi per formam, unde in accidentibus, quae sequuntur formam, est aliquid, quod non habet communicationem cum materia, ut intelligere, quod non est per organum corporale, sicut probat Philosophus in III de Anima. Aliqua vero ex consequentibus formam sunt, quae habent communicationem cum materia, ut sentire; sed nullum accidens sequitur materiam sine communicatione formae.
Hic ponitur prima subdivisio cum eius causa. Cum enim propriae virtutes et proprietates et operationes formarum ipsis formis proportionari debeant, ita si essentia ipsius formae sit dependens a materia, virtus et operatio eius (cum non sint ipsa forma a qua fluunt perfectiores) dependere oportet a materia. Et si essentia formae est independens a materia, virtutem aliquam oportet habere a materia independentem, alioquin otiose fecisset natura formam independentem: fecisset siquidem naturam elevatam supra materiam, ut sic non posset operari et consequenter nec finem proprium consequi; unumquodque enim est propter suam operationem, ut dicitur II Coeli, text. XVII. Quia ergo invenitur duplex genus formarum substantialium; dependentium scilicet a materia, ut sunt omnes formae materiales, et independentium ab ea, ut est anima humana, ideo invenitur duplex genus accidentium sequentium formam.
Quaedam enim fluunt a forma dependente a materia, et haec ita fluunt ab ea, quod tamen recipiuntur subiective in composito; propterea dicitur quod habent communicationem cum materia; ut sentire, vegetare, et huiusmodi.
Quaedam vero fluunt a forma independente a materia ut sic: et haec ita fluunt ab ipsa forma, quod recipiuntur in sola forma subiective: et propterea dicuntur non habere communicationem cum materia: ut intellectus et voluntas, intelligere, velle, et huiusmodi.
Nec arbitreris nos immemores contradicere nunc superius dictis: utrumque enim est verum, quod scilicet omne accidens est compositi, ut supra diximus, et quod aliquod accidens est solius formae, ut modo dicimus. Accidens enim esse alicuius potest intelligi dupliciter. Uno modo ut completi principii elicitivi et receptivi; alio modo ut suppositi: hoc secundo modo omne accidens est compositi cuius est esse et fieri; unde anima non intelligit ut suppositum, quod operatur, sed Sortes per animam. Primo vero modo aliquod accidens est ipsius animae et aliquod est compositi: virtus enim intellectiva non est subiective in aliqua parte corporis, composita ex materia et forma, sed est subiective in sola essentia animae; unde in III de Anima, text. IV, dicitur quod intellectus nullius corporis est actus. Virtutes autem sensitivae non sunt subiective in sola anima, sed in determinatis corporis partibus compositis ex materia et forma substantiali. Similiter completum elicitivum principium sensationis non est sola potentia animae, sed compositum ex organo corporali et virtute animae. Intellectionis autem principium elicitivum completum est ipsa sola virtus intellectiva. Et cum operatio immanens sit subiective in suo elicitivo principio, intelligere erit in solo intellectu sicut in subiecto. Propterea S. Thomas alibi dicit, quod anima intelligit sicut oculus videt: videt ut completum principium elicitivum; oculus enim nominat compositum ex organo corporeo et virtute animae. Non ergo contradicunt ista: omne accidens est compositi, ut suppositi; et aliquod accidens est solius formae ut completi principii elicitivi et receptivi. Et licet totus sermo sit de accidentibus substantiarum materialium, ex his tamen innuitur natura accidentium, quae sequuntur formam independentem a materia.
Et nota quod antequam ponatur alterius membri subdivisio, assignatur causa in littera, quare non sit talis subdivisio de accidentibus sequentibus materiam, qualis facta est de his quae sequuntur formam, ut dicatur accidentium sequentium materiam quaedam communicantur formae et quaedam non: et causa est ista, quia non invenitur duplex materia, altera dependens a forma et altera non, sicut invenitur duplex forma; nulla enim materia potest esse sine forma.
In his tamen accidentibus quae materiam consequuntur, invenitur quaedam diversitas. Quaedam enim accidentia consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam specialem, ut masculinum et femininum in animalibus, quorum diversitas ad materiam reducitur, ut dicitur in X Metaph.: unde, remota forma animalis, dicta accidentia non remanent nisi aequivoce. Quaedam vero consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam generalem: et ideo remota forma speciali adhuc in ea remanent, sicut nigredo cutis est in Aethiope ex mixtione elementorum, et non ex ratione animae: et ideo post mortem in eo remanet.
Hic ponitur alterius membri divisio talis: Accidentium sequentium materiam quaedam sequuntur eam in ordine ad formam generalem, quaedam in ordine ad formam specialem. Illa accidentia dicuntur sequi materiam in ordine ad formam generalem, quae individuo generis altioris conveniunt ratione magis suae materiae quam formae: sicut hoc mixtum habet cutis nigredinem non ex ratione formae mixti, sed quia materia sua talis passa est, puta in tali climate, ubi calor solis abundat. Illa vero dicuntur et consequi materiam in ordine ad formam specialem, quae individuo inferioris generis vel speciei conveniunt magis ratione materiae quam formae. Sicut hoc animal est masculinum non ratione animae principaliter; sed quia materiam ad animam dispositam talis passio comitata est: puta quia materia plene dominio actus vigorosi seminis subiecta non fuit. Signum autem, quod taliter accidentia se habent, scilicet quod sequuntur materiam, secundum quod respicit formam altioris vel inferioris generis, est quod aliqua eorum eiusdem rationis remanent composito corrupto, et quaedam non remanent nisi aequivoce: nigredo siquidem hominis vivi et mortui eiusdem rationis est; masculinitas autem non: causa autem huius nulla est alia, nisi quia masculinitas sequitur animal ratione suae propriae materiae, et propterea corrupto animali et non remanente nisi aequivoce, oportet masculinitatem, in cuius ratione ponitur animal, aequivoce remanere. Albedo autem quia materiam sequitur mixti in cadavere remanentis secundum eamdem definitionem, non aequivoce remanet.
Quaestio XVIII
Num eadem accidentia numero sint in genito et corrupto. Averroistarum quorundam opinio. In De substantia orbis, c. I, et I Phys. text. LXVI.
Circa ea quae hic dicuntur accidit dubium, utrum nigredo cutis in Aethiope vivo et mortuo sit una et eadem numero; et universaliter utrum sit idem numero accidens in genito et corrupto. In hac dubitatione tria agenda sunt: primo recitabitur opinio quorundam; secundo ponetur opinio S. Thomae; tertio respondebitur ad obiecta.
Quoad primum quidam opinantur accidentia communia genito et corrupto esse eadem numero in utroque, inter quos aliqui quibusdam verbis Averrois innixi tali distinctione suam promunt imaginationem: Accidentia communia genito et corrupto habent duplicem modum essendi, terminatum scilicet et interminatum. Accidentia interminata vocant essentias accidentium absque limitatione ad talem vel talem gradum. Accidentia vero terminata dicunt essentias accidentium limitatas ad hunc vel illum gradum. Accidentia interminata ponunt eadem numero esse in genito et corrupto, non autem terminata: unde sicut quantitas interminata communis expresse a Commentatore eadem in omnibus ponitur, ita color interminatus communis; idem est in aere et igne.
Confirmatur autem opinio ista auctoritatibus et rationibus. Aristoteles enim, I de Gener. text. XXIII, dicens: In his autem si aliqua manent in genito et corrupto, puta in aere et aqua, si ambo diaphana aut humida, etc. ostendit non esse inconveniens quod aliquod idem accidens sit in genito et corrupto. Et in II de Gener. text. XXV, vult expresse quod in habentibus symbolum est facilior transitus; quia est facilius corrumpere unum quam duo. Averroes quoque in libro de Substantia orbis, non longe a principio, dicit non solum dimensiones interminatas, quas simplices vocat, remanere eadem in genito, sed universaliter qualitates omnes communes genito et corrupto.
Ratio autem prima ad hoc est: quia si qualitates disponentes materiam rei corrumpendae ad novam formam corrumpuntur, quaeritur, quid educit formam generandam? non potest dici quod illud sit agens extra; quia hoc non potest facere nisi per qualitates medias introductas in materia: qualitates autem illae corrumpi dicuntur ab adversario ante inductionem formae; ergo remanet, quod nihil sit quod educat formam: quod est impossibile.
Praeterea, Qualitates symbolae, quaeritur a quo corrumpuntur, cum nullum contrarium appareat: et frustra corrumpi res censeatur in aliquo instanti, in quo eadem oportet generari.
Praeterea, Figura cadaveris, organi ratio et cicatrix, et si quae sunt huiusmodi, si non remanent eadem, quaeritur a quo generantur; et cum non possit dici a quo generantur per modum sequelae, oportet quod nullum sit generans. Quod autem non generentur per modum sequelae, probatur. Accidentia enim aliqua ideo consecutive generantur, quia dans formam, dat consequentia ad formam: modo ista accidentia repugnant formae magis quam sequantur eam: cuius signum est, quia sub forma cadaveris ad corruptionem tendunt. Et haec de primo.
CONCLUSIO
Non sunt eadem numero accidentia in genito et corrupto.
Quoad secundum sciendum est Thomistarum esse opinionem: Nullum accidens esse idem numero in genito et corrupto. Sequitur enim hoc necessario ex nostris principiis. Nam si nullum accidens est subiective in materia, et non datur nisi una forma substantialis in composito, impossibile est idem accidens remanere idem numero; migraret siquidem accidens de subiecto in subiectum, et esset idem et non idem. Nec rationes pro nunc ad hanc conclusionem afferam, quia oportet ad hoc efficaciter probandum probare illud principium, scilicet quod in composito est tantum una forma substantialis. Sed declarabo quomodo hoc sit possibile, et quomodo defendenda est ab adversariis positio nostra.
Sciendum est igitur accidens quadrupliciter corrumpi. Primo per alterationem oppositam suo contrario, ut frigus a calido. Secundo ad absentiam conservativi agentis, ut lumen in aere desinit sole recedente. Tertio ad corruptionem subiecti, ut risibilitas corrumpitur, homine mortuo. Quarto ad corruptionem termini, ut similitudo desinit, consimili perempto. Et quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum; accidens generatur quadrupliciter. Primo ab agente sibi simili per transmutationem, sicut aqua calefit ab igne calido. Secundo ad praesentiam agentis in fieri et esse, ut lumen in aere fit a sole praesente. Tertio ad generationem subiecti, ut risibile generatur, homine genito. Quarto ad generationem termini, ut Sorte solo albo exsistente, statim ad alterius albi generationem consurgit in Sorte similitudo.
Et licet omnibus istis modis contingat accidens secundum totam latitudinem corrumpi; nullus tamen illorum modorum convenit accidentibus omnibus nisi tertius. Commune namque est omnibus accidentibus corrumpi eorum subiecto corrupto: cum accidentis esse sit inesse: et ideo sufficiens causa corruptionis accidentium redditur, quando subiecti corruptio assignatur. Unde cum ex aere fit ignis, licet non oporteat corrumpi calorem aeris, sed potius intendi; quia tamen aer, qui subiectum illius est, corrumpitur, necesse est ipsum quoque calorem corrumpi absque contrario ad solum subiecti defectum. Propterea apparet qualiter peccent peccato fallaciae consequentis argumenta ea, quae qualitates symbolas et dispositiones pro forma introducenda facientes, quia carent contrario corrumpente, remanere inferunt.
Et notandum, quod quando accidens generatur ad generationem subiecti, vel corrumpitur ad corruptionem subiecti, tunc cum eadem actio terminetur ad utrumque, ad subiectum per se, et ad accidens consecutive, non oportet quaerere aliud generans vel corrumpens, nisi generativum vel corruptivum subiecti. Idem enim est agens, quod utrumque simul et eadem operatione facit, sicut cum ignis ex aere ignem generat, alterando aerem, in fine alterationis aerem corrumpit per se, et consecutive calorem introductum, et universaliter omnia accidentia, quae in aere subiective erant ea consequentiae necessitudo: quia accidens sine subiecto proprio remanere non potest, et in eodem instanti generat ignem per se, et calorem consecutive absque alia media alteratione similem calori ante illud instans exsistenti. Simile autem est iudicium de quantitate et figura et aliis dispositionibus et accidentibus similibus in genito et corrupto; omnia enim ista concomitative producuntur et ideo non oportet quaerere generans, nisi quod subiectum generat. Et cum supradicta inspexeris, videbis, quod simile a suo simili concomitative et per accidens quandoque corrumpitur: et per oppositum a non simili concomitative, per accidens generari contingit ipsum accidens. Aristoteles ergo, quoties dicit eadem remanere in genito et corrupto, eadem specie, non numero ait; et hoc per accidens. Variatur enim unitas numeralis, non propter generationis vim, sed subiecti corruptionem. Facilior quoque transitus in habentibus symbolum, non ex identitate numerali symboli accidentis, sed ex non repugnantia illius in agendo vel patiendo provenit, et ex hoc quod formae substantiales, a quibus fluunt similes qualitates sunt similiores: ex effectibus enim natura causae innotescit. Averroes autem (si salvari debet) eodem modo glossetur.
Ad rationes autem oppositae opinionis dicitur. Et ad primam quidem, quod educens formam in ultimo instanti, est generans extra, non per aliquam actionem, quam in illo instanti eliciat, sed in termino actionis, nudam materiae essentiam attingens. Unde, cum dicitur, agens extra non potest educere formam, nisi per qualitates medias introductas, verum est, dum agit; non autem, cum est in termino actionis. Sufficit enim et exigitur alterasse ad materiae expoliationem et dispositionem.
Ad secundam dicitur, quod qualitates symbolae et similia corrumpuntur per accidens ad corruptionem subiecti a corrumpente per se subiectum; nec frustra in eodem instanti est primum non esse earum, et primum esse similium; sed necessario necessitate materiae.
Ad tertiam dicitur, quod figura, cicatrix et huiusmodi producuntur consecutive, et per accidens a generante eorum subiectum, scilicet cadaver: nec est verum, quod sola illa accidentia generentur consecutive, quae sequuntur formam; sed multa accidentia sequuntur compositum ex necessitate materiae, quae sunt, licet non incompossibilia, aliquitaliter tamen opposita ipsi formae, ut patet de se. Et ideo dico, quod figura et similia sequuntur cadaver ex necessitate materiae, quia scilicet agens naturale non potest tam cito dispositiones per tot transmutationes radicatas corrumpere totaliter, et ideo similes dispositiones sequuntur: et quia non sunt facientes pro forma geniti, ideo ad corruptionem properatur.
Et quia unaquaeque res individuatur ex materia et collocatur in genere vel specie per suam formam, ideo accidentia quae consequuntur materiam sunt accidentia individui, secundum quae etiam individua eiusdem speciei differunt ad invicem. Accidentia vero, quae consequuntur formam, sunt propriae passiones vel generis vel speciei, unde inveniantur in omnibus participantibus naturam generis vel speciei. Sicut risibile consequitur in homine formam, quia risus contingit ex aliqua apprehensione animae hominis.
Hic ponitur secunda divisio accidentium, quae talis est. Accidentium alia sunt accidentia individui, alia sunt accidentia generis vel speciei.
Duplex autem differentia inter ista ponitur. Prima est, quod accidentia individui consequuntur compositum ratione materiae principaliter: accidentia vero speciei vel generis sequuntur compositum ratione formae. Secunda est, quod accidentia individui sunt ea, penes quae attenditur differentia inter particularia eiusdem speciei; accidentia vero speciei sive generis sunt communia necessario omnibus individuis illius speciei vel generis. Exemplum, masculinum et femininum sunt accidentia individualia: sequuntur enim materiam, et penes ipsa differunt Sortes et Berta. Risibile autem est accidens specificum: sequitur enim intellectivam apprehensionem, et omnibus hominibus necessario convenit. Assignatur quoque radix primae differentiae, cum dicitur, quod materia est principium individuationis, forma autem est, per quam res in genere vel specie collocatur. Ex hoc enim, quod materia est causa esse individualis ut sic, sequitur quod sit etiam radix accidentium consequentium ipsum esse individuale: ac per hoc accidentia individui sunt quae consequuntur materiam; ex eo quod forma est principium esse generici et specifici, oportet quod etiam sit causa proprietatum et accidentium consequentium speciem vel genus: et sic accidentia speciei sive generis sequuntur formam. Secundae vero differentiae ratio est quia cum tam in forma specifica quam generica conveniant omnia contenta sub eis, oportet etiam proprietates earum omnibus esse communes. Cum autem penes materiam differant individua, accidentia quoque materialia oportet esse ea, secundum quae ipsa particularia inter se differunt, ut effectus proportionabiliter propriis respondeant causis.
Accidunt hic duo dubia circa litteram. Primum est qualiter sit verum, quod accidentia sequentia materiam sint ea penes quae differunt individua in eadem specie: quandoquidem quantitas sequitur materiam, et tamen est communis omnibus individuis corporis et inferiorum.
Secundum dubium est, qualiter verificetur quod accidentia sequentia materiam non sint passiones generis vel speciei; cum masculinum et femininum sequantur materiam, et tamen sunt passiones animalis: unde et animal in eorum definitione ponitur, sicut subiectum in definitione passionis, ut X Metaph. text. XV habetur. Similiter quantitas videtur esse passio corporis de praedicamento substantiae, et tamen sequitur materiam.
Ad evidentiam primi scito, verba illa, scilicet accidentia sequentia materiam sunt ea secundum quae individua differunt, non esse intelligenda uniformiter, sed difformiter. Individua enim differunt penes accidentia materialia dupliciter, vel quia unum eorum habet unum, et reliquum aliud: vel quia utrumque habet idem, sed alio et alio modo. Verbi gratia, Sortes et Berta differunt penes masculinum et femininum, ex eo quod ille habet masculinitatem, illa femininitatem. Differunt quoque penes suas quantitates; non ex eo quod ille sit quantus et illa non; sed ex eo quod non eodem modo sunt quanti; numquam enim inveniuntur duo quanta omnino similia: sitibus siquidem propriis differre necesse est. Quantitas ergo licet sit communis omnibus individuis, quia tamen non uniformiter eis convenit, est secundum quam individua inter se differunt secundo modo, et hoc sufficit.
Ad intelligentiam secundi notandum, quod passiones generum sunt duplices. Quaedam convenientes eis ratione formae genericae, et quaedam ratione materiae. Illae quae sequuntur formam, vocatae sunt hic passiones generum, et non illae quae sequuntur eorum materiam: propterea quia natura generica ex sua forma est talis et non ex materia: animal enim est animal ex sua forma, et non ex sua materia. Unde cum in proposito, animalis passio ratione formae sit sensibilitas, et ratione materiae masculineitas vel feminineitas, diversis rationibus moti Aristoteles in Metaph. et S. Thomas hic, diversimode locuti sunt. Quia enim est passio animalis ratione materiae, ideo vocata est ibi passio; quia autem non ratione formae, ideo hic non est dicta passio.
Similiter dicendum est de quantitate, quia sequitur corpus ratione materiae: sequitur enim ipsum secundum id, quod est in potentia divisibile, quod non est nisi materia, ut indivisibilitas rerum immaterialium ostendit. Et nota quod haec secunda divisio accidentium non differt a prima per membra dividentia; eadem enim sunt huius et illius membra, sed secundum rationem, quia illa divisio accepta est penes primas earum radices, materiam scilicet et formam, ista autem penes subiecta, quibus appropriantur, scilicet genus, speciem et individuum.
Sciendum etiam est, quod aliquando accidentia ex principiis essentialibus causantur secundum actum perfectum, sicut calor in igne, qui semper actu est calidus. Aliquando vero secundum aptitudinem tantum, sed complementum accipiunt accidentia ex agente exteriori: sicut diaphaneitas in aere, quae completur per corpus lucidum exterius: et in talibus aptitudo est accidens inseparabile: sed complementum quod advenit ex aliquo principio, quod est extra essentiam rei, vel quod non intrat constitutionem rei, est separabile, sicut moveri, et huiusmodi.
Hic ponitur tertia divisio accidentium: quaedam causantur ex principiis essentialibus subiecti secundum actum perfectum, quaedam secundum aptitudinem tantum. Illa accidentia vocat causari secundum actum perfectum ex essentialibus principiis, quae secundum suas actualitates ex intrinsecis principiis subiecti in ipso fluunt, ut calor in igne. Illa vero dicit causari secundum actum imperfectum, seu aptitudinem tantum, quae non secundum suas actualitates, sed secundum quasdam inchoationes ex principiis essentialibus subiecti in ipso fluunt, ut moveri sursum in igne ex principiis eius causatur secundum sui inchoationem, puta levitatem. Differunt autem, quia prima, et secundum suas aptitudines, et secundum se inseparabilia sunt a subiectis; secunda vero secundum se quidem sunt separabilia, secundum autem suas aptitudines non possunt separari. Ab igne enim neque aptitudo ad calorem neque calor ipse separari potest, ipso remanente; motus autem sursum non semper inest igni, sed aptitudo ad motum sursum, puta levitas, est inseparabilis ab ipso. Et causa horum est, quia in illis ipsa actualitas accidentis ex solis principiis essentialibus fluit; in istis vero aptitudo tantum ex solis principiis essentialibus fluit: ipsa autem actualitas aliunde expectatur ex aliquo, scilicet extrinsece concurrente, vel agendo vel non prohibendo, ut patet in exemplo dato de motu sursum, qui non inest igni, nisi aliquo concurrente extrinseco, removente scilicet prohibens: et diaphaneitas non est actu in aere, nisi concurrente extrinseco illuminante: lumen enim est actus diaphani secundum actum, ut dicitur II de Anima, text. LXIX.
Profundiorem autem huius divisionis causam elicio ex prima secundae, quaest. X, art. I, ad 2, quod scilicet ideo aliqua accidentia oriuntur ex principiis essentialibus inseparabiliter secundum actum completum, aliqua autem separabiliter secundum actum completum, et inseparabiliter secundum aptitudinem; quia illa sequuntur rei actualitatem, ista vero potentialitatem. Quod sic intelligo, quia unumquodque agit secundum quod est actu, patitur autem secundum quod est in potentia; ex sufficiente rei actualitate procedit, quod accidens in se completo producat, et per oppositum ex insufficiente actualitate, et consequenter potentialitate ex qua omnis sufficientia est, provenit quod res habet accidens in se secundum aptitudinem tantum, et quod ab alio expectet actualitatem, seu quod accidens separabile sit secundum actualitatem, quod idem est.
Amplius cum esse et bonum actualitatem sequantur, et non esse et malum potentiam, ex actualitate rei provenire necesse est, esse accidens perfectum et inseparabile secundum actum et aptitudinem; et per oppositum ex rei potentialitate procedere oportet incompletionem accidentis, separabilitatem eius secundum actum. Est enim separabilitas ipsa quoddam non esse, cum nihil aliud sit, quam negatio necessariae sequelae sui esse completi ad esse subiecti. Intellige autem quod ex actualitate subiecti aptitudo est, ex potentialitate autem separabilitas accidentis secundum suam actualitatem.
Advertendum vero est, quod S. Thomas passiones, quae dicunt aptitudinem non collocavit simpliciter inter accidentia ex essentialibus principiis fluentia, sed potius ipsarum passionum et aptitudinum actus quos secundum incompletum esse, aptitudines vocavit. Fecit autem hoc, quia aptitudo de se non habet rationem alicuius per se producti seu producibilis; nullum enim naturale producens intendit aptitudinem, sed actum illius; non est namque opus risibilitate, nisi ut rideatur, unde et risibilitas inchoatio quaedam risus est: propterea igitur inter effectus essentialium principiorum aptitudo non est simpliciter posita, sed actus quia non ipsa, sed eius actus est qui a principiis productivis intenditur. Et quia aptitudo nihil aliud est quam inchoatio quaedam, inchoatio autem est actus imperfectus, ideo accidentia secundum actum incompletum aptitudines vocantur.
Antequam terminemus tractatum de diversitate accidentium, quaeritur, an omne accidens habeat aliquod subiectum proprium, aut aliqua accidentia sint ita communia, quod nulli propria.
Est autem ratio dubitandi, quia si omne accidens est proprium alicui, cum proprium conveniat omni, soli, et semper, nullum accidens erit separabile ab eo in quo est. Inesset enim soli et semper proprio subiecto.
Amplius, sequeretur, semper corruptionem cuiuscumque accidentis comitem fieri corruptioni substantiae: sicut corrupto risibili corrumpitur homo. Patet consequentia, quia corrupto proprio, necesse est corrumpi illud cuius est proprium, aliter non conveniret ei semper; haec autem experimur esse falsa, ut patet in accidentibus communibus et actibus secundis.
Ex opposito autem, cum omne accidens sit definibile, et in definitione cadat subiectum, de quo accidens per se praedicatur, ut patet I Posteriorum et II Metaphysicorum, oportet quod omne accidens habeat proprium et per se subiectum: per se namque supponit de omni, semper et necessario.
Ad huius dubitationis evidentiam sciendum est, quod quum apud S. Thomam qq. dd. de virtut. a. III, subiectum habeat triplicem habitudinem ad proprium accidens, scilicet sustentantis ad sustentatum, potentiae ad actum, et principii ad principiatum, sicut calor ignis non habet esse, nisi sustentetur in igne, et est forma accidentalis eius, et oritur ex ipso secundum quod participat istas conditiones, potest dici accidentis subiectum, et secundum quod ab istis habitudinibus recedit, potest negari accidentis subiectum. Unde propter defectum primae, quae principalior est, dicitur in I Poster. quod nullum accidens est subiective in alio accidente: quia videlicet nullum accidens potest sustentare aliud, sed sola substantia, quae est ens per se, aliis fulcimentum praebet essendi. Quia autem aliquod unum accidens potest comparari ad aliud, ut potentia ad actum, et quandoque ut proximum principium ad principiatum, et ideo conceditur etiam unum accidens esse subiectum alterius; quemadmodum superficies dicitur subiectum coloris, quia est in potentia respectu coloris, et dulcedo esse in calido et humido, quia causatur ex calido et humido. Potest ergo quadruplicem intellectum habere dubitatio mota. Primo potest intelligi ut quaeratur, an omne accidens habeat proprium subiectum ut sustentativum; secundo, an habeat proprium subiectum ut potentiam; tertio an habeat proprium subiectum ut principium; quarto, an habeat proprium subiectum ut sustentativum potentiae, et principium simul.
Si quaestio sit secundum primum sensum, respondetur negative; quod scilicet omne accidens habet proprium subiectum in ratione sustentantis, ut probant rationes primo inductae; multa enim sunt accidentia, quae nullum proprium sustentans sibi vindicant, sed communiter multis insunt, ut eorum separatio ostendit; separantur namque a substantia sustentante, ea naturaliter remanente; quod de propriis accidentibus dici non potest. Eadem quippe substantia absque sui mutatione contraria sustentat, ut dicitur in Praedicamentis.
Si autem iuxta secundum sensum dubitetur, respondetur affirmative; quod scilicet omne accidens habet proprium subiectum in ratione propriae potentiae, eo quod quilibet actus respicit propriam potentiam; sicut enim actus respicit potentiam, sic talis actus talem potentiam, et actus specificus potentiam specificam; accidens autem omne actus quidem est: igitur omne accidens habet propriam potentiam, cuius est actus, propter quod, III Phys. text. X dicitur: Potentia ad infirmitatem est alia a potentia ad sanitatem, eo quod sanitas est aliud ab infirmitate, et XII Metaph. longo processu probatur principia Praedicamentorum esse eadem proportionabiliter, quia cuilibet actui propria respondet potentia.
Si autem tertio sensu inquiratur, respondetur negative; quod scilicet non omne accidens habet aliquod subiectum proprium in ratione principii proprii, eo quod habere subiectum proprium in ratione principii includit fluxum illius accidentis a tali subiecto in genere causae efficientis, eo modo, quo duorum effectuum ordinem inter sese habentium prius est causa effectiva eius, quod necessario primi productionem sequitur, sive illud subiectum sit receptivum accidentis, ut quo, sive ut quod: patet quod non omne accidens fluit a suo receptivo effective, sed multa sunt respectu quorum receptivum pure passive se habet, ut patet cum species rei sensibilis recipitur in medio, sive in sensu.
Si autem quarto modo intelligatur quaestio, patet quid dicendum sit; negative enim respondere oportet.
Sed advertendum est quod haec, quae diximus, intelligi debent de accidentibus, scilicet seorsum acceptis actibus, et seorsum aptitudinibus: loquendo namque de accidentibus, ut S. Thomas in littera loquitur, scilicet non iudicando actualitates accidentium seorsum ab aptitudinibus: dicerem quod omne accidens secundum suam radicalem aptitudinem habet aliquod subiectum proprium in ratione sustentantis, potentiae et principii, licet non secundum suam actualitatem, eo quod aptitudo ad tale accidens non est nisi a tali gradu substantiali fluat mediate vel immediate, et consequenter nisi in tali gradu subiective sustentetur immediate vel mediate. Verbi gratia, lumen secundum suam actualitatem et substantiam, licet sit ab extrinseco, et sit accidens separabile; tamen secundum suam inchoationem seu radicalem aptitudinem, puta diaphaneitatem, est inseparabile, et fluit a certo gradu substantiali communi superioribus et inferioribus. Et similiter sedere licet sit accidens, per accidens tamen secundum suam aptitudinem est proprium, et non natum convenire nisi certo enti, puta animali tali, etc.; fluit enim aptitudo ad sedendum ex suis principiis. Similiter et videre, licet sit accidens separabile, radicalis tamen aptitudo ad videndum separari a tali animali non potest.
Ex his patet quomodo ad utramque partem rationes adductae verum concludunt diversimode. Nam loquendo de accidentibus secundum suas essentias et actualitates, conclusio rationum primo adductarum conceditur, accipiendo subiectum in ratione sustentantis et principii.
In ratione autem potentiae falsa est conclusio, ut dictum est. Nec probatio contra hunc applicata sensum valet; eo quod cum dicitur, quod proprium convenit soli, omni et semper, intelligitur de ipso proprio non secundum suam actualitatem, sed secundum aptitudinem. Et similiter cum dicitur quod ad corruptionem proprii desinit subiectum, intelligitur, si corrumpitur secundum aptitudinem, non autem secundum actum, universaliter loquendo. Vel dicatur quod inseparabilitas, et huiusmodi non convenit accidenti, ut respicit subiectum in ratione propriae potentiae, sed ut sustentativum et principium. Loquendo autem de accidentibus secundum suas aptitudines, patet quomodo rationes peccant. Dico enim quod nullum accidens est separabile secundum aptitudinem radicalem saltem, sed coaevum subiecto necessario: et quod corrupto accidente secundum talem aptitudinem oportet subiectum corrumpi. Ratio autem in oppositum adducta concludit, quod omne accidens habet subiectum, de quo per se praedicatur secundum se, vel secundum suam aptitudinem. Cum enim eius sit actus, cuius est potentia (ut dicitur in Somno et vigilia) idem subiectum erit quod cadit in definitionem accidentis, secundum aptitudinem et secundum actum: sicut homo debet poni non solum in definitione risibilis, sed risus. Stant ergo ista duo simul, quod accidens secundum suam actualitatem non habeat proprium subiectum, cui universaliter soli et semper insit; et tamen habeat proprium subiectum per quod definiri debeat: quia ad hoc secundum sufficit quod secundum suam aptitudinem per se de illo subiecto praedicetur. Ad primum vero sufficit accidens secundum se tantum non praedicari per se de subiecto. Sciendum est autem, quod in accidentibus alio modo sumuntur genus, differentia et species, quam in substantiis. Quia enim in substantiis ex materia et forma substantiali fit per se unum, una quaedam natura ex eorum coniunctione resultante, quae proprie in praedicamento substantiae collocatur; ideo in substantiis nomina concreta, quae compositum significant, proprie in genere esse dicuntur, sicut genera vel species, ut homo vel animal: non autem forma vel materia est in praedicamento hoc modo, nisi per reductionem sicut principia in genere principiatorum esse dicuntur. Sed ex accidente et subiecto non fit unum per se; unde non resultat ex eorum coniunctione aliqua natura, cui intentio generis vel speciei possit attribui. Unde nomina accidentium concretive dicta non ponuntur in praedicamento, sicut species vel genera, ut album vel musicum, nisi per reductionem, sed solum secundum quod abstracta significantur, ut albedo et musica.
In hac tertia parte, capituli huius determinatur, quomodo accidentia se habent ad intentiones logicas. Et primo, quomodo se habent ad esse in praedicamento; deinde unde sumantur in eis genus et differentia. Quoad primum ponit duas conclusiones, scilicet: Accidentia in concreto non sunt proprie in praedicamento. Et accidentia in abstracto proprie sunt in praedicamento.
Ad quarum evidentiam sciendum est, quod accidentia habent unum modum essendi, scilicet esse in alio, non enim sunt nisi insint alicui. Habent autem duos modos intelligendi, eo quod intellectus est natus ea quae sunt adunata in re, dividere. Intelliguntur enim quandoque cointelligendo sibi subiectum, cui insunt, et intelliguntur per modum accidentis; eo quod accidentis esse est in alio esse. Quandoque vero intelliguntur solitarie, non cointelligendo scilicet eis subiectum cui secundum rem insunt; et tunc intelliguntur per modum substantiae; eo quod esse per se, idest solitarie, soli substantiae convenit; accidentia enim semper comite egent. Cum autem modus significandi non fundetur super modo essendi, sed intelligendi, sic habent duos modos significandi. Unde significantur quandoque consignificando subiectum, et tunc significantur per modum accidentis, et vocantur significata in concreto, ut album, nigrum, etc. Quandoque vero significantur ipsa sola, absque scilicet subiecti consignificatione; et tunc significantur per modum substantiae, et vocantur significata in abstracto, ut albedo et nigredo. Abstractum enim et concretum in accidentibus, licet differant in modo significandi, idest penes consignificare subiectum, et non consignificare illud; conveniunt tamen in significatione ipsius formae accidentalis. Album enim puram qualitatem significat (sicut in Praedicamentis dicitur) sicut et albedo. Sed album significat albedinem in subiecto; albedo autem significat albedinem absque illo. Quia igitur accidentia in concreto totum coniunctum important, puta sicut album albedinem in subiecto: coniunctum autem hoc non est unum per se, sed unum et ens per accidens: id autem quod in praedicamento reponitur, debet importare unum et ens per se, cum praedicamenta dividant ens per se, V Metaph. text. XIV, ideo accidentia in concreto non proprie reponuntur in praedicamento. Et haec est ratio, qua in littera, prima conclusio probatur; quae sic formari potest: Nullum nomen importans ens et unum per accidens, est proprie in praedicamento: concretum accidentale importat unum et ens per accidens: ergo nomen concretum accidentale non ponitur in praedicamento proprie et per se. Ad declarationem minoris ponitur differentia inter concretum accidentale et substantiale in hoc, quod concretum substantiale importat compositum ex materia et forma, et tale est unum per se, et ideo reponitur in praedicamento, ut genus vel species; accidentale vero importat compositum ex subiecto et accidente, quod est unum per accidens: ex accidente enim et subiecto non fit nisi unum per accidens ut dicitur VII Metaph. et ideo non debet poni in praedicamento, nisi reductive, eo modo quo res impura ad suae puritatem naturae reducitur.
Et sic remanet secunda conclusio vera, quod accidentia, scilicet in abstracto, in praedicamento speciei et generis praedicationem suscipiunt; aliter omnino a praedicamentis accidentia sunt excludenda.
Cum autem audis abstractum solam formam importare, non ideo hoc dictum putes, quod abstractum subiectum formae a se omnino excludat; hoc enim falsum est: sed ideo quia abstractum ex modo suo significandi, quo solo differt a concreto, non includit subiectum principaliter, sed secundario et ex consequenti. Quod ex convenientia et differentia inter ea ex modo significandi persuaderi potest. Conveniunt enim in hoc, quod tam abstractum, quam concretum ex modo significandi importat duo, scilicet quod et quo, seu subiectum et formam. Idem enim importat definitio et definitum, licet alio modo. Definitio autem utriusque importat utrumque dictorum, ut exemplariter patet: simitatem enim dicimus curvitatem nasi, et simum nasum curvum. Quod autem hoc sit ex modo significandi, ex eo clarum est, quod tam abstractum, quam concretum puram formam significat, ut in praedicamentis testatur Aristoteles. Differunt autem abstractum et concretum ex varietate modi significandi in hoc, quod concretum importat ex modo significandi principaliter subiectum et secundario formam. Abstractum vero principaliter importat formam et ex consequenti subiectum.
Advertendum namque est, quod contrario ordine se habent subiectum et forma, ad significationem nominis concreti, et eius modum significandi. Importat enim concretum ratione significationis primo formam, et subiectum non nisi ex consequenti copula. Quoad modum vero significandi primo subiectum et ex consequenti formam importat. Cuius signum est, quod in definitione concreti exprimitur primo subiectum tamquam genus, quod prima pars est definiti, et forma secundo loco ponitur quasi differentia. Dicimus namque quod simum est nasus curvus. Abstractum vero et ex significatione et ex modo significandi primo formam importat, secundario autem et ex consequenti subiectum. In cuius signum in eius definitione forma ipsa primo exprimitur ut genus; subiectum autem secundario loco differentiae: ut patet, cum dicitur, simitas est curvitas nasi. Oritur autem haec differentia ex eo, quod concretum importat habitudinem inter subiectum et formam; prout incipit a subiecto, et terminatur ad formam. Abstractum vero importat habitudinem inter formam et subiectum prout incipit a forma, et terminatur ad subiectum, ut in exemplis datis apparet. Ex hoc enim quod habitudo importata per concretum, importatur ex modo significandi, ut incipiens a subiecto, sequitur quod primo importet subiectum, a quo incipit; et similiter ex hoc quod habitudo importata per abstractum importatur ex modo significandi, ut incipiens a forma; consequens est ut primo importet formam a qua incipit. Causa enim huius diversitatis est, quia concreta ad composita significanda sunt inventa. Compositio autem a subiecto oritur. Abstracta vero inventa sunt ad significandas formas apud nos inventas simplices quidem, sed a quibus denominatio ad subiecta derivatur, unde et concreta compositum quid sonant, abstracta vero formas, ut cadentes tamen ad subiecta; non igitur propterea dictum est quod abstractum solam formam importet, quia nullo modo copulet subiectum, sed quia ex modo significandi compositum non sonat, nec principaliter importat ipsum subiectum, quemadmodum concretum, sed extrinsece tantum terminum habitudinis formae significatae.
Adverte hic, quod de abstracto et concreto quomodo sunt in praedicamento, aliter Metaphysicus, et aliter Logicus iudicabit. Cum enim apud Metaphysicum, qui res secundum suas essentias considerat et non secundum modos intelligendi vel significandi, abstractum et concretum non differant, eo quod eadem res abstracte et concrete sit significata; dicet ipse sicut abstractum ita et concretum in genere esse: res enim per suam essentiam ingreditur vel egreditur genus metaphysice sumptum, id est per rem generis, et non per modum significandi. Unde non dicet Metaphysicus album ens per accidens, sed hoc album, ut patet V Metaph. text. XV et XIV, et VII eiusdem text. XVI. Logicus autem, qui non res secundum suas naturas, sed secundum intentiones adiunctas primis intellectis ac significatis