In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Caput II
Commentarium
Quaestio III
Quaestio IV
Quaestio V
Num materia sit principium individuationis.
Circa hanc partem dubitatur, an materia sit principium individuationis. In hac quaestione sunt sex agenda. Primo declarabitur titulus; secundo ponetur opinio Scoti; tertio impugnabitur; quarto ponetur opinio S. Thomae; quinto arguetur contra illam; sexto respondebitur argumentis in oppositum. Quoad primum nota, quod cum de principio individuationis agitur, cum individuum duo dicat, scilicet indistinctum a se et distinctum ab aliis: nihil aliud quaeritur nisi per quod primo natura specifica reddatur incommunicabilis, ita quod repugnet sibi communicari pluribus, ut superius inferioribus communicatur, atque per quid hoc individuum primo distinguitur realiter ab aliis eiusdem speciei. Duo ergo quaeruntur concurrentia ad individuationem ; scilicet quo (primo) natura specifica reddatur incommunicabilis et quo (primo) realiter distinguatur ab aliis eiusdem speciei. Et advertas bene singulas partes tituli, quas declaravimus, quoniam aliquos in hac parte errare invenio. Agitur enim hic de incommunicabilitate, quae opponitur communicationi reali, et non de incommunicabilitate quae opponitur communicationi formae; hanc enim nullus dubitat primo convenire materiae. Et similiter agitur hic de distinctione reali individuorum sub eadem specie, quae non est nisi inter entia realia, et non de distinctione qua Sortes vivus et Plato mortuus distinguuntur. Advertendo semper quod non loquimur nunc nisi de individuatione substantiarum materialium. Haec de primo.
SCOTI PROPOSITIO.
Non materia nec forma nec compositum, sed individualis proprietas, heccheitas, principium est individuationis.
Quoad secundum, Scotus, II Sent. dist. III, q. vi, opinatur quod natura specifica individuatur per quoddam positivum per se contrahens illam, et faciens unum cum illa: ita quod illud positivum nec est materia nec forma nec compositum, sed est modus omnium seu ultima realitas materiae, formae et compositi, eadem illis realiter; et sic apud eum de principio individuationis ponitur talis conclusio: Principium individuationis non est materia nec forma nec quantitas, sed proprietas individualis, scilicet heccheitas. Huius conclusionis probationes, quoad tres primas partes nunc omitto, postmodum quantum ad propositum spectat adducendas. Pro quarta arguitur sic: unitas sequitur entitatem, proportionaliter loquendo; eodem enim modo res est ens et una; igitur unitas simpliciter ultima, scilicet numeralis seu individualis, sequitur entitatem individualem. Sed clarum est, quod entitas illa individualis non est aliquod eorum, quae sunt actu in specie, nec aliquod accidens; cum omnia accidentia sint post; ergo est proprietas individualis, individuorum scilicet constitutiva. Et arguitur sic: illud ad quod primo sequitur unitas numeralis, est principium individuationis: proprietas illa seu heccheitas est id ad quod primo sequitur unitas numeralis; ergo heccheitas est principium individuationis. Maior patet; quia unitas proportionaliter sequitur ens. Minor probatur; quia unitas numeralis non sequitur quidditatem, ut patet, nec ad aliquod accidens, cum praecedat totum genus accidentium. Secundo sic: omnis differentia differentium reducitur ad aliqua primo diversa, alioquin non esset status in differentibus: sed individua proprie differunt; ergo eorum differentia reducitur ad aliqua primo diversa. Haec non sunt naturae ipsorum, nec privationes, nec accidentia aliqua; ergo sunt heccheitates. Probatio huius ultimi assumpti quoad tertiam partem: quia si differentia individuorum reducitur ad aliquod accidens, maxime reducitur ad quantitatem: sed hoc non. Quod sic patet: quaeratur enim per quid haec quantitas: et illa quantitas differant: non seipsis; sic enim specifice distinguerentur; ergo aliquo alio, puta sitibus. Sed hoc non potest esse, quia aut distinguuntur situ, qui est speciale praedicamentum, et hoc non, quia ille est posterior quantitate, aut situ, qui est differentia quantitatis, et hoc non: quia quaeratur per quid illi situs distinguuntur, aut seipsis, et hoc non potest dici; quia seipsis non sunt hi, aut aliquo alio, et sic in infinitum. Et propterea cum situs, qui est differentia quantitatis, integretur ex continuatione et permanentia partium, idem est dicere: haec quantitas differt ab illa propter alium situm, et quod haec quantitas differt ab illa quantitate seipsa. Tertio sic: id quod se toto primo constituit aliquod singulare in sua entitate singulari et unitate consequente talem entitatem, ei se toto primo repugnat dividi divisione opposita illi unitati, et consequenter est principium individuationis; sed sola proprietas individualis seu heccheitas est huiusmodi; ergo, etc. Maior patet ex terminis, minor eodem modo probatur, ut supra. Haec de secundo. Quoad tertium arguitur contra opinionem Scoti quadrupliciter, Primo sic: omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem, quam actuat: sed heccheitas est actus singularis; ergo praeexigit potentiam singularem, quam actuat: sed illa potentia est natura seu in natura ipsius individui; ergo natura individui est singularis ante adventum heccheitatis, et sic heccheitas non est principium individuationis. Propositiones assumptae omnes sunt Scoti in hac materia, etiam maior, quae tamen probatur ex doctrina Arist. II Phys. text. XXXVIII, ubi docet comparationes causarum, unde sicut forma particularis praeexigit materiam particularem, sic actus potentiam. Si dicatur, quod hoc est verum, ubi actus et potentia distinguuntur realiter, eo quod secundum Scotum quando aliqua duo adunantur realiter, eamdem ordinem ex natura rei retinent, quem haberent si essent distincta realiter: cum ergo actus singularis si distinctus esset realiter, ex natura sua praeexigeret potentiam singularem, oportet quod et nunc hoc idem exigat, cum ordo idem servetur. Secundo sic: illa quae sunt principia individuationis, sunt seipsis primo diversa: heccheitas Sortis et Platonis non sunt huiusmodi; ergo. Maior est Scoti, minor probatur: id quod convenit magis cum uno quam cum alio, non est primo diversum ab eo cum quo magis convenit: sed heccheitas Platonis magis convenit cum heccheitate Sortis quam cum heccheitate albedinis; ergo heccheitates Platonis et Sortis non sunt primo diversae. Maior prosyllogismi patet ex terminis: primo enim diversum ab alio non convenit cum illo. Minor probatur dupliciter: primo, quia heccheitas Sortis et Platonis conveniunt in specie, heccheitates Sortis et albedinis differunt genere; secundo, quia illa magis conveniunt quae magis assimilantur, magis autem assimilantur quae sunt magis comparabilia: heccheitates autem Sortis et Platonis sunt comparabiles magis quam heccheitates Sortis et albedinis, sicut universaliter res eiusdem praedicamenti sunt magis comparabiles, quam res diversorum praedicamentorum. Tertio sic: quod convenit et repugnat alteri individuo eiusdem speciei praeexigit necessario ipsorum distinctionem: proprietas individualis, puta Sorteitas, convenit Sorti, et repugnat Platoni eiusdem speciei individuo; ergo proprietas individualis praeexigit distinctionem Sortis a Platone, et sic proprietas individualis non est id quo primo Sortes distinguitur a Platone. Conclusio est falsa secundum Scotum: processus est bonus; ergo altera praemissarum est falsa; utraque autem est sua; ergo omnino falsus convincitur. Et maior quidem habetur a Scoto in quolibet. quaest. II; minor autem est sua conclusio quam nunc impugnamus. Quarto, ostendo hanc positionem contradicere Peripateticis, Arist. et Comm.; XII enim Metaph. text. XLI, fit haec consequentia: primum coelum, id est primum principium, est unum specie et plura numero; ergo habet materiam; quae consequentia nulla esset, si proprietas individualis poneretur distinguere individua eiusdem speciei. Glossam autem Scoti intelligentis per materiam, individualem proprietatem, destructivam esse textus, apparet ex Commentatore ibi dicente: omne quod est unum in specie et plura in numero, habet materiam; sed iam declaratum est, quod principium coeli non habet materiam; ex quibus verbis apparet, quod de illa materia loquitur quam declaravit non esse in primo principio. Apparet autem in text. XXX expresse declarasse motorem coeli non habere materiam ad ubi et ad esse, et nullam fecisse mentionem de proprietate individuali. Apparet quoque fictio illius glossae ex III Metaph. text. I, ubi dicitur, quod omnis multitudo aut est rerum differentium secundum formam, aut secundum quantitatem, quod idem habes in Com. in I Phys. text. VI. Nec admittenda est glossa Antonii Trombetae, quod intelligitur concomitanter. Eodem enim modo et uniformiter debet teneri (ly secundum) in primo membro et in secundo; primo autem notat causalitatem; ergo et in reliquo. Deprehendi quoque potest esse puram fictionem novam hanc de heccheitatibus inventionem, ex I Coeli, text. XC et XCII, ubi unitatem et pluralitatem individuorum in eadem specie, in rebus materialibus non nisi ex materia, assignant Aristoteles et Commentator. Haec de tertio. CONCLUSIO
Materia signata est per se intrinsecum individuationis principium, non autem quippiam aggregatum ex materia et quantitate.
Quoad quartum, opinio S. Thomae posita ab eo hic et in multis aliis locis est quod materia signata est principium individuationis. Circa hanc conclusionem advertendum est, quod Thomistae inter se differunt et conveniunt. Conveniunt in hoc omnes, quod ad individuationem duo concurrere debent, materia et quantitas. Differunt autem, quia aliqui tenent quod aggregatum ex materia et quantitate sit intrinsecum individuationis principium; materia dante incommunicabilitatem sive indistinctionem in se; quantitate dante distinctionem ab aliis; et tale aggregatum dicunt esse materiam signatam. Alii vero longe melius sentiunt dicentes, quod principium intrinsecum individuationis et quoad incommunicabilitatem et quoad distinctionem ab aliis est materia signata, non materia quanta, seu aggregatum ex materia et quantitate. Et cum hoc, iudicio meo, sit doctrina S. Thomae vera ut ostendetur, ideo hanc declarare volumus et tueri, declarando primo quid importet materia signata; secundo excludendo primam expositionem Thomistarum; tertio probando conclusionem intentam. Materia signata nihil aliud est quam materia capax huius quantitatis, ita quod non illius: haec namque materia est pars intrinseca Sortis de definitione eius si definiretur. Imaginandum est enim quod agens particulare, puta hoc semen, continue appropriat materiam ad formam inducendam hoc modo, quod sicut semen humanum appropriat materiam ad animam humanam, ita hoc semen ad hanc animam. Unde cum in primo instanti generationis Sortis, quod est primum esse Sortis et primum non esse formae praecedentis et accidentium primo ordine naturae fiat particulare compositum, deinde naturali ordine sequuntur omnia accidentia (in via nostra) in illo priori secundum naturam, quo compositum particulare terminat per se primo generationem: materia quae est pars intrinseca eius, scilicet Sortis, ita est appropriata ipsi Sorti ab agente particulari, quod non est capax alterius quantitatis quam eius quam Sortes sibi determinat: omnium enim natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti, ut dicitur II de Anima ex comment. XLI, et talis materia vocatur materia signata. Nihil ergo addit materia signata supra materiam, nisi capacitatem huius quantitatis, ita quod non illius, Capacitas autem materiae respectu huius quantitatis nihil aliud est quam potentia receptiva huius quantitatis, ita quod non illius; potentia autem receptiva nihil realiter distinctum in recto dicit, sed addit aliquid reale distinctum secundum rationem tantum a materia. Sicut materia propria nihil addit supra materiam realiter distinctum ab ipsa, dicit tamen aliquid reale in materia, quod non explicat materia secundum se: materia enim signata non est definibilis nisi per hanc quantitatem si definiretur: sicut propria potentia non nisi per proprium actum definitur, ut dicitur III Phys. text. x. Materia autem secundum se hanc quantitatem in sua definitione non exigit: unde materia propria individui, et materia signata, et materia sub certis dimensionibus idem important; et propterea S. Thomas non dixit materiam signatam, materiam cum certis dimensionibus, sed sub certis dimensionibus; et alibi dicit, quod sicut materia in ordine ad formas generales, puta formam totalem et partialem, distinguit generice corpora coelestia ab inferioribus: ita materia in ordine ad hanc vel illam quantitatem distinguit numeraliter in rebus materialibus. Materia igitur signata non dicit aggregatum ex materia et quantitate, sed materiam in recto significat, quantitatem vero in obliquo; sicut potentia materiae significat materiam in recto, in obliquo vero actum quem respicit, eo quod non nisi per actum est definibilis. Et sic manifestum est quid importet materia signata. Quod autem Thomistae alii non convenienter exponant, sic declaratur; idem est principium distinctivum individui a specie et ab altero individuo eiusdem speciei: sed materia non quanta, sed sic signata modo praeexposito est principium intrinsece distinctivum individui a specie; ergo non materia quanta, sed materia signata est principium intrinsecum distinctivum individui ab altero eiusdem speciei individuo. Minor ab eis conceditur, et est S. Thomae expresse in tractatu qui de principio individuationis vocatur: qui secundum veritatem et antiquum titulum vocatur de potentiis cognoscitivis, ut habetur in bibliotheca summi pontificis, in qua sola tractatum illum completum vidi; est enim truncatus ille qui communiter habetur. Maior vero non nisi voce a protervis negari posse videtur: universaliter namque verum videmus, quod quandocumque aliquod commune dividitur in plures partes subiectivas, per idem differunt inferiora inter se et a superiori: sicut per idem homo differt ab animali et a leone, scilicet differentia propria; unde et Porphyrius tres actus differentiae dat, dividere superius, constituere inferius, et distinguere constitutum a superiori, et ab aliis comparibus. Probatur ergo haec conclusio modo praeexposito, scilicet: materia signata est intrinsecum individuationis principium. Illud est intrinsecum principium individuationis cui primo repugnat communicari pluribus per modum quo universale communicatur particulari: sed materia signata est id cui primo repugnat communicari, ut universale particulari; ergo, etc. Maior ab omnibus conceditur; minor vero probatur. Sed nota quod minor duo ineludit in se, scilicet quod materiae signatae repugnat communicari pluribus, et quod primo ei repugnat. Primum horum ex se patet: materiam enim capacem huius quantitatis tantum impossibile est plurificari; secundum autem probatur: illud competit primo materiae signatae, quod circumscripto quocumque alio sibi convenit, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit (ex primo posteriorum): sed non communicari pluribus ut universale particulari circumscripto quocumque alio exsistente in substantia sensibili convenit materiae signatae, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit; ergo non communicari pluribus primo convenit materiae signatae inter omnia quae in substantia sensibili inveniuntur. Probatur minor quoad utramque sui partem. Quoad primam sic: id quod materia signata praecise sumpta sibi vindicat, ita quod sub eius opposito non est intelligibilis, convenit sibi, circumscripto quocumque alio; patet ista ex terminis: sed incommunicabilitas convenit materiae signatae praecise ut sic acceptae, ita quod sub eius opposito materia signata non est intelligibilis; non enim potest intelligi materia propria individui communicabilis; ergo incommunicabilitas convenit materiae signatae, circumscripto quocumque alio. Secunda pars minoris patet exemplariter; quia circumscripta Sortis materia signata, seu materia propria quod idem est, certum est quod non remanet hic neque forma eius remanebit hic, neque ipsa materia: si enim materiam propriam non habet, per quid exit ordinem communium ? Secundo probatur eandem conclusio sic: frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora, et aeque bene; sed absque quibusque aliis ex materia signata sufficienter salvatur individuatio substantiae compositae; ergo frustra adduntur quaecumque. Minor ex dicendis apparebit, ubi, solutis adversariorum rationibus, stabilis ac firma remanebit positio nostra. Et confirmatur: quia cum in substantia composita non sint nisi materia et forma et compositum ex his, et accidentia quaecumque individuo accidunt, nullam aliam intrinsecam causam habent, nisi aliquid horum: et sic ad investigandam individuationis causam non oportet extra hoc vagari. Probatur tertio eadem conclusio auctoritatibus Arist. et Comm. supra inductis, quas non opus est repetere. Apparet quidem apud eos evidenter omnem distinctionem aut ex formis, aut a quantitate oriri. Est igitur materia signata intrinsecum individuationis principium, quo intrinsece (licet particulariter), Sortes est hic. Dico autem particulariter; quia non arbitror materiam signatam esse ipsam individualem proprietatem seu differentiam, sed potius differentiae individualis essentiale principium. Opinor enim quod proportio materiae signatae ad proprietatem seu differentiam individualem sit sicut proportio animae humanae ad differentiam hominis constitutivam. Sicut enim anima intellectiva non est ipsa differentia, puta rationale, sed id unde sumitur: ita materia signata non est ipsa differentia individualis, sed id unde sumitur, et quod causat ipsam intrinsece. Et sicut homo est homo, et per rationale tamquam per principium formale totale, et per animam intellectivam tamquam per principium partiale intrinsecum formale, a quo rationale mendicat et causatur: ita Sortes est hic per differentiam individualem tamquam per totalem quoddam denominans; quod nihil aliud est quam gradus individualis, sicut differentia specifica est gradus specificus, et per materiam signatam tamquam per priorem causam intrinsecam, a qua ipsa individualis differentia mendicat. Ut sic inter nos et Scotistas in hoc stet diversitas, quod ipsi differentias individuales absque essentiali dependentia a materia signata multiplicant: nos autem sicut animal contrahere nesciremus ad hominem et bovem sine formis partium, a quibus differentiae contrahentes animal causantur: sic speciem, puta hominem contrahere ad individuum, non novimus sine materia signata, quae est causa individualium differentiarum; et consequenter primo principium individuationis intrinsecum. Moveor ad hoc dicendum, quoniam teneo Sortem substantialiter sumptum in recta scilicet linea praedicamentali sub specie esse unum numero, non unitate de praedicamento quantitatis, sed substantiali: quam necesse est antecedi, cum sit entis passio ab individuali gradu, quem ipsa individualis differentia importat. Et hoc an sit de mente S. Doctoris non censeat quisquam, priusquam legerit ipsum, et in compendio Theologiae, cap. CLV, ubi vult Sortem eodem numero esse post resurrectionem eius quantitate numerata, et in tractatu supradicto. Quoad quintum arguitur contra conclusionem et dicta in ea a Scoto ubi supra. Primo sic: impossibile est aliquid dependens a posteriori naturaliter, esse idem priori naturaliter, quia tunc esset prius et non prius: sed substantia est prior naturaliter quantitate; igitur nihil causatum a quantitate sive qualitercumque praeexigens naturam quantitatis potest esse idem substantiae; non igitur signatio ista a quantitate causata est eadem substantia. Probatio maioris: ubi est vera et realis identitas, licet non sit formalis, ibi impossibile est hoc esse et illud non esse, quia tunc idem realiter esset et non esset; sed possibile est prius naturaliter esse sine posteriori naturaliter; ergo multo magis absque eo quod derelictum est, vel causatum a posteriori naturaliter. Praeterea, id quod est necessaria conditio causae in causando, non potest habere esse a causato, quia tune causa, inquantum sufficiens ad causandum, esset causata a causato, et illud causatum esset causa sui ipsius: sed singularitas sive signatio substantiae est necessaria conditio in substantia ad causandam quantitatem, quia causatum singulare requirit causam singularem; ergo impossibile est istam signationem seu singularitatem esse a quantitate. Praeterea, quaero quid est quantitatem causare vel derelinquere talem modum seu signationem in substantia? Si nihil ex hoc est, nisi quod praefuit quantitati, tunc nullo modo signatio est per quantitatem, quia tunc signatio substantiae naturaliter praecedit ipsam quantitatem. Si autem aliquid aliud, quaero quomodo causetur a quantitate, et in quo genere causae? Praeterea, quare quantitas potius relinquit talem modum in substantia, quam qualitas? Non videtur ratio, quia sicut qualitas in seipsa informat superficiem, nihil relinquendo in ea: ita quantitas informat substantiam in seipsa, et non per aliam formam derelictam. Praeterea, quantitas ista, quae ad individuationem concurrit, aut est quantitas terminata, aut interminata: non terminata, quia illa sequitur formam in materia et per consequens singularitatem substantiae, quia sicut substantia est causa eius, ut est terminata, ita haec substantia est causa eius, ut est hic terminata. Et confirmatur hoc, quia cum quantitas terminata varietur sola rarefactione, idem individuum erit multis singularitatibus idem: quod est impossibile. Si autem interminata, contra: illa manet eadem in genito et corrupto. Praeterea, si quantitas concurrit ad individuationem, ut primo distinguens, oportet quod in seipsa sit primo distincta numeraliter ab alia: sed tunc tua propositio non est vera, illa scilicet: omnis differentia formalis est specifica: quantitas enim haec et illa cum sint formae, differrent specifice. Quod si quantitatem excipias ab illa proportione fundamentali aedificii ruinosi, unde probabitur, quod differentia formalis sit specifica? Quaecumque enim ratio fuerit adducta de forma, habebit locum in quantitate, cum quantitas forma sit. Praeterea, tota latitudo praedicamenti substantiae est prior caeteris praedicamentis; ergo, cum individuum substantiae claudatur in ista latitudine, oportet quod sit intrinsece completum absque dependentia a quantitate, quae est posterior. Et confirmatur, quia nihil reponitur in aliquo genere per aliquid quod sit extra illud genus. Multa alia argumenta fiunt a Scoto et aliis; sed quia concludunt materiam solam vel quantitatem solam vel aggregatum ex materia et quantitate non esse principium individuationis, omisi: nihil enim contra nos. Omisi praeterea quae indirecte contra positionem nostram essent, brevitati studens. Haec de quinto. Quoad sextum respondendum est argumentis factis nunc, deinde aliis pro opinione contraria inductis. Ad primum igitur istorum dicitur, quod falsa est maior. Ad cuius evidentiam est notandum, quod proportio materiae signatae ad hanc quantitatem est proportio potentiae ad proprium actum: unde sicut potentia materiae est eadem realiter ipsi materiae, et tamen dependet a forma: ita potentia seu capacitas materiae respectu huius quantitatis, quae vocatur eius signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae. Et quia potentia est prior et posterior, et naturaliter actu prior est in genere causae materialis, posterior in ordine causae formalis; ideo signatio materiae est prior quantitate ordine causae materialis, posterior autem in ordine causae formalis; unde utroque modo maior est falsa, tam si intelligatur de priori et posteriori secundum genus causae materialis, quam si intelligatur de priori et posteriori in ordine causae formalis. Aliquid enim dependens a forma est idem realiter materiae, et aliquid dependens a materia est idem realiter formae ut patet. Ad probationem primam qua dicitur: quia tunc esset prius et non prius: dico quod non est inconveniens in diversis generibus causarum. Ad aliam probationem, qua dicitur: ubi est vera et realis identitas, etc., negatur secunda propositio assumpta: non enim omne prius potest esse sine posteriori, ut alias ostendetur. Ad secundum negatur maior, cum causatum est causa suae causae in alio genere causae, sicut in proposito accidit: materia enim signata est causa quantitatis in genere causae materialis: quantitas est causa materiae signatae in genere causae formalis, ut actus potentiae. Et patet falsitas maioris in exemplo supra posito: potentia enim materiae est necessaria conditio materiae ad causandam formam, et tamen dependet a forma in genere causae formalis. Ad probationem dicitur, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu, scilicet forma: sed non inquantum est effectus eius, sed in eo quod est causa materiae: causae enim sunt sibi invicem causae, ut dicitur II Phys. text. XXX; non ergo inconvenit causam in causando dependere a causato, non ut causato, sed ut causa est secundum aliud genus. Ad tertium dicitur, quod quantitatem causare talem signationem in materia nihil aliud est, quam materiam esse sub hoc agente factam capacem adeo huius quantitatis, quod non illius, et sic quantitas concurrit ad signationem materiae ut actus, propter quem talis capacitas fit. Agens vero ut efficiens illam, et talis signatio seu capacitas praeest ipsi quantitati in genere causae materialis, et non potest ex hoc inferri; ergo non fit per quantitatem, eo quod fit quantitate in genere causae formalis, quae sicut et finis inter causas posteriores inesse numeratur. Ad quartum dicitur, quod non solum quantitas tali modo signat materiam, sed etiam qualitates propriae. Materia enim Sortis ita est capax harum qualitatum, quod non aliarum: sed quia sola quantitas immediate recipitur in substantia, et ex sola quantitate oritur radicaliter distinctio materialis, ideo ad propositum, materiam signatam, materiam sub certis dimensionibus et non sub certis qualitatibus dicimus. Ad quintum dicitur, quod quantitas illa quae ad individuationem ut originale non intrinsecum individuationis principium concurrit, est quantitas terminata. Nec obstat quod sequatur formam, quia etiam forma sequitur potentiam materiae, a qua tamen causatur: et concedimus hanc substantiam esse causam materialem huius quantitatis, sed e converso in genere causae formalis hanc quantitatem esse causam huius signationis materiae modo praeexposito. Ad confirmationem Antonii Trombetae dicitur, quod quantitas terminata ad individuationem concurrens non stat in indivisibili, sed latitudinem habet. Sicut enim quaelibet species naturalis determinat sibi quantitatem maximam et minimam infra quamdam latitudinem; ita et quodlibet individuum determinat sibi hanc quantitatem infra tales limites, et non in indivisibili. Unde potest fieri rarefactio sine eius (ut individuativa est) variatione: non enim hic accipitur quantitas terminata punctualiter, sed cum certa latitudine. Ad sextum dicitur concedendo consequentiam primam, sed negando quod ex hoc sequatur falsitas illius propositionis fundamentalis firmissimi aedificii. Peccavit enim arguens peccato maximo, non distinguens inter differentiam formalem et formarum. Omnis enim differentia formalis est specifica, non autem omnis differentia formarum, ut dicit S. Thomas II contra Gentiles, cap. LXXXI; alioquin forma huius ignis et forma illius ignis distinguerentur specifice, cum sint formae, et differant. Unde linea mathematica divisa in partes habet duo individua; quaelibet enim pars lineae est linea, et illa individua sunt formae, et differunt, sed non differentia formali. Appellatur autem differentia formalis illa, quae est per principia quidditativa: haec enim semper oritur a forma in eo quod forma, qualis non est inter hanc lineam et illam, cum sit eadem utriusque quidditas: verum arguentis error est valde puerilis. Sunt formae, et differunt: ergo differunt formaliter: est monachus, et est albus, ergo est monachus albus. Ad ultimum negatur consequentia: licet enim id quod est in praedicamento substantiae sit prius simpliciter quolibet alio praedicamento; tamen aliqua conditio (sine qua individuum ut sic non est in praedicamento) potest esse posterior in genere causae formalis, et alterius praedicamenti, eo quod causa formalis est posterior in esse. Ad confirmationem dicitur, quod quodlibet praedicamentum completur per res sui generis, si loquamur de his quae ponuntur in praedicamentis, et de ratione reponendi ea in illis, non autem si loquamur de conditione rei repositae in praedicamento. Sortes enim non est nisi substantia, et ratio ponens ipsum in praedicamento est substantia: conditio autem individuationis, sine qua non est ratio reponendi ipsum in praedicamento, non inconvenit quod coexigat aliquod accidens, puta quantitatem. Ad primum vero eorum, quae pro opposita conclusione adducta sunt, dicitur, quod minor est falsa: ad materiam namque signatam primo sequitur unitas numeralis. Ad secundum dicitur, quod differentia individuorum reducitur ad quantitates: quantitates autem differunt sitibus propriis, qui sunt differentiae quantitatis: situs autem non solum integratur ex illis duobus, scilicet permanentia et continuatione partium, sed ex his duobus cum tertio, ordine scilicet partium in toto: ut docet Alberic. in Praedicamentis, cap. de quantitate: per hoc enim differt a situ, speciali praedicamento qui dicit ordinem partium in loco: unde situs in proposito distinguuntur suis ordinibus partium in toto, qui sunt de eorum ratione: ordines autem seipsis. In definitione enim ordinis cadit distinctio: et sic patet, quod non est aeque dubium de his, ad quae facimus reductionem, et de quantitatibus, et quod non oportet quantitates propter hoc distingui formaliter: talis enim ordo partium in toto, ut materiale quid, est in ipsa quantitate quod in nulla alia forma invenitur. Ad tertium Antonii Trombetae dicitur, quod minor est falsa: materia enim signata, ut probatum est, est id cui primo repugnat dividi, ut universale in particularia: ratione enim repugnat heccheitati.