In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan

In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1907

Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.


Quaestio I

Caput I

Commentarium

Quaestio II

Caput II

Commentarium

Quaestio III

Num ens per prius de substantia, posterius de accidente dicatur, an de utroque univoce.

Circa hanc particulam dubitatur, an ens per prius dicatur de substantia et posterius de accidente, an univoce de utroque. In hac quaestione quinque agenda sunt. Primo declarabitur titulus. Secundo ponetur opinio Scoti. Tertio arguetur contra illam. Quarto ponetur opinio S. Thomae. Quinto respondebitur argumentis in oppositum.

Quoad primum sciendum est, quod aliquid dupliciter contingit de aliquibus praedicari per prius et posterius. Uno modo secundum esse illius praedicati. Alio modo secundum propriam rationem eiusdem. Illud dicitur praedicari analogice (secundum esse) quod perfectius habet esse in uno quam in alio; et sic omne genus praedicatur per prius et posterius de suis speciebus, eo quod perfectius esse necessario habet in una specie, quam in alia. Unde Commentator XII Met. com. 1, dicit quod prioritas et posterioritas specierum non impedit unitatem generis, et hoc modo non quaerimus hic; per se enim notum est omnibus, quod ens perfectiori modo est in substantia quam in accidentibus, et quod hoc modo praedicatur per prius et posterius.

Illud vero dicitur praedicari analogice, seu per prius et posterius secundum rationem propriam, quod de uno praedicatur sine respectu ad aliud, de altero vero non nisi in respectu ad aliud. Verbi gratia: sanum praedicatur de animali sine respectu ad diaetam, medicinam et urinam; de istis vero praedicatur nonnisi in respectu ad animal. Dicitur enim animal sanum absque additione aliqua; urina vero non dicitur sana, nisi quia est signum sanitatis exsistentis in animali, et diaeta similiter non est sana, nisi quia est conservativa sanitatis, et sic de aliis. Cum enim definies sanum praedicatum de animali, non pones in eius definitione respectum ad aliquid horum. Cum autem definies sanum praedicatum de urina, in definitione eius ponetur respectus ad sanitatem animalis cum ipsa animalis sanitate, et similiter in definitione diaetae et medicinae in eo quod sanae sunt. Dices enim quod urina est sana, in eo quod signum est sanitatis, diaeta in eo quod conservativa, et medicina in eo quod causa est illius. Et hoc modo vertitur hic in dubium, an ens praedicetur analogice, ita quod absolute praedicetur de substantia, de accidentibus vero non nisi relative ad substantiam: quod idem est quod quaerere, utrum substantia in eo quod ens non includat accidens, accidens vero in eo quod ens includat substantiam; et in hoc pendet tota quaestio inter nos et Scotum, quoniam accidens in eo quod accidens includere substantiam ab omnibus conceditur, sed non accidens in eo quod ens. Haec de primo.

Quoad secundum Scotus I Sent. dist. III, q. I et III, et dist. VIII, q. II, ponit hanc conclusionem. Ens est univocum substantiae et accidenti, Deo et creaturae; et probat eam sic. Omnis intellectus certus de uno conceptu, et dubius de diversis, habet conceptum, de quo est certus, alium a conceptu de quo est dubius. Intellectus quisque potest esse certus de Deo seu de propria passione, quod sit ens, dubitando an sit ens finitum vel infinitum, sive an sit substantia vel accidens. Ergo conceptus entis est alius a conceptibus istis, et ita neutrum est ex se, sed in utroque illorum includitur: igitur univocus. Prima propositio patet ex terminis. Minorem vero experientia docet.

Secundo sic. Ens non est univocum; ergo Deus non est a nobis naturaliter cognoscibilis aliquo conceptu simplici: hoc est falsum, ergo a destructione consequentis, etc. Consequentia probatur. Nullus conceptus est producibilis in intellectu nostro, qui non contineatur essentialiter vel virtualiter in obiecto relucente in phantasmate. Sed conceptus non univocus Deo et obiecto relucenti in phantasmate est non contentus tam essentialiter quam virtualiter in obiecto relucente in phantasmate. Ergo nullus conceptus est producibilis in intellectu nostro, nisi sit univocus obiecto relucenti in phantasmate: hoc autem est creatura: ergo omnis conceptus simplex, quem habemus de Deo est univocus creaturae, et consequenter conceptus entis. Maior patet, minor declaratur: quia obiectum creatum non continet essentialiter conceptum increatum, ut de se notum est, nec virtualiter; quia prius non includitur virtualiter in posteriori, sed e converso.

Tertio sic: Omnis inquisitio metaphysicalis de Deo procedit, considerando rationem formalem alicuius, et auferendo ab ea imperfectionem, quam habet in creaturis, et reservando illam rationem formalem, et attribuendo sibi omnino summam perfectionem, et sic ponendo illam in Deo: ergo omnis inquisitio de Deo supponit intellectum habere conceptum eumdem univocum, quem accipit ex creaturis.

Quarto sic: Ens non est univocum substantiae et accidenti; ergo substantia non est a nobis naturaliter cognoscibilis: hoc est falsum; ergo, etc. Tenet consequentia, eo quod cum substantia non immutet immediate intellectum nostrum ad aliquam intellectionem sui, sed tantum accidens sensibile, sequitur quod nullum conceptum quidditativum habere poterimus de ea, nisi aliquis talis possit abstrahi a conceptu accidentis: sed nullus talis quidditativus abstrahibilis est a conceptu accidentis, nisi ens univocum accidenti et substantiae.

Hoc autem quod in ista ratione assumit, scilicet quod substantia non immutet immediate intellectum nostrum ad aliquam sui intellectionem, probatur sic: quidquid sua praesentia immutat intellectum, absentia illius potest naturaliter cognosci ab intellectu quando immutatur (sicut apparet ex II de Anima) quod visus est tenebrae cognoscitivus, quando lux non est praesens, eo quod tunc visus non immutatur: igitur si intellectus naturaliter immutatur a substantia immediate ad actum circa ipsam, sequeretur quod quando substantia non esset praesens, posset naturaliter cognosci non esse praesens, et ita naturaliter cognosci posset in hostia consecrata non esse substantiam panis: quod est manifeste falsum.

Quinto arguitur auctoritatibus II Metaph. text. IV: probans Aristoteles causam entitatis et veritatis esse maxime entia et vera, assumit hanc propositionem. Unumquodque maxime ipsum, aliorum dicitur, secundum quod aliis inest univocatio; ens ergo univocum dicitur apud Aristotelem de causa entitatis, scilicet de Deo et aliis: aliter processus Aristotelis nullus esset; arguit enim sic: causa univoca entitatis et veritatis est maxime ens, et vere Deus est huiusmodi; ergo. Avicenna quoque I Metaph. capitulo secundo dicit: substantia et quantitas non habent intentionem communem nisi entis, cuius quaedam sunt quasi species, et quaedam quasi accidentia propria. Et capitulo quinto facit argumentum, quod adductum est de conceptu certo, et dubiis: omnes, inquit, imaginantur certitudinem entis, dubitant autem utrum sit agens vel patiens. Algazel in Metaphysica sua, tractatu primo habet, quod quidam homines putaverunt, quod ens non praedicat alium conceptum a suis inferioribus, dicentes, quod esse accidentis nihil aliud sit, quam esse substantiae. Multa alia argumenta adducuntur ad hoc; sed quia (ut patebit) non probant univocationem sed alietatem conceptus entis, omitto; et etiam quia ex dicendis cuilibet ingenioso patebit responsio ad omnia. Haec de secundo.

Quoad tertium arguo primo sic. Nullum univocatum in ratione sui univoce habet aliquid plus, quam reliquum univocatum. Substantia et accidens sunt univocata per se in ente. Ergo accidens non habet aliquid plus in ratione sui univoci, scilicet entis, quam substantia. Discursus bonus, conclusio vero est falsa; ergo altera praemissarum: non maior, quia illa habetur ex antepraedicamentis; ergo minor, quae est conclusio adversae partis. Falsitas conclusionis habetur VII Metaph. textibus secundo et tertio, ubi dicitur quod in ratione accidentis, inquantum ens, ponitur substantia, unde Comment. dicit in commento tertio, quod sedens et stans non dicuntur esse entia sine substantia: patet autem quod in definitione substantiae, inquantum ens, non ponitur accidens nec substantia, eo quod abstrahit apud eos ab illis. Patet secundo falsitas illius conclusionis ex dictis Antonii Trombetae, qui in hac quaestione fatetur in definitione accidentis, inquantum ens, cadere substantiam. Unde etsi ratio possit a Scoto secundum apparentiam solvi, glossando Aristotelem (glossa destruente textum); nullo tamen pacto potest ab Antonio Trombeta solvi, eo quod ab ipsa veritate coactus concessit in quolibeto suo falsitatem conclusionis, quam Scotus negaret.

Secundo arguitur sic. Ens est univocum praedicatum in quid de pluribus differentibus specie, in nulla differentia quidditative inclusum; ergo est genus. Tenet consequentia ex definitione generis, et conditione apposita a Scoto in I Sent. dist. III, q. III; ultimam enim particulam assumptam exigi dicit ad genus et bene, secundum Arist. quarto Topic. Antecedens quoad primam partem et secundam Scoti ibidem est. Quoad tertiam autem probatur sic. Si ens esset inclusum in aliqua differentia non ultima, sequeretur quod addendo differentiam non ultimam generi, esset nugatio: hoc est falsum; ergo, etc. Tenet consequentia, quia bis ens poneretur eodem modo; semel ratione generis, et semel ratione differentiae. Verbi gratia, si ens includitur quidditative in ratione animalis et rationalis, dicendo animal rationale, erit nugatio: cum enim prima pars rationis animalis sit ens, erit ratio propria animalis ens, A, B, C. Similiter cum prima pars rationis rationalis sit ens, erit ratio rationalis ens, D, E, F, et sic dicendo animal rationale, dices ens, A, B, C, ens, D, E, F, et consequenter pones ens bis; et expresse nugationem committes. Nec est opus impugnare responsionem Scoti, ubi supra ad hoc argumentum, quia non est ad propositum: ait enim quod sicut dicimus animal album absque nugatione, eo quod ens clausum in ratione albedinis denominat accidentaliter ens clausum in ratione animalis: ita in proposito dicimus animal rationale, eo quod ens clausum in rationali denominat essentialiter ens clausum in animali absque nugatione.

Hoc enim non est ad propositum: aliud enim est loqui de ente in sua ratione communi, in qua indistincte univocantur supradicta, et aliud est loqui de ente particulariter accepto. Licet enim palliari possit, quod ens particulatum ad album et rationale denominet ens particulatum ad animal; non tamen potest intelligi quod prima pars rationis albi formaliter sumpti, denominet primam partem rationis animalis. Ea enim est ens eodem modo sumptum, cum univocum sit: remanet ergo, quod nugatio est dicere apud Scotum animal rationale: immo animal album, eodem modo arguendo, ut prius utendo loco nominum eorum rationibus quidditativis.

Quod si aliquis, vim faciendo in verbis Scoti, forte dixerit ens non claudi in rationali quidditative et albo, sed in rationalitate et albedine: tunc interim sequitur principale intentum nostrum, quod scilicet ens in nulla differentia includatur quidditative; quia rationalitas non est differentia, sed differentiae principium, secundum veram Avicennae doctrinam: differentia enim praedicatur de specie; rationalitas autem non; quare, etc.

Tertio arguitur sic. Ens est univocum substantiae et accidentis: ergo in ratione substantiae explicite cadit ens; ergo in definitione hominis explicite cadit ens: hoc est inconveniens et contra Aristotelem et viam communem; ergo, etc. Prima consequentia probatur, ex eo quod omne superius univocum explicite cadit in ratione sui essentialis inferioris, sicut animal cadit explicite in ratione hominis. Secunda consequentia probatur ex auctoritate Aristotelis posita in II libro Topicorum, illa scilicet: quum aliquid ponitur in definitione alicuius loco illius, si ponatur eius ratio, clarior erit intellectus. Cum ergo substantia ponitur in definitione hominis, et loco substantiae liceat ponere eius rationem, in qua explicite cadit ens, ut clarior sit definitio, sequitur quod ens debeat poni in definitione hominis explicite, ut clarior reddatur. Nec prohibet hoc communissimus ambitus ipsius entis, aut carentia differentiarum. Sicut nec ex his prohibetur ens tanquam praedicatum univocum et quidditativum cadere in ratione substantiae. Et confirmatur hoc per Scotum, qui in I Sent. dist. III, ponit ens esse primum cognitum cognitione distincta: eo quod ens cadat in conceptu quidditativo omnium tamquam primum praedicatum quidditativum. Haec de tertio.

Quoad quartum principale, praenoto differentiam inter univocum et aequivocum purum et analogum. Univocata sunt, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est eadem simpliciter. Pura aequivocata sunt, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est diversa simpliciter. Analogata sunt quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est aliquo modo eadem, et aliquo modo diversa seu secundum quid eadem, et secundum quid diversa. Verbi gratia, animal et medicina sunt analogata sub sano; unde habent illud nomen commune. Utrumque enim illorum dicimus sanum; definitio autem eorum inquantum sana sunt, est aliquo modo eadem, et aliquo modo diversa: animal enim, inquantum sanum, est habens sanitatem; medicina, inquantum sana, est causa sanitatis. Sunt enim eaedem aliquo modo istae definitiones, quia in omnibus includitur sanitas; et sunt diversae aliquo modo, quia diversis modis sanitatem respiciunt. Unde analogum est medium inter purum aequivocum et univocum: sicut inter idem simpliciter et diversum simpliciter cadit medium idem secundum quid et diversum secundum quid: et sicut medium sapit naturam utriusque extremi, dicit enim quodammodo plures rationes et quodammodo unam; propter quod invenitur quandoque apud illustres philosophos, quod analogum dicit plures rationes, et quandoque quod dicit unam rationem.

Nota secundo, quod duplicia sunt analogata: quaedam secundum determinatam habitudinem unius ad alterum; quaedam secundum proportionalitatem. Exemplum: Substantia et accidens sunt analogata primo modo sub ente; Deus autem et creatura secundo modo: infinita enim est distantia inter Deum et creaturam. Differunt autem haec plurimum: quoniam analogata primo modo ita se habent, quod posterius secundum nomen analogum definitur per suum prius: puta accidens, inquantum ens per substantiam. Analogata vero secundo modo non: creatura enim inquantum ens non definitur per Deum. Unde analogata primo modo habent nomen commune, et rationem secundum illud nomen secundum quid eamdem et secundum quid diversam: per hoc quod analogum illud simpliciter idest sine additione aliqua de primo dicitur, et de aliis vero non nisi diversimode respiciendo primum, quod cadit in eorum rationibus, sicut in exemplo de sano manifestum est: analogata vero secundo modo habent nomen commune et rationem secundum illud nomen aliquo modo eamdem et aliquo modo diversam: non propter hoc, quod illud simpliciter dicatur de primo et de aliis relative ad primum, sed habent rationem eamdem secundum quid propter identitatem proportionis, quae in eis invenitur, et secundum quid diversam, propter diversitatem naturarum suppositarum illis proportionibus.

Exemplum: Forma et materia substantialis et forma et materia accidentium sunt analogata quaedam sub nominibus formae et materiae: habent enim nomen commune, puta formam et materiam, et rationem secundum nomen formae sive materiae eamdem et diversam hoc modo: quia forma substantialis ita se habet ad substantiam, sicut forma accidentalis ad accidens; similiter materia substantiae ita se habet ad substantiam, sicut materia accidentis ad accidens: utrobique enim salvatur identitas proportionum cum diversitate naturarum et unitate nominis. Hunc modum analogiae exprimit Commentator XII Metaph. com. XXVIII, et clarius Aristot. I Ethic. cap. VII.

Quibus sic praelibatis, pono duas conclusiones. Prima est: Ens analogice utroque modo analogiae dicitur de substantia et accidente. Secunda conclusio: Ens dicitur de Deo et creatura secundo modo tantum. Prima conclusio probari potest rationibus factis contra Scotum, et maxime prima. Auctoritatibus autem Aristot. IV Metaph. text. II et Commentatoris ibidem: expresse enim ibi dicitur, quod ens non est unum, sed ad unum. XII quoque Metaph. text. XXVIII, expresse dicitur, quod principia praedicamentorum non sunt aliquo modo eadem nisi secundum proportionem. Super qua auctoritate potest argui sic: Illa non sunt univoca, quae nullam identitatem habent nisi proportionis; sed principia propria substantiae et accidentium sunt huiusmodi; ergo, etc. Minor expresse est in littera Aristot. Maior est nota ex terminis: si enim nullam aliam identitatem habent nisi proportionis, oportet quod careant unitate univoca. Et haec auctoritas est notanda contra Scotistas, quia si concedant ens habere entitatem analogam, dicunt cum hoc, quod habet etiam identitatem univocam: cuius oppositum Aristoteles dicit, solam identitatem proportionis inter principia praedicamentorum ponens.

Secunda conclusio non aliter pro nunc probetur, quam auctoritate S. Thomae in quaestionibus de veritate, quaest. II, art. XI, ubi examinans quomodo scientia sit analoga scientiae divinae et scientiae creatae, expresse fatetur, quod secundo modo sit analoga et non primo modo. Unde cum ens dicitur de Deo et creatura, hoc modo dicitur proportionaliter, qui exprimitur, quod sicut Deus se habet ad suum esse, ita creatura ad suum. Sed de his alias, cum ex proposito tractabitur, diffusius loquemur; modo sufficiant haec pauca dixisse, ex quibus innotescere potest, quod conceptus entis formalis est unus inaequaliter repraesentans esse substantiae et accidentis, Dei et creaturae: et quod conceptus obiectalis non habet nisi unitatem proportionis determinatae ex identitate termini vel unitate proportionalitatis et identitate proportionum. Ex quibus elici potest, quod cum talis unitas apud Aristot. IV Metaph. text. II, sufficiat ad obiectum scientiae, ens non oportet poni univocum ad hoc, quod passiones habeat, et contradictionem fundet, et reliqua huiusmodi habeat sibi convenientia. Haec de quarto.

Quoad quintum respondetur ordinate ad argumenta.

Et ad primum dicitur, quod argumentum illud, si aliquid probat, alietatem conceptus, non univocationem probat: sicut ipsemet Scotus dicit, et ideo gratis concedimus illud, sicut etiam Avic. qui tenet ens non esse praedicatum quidditativum, concedit ens dicere alium conceptum, non tamen univocum et quidditativum.

Ad secundum negatur consequentia. Ad cuius probationem dico, quod aliquod continere virtualiter aliud, potest intelligi dupliciter: uno modo sicut causa in virtute sua continet effectum; alio modo sicut effectus continet virtutem causae, participando illam sic. Hoc stante minor est falsa; etenim effectus quilibet virtualiter continet secundo modo Deum; nec oportet quod continens isto modo sit prius, immo necessario est posterius. Quod si mihi dixeris, quod hoc est abuti vocabulis, quia apud omnes continere virtualiter non attribuitur nisi causae: dico quod si fiat vis in verbo, falsa est maior, eo quod datur triplex modus continendi, scilicet essentialiter, virtualiter, et participative: sicut effectus continet in se causam.

Ad tertium, concesso toto antecedente, negatur consequentia: sufficit enim analogia illius rationis formalis.

Ad quartum negatur consequentia. Ad probationem dicitur, quod falsum supponit, scilicet quod substantia non immutet intellectum per propriam speciem. Unde ad eius probationem dico, quod quantitas et accidentia in Eucharistia agunt et patiuntur totum quod ageret et pateretur substantia, si esset: sicut enim acceperunt modum essendi substantiae, scilicet absque subiecto, ita etiam agere et pati eius; et ideo ex multis hostiis sensatis generatur in intellectu species intelligibilis substantiae panis, et eius quidditativa cognitio, sicut et ad nutritionem agunt, ac si esset ibi panis: non enim minus ex illis accidentibus nutrimur, quam ex illis hostiis non consecratis: sicut non minus ex consecratis generantur vermes et cineres, quam ex non consecratis. Unde ad argumentum dico, quod panis absens immutat, quoniam non est omnino absens: remansit enim ibi accidens suum, quod est vice panis; quare non est simile de visu respectu tenebrae. Nec est contra nos auctoritas Aristot. quoniam haec omnia habent locum, ubi est simpliciter absentia obiecti, quam hic non concedimus quoad operationes.

Ad quintum dico, quod quia medium comparatum uni extremorum, ut oppositum, induit alterum extremum, ut dicitur V Phys. text. VI; ideo analogum comparatum aequivoco, quod diversas rationes simpliciter sonat, univocum appellatum est ab Arist. ibi, et merito, eo quod utebatur analogo secundum id quod habet de unitate: oportet enim ad verificandam illam maximam, quod causa et effectus non in sola voce conveniant, sed in ratione aliqua formali eadem aliquo modo in illis: unde textus ille non est contra nos.

Ad Avicen. et Algazelem dico, quod nihil contradicunt: quia alietatem non univocationem conceptus entis insinuant.

Substantiarum vero quaedam sunt simplices, et quaedam compositae, et in utrisque est essentia: sed in simplicibus veriori et nobiliori modo. Secundum etiam quod habent esse nobilius, sunt etiam causa eorum, quae composita sunt, ad minus substantia prima et simplex, quae Deus est.

Hic ponitur secunda comparatio, qua substantias inter se comparat tali conclusione. Substantiae simplices nobiliori et veriori modo habent essentiam quam compositae, quam probat dupliciter. Primo sic: Quorum esse est nobilius, eorum essentia est nobilior: substantiarum simplicium esse est nobilius, quam compositarum, ergo essentia substantiarum simplicium est nobilior. Secundo sic: Causa, supple effectiva, non univoca habet nobiliorem essentiam suo effectu; substantia simplex saltem prima est huiusmodi causa compositarum; ergo substantia simplex est perfectioris essentiae quam composita.

Ad evidentiam huius partis nota, quod ut habes a S. Thoma, IV Sent. dist. XI, quaest. II, art. I, ad primum: simplicitas nec perfectionem simpliciter nec imperfectionem sonat; res enim ex eo quod simplex, non habet perfectionem maiorem, sed ex eo quod taliter simplex, idest simplicitatem subsistentem habet. Unde materia prima est simplicissima, et formae accidentales sunt simplices, et tamen non sunt perfectiores substantiis compositis. Et ideo cum dicimus substantias simplices esse perfectiores compositis, intelligas non de quibuscumque simplicibus substantiis, sed de simplicibus subsistentibus in sua simplicitate; quales sunt substantiae separatae omnes.

Propterea caveto hic opinionem Scoti in I Sent. dist. VIII, quaest. I, dicentis simplicitatem esse perfectionem simpliciter. Ut autem veritatem tutari ac falsum impugnare scias, notato quid sit perfectio simpliciter.

Perfectio simpliciter, apud Anselmum Monologion XV, est quae in unoquoque melior est ipsa quam non ipsa. Glossa sic. In unoquoque, inquantum est individuum entis, idest, hoc ens non inquantum est individuum huius vel illius naturae, puta hic homo, aut hic angelus, melior est, etc., quia comparativum includit suum positivum: ideo melior est, idest bonitatem seu perfectionem meliorem ponit, quam non ipsa, idest quam quodlibet sibi incompossibile: ita quod ly non ipsa non teneatur contradictorie sed incompossibiliter. Unde perfectio simpliciter exigit duas conditiones: primo, quod dicat perfectionem; secundo, quod illa perfectio in individuo entis sit melior, quam quodlibet sibi eo incompossibile. Propter defectum enim primae conditionis tam relatio quam negatio a perfectionibus simpliciter excluditur. Propter vero defectum secundae, ratiocinari, ridere, latrare et huiusmodi perfectiones simpliciter non sunt, quia ista etsi sint meliora in individuo huius vel illius naturae, non tamen entis. Diximus, quod ly non ipsa, tenetur incompossibiliter et non contradictorie; quia aliter omne positivum esset perfectio simpliciter: quia in individuo entis melius est positivum quodlibet quolibet contradictorio formaliter sumpto. Nec superficie tenus consideres primam conditionem: quoniam propter defectum eius simplicitas non dicit perfectionem simpliciter. Simplicitas enim nihil aliud est quam negatio compositionis: unde non est perfectio, sed negatio imperfectionis. Propterea deficit talis modus arguendi. In individuo entis quodlibet incompossibile simplicitati dicit imperfectionem; ergo ipsa simplicitas est melior in unoquoque quam non ipsa, et consequenter perfectio similiciter. Oportet enim addere in antecedente: et ipsa dicit perfectionem, quod falsum est, quia negativum praedicatum est.

Potes autem contra Scoti positionem arguere sic: nulla perfectio simpliciter salvatur in relatione, ut relatio est: simplicitas autem salvatur in relatione, ut relatio est: Ad, siquidem est simplicissimum, nullam enim compositionem includit, et universaliter secundum Scotum, omnis differentia ultima relationis: ergo etc. Maior patet, ex eo quod relatio ut relatio, nec perfectionem nec imperfectionem sonat apud nos, et Scotum.

Praeterea, quod dividitur per quantum, et non quantum, non est perfectio simpliciter. Patet ista, quia implicat quod aliquid sit non quantum et perfectio simpliciter. Sed simplicitas dividitur per quantum et non quantum: ergo, etc. Patet minor, quia dividitur in simplicitatem relativam et absolutam: simplicitas autem relativa est non quanta.

Si dicatur ad ista, quod relatio formaliter sumpta non est simplex, sed simplicitas praedicatur de ea denominative, hoc non evadit argumenta, quia simplicitas relativa est passio relationis secundum hoc, aut modus intrinsecus. Impossibile est autem quod alterum horum sit perfectius eo, cuius est, ut arguatur sic: nulla passio est maioris entitatis subiecto suo: simplicitas denominans relationem est eius passio, sicut universaliter passio superioris est passio inferioris, licet non primo; ergo simplicitas relationem denominans non est maioris entitatis relatione, sed relatio non est quanta; ergo simplicitas relativa non est quanta; ergo nec perfectio simpliciter. Stat ergo assumptum verum, scilicet quod simplicitas dividitur per quantum et non quantum.

Similiter arguere potes, si dicant quod simplicitas sit modus, quod tamen minus consonum veritati videtur. Substantiae ergo immateriales (non ratione simplicitatis sunt perfectiores essentiis substantiarum compositarum), sed ratione simplicitatis subsistentis et adunantis in se totam perfectionem ita indivise, qua gaudent.

Sed quia illarum substantiarum essentiae sunt nobis magis occultae, ideo ab essentiis compositorum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina. In substantiis igitur compositis forma et materia notae sunt, ut in homine anima et corpus. Non autem potest dici, quod alterum eorum tantum dicatur essentia. Quod enim materia sola non sit essentia, planum est: quia res per suam essentiam cognoscibilis est, et in specie ordinatur vel in genere; materia autem non est cognitionis principium, nec secundum ipsam aliquid ad speciem vel ad genus determinatur, sed secundum id solum quo in actu aliquid est. In hac secunda parte capituli, quid sit essentia in substantiis compositis declaraturus (quia a notioribus inchoandum est), conclusionem hanc negativam ponit: materia sola non est essentia substantiae compositae; quam duplici ratione probat. Prima est talis: illud quod est essentia substantiae compositae est principium cognoscendi illam: sed materia sola non est principium cognoscendi illam; ergo materia sola non est essentia substantiae compositae. Maior patet ex eo quod unumquodque per suam essentiam cognoscitur quidditative, unde omnes aliae cognitiones oriuntur. Minor habetur ex IX Metaph. text. XX, ubi dicitur, quod principium cognoscendi est actus et non potentia.

Secunda ratio est: essentia substantiae compositae est id quo res ponitur in genere et specie: sed materia sola non est id quo res ponitur in genere et specie; ergo materia sola non est essentia substantiae compositae. Maior est evidens inducendo in singulis: Sortes enim per suam naturam in specie humana collocatur: similiter in genere animalis, et sic de aliis. Minor probatur, quia id, quo aliquid in specie reponitur, oportet quod actuale sit, eo quod est principium distinguendi ipsum ab aliis speciebus, et collocandi ipsum in tali gradu universi: materia autem sola actualitatem non includit.

Neque etiam forma tantum substantiae compositae essentia dici potest, quamvis quidam hoc asserere conentur. Ex his enim quae dicta sunt, patet quod essentia est id quod per definitionem rei significatur: definitio autem substantiarum naturalium non tantum formam sed et materiam continet; aliter enim definitiones naturales et mathematicae non differrent. Nec etiam potest dici, quod materia in definitione substantiae naturalis ponatur, sicut additum essentiae eius, vel ens extra illam naturam, vel essentiam eius: quia hic modus proprius est accidentibus, quae essentiam perfecte non habent. Unde oportet, quod in definitione sua substantiam vel subiectum recipiant, quod est extra genus eorum. Patet ergo quod essentia comprehendit materiam et formam.

Hic ponitur secunda conclusio negativa talis: Essentia substantiae compositae non est sola forma. Quam unica ratione probat sic: illud est essentia substantiae compositae, quod per eius definitionem significatur: sed sola forma per eius definitionem non significatur; ergo sola forma non est essentia substantiae compositae. Maior est de se nota: minor probatur: quia definitiones naturales per hoc differunt a mathematicis, quia istae significant solam formam, idest formam absque materia sensibili: naturales vero significant formam et materiam sensibilem.

Sed ad hanc rationem potest dici, quod cum significari per definitionem contingat dupliciter: uno modo, ut pars rei definitae; alio modo, ut subiectum rei definitae, seu ut deferens rem definitam, per definitionem naturalem significatur sola forma ut res definita: et ideo quidditas est sola forma, materia autem significatur ut quidditatem deferens.

Contra hanc responsionem subiungitur in littera talis ratio: illud quod est proprium accidentibus, ex imperfectione suae essentiae non convenit specificis substantiis: sed recipere in definitione aliquid extra essentiam suam est proprium accidentibus ex imperfectione suae essentiae; ergo hoc non convenit substantiis specificis. Maior patet ex terminis: quod enim est proprium alicui ex sua imperfectione, non convenit alteri habenti perfectionem oppositam illi imperfectioni. Minor habetur ex VII Metaph. text. XIII, XV et XVI.

Circa maiorem nota, quod licet formae partis, puta animae, conveniat etiam definiri per aliquid extra essentiam eius, ac per hoc istud videatur esse non proprium accidentibus, sed commune eis et formis partium; in rei tamen veritate proprium est accidentium; eo quod definitio non est nisi rerum existentium in recta linea praedicamentali habentium speciem completam, cum definitio componatur ex genere et differentia, sola autem accidentia inter entia et specie completa sunt per additamentum definibilia, et ideo proprium accidentibus dixit esse tali modo definiri: unde et anima definitur per aliud extra essentiam suam, pro quanto participat de accidentis natura esse in alio.

Non etiam potest dici, quod essentia significet relationem quae est inter materiam et formam, vel aliquid superadditum illis; quia hoc de necessitate esset accidens extraneum a re, nec per eam res cognosceretur. Quae omnia essentiae conveniunt: per formam enim, quae est actus materiae, materia efficitur ens actu et hoc aliquid: unde illud quod superadvenit non dat esse actu simpliciter materiae, sed esse actu tale, sicut accidentia faciunt, ut albedo facit actu album: unde quando talis forma acquiritur, non dicitur generari simpliciter, sed secundum quid.

Hic ponitur tertia conclusio negativa: Essentia substantiae compositae non est aliqua relatio inter materiam et formam aut aliquod additum composito ex materia et forma. Quam probat, ex duabus rationibus. Primo sic: omnis relatio media inter materiam et formam, et similiter omne additum composito ex materia et forma est accidens extraneum substantiae: nulla essentia substantiae compositae est accidens extraneum; ergo. Minor est de se nota; maior vero probatur: omne adveniens enti simpliciter faciens formaliter ens tale, est accidens extraneae naturae a substantia: omnis relatio media inter materiam et formam, et omne additum composito adveniunt enti simpliciter, et faciunt ens tale; ergo omnia huiusmodi sunt accidentia extraneae naturae a substantia composita. Huius prosyllogismi minor declaratur, primo ex eo quod forma substantialis adveniens materiae facit esse simpliciter et hoc aliquid, ut dicitur II de Anima, text. II. Declaratur secundo ex eo quod generatio terminata ad formam substantialem est generatio simpliciter: terminata vero ad formam accidentalem est generatio secundum quid, ut dicitur V Phys. text. VII. Cum enim materia Sortis acquirit formam substantialem, tunc sine additione dicitur Sortes fieri: acquisita autem forma substantiali, cum magnitudinem acquirit, non dicitur Sortes fieri simpliciter et sine additione, sed fieri magnus.

Secunda ratio est ista: nullum additum ut relatio illa media, aut ut quomodolibet sequens compositum ex materia et forma, est proprium principium a priori perfectae notitiae substantiae compositae: essentia substantiae compositae est proprium principium a priori completae notitiae eius; ergo, etc.

Relinquitur ergo, quod nomen Essentiae in substantiis compositis significat illud quod est ex materia et forma compositum: et huic positioni consonat verbum Boetii in commento praedicamentorum, ubi dicit, quod ousia significat compositum. Ousia enim apud Graecos idem est quod essentia apud nos, ut ipsemet in libro de duabus naturis fatetur. Avicenna autem dicit, quod quidditas substantiarum compositarum est ipsa compositio formae et materiae. Commentator autem dicit super VII Metaphysicae: natura quam habent species in rebus generabilibus, est aliquod medium, idest compositum ex materia et forma. Huic etiam ratio concordat, quia esse substantiae compositae non est tantum formae nec tantum materiae, sed ipsius compositi: essentia autem est secundum quam res dicitur esse. Unde oportet ut essentia, qua res denominatur ens, non tantum sit forma, nec tantum materia, sed utrumque: quamvis huiusmodi esse sive essentiae sola forma suo modo sit causa. Sicut enim in aliis videmus, quae ex pluribus principiis constituuntur, quod res non denominantur ex altero illorum principiorum tantum, sed ab eo quod utrumque complectitur, ut patet in saporibus, quia ex actione calidi digerentis humidum causatur dulcedo, et quamvis hoc modo calor sit causa dulcedinis, non tamen denominatur corpus dulce a calore, sed a sapore, qui calidum et humidum complectitur. Hic ponitur quarta conclusio affirmativa: Essentia in substantiis compositis significat compositum ex materia et forma; quam per locum a divisione concludit ex auctoritate Boetii, Avicennae, et Commentatoris, VII Metaph. comm. XXVII. Et ratione tali probat: Quo tamquam principio completo denominante substantia composita est ens, est compositum: sed essentia ipsius substantiae compositae est id quo tamquam principio completo denominante substantia composita est ens; ergo essentia ipsius substantiae compositae est composita. Minor de se est clara; dicitur enim et est Sortes ens propter suam essentiam quam habet; maior vero declaratur sic: quandocumque aliqua res ex pluribus principiis constituitur, non est talis ex altero eorum, ut completo principio, sed ex complectente utrumque; sed substantia composita est ens ex pluribus principiis constitutum, scilicet materia et forma; ergo non ex altero tamquam completo principio, sed complectente utrumque est et dicitur ens; sed id quod complectitur utrumque, est compositum; ergo id quo substantia composita tamquam completo principio denominante, est ens, oportet esse compositum; quod erat probandum. Maior huius prosyllogismi exemplariter in saporibus declaratur in littera tamquam ex notioribus, et declaratio est manifesta per se; quod autem dicitur, quod sola forma est causa essendi, infra patebit.

Quaestio IV

Quaestio V

Caput III

Commentarium

Caput IV

Commentarium

Quaestio VI

Quaestio VII

Quaestio VIII

Caput V

Commentarium

Quaestio IX

Quaestio X

Quaestio XI

Quaestio XII

Caput VI

Commentarium

Quaestio XIII

Quaestio XIV

Quaestio XV

Caput VII

Commentarium

Quaestio XVI

Quaestio XVII

Quaestio XVIII

↑ Top of work