In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Num ens sit primum cognitum ordine et via originis.
Ad evidentiam minoris occurrit dubitatio in hoc studio trita, an scilicet ens sit primo cognitum ordine originis ab intellectu nostro.
In hac quaestione quinque agunt. Primo declarabitur in quo stat difficultas quaestionis; secundo ponetur opinio Scoti cum fundamentis suis; tertio ponetur opinio S. Thomae, et impugnabitur simul opinio Scoti; quarto arguetur contra dicta S. Thomae, et respondebitur; quinto satisfiet argumentis principalibus.
Quoad primum, notandum est quod universale (quod tantum ab intellectu directe cognosci supponimus) duplicem habet totalitatem: est enim totum definibile, et est totum universale. Differunt autem hae totalitates tripliciter. Primo, quia totalitas definitiva fundatur supra actualitatem rei: totalitas autem universalis supra virtutem seu potestatem. Secundo, quia illa est in ordine ad superiora, si habet ea; ista vero est in ordine ad inferiora. Tertio, quia illa naturaliter est ista prior. Et sicut habet duplicem totalitatem ipsum universale, ita habet duplicem cognitionem confusam, et duplicem distinctam. Prima cognitio confusa est, qua cognoscitur ut totum definibile, non resolvendo in partes definitivas. Secunda cognitio confusa est, qua cognoscitur ut totum universale, non componendo ipsum cum partibus subiectivis. Prima distincta est, qua cognoscitur totum definibile, resolvendo ipsum in singulas partes definitionis; et haec respondet primae confusae. Secunda distincta est, qua cognoscitur totum universale, componendo ipsum cum suis partibus subiectivis; et haec respondet secundae confusae. Differunt autem illae duae cognitiones confusae inter se tripliciter. Primo, quia prima cognitio respicit obiectum, ut totum definibile. Secunda vero ut totum universale. Secundo, quia prima nullam notitiam distinctam eiusdem obiecti secum compatitur. Secunda vero compatitur secum notitiam distinctam eiusdem obiecti, in eo quod totum definibile, utpote non sibi oppositam. Similiter enim ignoro animal in suis speciebus, et novi quid sit animal. Tertio, quia prima naturaliter est prior secunda: ex quibus pono verbalem differentiam. Et prima vocetur cognitio confusa actualis: secunda vero notitia virtualis confusa. Et merito; eo quod prima cognitione cognoscitur confuse id quod actualiter in obiecto reperitur: secunda vero cognoscitur confuse id quod virtualiter in obiecto includitur.
Illae vero duae distinctae cognitiones differunt etiam tripliciter. Primo, quia prima cognitione penetratur res, ut totum definibile: secunda vero ut totum universale. Secundo, quia prima compatitur secum eiusdem obiecti aliquam cognitionem confusam universalem, scilicet utpote sibi non oppositam; secunda vero nullam confusam secum compatitur; cum notitia enim animalis cum suis speciebus non stat ignorantia animalis in se; et ex hac sequitur tertia differentia, quod secunda distincta infert primam, et non e converso. Ex quibus pono etiam hic verbalem differentiam: et prima quidem vocetur notitia distincta actualis; secunda vero notitia distincta virtualis; quia prima penetratur res secundum id, quod actualiter in ea invenitur; secunda autem cognoscitur res secundum id, quod virtualiter in ea includitur.
Ex his elicio primo definitiones istarum quatuor cognitionum; deinde coordinationes quatuor earumdem. Et quia privatio cognoscitur et definitur per suum habitum: ideo a distinctis incipiendo, dicitur quod cognitio distincta actualis est, qua penetratur id, quod actualiter in obiecto invenitur. Cognitio confusa actualis est, qua citra penetrationem cognoscitur id quod actualiter in obiecto invenitur. Cognitio distincta virtualis est, qua obiectum penetratur secundum id quod virtualiter in ipso includitur. Cognitio confusa virtualis est, qua obiectum secundum id, quod virtualiter in ipso includitur, non perfecte cognoscitur.
Coordinationes harum cognitionum sunt istae: prima est cognitionum confusarum actualium; secunda confusarum virtualium; tertia distinctarum actualium; quarta distinctarum virtualium. In prima est cognitio, qua cognoscitur substantia in seipsa, non penetrando tamen, et cognitio qua cognoscitur corpus, et qua corpus animatum ut sic, et qua animal ut sic, et qua homo ut sic; semper absque penetratione, idest, absque hoc quod habeatur ratio formalis clara et resoluta. In tertia sunt cognitiones oppositae supradictis, scilicet qua substantia, et qua corpus, et qua animal, et qua homo quidditative cognoscuntur. In secunda sunt cognitiones, quibus substantia, corpus, corpus animatum, et animal cognoscuntur, non componendo cum inferioribus suis. In quarta sunt cognitiones his oppositae, scilicet qua substantia iam cum suis inferioribus perfecta cognitione componitur; totum universale scilicet cum suis partibus; et qua corpus similiter cum suis partibus subiectivis penetratur, et sic de aliis. Cum autem, ut ex dictis patet, ordo cognitionum confusarum actualium sit via originis prior caeteris, primum cognitum in ordine cognitionis confusae actualis, erit primum cognitum simpliciter: et sic cum hic quaeramus quid sit primum cognitum simpliciter ab intellectu nostro via originis, nihil aliud dubitamus nisi quid sit primum cognitum in ordine cognitionis confusae actualis. Stat ergo inter nos et Scotum difficultas in hoc: an in ordine cognitionis confusae actualis via originis primum cognitum sit ens, an species specialissima. Ex quo patet defectus Ant. Trombetae, qui hanc quaestionem movendo adducit opinionem S. Thomae ex prima parte, q. LXXXV, art. 3; etenim a S. Thoma nulla ibi facta est comparatio inter cognitiones confusas actuales, de quibus est hic tota quaestio; sed comparavit ibi cognitiones distinctas actuales inter se; comparavit quoque distinctam actualem superioris distinctae virtuali eiusdem; comparavit et confusam virtualem superioris distinctae virtuali eiusdem; comparavit et confusam actualem distinctae actuali eiusdem obiecti, ut patet intuenti. Et hoc de primo.
Quoad secundum Scotus I Sent. dist. III, q. 2, ponit hanc conclusionem. Primum cognitum cognitione confusa actuali est species specialissima, cuius singulare efficacius primo movet sensum. Et probat tribus rationibus.
Prima est. Causae naturales non impeditae producunt primo perfectissimum effectum, quem possunt primo producere: patet ista, quia agunt secundum ultimum potentiae suae. Sed agentia ad primum actum intellectus sunt causae naturales non impeditae. Ergo producunt primo perfectissimum effectum, quem possunt primo producere; talis effectus non est nisi conceptus actualis confusus speciei specialissimae. Ergo, etc. Probatur hoc ultimo assumptum: quia si talis conceptus scilicet perfectissimus sit conceptus communioris, sequitur quod numquam illa agentia poterunt producere conceptum speciei specialissimae. Tenet consequentia: quia numquam aliqua potentia potest in effectum perfectiorem suo perfectissimo effectu: conceptus autem speciei specialissimae est perfectior conceptu communiori, sicut totum sua parte. Et confirmatur, inquit Ant. Trombeta: quandocumque sunt aliqua duo naturalia agentia aeque approximata passo debite disposito, id quod est actualius, praevenit id quod est minus actuale in agendo erga passum. Sed rationes obiectivae speciei specialissimae, et cuiuscumque superioris sunt huiusmodi, scilicet quod species specialissima est actualior. Ergo species specialissima prius producit effectum suum, quam genus.
Secunda ratio est ista: Termini metaphysicales vel universalissimi sunt ultimo actualiter noti via doctrinae. Patet ista ex Avicenna, I Metaph., cap. III, dicente, quod metaphysica est ultima ordine doctrinae. Sed termini illi sunt universalissimi. Ergo universaliora non sunt prius nota actualiter.
Et confirmatur, ait Ant. Trombeta, quia ordo scientiarum quoad nos attenditur penes ordinem cognoscibilium quoad nos: si ergo metaphysica est ultima quoad nos; ergo termini sui erunt etiam ultimo noti quoad nos.
Tertia ratio est ista. Si oporteret ante speciei conceptum concipere universaliora, tunc supposito sensu in actu et intellectu soluto, magnum temporis intervallum accideret antequam intellectus cognosceret speciem: tenet consequentia, quia multa sunt praedicata media inter supremum et infimum.
Quarto ad idem arguit Ant. Trombeta sic: Id prius cognoscitur quod est facilioris abstractionis. Sed species specialissima est facillimae abstractionis. Ergo species specialissima prius cognoscitur. Probatur maior: quia cum intellectus non intelligat nisi abstrahendo, sicut se habet ad abstrahendum, ita se habet ad intelligendum. Minor patet: quia a similioribus facilior est abstractio, quam a dissimilioribus: individua autem unius speciei similiora sunt inter se quam species a quibus abstrahitur genus, seu quodvis superius.
Quinto. Id universale prius cognoscitur ab intellectu, cuius singulare fortius movet sensum. Sed singulare speciei specialissimae fortius movet sensum, quam cuiuscumque superioris singulare. Ergo species specialissima primo cognoscitur ab intellectu. Maior patet, quia nostra cognitio intellectiva nascitur ex sensitiva. Minor probatur dupliciter. Primo, sensus movetur a singulari. Ergo maxime movetur a maxime singulari (per regulam Topicam, sicut simpliciter ad simpliciter). Sed maxime singulare est singulare speciei specialissimae; quia est determinatum non solum determinatione singularitatis, sed etiam naturae determinatae non amplius determinabilis per aliam naturam, quod individuis superiorum non convenit. Ergo, etc.
Secundo probatur eadem minor sic. Singulare actualius fortius movet sensum. Sed singulare speciei specialissimae est actualius, cum sit perfectius, cum ad alia singularia addat. Ergo singulare speciei specialissimae fortius movet.
Sexto sic. Compositius est prius notum. Species specialissima est compositior omnibus superioribus. Ergo species specialissima est prius nota omnibus superioribus. Maior habetur a Commentatore I Physic. text. tertio. Minor a Porphyrio dicente, quod species abundat a genere. Et hoc de secundo.
CONCLUSIO
Ens concretum quidditati sensibili est primum cognitum cognitione actuali confusa.
Quoad tertium ponuntur duae conclusiones. Prima est. Ens concretum quidditati sensibili est primum cognitum cognitione confusa actuali.
Antequam haec conclusio probetur duo praemittam. Primo declarabo quid nominis subiecti conclusionis, scilicet quid sit dicere ens concretum quidditati sensibili. Secundo declarabitur quoddam, quod praesupponit ipsa conclusio. Circa primum scito, quod ens sub triplici conditione potest terminare actum intellectus. Primo ut habet conditionem istam, quae est abstractio totalis, non dico a singularibus, sed a speciebus et a generibus. Secundo modo, ut habet conditionem istam, quae est abstractio formalis similiter a speciebus et generibus. Tertio modo, ut neutram istarum conditionum habens; abstractum tamen a singularibus. Primo modo ens non est pertinens ad hanc quaestionem, quia ipsum ut sic est totum universale; nos autem loquimur de cognitione confusa actuali non virtuali. Secundo modo ens est terminus metaphysicalis; et forte adhuc viris doctissimis non innotuit. Tertio modo ens est primum cognitum, et nuncupatum est ens concretum quidditati sensibili, quia non est separatum aliqua dictarum abstractionum a quidditate specifica vel generica.
Ad horum pleniorem intelligentiam nota, quod sicut est duplex compositio, scilicet formae cum materia, et totius cum partibus; ita duplex est abstractio per intellectum, scilicet qua formale abstrahitur a materiali, et qua totum universale abstrahitur a partibus subiectivis. Secundum primam quantitas abstrahitur a materia sensibili; iuxta secundam animal abstrahitur a bove et leone. Primam voco abstractionem formalem, secundam vero voco abstractionem totalem, eo quia quod abstrahitur prima abstractione, est ut forma eius a quo abstrahitur; quod vero abstrahitur secunda abstractione, est ut totum universale respectu eius a quo abstrahitur.
Differunt autem hae duae abstractiones quadrupliciter. Primo, quia in abstractione formali seorsum uterque conceptus completus habetur; eius scilicet quod abstrahitur, et eius a quo abstrahitur, idest formalis et materialis: ita quod conceptus alter alterum non includit. Linea enim in eo quod linea habet completam suam definitionem non includentem materiam sensibilem; et e converso, materia sensibilis lineae habet completam suam definitionem non includentem aliquid lineae, in eo quod linea: aliter definitiones naturales abstraherent a materia sensibili. In abstractione vero totali non remanet seorsum uterque conceptus completus, ita quod alter alterum non includit; sed unus tantum, eius scilicet quod abstrahitur. Quando enim abstraho animal ab homine non praecidunt se invicem conceptus hominis et animalis; sed tantum conceptus animalis non includit conceptum hominis: homo enim non est intelligibilis sine animali. Fundamentum huius differentiae est, quod ista abstractio fit per considerationem alicuius quod est de ratione inferioris; et per remotionem idest non considerationem alicuius, quod est de ratione illiusmet inferioris: abstrahitur enim animal ab homine per hoc, quod intellectus considerat in homine animal et non rationale, quorum utrumque est de ratione hominis. Illa autem abstractio non fit per considerationem alicuius quod sit de illius ratione materiae, et per non considerationem alicuius, quod sit de illius ratione: sed potius fit per separationem eorum, quae sunt de ratione formalis, ab his quae sunt de ratione materialis, et e converso, ut exemplum datum ostendit.
Secundo differunt, quia per abstractionem formalem oritur in eo quod abstrahitur actualitas, distinctio et intelligibilitas. In abstractione vero totali oritur in eo quod abstrahitur potentialitatis confusio, et minor intelligibilitas. Tertio differunt, quia in abstractione formali quanto aliquid est abstractius, tanto est notius natura. In abstractione vero totali quanto est abstractius, tanto est notius nobis. Fundamentum harum differentiarum est, quia abstractio formalis fit per separationem a materialibus potentialibus, et huiusmodi. Abstractio autem totalis fit per separationem a specificis actualitatibus, a quibus quanto aliquid est abstractius, tanto est potentialius, cum genus potestate contineat inferiora; et tanto est minus intelligibile, cum actus secundum se sit notior potentia. VI Metaph. text. II. Quarto differunt, quia penes diversos modos abstractionis formalis, scientiae speculativae diversificantur, ut patet VI Metaph. in principio. Abstractio autem totalis communis est omni scientiae. Propter quod metaphysicalia ut sic non comparantur ad naturalia per modum totius universalis ad partes subiectivas, sed ut formalia ad materialia, sicut et mathematicalia: licet enim gradus metaphysicales sint universaliores aliis, et comparari possint ad alia ut ad partes subiectivas, eo quod eidem potest utraque abstractio convenire: tamen in quantum stant sub consideratione metaphysicali, non sunt universalia respectu naturalium sed formae, et naturalia sunt earum materia.
Patet ergo quomodo ens quandoque habet abstractionem formalem, quando scilicet cum praecisione caeterarum rationum genericarum et specificarum accipitur: et quomodo quandoque habet abstractionem totalem; quando scilicet ut totum universale potestate includens caetera genera et species, consideratur. Patere etiam potest, quod nunc intendimus, quomodo ens sit concretum quidditati sensibili, cum scilicet neutra illarum abstractionum fulcitur; sed in quidditate sensibili abstracta a singularibus absque aliqua separatione inspicitur. Et sic est manifestum quid significetur nomine Entis concreti quidditati sensibili.
Id vero quod praesupponit conclusio est: ens posse cognosci cognitione actuali confusa, quod Scotistae negant, tenentes ens non posse cognosci cognitione actuali confusa, sed distincta tantum. Et probant sic. Id quod habet conceptum simpliciter simplicem, non potest cognosci cognitione confusa actuali. Ens habet conceptum simpliciter simplicem. Ergo. Maior patet ex eo quod cognitio confusa actualis fit, cum intellectus fertur in obiectum secundum id quod actualiter in eo includitur, nesciendo resolvere in partes rationis illius obiecti. In id autem quod habet conceptum simpliciter simplicem, non contingit intellectum ferri secundum aliquid, et secundum aliquid non: aliter conceptus eius esset compositus. Minor patet, quia conceptus entis est irresolubilis.
Ut autem videatur quod conclusio non praesupponit aliquod falsum, et pateat insufficientia huius rationis, advertas quod sicut de ratione cognitionis distinctae actualis non est, quod obiectum cognoscatur per resolutionem in partes rationis, ut patet, cum distincte cognoscitur ens: sed eius ratio stat in hoc, quod obiectum penetretur ab intellectu secundum omne, quod actualiter in illo invenitur, sive hoc fiat per resolutionem obiecti in partes rationis, sive fiat ex claro intuitu obiecti simplicis: ita non est de ratione cognitionis confusae actualis, quod intellectus intelligat obiectum secundum aliquid, et secundum aliquid ignoret; sed sufficit quod intellectus feratur in obiectum ipsum actualiter, et non penetret eius actualitatem; ita quod in hoc stat ratio cognitionis confusae actualis, quod intellectus feratur in obiectum secundum id, quod actualiter in eo est, non penetrando ipsum. Sive autem id contingat ex eo quod obiectum est resolubile in plures conceptus, sive ex alio, per accidens hoc se habet ad cognitionem confusam actualem. Et sic ratio Scoti assumit maiorem falsam, et probationem peccantem fallacia consequentis, ab inferiori ad suum superius negative, a negativa unius modi cognitionis confusae ad negativam omnis modi.
Et quod ita sit, et quod ens et quodlibet simpliciter simplex possit cognosci cognitione confusa actuali, probo sic. Quandocumque intellectus fertur in ens, actualiter ipsum concipiendo, et nesciendo separare ens a substantia et accidente, habet de ente cognitionem confusam actualem. Sed multorum hominum intellectus est huiusmodi. Ergo, etc. Maior sic manifestatur: quia cum intellectus actualiter fertur in ens, et tamen nescit separare propriam eius rationem a rationibus propriis substantiae et accidentis; aut habet cognitionem confusam, aut distinctam. Non distinctam, quia effectus inseparabilis cognitionis distinctae, est scire illius obiecti differentiam ab aliis, ergo confusam: et cum positum sit, quod sit cognitio actualis, sequitur quod sit cognitio confusa actualis. Minorem experientia docet; videmus enim multos per plures annos exercitatos in studiis adhuc nescire distinguere rationem propriam entis a substantia et accidente: quos nescire habere conceptum actualem entis, fatuum est dicere, et contra sensum. Considerant enim ens secundum id quod actualiter in se habet, et totum attingunt: sed quia non totaliter comprehendunt, ideo nesciunt ipsum ab aliis separare: restat igitur praesuppositum in nostra conclusione solidum, et falsum esse, quod ens sola cognitione actuali distincta cognoscatur.
Nunc superest probare conclusionem, quam habes quoad primam partem a S. Thoma et Avicenna dicentibus, quod ens est id quod intellectui nostro primo imprimitur. Probatur ergo sic conclusio. Conceptus imperfectissimus omnium est primus via originis. Sed conceptus actualis confusus entis est conceptus imperfectissimus omnium. Ergo est primus via originis. Maior patet, quia imperfectiora sunt priora via generationis, IX Metaph. text. XV. Minor etiam est de se evidens, quia omnis alius conceptus cum addat ad entis conceptum, est perfectior illo, sicut totum sua parte.
Respondet Ant. Trombeta, quia perfectio conceptus est duplex: perfectio obiectalis et perfectio evidentiae: ille conceptus est perfectior perfectione obiectali, qui habet obiectum perfectius positive: ille autem est perfectior evidenter, qui habet obiectum pauciora includens ex Aristotele (in prooem. Metaph.). Unde si in argumento sit sermo de perfectione obiectali, maior est falsa, et minor vera: si de perfectione evidentiae, maior est vera et minor falsa.
Contra: et probo quod minor sit vera de perfectione evidentiae loquendo: ita quod conceptus actualis confusus entis sit imperfectissimus, quoad evidentiam. Ille conceptus est omnium inevidentissimus, sub quo intellectus positus magis remotus est a cognitione aliorum omnium, quam sub quocumque alio conceptu. Conceptus actualis confusus entis est huiusmodi, scilicet quod intellectus habens ipsum, magis distat ab aliorum cognitione, quam habens quemcumque alium conceptum. Ergo conceptus actualis confusus entis est inevidentissimus omnium. Maior patet ex eo quod evidentia conceptus, cum sit propria perfectio intellectus, quanto maior est, tanto intellectum magis propinquum reddit ad aliorum cognitionem, praesertim cum intellectus ex evidentibus ad inevidentia naturaliter procedat. Minor vero probatur sic. Quandocumque sunt aliqui duo conceptus, quorum unus actualiter alterum includit, et non e converso, intellectus habens illum, qui actualiter includit alterum, est in proximiori dispositione ad cognoscendum reliquum, quam e converso. Modo conceptus entis ita se habet ad alios; quod ipse alios non includit, alii vero actualiter ipsum includunt. Ergo intellectus habens conceptum entis magis distat ab aliorum cognitione, quam habens quemcumque alium conceptum.
Et confirmatur per Scotum dicentem, quod pars rationis actualiter intellectae est satis proxima intellectui, adeo ut proximius esse non possit. Illud autem quod adducitur ex prooem. Metaph. quod evidentia attenditur penes obiectum pauciora actu includens, ad propositum non est: quoniam certitudo illa est certitudo obiectalis: sermo autem noster est de evidentia se tenente ex parte intellectus: ex talibus enim evidentibus et certis procedit intellectus ad sibi inevidentia et incerta.
Secundo probatur eadem conclusio sic: Cognitio primorum principiorum est prima cognitio complexa. Ergo cognitio entis est prima cognitio incomplexa. Antecedens patet ex eo quod cognitio, quae est a natura, debet praecedere eam, quae est ex industria; et ex eo quod in omnibus sunt notitia, etiam in pueritia; et ex eo quod praesupponuntur ad quodlibet discorso, ut habetur primo Post. Consequentia vero probatur, quia cum ens sit terminus ille, ex quo conficitur principium primum, si ens non esset primum cognitum, sed aliquid aliud, posset tunc fieri alia complexio ab intellectu, adhuc non habita notitia principii, etc.
Contra ipsam positionem Scoti arguitur: Species specialissima non est obiectum confusissimum simpliciter. Ergo cognitio eius actualis confusa non est prima simpliciter, et consequenter ipsa non est primum cognitum. Consequentia tenet ex positione adversa dicente, quod ideo species specialissima est primum cognitum, quia est confusissima.
Antecedens probatur sic: Genus est confusius specie. Ergo ipsa non est confusissima. Consequentia iterum est nota. Antecedens probatur: Quod plura continet, est confusius. Genus plura continet quam species; animal enim continet plura, quam homo. Ergo, etc.
Respondet, quod continentia est duplex; quaedam actualis, quaedam potentialis, et quod id est confusius, quod plura continet actualiter, non potentialiter; modo genus continet plura in potentia; species autem in actu, et ideo species est confusior.
Contra, confusius est quod continet plura sine ordine, quam quod continet plura cum ordine: sed continens actualiter continet plura ordinate, species enim ordinate continet partes definitivas; continens autem in potentia continet plura sine ordine; ergo continens plura potentialiter est confusius.
Respondet Ant. Trombeta, quod genus continet species ordinate et non sine ordine; eo quod non respicit eas nisi mediis differentiis, quae sunt valde ordinatae.
Contra, genus continet species et differentias non in actu, sed in potentia (ut dicit Porphyrius). Ergo continet eas indistincte. Tenet consequentia: quia actus est qui distinguit, VII Metaph. text. XLIX. Tunc alter continet indistincte: ergo non ordinate. Tenet consequentia, quia ordo absque distinctione non est imaginabilis (etiam si fingendi detur licentia). Quod autem dixit, genus scilicet non respicere species, nisi mediis differentiis ordinatis, non iuvat: eo quod non solum species, sed etiam differentias inter se ordinatas genus absque ordine continet, ut probatum est.
Advertas hic, quod confusio non sequitur continentiam plurium (ut Scotistae fingunt): sic enim universum esset maxime confusum: sed continentiam plurium sine ordine, unde proverbium est: ubi pluralitas sine ordine, ibi confusio, etc.
Secunda conclusio est ista. Inter conceptus actuales confusos praedicatorum quidditativorum non est essentialis ordo originis. Probatur sic: quandocumque sunt aliqui conceptus essentialiter ordinati ordine originis, impossibile est extremos generari non genitis intermediis. Ista patet de se; alioquin non esset ordo essentialis originis inter illos. Sed de facto habemus conceptus confusos actuales extremorum absque intermediorum conceptibus. Ergo non est inter eos essentialis ordo originis. Minorem experientia declarat; experimur namque nos concipere hominem et substantiam, et tamen intermedia ignoramus non solum distincte, sed confuse: caremus enim conceptibus propriis eorum, quibus actualiter in ipsa dirigitur intellectus noster; et non solum ignoramus resolvere ipsa in partes definitivas. Et quia haec ratio convincit me, ideo solam adduco. Ex hoc patet defectus Scotistarum dicentium, quod est ordo essentialis inter conceptus confusos: non enim possunt solvere hanc rationem.
Sed immediate contra haec obiicitur sic. Inter conceptus confusos actuales superioris et inferioris non est ordo essentialis originis: ergo ita potest primo generari conceptus speciei specialissimae, sicut ens: quod est contra primam conclusionem. Tenet consequentia: quia ordo non essentialis non est necessarius, vel variari potest.
Ad hoc dico negando consequentiam: licet enim non sit ordo essentialis inter omnes conceptus confusos, est tamen talis ordo inter conceptus entis, et quodcumque aliud. Est hoc verum dupliciter; eo quod conceptus entis est quaedam forma generalissima ipsius intellectus, sicut forma corporeitatis est forma generalissima ipsius materiae; unde sicut inter formam corporeitatis et alias est ordo essentialis, non autem inter alias formas inter se: ita inter conceptum entis et alios, non autem inter alios inter se: potest enim post conceptum entis quodcumque aliud concipi, sive substantia, sive accidens, sive species, sive genus. Est etiam conceptus entis quasi naturalis ipsi intellectui, sicut et cognitio primi principii: statim enim praesentatum ens ab omnibus cognoscitur, et ideo ipsum oportet esse prius aliis essentialiter sicut universaliter actus naturalis praecedit caeteros, qui penitus ab extra sunt: non est autem similis ratio de aliis conceptibus inter se. Et haec de tertio.
Quoad quartum, quia Ant. Trombeta impugnat quandam dicta S. Doctoris in prima parte, quaest. LXXXV, art. 3, ubi tradit ordinem intellectualis cognitionis secundum viam Peripateticorum, ideo adduco eius impugnationem, et solvo. Quinque autem sunt dicta, contra quae arguit. Primum est, intellectus est universalium et prius magis universalium. Secundum, intellectus noster procedit de potentia ad actum. Tertium, notitia rerum in universali est notitia incompleta. Quartum, notitia in universali est notitia secundum quid, et in potentia. Quintum, sensus exiens de potentia ad actum prius communius, quam minus commune cognoscit.
Contra primum arguit sic. S. Thomas tenet, quod quidquid est in re et ex natura rei sit singulare: addo huic aliam propositionem, scilicet illud quod praecedit actum intelligendi est reale. Tunc sic: Quidquid est in re est singulare. Quidquid prima intellectione intelligitur, est in re. Ergo quidquid prima intellectione intelligitur, est singulare; ergo non potest intelligere magis universaliter. Maior est S. Thomas; minor ex secundo supposito patet: quod quadrupliciter probatur. Tum quia ens rationis est posterius actu collationis intellectus. Tum quia tale obiectum est causa entis realis, scilicet primi actus intelligendi. Tum quia talis primus actus refertur ad obiectum relatione reali quae non est nisi ad terminum realem. Tum quia talis primus actus dependet ab obiecto ut a mensura. Ens autem reale non dependet ab ente rationis.
Ad haec respondeo, quod maior potest habere duplicem sensum. Primus est, quod quidquid est in re, est singulare, idest, quidquid est in re est singularitas; et sic est falsa; est enim in Sorte non solum singularitas, sed humanitas et animalitas. Secundus sensus est, quidquid est in re, est singulare; idest quidquid est in re, habet esse singularizatum: et hoc modo est apud Peripateticos verissima; unde argumentum si debet esse tribus terminis, maior est falsa in primo sensu. In secundo autem conceditur totum argumentum, ens siquidem primo cognitum non habet esse reale nisi in singularibus. Quae autem addit, quantum veritatem habeant infra patebit.
Contra secundum dictum, scilicet: Intellectus noster procedit de potentia ad actum, arguitur sic: ista propositio assumitur a S. Thoma ad probandum illam conclusionem, scilicet magis universale prius intelligitur: aut ista propositio concludit nihil ad propositum, aut ipsa est simpliciter falsa. Quia si intelligit quod intellectus prius intelligat aliquid in potentia, quam in actu, ipsa est vera, sed non ad propositum. Concedo enim quod intellectus prius intelligit speciem specialissimam in potentia, quam in actu; sed hoc non habet, quod prius genus, quam speciem intelligat. Si autem intelligat, quod intellectus procedit de potentia ad actum, idest de notitia imperfecta ad perfectam, ipsa non est universaliter vera, ut patet cum proceditur a notitia praemissarum ad conclusiones, et a notitia causae ad effectus notitiam: et per hoc patet etiam illud esse falsum, scilicet quod intellectus prius pervenit ad actum imperfectum quam perfectum; nam aeque illuminatus non prius imperfecte, deinde perfecte illuminatur a sole; similiter intellectus prius recipit actum quam habitum, et tamen actus est perfectior habitu; unde ad hoc quod propositio sit vera, oportet probare ordinem essentialem actus incompleti ad actum completum.
Ad hoc respondeo quod S. Thomas intelligit illam propositionem neutro illorum modorum praecise, sed hoc modo. Intellectus exiens de potentia ad actum ultimate perfectum transiturus per multos actus medios prius pervenit ad actum imperfectum, quam perfectum: et habetur ista propositio ex VIII Phys. text. LVIII, et IX Metaph. text. XV, et in libro secundo de partibus animalium, quod priora via generationis sunt imperfectiora. Sub illa ergo maiore subsumatur minor, scilicet. Intellectus noster est exiens de potentia ad actum ultimate perfectum, puta cognitionem distinctam speciei specialissimae transiturus per multos actus intermedios. Ergo prius pervenit ad actum imperfectum, quam perfectum. Minor est evidens; eo quod cognitiones generum ab omnibus conceduntur actus intermedii, et sic ratio concludit quod prius magis universale, quam minus universale distincte cognoscamus; quod intendebat beatus Thomas. Sed ille deceptus est, quia credit S. Thomam loqui de cognitionibus confusis actualibus, cum, sicut supra dictum est, loquatur de cognitione confusa virtuali ipsius speciei, et distincta eiusdem et generis: cognitio enim distincta actualis generis appellatur ibi confusa ipsius generis et specierum eo quod confuse in illa species et generis potestas cognoscantur. Ad id quod additur contra hanc propositionem: Intellectus procedit de notitia imperfecta ad perfectam, dico quod haec propositio est vera universalissime, si intelligatur.
Pro cuius intellectu et omnium instantiarum solutione, adverte primo quod processus naturae et intellectus est duplex, alter secundum ordinem generationis tantum, alter secundum ordinem generationis et causalitatis effectivae vel finalis. Primus processus est quando inter terminos et media non cadit nisi prioritas et posterioritas secundum generationem. Secundus est quando ultra istam prioritatem invenitur in illo quod est prius, etiam prioritas causae effectivae vel finalis.
Secundo adverte quod aliquid est perfectius altero dupliciter, scilicet simpliciter, vel secundum quid: stat enim quod aliquid sit simpliciter, idest secundum suam naturam altero perfectius, quod tamen secundum aliquam conditionem est imperfectius illo: sicut substantia materialis est simpliciter perfectior accidente, quo tamen est imperfectior secundum quid, in quantum actuatur per illud. Dicit ergo quod tam natura quam intellectus in processu generationis tantum semper procedit de imperfecto simpliciter ad perfectum simpliciter; eo quod ordo generationis attenditur penes genus causae materialis, sicut animal prius generatur, quam homo (ut dicitur in libro de animalibus). In processu autem secundo proceditur de imperfecto non simpliciter, sed secundum quid, ad perfectius secundum quid, sicut substantia est prior generatione accidente, et ultra hoc est prior causalitate finali, eo quod est finis eius et quandoque agens. Constat autem ipsam esse secundum quid imperfectiorem accidente, in quantum est in potentia respectu eius, et causalitatem materialem participat.
Ad primam igitur instantiarum dicitur quod praemissae non sunt priores conclusione via generationis tantum, sed etiam ordine causalitatis effective (ut dicitur II Phys., text. XXXI). In alia littera, ut testatur ibi S. Thomas et colligi potest ex primo posteriorum; et ideo sufficit quod notitia earum sit imperfectior secundum quid; unde etiam in genere causae materialis collocantur, II Phys. ibidem, et V Metaph. text. XXXII. Idem dico ad secundam de processu notitiae causae ad effectum. De aere illuminato non est ad propositum, quia illuminatio non est successiva, conceptus vero generis et speciei sibi succedunt. Falsum quoque est quod actus praecedens habitum sit simpliciter habitu perfectior: licet hoc sit verum de actu elicito ab ipso habitu, ut habes I Ethic., talis autem est posterior habitu. Ordo quoque essentialis conceptus generici ad specificum satis sufficienter notus in notitia distincta est ex dictis ibidem, unde non oportebit aliter laborare.
Contra tertium, scilicet quod notitia in universali est notitia incompleta, arguit sic. Demonstratio universalis est potior demonstratione particulari. Ergo notitia in universali, quae acquiritur per demonstrationem universalem, est potior notitia particulari.
Ad haec dico quod argumentum peccat per fallaciam aequivocationis illius termini universale. Aristoteles enim vocat demonstrationem universalem illam, qua passio de suo proprio subiecto scitur. Et hoc tam in passionibus genericis, quam specificis, et vult dicere quod potior est notitia illa, quam acquirimus per demonstrationem demonstrantem passionem de suo subiecto primo, quam illa quae fit per demonstrationem, qua illa passio demonstratur de parte subiecta primi subiecti. Nos autem dicimus quod cognoscere hominem in animali est cognoscere hominem imperfectius, quam cognoscere hominem in seipso; et hanc vocamus cognitionem in universali. Manifestum igitur est omni habenti ingenium, quod nostra dicta Aristoteli non repugnant. Aliud est enim dicere: A cognoscitur in universali, et A demonstratur demonstratione universali: primo modo A non cognoscitur in semetipso, sed in suo superiori; secundo modo A in seipso cognoscitur in esse suo primo subiecto.
Contra quartum, scilicet notitia in universali est notitia secundum quid et in potentia, propterea quod in ipso universali intelliguntur particularia sub quadam confusione, ex quo infertur. Ergo notitia in universali est notitia confusa.
Contra. Illa probatio nulla est, quae procedit secundum fallaciam aequivocationis. Ista est huiusmodi. Ergo, etc. Declaratur minor: quia aliud est loqui de notitia actuali obiecti, et aliud de notitia virtuali eorum quae in ipso includuntur. Licet enim notitia virtualis particularium in universali sit confusa; tamen notitia actualis ipsius universalis est distincta: et quia ab his, quae actualiter confunduntur in obiecto, attenditur confusio notitiae, cum notitia specificetur ab obiecto, et his quae sunt intrinseca, non debet dici notitia confusa, sed distincta.
Ad haec dico, quod iste non intelligit S. Thomam, qui vult quod notitia distincta animalis, ut est totum definibile, sit notitia confusa animalis, ut est totum universale, et consequenter notitia confusa specierum, et ideo non accidit aequivocatio. Patemur enim quod notitia qua actualiter fertur intellectus in ipsum animal, ut universale, et non in suas species, est notitia confusa animalis, ut totum universale est, et non solum specierum eius, ut expresse dicit ibi S. Thomas. Unde contingit animal simul esse notum distincte et confuse diversimode, ut supra dictum est. Nec oportet quod si istae duae notitiae simul inveniantur, sint eaedem cum etiam separentur: puta cum et actualiter et virtualiter animal distincte cognoscitur.
Quod autem addit, quod talis notitia non debet dici confusa, falsum esse ostenditur ex eo quod minor est confusio actualis quam potentialis. Quod ultimo additur, quod notitia specificetur ab obiecto et eius intrinsecis, ad propositum non est. Confusio enim et distinctio non sunt species cognitionum; alioquin cognitio confusa et distincta eiusdem obiecti non essent eiusdem speciei, et sic notitia non specificaretur ab obiecto: unde assumptum eius implicat contradictionem in proposito.
Contra quintum, scilicet quod sensus exiens de potentia ad actum prius communius quam minus commune cognoscit, arguitur sic. Sensus non cognoscit nisi singulare: ergo non prius cognoscit magis commune. Quod si dicas sensum non cognoscere magis commune in se, sed praecognoscere singulare magis communius: contra, aut cognoscit singulare magis communius: ita quod singularitas est ratio cognoscendi: aut ita quod natura communis sit ratio cognoscendi. Primum non est dicendum, ut de se patet; nec secundum potest dici a Thomistis, quia hoc ideo esset, quia natura illa esset ratio movendi sensum.
Contra quod arguitur sic. Illud non est ratio movendi, quod est idem re et ratione ei, cui repugnat ratio movendi. Sed natura communis est eadem re et ratione singularitati, cui repugnat ratio movendi. Ergo, etc. Probatur minor: quia natura et singulare non distinguuntur realiter, non ex natura rei apud te, nec ratione. Quod probo: quia distinctio rationis sequitur actum intellectus, in illo autem priori nullus actus est intellectus. Et confirmatur: quia actus realis non dependet ab ente rationis. Sed sensatio est actus realis. Ergo non dependet ab ente rationis; sed obiectum sensibile habens in se distinctionem rationis est ens rationis, vel aggregatum ex ente reali et rationis: ergo, etc. Et confirmatur ratio principalis sic. Quaecunque sunt indistincta omnino secundum rem, si unum terminat ad aliquam actionem realem, et reliquum terminabit eamdem. Sed natura magis communis et minus communis sunt huiusmodi. Ergo etc., et hoc supposita debita approximatione ad sensum.
Confirmatur secundo: idem sensus primo cognoscit quod species sensibilis primo repraesentat. Sed species sensibilis primo repraesentat singulare speciei specialissimae posita debita distantia. Ergo, etc. Minor probatur. Species sensibilis primo repraesentat obiectum sub ea ratione, qua imprimitur sensui. Sed imprimitur ab obiecto sub ratione naturae specificae, tum quia est actualior et perfectior, tum quia species sensibilis est naturalis similitudo causata ab obiecto repraesentans ipsum adaequate secundum rationem sibi essentialius competentem. Ergo magis repraesentat ipsum ratione, quae sibi essentialius et perfectius competit, quam sub ea ratione quae sibi remote et minus principaliter competit.
Ad haec respondetur, quod responsio ibi recitata est bona et recta. Ad impugnationem dico, quod natura talis, puta color, et non natura communis, idest color communis est ratio movendi. Ad improbationem, negatur minor pro utraque sui parte: nam apud S. Thomam in I parte, q. III, art. 3, in rebus materialibus natura et singularitas distinguuntur realiter, et distinctio rationis, licet actualiter sit post sensationem, fundamentaliter tamen praevenit ipsam; et hoc sufficit. Ad confirmationem dicitur primo, quod obiectum sensibile habens distinctionem rationis fundamentaliter, non est ens rationis, nec aggregatum ex ente reali et ente rationis. Distinctio enim rationis fundamentaliter nihil addit supra rem. Dicitur secundo quod sensatio non causatur a distinctione naturae, sed a natura ipsa habente talem conditionem: et ideo dato quod distinctio illa esset ens rationis, adhuc nihil concludit; non enim color in quantum distinctus a sua singularitate movet; sed hic color in quantum color, de cuius ratione, nec distinctio nec adunatio est. Ad aliam confirmationem dicitur, quod maior est falsa quoad actiones nihil reale ponentes in suis terminis, quales sunt actiones immanentes: possum enim intelligere Dei sapientiam non intelligendo eius bonitatem.
Ad alias confirmationes praemitto, quod non dicit S. Thomas quod semper sensus prius cognoscat magis commune, quam minus commune; verba enim sua sunt ista. Et quia sensus exit de potentia ad actum, sicut et intellectus, idem etiam ordo cognitionis apparet in sensu, nam primo secundum sensum iudicamus magis commune quam minus commune et secundum locum et secundum tempus. Ex quibus verbis non habetur nisi quod sensus primo secundum locum et tempus cognoscit singulare magis commune, et non habetur quod semper ita sit; unde argumenta illa non sunt contra S. Thomam, licet non concludant: falsum enim est, quod species sensibilis primo repraesentat singulare speciei specialissimae; et eius probatio falsa est, scilicet quod species sensibilis sit primo impressa a natura specifica, nam species sensibilis primo imprimitur a per se primo obiecto sensus: nullius autem sensus obiectum primum est species specialissima, ut patet discurrendo: propterea species visibilis imprimitur primo a visibili in eo quod coloratum, et non ab ipso, in eo quod est album vel nigrum. Nec obstat, quod albedo sit actualior colore, quia hoc non sufficit: sed requiritur quod sit primum obiectum potentiae. Nec est verum quod assumit, scilicet quod essentialius insit sensibili naturae specialissimae, quam naturae generis: imo huic visibili ut sic essentialior est color, quam albedo sive nigredo: quod patet ex hoc, quod sublata albedine sive nigredine visibile remanet; non autem e converso. Et haec de quarto.
Quoad quintum respondetur ordinate argumentis factis. Et ad primum negatur illud ultimum assumptum, scilicet quod perfectissimus effectus, quem possunt primo producere agentia ad intellectionem, sit conceptus specificus. Dico enim, quod perfectissimus, quem pro tunc possunt, est conceptus entis, immo nullum alium possunt pro tunc. Et cum contra hoc arguitur: quia sic numquam produceretur conceptus specificus; non valet consequentia. Ad eius probationem dicitur, quod nulla virtus potest in perfectiorem effectum suo effectu perfectissimo simpliciter: quaelibet tamen virtus potest in effectum perfectiorem suo perfectissimo effectu, in quem potest pro aliquo priori; quia ille non est perfectissimus, nisi secundum quid. Exemplum: virtus generativa leonis non potest in perfectiorem effectum, quam sit leo, quia huiusmodi est eius effectus perfectissimus simpliciter; potest tamen in effectum perfectiorem illo, quem producit in principio actionis; quia ille effectus fuit perfectissimus, quem pro tunc posset producere. Ad confirmationem dicitur, quod minor est falsa: nam intellectus exsistens in pura potentia non est aeque dispositus ad conceptum specificum, sicut entis, non per positionem alicuius contrariae dispositionis, sed propter ordinem conceptus generalissimi ad speciales. Sicut materia prima, omni contraria dispositione inconsiderata, non est aeque disposita ad formas specificas et ad formam corporeitatis: sed oportet primo recipi formam corporeitatis propter ordinem formae generalis ad speciales; propter quod consuevit dici, quod est indispositus privative et non contrarie.
Ad secundum patet responsio ex dictis: nam termini metaphysicales ut sic, non ponuntur a nobis primo cognosci; sunt enim termini metaphysicales abstracti abstractione formali; sed dicimus quod significatum huius termini ens concretum quidditatis sensibilis est primo cognitum.
Ad tertium dico quod non oportet in quacumque formatione conceptus specifici semper sigillatim praeformare conceptum confusum entis; sed sufficit ens primo omnium fuisse cognitum: in illo enim omnia virtualiter concipiuntur. Ulterius dicitur, quod cum apud nos non ponatur ordo essentialis inter istos conceptus confusos, non oportet tantum temporis interesse.
Ad quartum dicitur, quod species specialissima non est facilioris abstractionis quam ens, loquendo de abstractione ad propositum requisita. Sicut enim ad conceptum confusum speciei specialissimae requiritur et sufficit duplex abstractio; altera per actum intellectus agentis, scilicet separatio a singularibus; altera per actum intellectus possibilis, scilicet actualiter intueri speciem, et non actualiter intueri genus: ita ad conceptum confusum actualem entis duplex est abstractio necessaria; prima est a particularibus, quae quidem fit cum species quaecumque abstrahitur ab intellectu agente; altera fit ab intellectu possibili per hoc quod in quidditate quacumque sibi primo praesentata actualiter, primo concipit ens non concipiendo actualiter caetera quae in illo sunt: unde tanta et tam facilis est abstractio illa entis, quam facilis est abstractio speciei specialissimae; imo abstractio ista entis est facilior, quia facilius est actualiter concipere prius sine posteriori, quam e converso. Ex quo patet, quod abstractio illa, de qua loquitur argumentum, non est necessaria ad cognitionem confusam.
Ad quintum dico, quod minor est falsa: et ad eius primam probationem negatur consequentia, eo quod sensus non movetur a singulari in eo quod singulare. Ille enim modus arguendi secundum regulam Topicam non tenet, nisi cum praedicatum convenit subiecto, secundum quod ipsum, ut habes a S. Thoma in III contra Gentiles, cap. CXXXIX, quod in proposito non reperitur: non enim hic color, in quantum hic, movet visum; sed in quantum color. Ad aliam probationem dicitur, quod maior assumpta non est vera universaliter; eo quod coloratum magis movet visum, quam hoc nigrum, quia a remotioribus movet. Agens namque corporale quanto in remotius agit, tanto fortius videtur. Secundo dicitur, quod fortius movent sensum multa singularia imperfecta, quam unum actualius et perfectius: et quia omnia singularia sunt singularia entis, ideo cogitativa pueri, in quo nova cognitio oriri debet, magis movetur a singularibus entis, quam a singularibus huius speciei, et cum intellectus accipiat universale ex multis singularibus, ut dicitur II Post. (et in prooemio Metaph.) ideo prius cognoscit ens, quam species; et secundum hoc dicitur ad argumentum, quod maior est vera caeteris paribus: non autem ubi aliqua imparitas sicut in proposito accidit praeponderans invenitur: multo enim plura singularia entis praeponderant paucioribus singularibus speciei, sicut plus trahunt mille homines non nimis fortes, quam decem fortes.
Ad sextum dicitur, quod maior simpliciter est falsa. Ad auctoritatem Philosophi dicitur primo, quod textus Commentatoris est corruptus; debet enim legi confusa et non composita. Dicitur secundo, ut salvemus Commentatorem, quod compositum est notius suis componentibus, ut sic, non autem absolute: unde prius confuse cognosco hominem, quam partes eius definitivas ut sic; absolute tamen prius cognosco magis universale. Ex his apparet veritas minoris auctoritate Avicennae approbatae.
Deinde reddit auditores attentos, dicendorum difficultatem aperiens, tria proponendo, quid nomine essentiae et entis significetur, et quomodo in diversis diversimode inveniatur, et quomodo se habeant ad intentiones logicas. Horum enim difficultas non modica est, ut diversitas opinionum circa ipsa testatur: sunt enim maxime universalia, quae sunt difficillima ad cognoscendum, ut dicitur I Metaph.
Circa hanc particulam nota, quod sicut quid rei est quidditas rei, ita quid nominis est quidditas nominis; nomen autem cum essentialiter sit nota earum quae sunt obiective in anima passionum (ex I Perihermenias) non habet aliam quidditatem nisi hanc, quod est signum alicuius rei intellectae seu cogitatae: signum autem ut sic, relativum est ad signatum: unde cognoscere quid nominis nihil est aliud, quam cognoscere ad quod tale nomen habet relationem, ut signum ad signatum. Talis autem cognitio potest acquiri per accidentalia illius signati, per communia, per essentialia, per nutus, et quibusvis aliis modis. Sicut a Graeco quaerentibus nobis (quid nominis anthropos) si digito ostendatur homo, iam percipimus quid nominis; et similiter de aliis. Interrogantibus vero quid rei, oportet assignare id quod convenit rei significatae in primo modo perseitatis adaequatae. Et haec est essentialis differentia inter quid nominis et quid rei, scilicet, quod quid nominis est relatio nominis ad signatum: quid rei vero est rei relatae seu significatae essentia; et ex hac differentia sequuntur omnes aliae, quae dici solent; puta quod quid nominis sit non entium, complexorum, per accidentalia, per communia, per extranea; quid rei vero est entium incomplexorum per propria et essentia: relatio enim vocis potest terminari ad non entia in rerum natura, et complexa, et declarari per accidentalia, et huiusmodi; essentia autem rei non nisi per propria essentialia habetur de entibus incomplexis.
Quia vero ex compositis cognitionem simplicium accipere debemus, et ex posterioribus devenire in priora, ut a facilioribus incipentibus convenientior fiat disciplina: ideo ex significatione entis ad significationem essentiae procedendum est.
In hac tertia parte prooemii reddit auditores dociles, ordinem dicendorum proponens tali conclusione. Ab ente ad essentiam procedendum est. Quam probat duplici medio. Primo sic: ex compositis ad simplicia procedendum est: sed ens est velut compositum et essentia velut simplex: ergo ab ente ad essentiam procedendum est. Secundo sic: ex posterioribus in priora procedendum est: sed ens est posterius essentia: ergo ab ente ad essentiam procedendum est. Maior utriusque rationis probatur: quia ex facilioribus est inchoandum: composita autem et posteriora sunt nobis faciliora simplicibus.
Circa minorem primae rationis nota, quod ens, ut infra dicetur, significat id quod habet esse: id autem quod habet esse, comprehendit in se essentiam: essentia vero significat id quod importat definitio, ut dicetur, quae non dicit esse vel non esse, ex primo posteriorum. Ens ergo ita se habet ad essentiam, quod complectitur in se utrumque, essentiam scilicet et esse; essentia vero alterum tantum, et ideo ens appellatur compositum respectu essentiae.
Circa maiorem secundae rationis scito, quod quando dicimus: ex posterioribus procedendum est, intelligitur ex posterioribus secundum naturam, prioribus quoad nos: innata enim est nobis via ex notioribus nobis in ignotiora naturae, ut dicitur I Physic. text. I. Minor secundae rationis probatur ex eo, quod compositum est posterius componentibus, et ens (ut dictum est) compositum est respectu essentiae.