In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Num Ens et Essentia significent immediate ipsa praedicamenta seu naturas eorum, an mediate.
Circa hanc particulam insurgit dubitatio valde difficilis: an ens et essentia significent immediate ipsa praedicamenta seu naturas eorum, an mediate. In hac dubitatione tria agam. Primo declarabitur titulus quaestionis; secundo adducetur opinio Scoti et impugnabitur; tertio ponetur opinio S. Thomae.
Pro primo scito, quod significare mediate in proposito est significare aliquid mediante aliquo superiori: sicut animal significat species suas mediate (mediante scilicet natura sensibili), non enim animal significat hominem, nisi quia homo est substantia animata sensibilis. Significare immediate est significare aliquid non per aliquam naturam seu realitatem superiorem, sed per seipsam primo: sicut animal significat gradum sensitivum seu realitatem sensitivam immediate, ut patet. Vertitur ergo in dubium hoc: an ens significet aliquem gradum seu aliquam realitatem abstrahibilem a naturis praedicamentalibus communem eis sicut superius essentiale suis inferioribus, et sic mediate significet praedicamenta; an immediate significet ipsas naturas praedicamentales. Haec de primo.
Quoad secundum Scotus ut colligitur ex I Sent. dist. III, q. 2 et 3, et dist. VIII, q. 2, opinatur, quod ens significet decem praedicamenta mediate: imaginatur enim quod a quibuscumque similibus fit abstrahibilis una realitas obiectiva utriusque communis et prior utroque: et sic cum substantia et accidens habeant similitudinem in ente, ab eis est abstrahibilis una ratio obiectalis utrique communis et prior tam substantia, quam accidente quod nomine entis significatur. Quod ut melius intelligatur pono processum istarum abstractionum diffuse. Cum enim Sortes conveniat cum Platone in humanitate et non cum Brunello, ab eis potest abstrahi humanitas communis et prior eis; et inde cum homo conveniat cum Brunello in sensibilitate et non cum planta, ab eis potest abstrahi animalitas communis et prior eis; et inde cum animal conveniat cum planta in vegetabilitate et non cum lapide, ab eis potest abstrahi vita communis et prior eis; inde cum vivum conveniat cum lapide in corporeitate et non cum intelligentiis, ab eis potest abstrahi corporeitas communis et prior eis; inde cum corpus conveniat cum intelligentiis in substantialitate, et non cum accidentibus, ab eis potest abstrahi substantialitas communis et prior eis; inde cum substantia conveniat cum accidente in entitate reali, et non cum entibus rationis, ab eis est abstrahibilis entitas communis et prior eis; et cum haec realitas ultimo abstrahibilis sit ab illa, quam significat ens immediate, oportet quod praedicamentales realitates seu naturae mediate sub entis significatione claudantur.
Ad hanc positionem confirmandam multa possent adduci media, quae ne digrediamur ad analogiam entis et comparationem transcendentium ad praedicamenta, an scilicet sint eorum praedicata quidditativa vel non, omittimus pro nunc; quia infra speciales erunt de his quaestiones.
Contra hanc opinionem arguo dupliciter. Primo auctoritate Arist. VIII Met. text. XVI, ubi solvens quaestionem quare quidditas sit una, dicit quod in substantiis separatis non est quaerenda alia causa, quia in eis non est nisi forma, quae statim seipsa est ens et unum: quemadmodum ens statim seipso est substantia et quantitas et caetera praedicamenta, non expectans aliud, faciens ipsum naturas praedicamentales. Ex qua auctoritate arguitur sic: Ens significat quandam realitatem priorem praedicamentis: ergo expectat aliquid contrahens ipsum ad praedicamenta. Consequentia nota, consequens autem est contra Arist. Ergo a destructione consequentis ad destructionem antecedentis, ens non significat realitatem priorem praedicamentis.
Secundo arguitur auctoritate Comment. X Metaph. com. XVIII, dicentis, quod hoc nomen ens, unum, significat id quod significat in praedicamento substantiae et quantitatis et qualitatis prima significatione sine medio et non mediante aliquo communi. Quid clarius? Ratione non arguo, quia oporteret aggredi limites.
Quoad tertium pono opinionem S. Thomae ex duabus conclusionibus eliciendam. Quarum prima est ista: Ens significat unum conceptum formalem communem in repraesentando substantiae et accidenti, Deo et creaturae.
Secunda est ista: Ens significat ut conceptum obiectalem aliquod reale inventum in omnibus generibus distinctum secundum rationem a propriis conceptibus obiectalibus omnium generum, nullum gradum supra naturas genericas, specificas et individuales exprimens.
Pro intelligentia terminorum nota, quod conceptus est duplex, formalis et obiectalis. Conceptus formalis est idolum quoddam, quod intellectus possibilis format in seipso repraesentativum obiectaliter rei intellectae; quod a philosophis vocatur intentio seu conceptus, a theologis vero verbum. Conceptus autem obiectalis est res perconceptum formalem repraesentata in illo terminans actum intelligendi. Verbi gratia, conceptus formalis leonis est imago illa, quam intellectus possibilis format de quidditate leonina, cum vult ipsam intelligere: conceptus vero obiectalis eiusdem est natura ipsa leonina repraesentata et intellecta. Nec putandum est cum dicitur nomen significare conceptum, quod significet alterum tantum: significat enim Leonis nomen conceptum utrumque, licet diversimode; est namque signum conceptus formalis ut medii seu quo, et est signum conceptus obiectalis ut ultimi, seu quod. Unde idem est loqui de conceptu entis et de significatione eius.
Probo ergo conclusionem primam tali medio. Omnia similia quacumque similitudine etiam analoga seu imitativa secundum id in quo assimilantur, possunt per eandem imaginem repraesentari: sed Deus et creaturae, substantia et accidens habent similitudinem inter se saltem analogam: ergo secundum id in quo assimilantur, possunt per eandem similitudinem repraesentari. Sed assimilantur in esse: ergo eadem similitudine poterunt repraesentari in quantum habent esse: similitudo illa est conceptus formalis entis; ergo, etc. Processus clarus est, et propositiones ab omnibus sunt concessae; cum maior fuerit dilucidata, quam sic ex notionibus suademus. Ubicumque invenitur agens producere sui similitudinem in alio, si id quod producit aliud simile sibi, secundum id quo ipsum assimilatur primo, oportet tertium assimilari utrique; ea ratione quia quicquid est simile alicui in eo quod illud est alteri simile est simile utrique: sicut species Sortis in oculo meo producta ab imagine Sortis in speculo est similitudo repraesentativa utriusque et figurae Sortis in speculo a qua immediate est causata, et figurae Sortis in seipso a qua est mediate causata. Sed ita est modo, quod inter habentia analogam similitudinem, Deum et creaturam, substantiam et accidens reperitur huiusmodi habitudo in ordine ad conceptum formalem; igitur, etc.
Fit autem hoc sic manifestum exemplariter. Sapientia divina producit sapientiam humanam, quae est quaedam sui similitudo (imperfecta tamen); sapientia autem humana producit similitudinem sui in intellectu nostro, quae nil aliud est, quam sapientia in esse intentionali; sicut sapientia extra est sapientia in esse naturali. Cum autem similitudo ista sapientiae in intellectu repraesentet sapientiam humanam secundum id quo illa assimilatur sapientiae divinae, illam repraesentat eam secundum propriam rationem formalem; sequitur de necessitate, quod hic unica similitudo repraesentat utramque, humanam scilicet et divinam; utpote quae similis est utrique, licet ab humana sit immediate exemplata, a divina immediate. Ex hoc exemplo in terminis specialibus intuere propositum nostrum in terminis transcendentibus, qualis est ens. Cum enim esse creaturae assimilatur esse divino a quo exemplatum est, et esse accidentale assimilatur esse substantiali a quo emanat: similitudo producta in intellectu ab esse substantiali sive accidentali inquantum assimilantur, erit omnium repraesentativa imago, et cum conceptus non requiratur ad intellectionem nisi ut obiectaliter repraesentet rem unico conceptu, intellectus in Deum et creaturam in eo quod ens feretur, et similiter in substantiam et accidens. Nec oportet ponere plures conceptus et multiplicare entia sine necessitate. Quod autem haec sint non solum secundum mentem S. Thomae dicta, sed etiam secundum expressam sententiam, patet in 1q. dd. de potentia Dei, q. VII, art. 5, in corpore, unde hanc rationem accepi; et in eadem quaest., art. 6, ubi circa finem corporis quaest. adduxit exemplum de speculo, et dicit expresse, quod sic se habet conceptus noster ad Deum et creaturas sicut species rei visae in speculo: ita quod Deus se habet ut res producens similitudinem suam in speculo, creatura ut species in speculo, conceptus noster ut similitudo expressa a specie in speculo utriusque repraesentativa. Unde nullus mentis compos potest hoc negare in eius via.
Conclusio secunda habet tres partes. Quoad primam declaratur sic: conceptus obiectalis entis est id quod repraesentatur per eius conceptum formalem: sed eius conceptus formalis repraesentat id, in quo assimilantur omnia entia realia, quod oportet in eis esse; ergo conceptus obiectalis entis est aliquid reale inventum in omnibus. Secunda propositio assumpta licet patere possit ex dictis, tamen declaratur adhuc. Sicut conceptus formalis animalis repraesentat fundamentum similitudinis genericae, et conceptus formalis hominis repraesentat fundamentum similitudinis specificae, et universaliter quaelibet imago communis pluribus in repraesentando repraesentat fundamentum similitudinis inter illa plura, ut patet in exemplo supra posito de specie in oculo causata a specie Sortis in speculo: quoniam illa repraesentat non similitudinem inter speciem in speculo et Sortem, cum sit relatio, sed fundamentum illius similitudinis puta qualitates et lineamenta quae sunt in utroque: sic conceptus entis formalis repraesentat fundamentum analogicae similitudinis in esse inter omnia entia realia existentia, quod in omnibus esse absque opere intellectus ex eo patet quod similia sunt extra animam: cum hoc fundamentum repraesentatum, sit conceptus obiectalis entis, ut dictum est, patet conceptum obiectalem entis esse aliquid reale inventum in omnibus: quod erat in prima parte conclusionis positum.
Secunda pars conclusionis sequitur ex ista. Si enim conceptus obiectalis entis inveniatur in omnibus, et nullus conceptus obiectalis proprius substantiae aut accidentis inveniatur in omnibus, consequens est quod non omnino sint idem, et quod saltem ratione distinguatur conceptus entis a propriis omnium conceptibus obiectalibus: quod erat secunda pars conclusionis.
Tertia pars eiusdem sic declaratur. Si conceptus obiectalis entis esset aliquis gradus supra gradus specificos et genericos, tunc consideratis praecise gradibus specificis et genericis cum eorum praecisis passionibus, non oporteret in eis, ut sic, invenire passiones entis. Hoc est falsum. Ergo a destructionibus consequentis, etc. Consequentia declaratur, quia enim animal dicit alium gradum ab homine; ideo homini secundum differentialem conceptum praecise non insunt passiones animalis, ut ostendit falsitas istius reduplicativae. Homo inquantum rationalis, est bipes, circumloquendo per ly bipes, passionem animalis propriam: et similiter si ens dicit alium gradum a substantia, sequitur quod considerata praecise ratione constitutiva substantiae, substantia non est una, nec vera nec bona, etc., quae nominant passiones entis, etc. Falsitas consequentis probatur sic. Homo inquantum rationalis praecise est unum quid unitate, quae est passio entis: homo inquantum rationalis dicit alium gradum ab ente, secundum te, contra quem arguo: ergo passio entis convenit aliis gradibus ab ente praecise, ut sic acceptis: quod est oppositum consequentis. Prima propositio assumpta habetur ex Scoto in II Sent. dist. III, q. 1, tenente unitatem mediam minorem unitate numerali et maiorem generica esse passionem entis, et sequi naturam specificam ratione ultimae differentiae. Manifesta quoque sit sic pro nunc eadem propositio: Homo inquantum rationalis est indivisibilis formaliter, supposito quod rationale sit ultima differentia: ergo homo inquantum rationalis est unus formaliter; unitas enim nil aliud est quam indivisio. Sed de hoc (cum de unitate naturae agetur) amplior erit sermo. Nunc autem sufficiat, quod in gradibus specificis praecise acceptis et similiter genericis est invenire passiones entis: quod erat probandum, et consequenter, quod ens non significat distinctum gradum a naturis specificis et genericis: quod erat tertia pars conclusionis.
Sed tunc, ex quo res significata per hoc nomen ens est aliquid inventum in omnibus, et non est gradus distinctus contra specificos et genericos, declarandum superest quid sit. Quod sic declaratur; gradus quicumque genericus vel specificus vel differentialis vel individualis habet in se unum, quod multis modis concipi possit: et secundum quod quilibet gradus est habens esse, nomine Entis importatur, et ad conceptum obiectalem entis pertinet: secundum vero quod absolute talis gradus consideratur, nomine proprio significatur; et conceptus obiectalis illius est, verbi gratia, humanitas ex sua propria perfectione formali, qua distinguitur contra reliquas universi perfectiones, habet quod per conceptum formalem humanitatis repraesentetur et cognoscatur et significetur humanitatis nomine.
Humanitas, ut sic, etiam habet quod sibi debeatur, seu conveniat esse quidditativum et actualis existentiae: et sic repraesentatur conceptu formali entis tanquam pars sui obiectalis conceptus, et entis nomine significatur. Similiter animal haec duo in se habet, et sic de aliis. Unde conceptus obiectalis entis sunt naturae genericae et specificae, ut habentes esse; sic enim fundant analogam similitudinem, de qua loquimur, et propterea ens et passiones eius in quolibet gradu praecise accepto salvantur: quilibet enim gradus ut sic, habet in se unde sit, et indivisus sit et conformabilis intellectui et appetitui, etc. quod a ponentibus ens abstrahibile a gradibus specificis et genericis salvari non potest. Quod autem haec sint secundum doctrinam S. Thomae, diligenter intuentem eius doctrinam censorem constituo. Infra tamen cum de analogia entis agetur, hoc ostendemus: pro nunc satisfaciant haec dicta, praesertim, quod tam prima quam secunda pars conclusionis ex praecedente conclusione sequitur quam constat esse S. Thomae.
Tertia autem pars ab omnibus Thomistis asseritur unanimiter. Sic ergo patet qualiter ab omnibus entibus utpote similibus abstrahibilis est conceptus entis, non modo Scotistico, et patet, qualiter sit verum quod hic S. Thomas dicit, scilicet: essentia significat aliquid commune omnibus naturis omnium generum et specierum: non enim intendit quod essentia significet aliquam naturam communem omnibus naturis, sed quod significet omnes naturas, ut assimilantur in hoc, quod entia sunt: quaelibet enim naturae ut sunt (quibus res sunt) essentiae rationem habent: sicut quaelibet res habent rationem entis, ut sunt habentes esse seu quae sunt.
Et quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est quod significamus per definitionem indicantem quid est res; inde est, quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidditatis mutatur. Et hoc est quod Philosophus in VII Metaphysicae frequenter nominat, quod quid erat esse, idest hoc, per quod aliquid habet esse quid. Dicitur etiam forma, secundum quod per formam significatur perfectio vel certitudo uniuscuiusque rei, sicut dicit Avicenna in II Metaphysicae suae. Hoc etiam alio nomine natura dicitur, accipiendo naturam secundum primum modum illorum quatuor modorum, quos Boetius de duabus naturis assignat, secundum scilicet quod natura dicitur esse illud, quod quocumque modo intellectu capi potest: non enim res intelligibilis est nisi per suam definitionem et essentiam. Et sic etiam dicit Philosophus in V Metaphysicae, quod omnis substantia est natura: nomen autem naturae hoc modo sumptae videtur significare essentiam rei secundum quod habet ordinem vel ordinationem ad propriam operationem rei, cum nulla res propria destituatur operatione. Quidditatis vero nomen sumitur ex hoc, quod per definitionem significatur: sed essentia dicitur secundum quod per eam, et in ea res habet esse.
In hac tertia parte huius capituli declaraturus quomodo differant nomina essentiae inter se, enumerat quinque eius nomina: primo scilicet essentia, quidditas, quod quid erat esse, forma, et natura: quorum ratio et differentia satis clare ac manifesto sermone in littera traditur, adeo ut addere non sit opus.
Nota tamen circa id quod de Boetio affertur, quod Boetius in libro de duabus naturis et una persona Christi, naturam quadrupliciter accipi dicit. Primo omne intelligibile; secundo omnis substantia; tertio principium intrinsecum motus; quarto specifica essentia seu differentia; quos modos (si Boetium non habes) vide si placet in II Sent. S. Thomae, dist. XXXVII, quaest. 1, art. 1: primo modo accipit hic naturam S. Thomas quoniam sic communis est essentiis substantialibus et accidentalibus genericis et specificis, etc.