In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan

In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1907

Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.


Quaestio I

Caput I

Commentarium

Quaestio II

Caput II

Commentarium

Quaestio III

Quaestio IV

Quaestio V

Caput III

Commentarium

Enodatur quo pacto essentiae generis, speciei, individuorum tam absolute, quam conceptae nominibus primae impositionis discriminentur: qua ratione genus, species, differentia, definitio differant inter se: quomodo demum essentiae speciei individuis comparentur.

Patet ergo, quod essentia hominis et Socratis non differunt, nisi secundum signatum et non signatum: unde Comm. dicit super VIII Metaph. quod Socrates non aliud est quam animalitas et rationalitas, quae sunt quidditas eius: sicut etiam essentia generis et essentia speciei secundum signatum et non signatum differunt, quamvis alius modus designationis sit utrobique, quia designatio individui respectu speciei est per materiam determinatam dimensionibus; designatio autem speciei respectu generis est per differentiam constitutivam, quae ex forma rei sequitur, Postquam determinatum est quid sit essentia substantiarum compositarum in communi, in hoc tertio capite intendens agere de differentia essentiarum compositarum inter se, cum essentiae compositae sint tres, scilicet generica, specifica, et individualis, quinque facit. Primo loquitur de differentia earum absolute; secundo determinaturus de differentia earum ut subsunt primis intentionibus et illarum nominibus, ostendit quomodo essentia generica differat a specifica; tertio genus, species, differentia, definitio qualiter inter se differant, declarat; quarto excludit quamdam dubitationem: quinto assignat differentiam inter essentiam specificam et individualem.

Ad evidentiam dicendorum praenotandum est, quod de essentiis possumus tripliciter loqui: primo, de eis absolute absque habitudine ad primas vel secundas intentiones; secundo, de eis ut subsunt nominibus primae intentionis; tertio, ut subsunt nominibus secundae intentionis. Verbi gratia, de natura humana contingit loqui secundum se, id est, secundum ea quae conveniunt sibi ratione sui; contingit loqui de ipsa, ut stat sub hoc nomine, humanitas, et hoc nomine, homo, et similibus; contingit et tertio loqui de ipsa ut stat sub hoc nomine, species. S. Thomas ergo in prima huius capituli parte loquitur de essentiis rerum primo modo: in toto vero residuo loquitur de eis secundo modo sumptis; in sequenti autem capitulo de eis tertio modo acceptis sermonem faciet.

Et hoc, si non vis decipi in hoc capitulo diligentissime notato: ponit igitur, assignando differentiam inter essentiam genericam, specificam et individualem secundum se sumptas, hanc conclusionem: Essentiae praedictae non differunt nisi secundum signatum et non signatum. Hoc sic declaratur: animalis, hominis, et Sortis essentiae proprie non differunt nisi per hoc, quia in ratione animalis cadit substantia animata sensibilis absque determinatione eius per rationale: in ratione autem hominis ponitur substantia animata sensibilis rationalis, et sic additur in ea designatio per differentiam: ratio vero Sortis ponit substantiam animatam, sensibilem, rationalem in istis carnibus et istis ossibus: et sic in ea additur designatio materiae, quae non ponebatur in ratione hominis: unde absolute loquendo, et secundum suas rationes proprias apparet, has essentias, non nisi secundum signatum et non signatum differre, idest secundum explicitam inclusionem alicuius designationis sive determinationis, et non implicitam inclusionem illius; licet talis designatio non uniformiter sit in natura specifica, et in natura individuali: designatio enim, quam addit natura specifica supra genericam, est formalis essentialiter diversificans genus, utpote a forma in eo, quod forma sumpta: determinatio autem, quam natura individualis supra specificam addit, est materialis, non formaliter sed materialiter tantum diversitatem in specie faciens, utpote sumpta a materialibus conditionibus rei.

Ex his habes quod homo et humanitas, animal et animalitas secundum se, idest, naturas significatas, nullo modo differunt; eadem omnino est ratio naturae significatae per hominem et humanitatem, ita quod nulla designatione differunt: sed, ut post dicetur, differunt ut subsunt nominibus primae intentionis. Quia vero distinctio per signatum et non signatum non est distinctio realis, ideo dicit Comm. VII Met. comm. x, quod Sors substantialiter sumptus nil aliud est quam animalitas et rationalitas, quae sunt quidditas eius: sorteitas enim, quae naturam Sortis nominat, eadem realiter est animalitati et rationalitati.

Haec autem determinatio vel designatio, quae est in specie respectu generis, non est per aliquid in essentia speciei existens, quod nullo modo in essentia generis sit: imo quidquid est in specie, est etiam in genere, licet non determinatum. Si enim animal non esset totum, quod est homo, sed pars eius, non praedicaretur de eo, cum nulla pars integralis praedicetur de suo toto.

In hac secunda parte capituli determinatur quomodo essentia generica differt a specifica, secundum quod ambae stant sub nominibus primae intentionis, puta quomodo differant essentia hominis et essentia animalis sub his nominibus, homo et animal, et intendit quod essentia significata per nomen genericum, puta animal, et essentia significata per nomen specificum, puta homo, non differunt per hoc, quod essentia significata per nomen specificum includat aliquam determinationem, quae omnino sit extra rem significatam per nomen genericum; sed per hoc quod essentia per speciei nomen importata includit actu designationem specificam, quae fit per differentiam eius constitutivam, sicut homo actu includit rationale, ponitur namque in eius definitione. Essentia vero nomine generico signata confuse et indeterminate importat designationem illam; sicut animal in potentia includit rationale, ut dicit Porphyrius: unde animal et universaliter omnis essentia generico nomine importata ut sic, totum includit quod includit species, licet non eodem modo.

Et propterea ad positae differentiae declarationem ponit talem conclusionem: Genus dicit totum esse speciei. Quam sic probat: omne praedicatum dicit totum esse eius, de quo praedicatur: genus praedicatur de ipsa specie; ergo natura generica, puta animal, dicit totum esse speciei. Maiorem probat per hoc, quia nulla pars praedicatur de suo toto. Ubi advertendum est quod hic sermo verus est de praedicatione in recto et directa, sive essentiali, sive denominativa, et de parte in eo quod pars, et non de parte ut significatur per modum totius: potest enim pars utroque modo significari, sicut materia significatur ut pars rei (per ly materia): significatur autem ut totum (per ly materiale); his enim modificata conditionibus, propositio illa, scilicet: nulla pars praedicatur de suo toto, nullam patitur instantiam: cum enim dico, Homo est albus, ly albus confundit in se totum quod est in homine, et similiter cum dico, Homo est materialis, ly materialis comprehendit in se implicite totum quod est homo: et sic cum dicitur, Homo est animal, ly animal continet implicite totum quod est homo, modo qui infra declarabitur, et sic probatum est, quod essentia generico nomine importata includit designationem specificam: extra totum enim nihil est.

Hoc autem quomodo contingat videri potest, si inspiciatur corpus secundum quod ponitur pars animalis, et secundum quod ponitur genus. Non enim potest dici eo modo esse genus, quo est pars integralis: hoc igitur nomen, quod est corpus, multipliciter accipi potest: corpus enim secundum quod est in praedicamento substantiae, dicitur ex eo quod habet talem naturam, ut in eo designari possint tres dimensiones: ipsae autem tres dimensiones designatae sunt corpus, quod est in genere quantitatis. Contingit autem in rebus ut quod habet unam perfectionem, ad ulteriorem perfectionem pertingat, sicut patet in homine, qui naturam sensitivam habet, et ulterius intellectivam: similiter etiam et super hanc perfectionem, quae est habere talem formam, et uti in ea possint tres dimensiones designari, potest alia perfectio adiungi, ut vita vel aliquid huiusmodi. Potest ergo hoc nomen corpus rem quandam designare, quae habet talem formam, ex qua sequitur in ipsa designabilitas trium dimensionum cum praecisione, ut scilicet ex illa forma nulla ulterius perfectio sequatur, sed si aliquid aliud superadditur, sit praeter significationem corporis sic dicti, et hoc modo corpus erit materialis et integralis pars animalis, quia sic anima erit praeter id quod significatum est nomine corporis, et superveniens ipsi corpori, ita quod ex ipsis duobus, scilicet ex anima et corpore, sicut ex partibus constituitur animal. Potest etiam hoc nomen corpus hoc modo accipi, ut significet rem quandam, quae habet talem formam, ex qua possint in ea tres dimensiones designari, quaecumque forma sit illa, sive ex ea possit provenire alia ulterior perfectio, sive non; et hoc modo corpus erit genus animalis: quia in animali nihil est accipere, quod in corpore implicite non contineatur: non enim anima est alia ab illa forma, per quam in re illa poterant designari tres dimensiones; et ideo, quando dicebam, quod corpus est, quod habet talem formam, ex qua possunt designari tres dimensiones in eo, intelligebam quaecumque forma esset illa, sive anima esset, sive lapideitas, sive quaecumque alia forma, et sic forma animalis implicite in corpore, sive in corporis forma continetur, prout corpus est genus eius.

Quoniam declaratum est, genus comparari ad speciem, non ut eius partem sed ut totum, aperte intendit hic, quomodo res per genericum nomen significata possit utroque modo accipi, ut pars scilicet et totum: et primo in corpore tamquam notiori, deinde in animali, dicens quod ex quo non potest eodem modo sumpta res esse pars rei et genus eiusdem (ut ostensum est) scire debes, quod hoc nomen corpus accipitur dupliciter: est enim aequivocum ad corpus quod est res praedicamenti substantiae, et ad corpus quod est res praedicamenti quantitatis. Corpus ut significat rem praedicamenti substantiae, importat naturam, ex qua nata est fluere trina dimensio. Corpus vero ut significat rem praedicamenti quantitatis, importat ipsam trinam dimensionem.

Iterum corpus quod significat rem praedicamenti substantiae, de quo nunc est sermo, accipitur dupliciter. Uno modo, ut significat naturam illam, ex qua nata est fluere trina dimensio, cum praecisione omnis substantialis perfectionis ulterioris. Alio modo, ut significat illammet naturam absque praecisione ulterioris perfectionis substantialis. Causam huius et similium distinctionum assignat in littera, ex eo quod res habens aliquam perfectionem substantialem, non excludit a se aliquam aliam ulteriorem substantialem perfectionem, sicut homo ex eo quod habet perfectionem sensitivam, non excludit a se perfectionem intellectivam: et similiter corpus ex eo quod habet perfectionem corpoream, non excludit a se perfectionem vitalem, et sic de aliis: cum enim prior perfectio substantialis non excludat secundam et tertiam, et manifestum sit etiam, quod non includit eas in actu; potest prior perfectio concipi et significari, et cum praecisione seu exclusione aliarum, et cum inclusione confusa earum. Ex eo namque, quod formaliter non includit alias, potest praecise concipi et significari. Ex eo vero, quod coniunctionem cum aliis non excludit, potest cum aliarum confusa et potentiali inclusione concipi et significari: unde natura significata per hoc nomen corpus, quia non formaliter includit perfectionem vitalem nec sensitivam nec intellectivam potest cum praecisione omnium horum concipi et significari: et quia non excludit adunationem essentialem sui cum illis, ideo potest absque eorum praecisione concipi et significari, ut confuse et indeterminate includens omnia illa. Colligitur autem ex textu triplex differentia inter haec: differunt enim primo in hoc, quia corpus primo modo dicit corporeitatem solam, ex qua nata est fluere trina dimensio, et nulla ulterior perfectio: corpus vero secundo modo dicit formam quamcumque, a qua fit corporeitas, ex qua nata est fluere trina dimensio cum quacumque alia perfectione. Secundo differunt, quia corpus primo modo est pars speciei, eo quod significatum formale est praeter et extra significatum eius, sicut anima rationalis est extra corporeitatem: sunt enim in homine duo, perfectio scilicet corporalis, quam praecise acceptam patet non includere aliquo modo intellectualitatem, et perfectio intellectualis, quae est altera pars: corpus vero secundo modo est totum respectu speciei, eo quia perfectio seu forma formaliter importata per speciem includitur in significato corporis sic accepti: significat enim quamcumque formam, a qua fit perfectio corporea: et sic anima intellectiva includitur in ly quacumque. Tertio differunt, quia corpus primo modo non est in recta linea praedicamentali, sicut nec quaecumque pars: corpus vero secundo modo est directe in praedicamento substantiae, sicut et quodlibet aliud genus.

Et etiam talis est animalis habitudo ad hominem. Si enim animal nominaret tantum rem talem, quae habet quamdam perfectionem, ut possit sentire et moveri per principium in ipso existens, cum praecisione alterius perfectionis, tunc quaecumque alia perfectio ulterius superveniret, haberet se ad animal per modum partis, et non sicut implicite contenta in ratione animalis: et animal non esset genus, sed est genus secundum quod significat rem quandam, ex cuius forma potest provenire sensus et motus, quaecumque sit illa forma, sive sit anima sensibilis tantum, sive sit anima sensibilis et rationalis simul.

Declarat hoc quoque in hoc genere, quod est animal: potest enim animal accipi ut significet formam, ex qua praecise oriantur sensus et motus, quibus animal a non animali discernitur: ut dicitur I de Anima, text. XIX. Potest etiam accipi animal, ut dicit formam quamcumque, ex qua oriantur sensus et motus non praecise; et sic est genus: primo autem modo est pars speciei, unde homo est compositus ex animali et intellectivo principio tamquam ex suis partibus essentialibus, accipiendo animal primo modo, sic enim extra significatum eius est intellectiva natura: animal vero secundo modo est totum respectu hominis implicite includens specificas perfectiones: cum enim sic dico, animal, dico habens naturam sensitivam indeterminate, relinquendo per quam formam habeat sensitivam naturam, et sic implicite includuntur omnes formae specificae: habetur enim natura sensitiva nonnisi per formam hominis, leonis vel bovis, etc. Ex his patet differentia inter essentiam genericam et specificam, ut subsunt nominibus generico et specifico primae intentionis: quia scilicet differunt sicut includens implicite et includens explicite illam.

Sic igitur genus significat indeterminate id totum, quod est in specie, non enim significat tantum materiam; similiter etiam differentia significat id totum, quod est in specie, et non tantum formam: et etiam definitio significat totum, et etiam species, sed diversimode. Quia genus significat totum, ut quaedam denominatio determinans id, quod est materiale in re sine determinatione propriae formae: unde genus sumitur a materia, quamvis non sit materia. Unde patet ex hoc, quod corpus dicitur ex hoc quod habet talem perfectionem, ut possint in eo designari tres dimensiones: quae quidem perfectio est, ut materialis se habens ad ulteriorem perfectionem. Differentia vero e converso est, sicut quaedam determinatio a forma determinata sumpta praeter hoc, quod de intellectu primo sit materia determinata: ut patet cum dicitur animatum, scilicet illud, quod habet animam, non determinatur quid sit, utrum corpus, vel aliquid aliud. Unde dicit Avicenna, quod genus non est in differentia sicut pars essentiae eius, sed solum sicut ens extra quidditatem sive essentiam; sicut etiam subiectum est de intellectu passionum: et ideo genus non praedicatur de differentia per se loquendo, ut dicit Arist. in II de Anima, et IV Topicorum, nisi forte sicut subiectum praedicatur de passione. Sed definitio sive species comprehendit utrumque, scilicet determinatam materiam, quam designat nomen generis, et determinatam formam, quam designat nomen differentiae.

In hac tertia parte capituli comparat genus, speciem, differentiam et definitionem inter se quoad convenientiam et differentiam. Convenire ait haec omnia in hoc quod quodlibet eorum significat totum quod est in specie. Quod ex praedictis immediate sequitur: si enim genus significat totum, quia vere et proprie praedicatur de specie, et confundit in se omnia ad quae se extendit: pari ratione differentia cum vere et proprie praedicetur de specie, et confundit in se omnia ad quae se extendit ut praedicabile, totum significabit. Differentiam autem duplicem ponit inter ea. Differunt primo quoad formalia significata eorum, quia formale significatum generis est perfectio materialis: formale autem significatum differentiae est perfectio formalis: formale vero significatum speciei est aggregatum ex utraque perfectione, non distinguendo eas: formale autem significatum definitionis est similiter aggregatum ex utraque perfectione, sed dividendo in singulas. Verbi gratia, formale significatum animalis est natura sensitiva quae se habet ut materialis ad perfectionem intellectualem, quae formaliter importatur per rationale, et consequenter perfectio intellectualis se habet ut formalis. Similiter formale significatum hominis et animalis rationalis est aggregatum ex natura sensitiva et intellectiva: sed animal rationale separatim explicat utrumque; homo vero non.

Pro intellectu horum nota, quod significatum formale nominis ad praesens est perfectio seu forma determinate, et primo explicata per illud nomen. Materiale vero est illud quod sub nominis significatione cadit non primo: unde considerato omni eo quod tam formaliter quam materialiter importatur per genus, speciem, differentiam et definitionem, dicit, quod idem significant, et quod conveniunt: consideratis autem formalibus eorum significatis, dicimus, quod differunt et quod non significant idem. Sed ne vagaris, quaerendo differentiam inter significatum formale speciei et definitionis, quoniam nulla est; sed in modo tantum exprimendi idem formale significatum differunt: species enim indistincte actu tamen explicat totum; definitio vero dividit in singula, ut dicit I Phys. text. V. Genericum ergo nomen, puta animal, formaliter et determinate explicat materialem hominis perfectionem, scilicet sensitivam; et ideo genus sumitur a materia, VIII Metaph. text. IX. Differentiae vero nomen, puta rationale, formaliter et determinate explicat formalem rei perfectionem; ideo dicitur ibidem sumi a forma. Et sicut in formali significato generis non cadit perfectio per differentiam importata, quia indeterminate in illo includitur; ita in formali conceptu differentiae non cadit genus eadem ratione, quia scilicet perfectio generica indeterminate cadit in nomine differentiae.

Sicut enim ex eo quod animal significat habens naturam sensitivam duo significat, naturam sensitivam formaliter et primo, et quod habet illam indeterminate: non enim explicat an id sit homo vel bos: sic rationale, ex eo quod significat habens rationalitatem duo significat, scilicet rationalitatem formaliter et primo, et habens illam secundario et indeterminate: non enim determinat quid sit id habens, an homo, vel animal: et ideo dicit Avic. quod genus non est in differentia, sicut pars essentiae eius, idest sicut pars sui formalis significati, sed est extra formale significatum eius, sicut subiectum est extra formale significatum suae passionis. Album enim puram qualitatem significat, ut dicitur in praedicamentis. Et licet genus non sit de intellectu differentiae tali modo, scilicet ut formaliter significatum per illam: est tamen de intellectu eius alio modo, ut subiectum scilicet de intellectu passionis. Dupliciter enim, ut supra dictum est, aliquid cadit in ratione alicuius. Uno modo ut pars quidditatis. Alio modo ut subiectum eius, quomodo subiectum intrat definitionem passionis: ut habes VII Metaph. text. XIX. Et ideo dicit Aristot. III Metaph. text. X, et IV Topic. cap. III, quod genus per se non praedicatur de differentia, nisi forte sicut subiectum praedicatur de passione.

Ratio primi dicti est, quia genus in nullo modo dicendi per se praedicatur de differentia; non quidem in quarto, quia differentia non explicat causam generis; nec in secundo, quia differentia non ponitur in generis definitione, nec etiam in primo proprie, quia praedicata primi modi in recto, quae proprie praedicantur, sunt ea quae intrinsece in ratione cadunt, et non ea quae per additamentum in ea sunt. Homo enim non praedicatur proprie de risibili in primo modo, quod patet ex eo quod ista, Risibile est homo, est per accidens, ut dicitur I Post. cap. XVIII. Ratio secundi est, quia si genus est de intellectu differentiae, sicut subiectum est de intellectu passionis: consequens est quod genus praedicetur de differentia, sicut subiectum de passione. Quod dicit, Forte, non dubitantis est, sed non determinantís: consuevit enim apud ipsum res non decisa sub dubia verborum forma poni.

Adverte quod licet in intellectu differentiae cadat genus determinate: nomen tamen differentiae genus illud non explicat determinate; rationale enim non explicat animal cum rationalitate, sed habens rationalitatem, sicut et in definitione risibilis cadit homo; et tamen hoc nomen risibile non explicat hominem determinate, significat enim habens risibilitatem.

Et ex hoc patet ratio, quare genus et species et differentia se habeant proportionaliter ad materiam, formam et compositum in natura, quamvis non sint idem cum illis; quia neque genus est materia, sed sumitur a materia ut significans totum: nec differentia est forma, sed sumitur a forma ut significans totum: unde dicimus hominem esse animal rationale, et non ex animali et rationali, sicut dicimus eum esse ex corpore et anima. Ex corpore enim et anima dicitur esse homo, sicut ex duabus rebus quaedam tertia res constituta, quae neutra illarum est: homo enim nec est anima neque corpus: sed si homo aliquo modo ex animali et rationali dicatur esse, non erit sicut res tertia ex duabus rebus, sed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus. Intellectus enim animalis est sine determinatione formae specialis naturam exprimens rei, ex eo quod est materiale respectu ultimae perfectionis. Intellectus autem huius differentiae rationalis consistit in determinatione formae specialis, ex quibus duobus intellectibus constituitur intellectus speciei vel definitionis: et ideo sicut res constituta ex aliquibus, non recipit praedicationem earum rerum ex quibus constituitur: ita nec intellectus recipit praedicationem eorum intellectuum ex quibus constituitur: non enim dicimus, quod definitio sit genus vel differentia.

Corollarie concludit secundam differentiam inter genus et speciem et differentiam: quia scilicet genus proportionaliter se habet ad materiam, quae est pars compositi, et non significat ipsam; differentia proportionaliter se habet ad formam, et non significat ipsam; species proportionaliter se habet ad compositum ex materia et forma, et ut sic non significat compositum ex materia et forma, sed aliquid complectens genus et differentiam. In assignatione huius differentiae secundum quodlibet membrum ponuntur duae particulae, puta in primo membro prima particula est, quod genus proportionaliter se habet ad materiam, secunda vero est, quod genus non significat materiam: similiter in secundo et tertio membro. Prima particula sequitur ex supradictis. Si enim perfectio generica, quae formaliter importatur per genus, est materialis respectu perfectionis differentialis, quae formaliter importatur per differentiam, oportet quod sicut se habet materia respectu formae in composito naturali, puta Sorte: ita genus respectu differentiae in composito rationali, scilicet specie. Ut sicut materia est potentialis, et perficitur ac specificatur per formam, sic generica perfectio est potentialis, perfectibilis et specificabilis per differentiam. Secunda vero particula, licet sequatur etiam ex supradictis, quia ex eo quod genus, differentia et species significant totum, sequitur immediate quod genus non significet materiam, quia materia non est totum, et quod differentia non significet formam, quia forma non est totum, et quod species ut sic non dicat compositum ex materia et forma, eo quod partes eius ut sic non sunt materia et forma, sed genus et differentia.

Attamen S. Thomas probat eam tali ratione: Materia et forma sunt partes sui totius, sicut duae res tertiae rei: genus et differentia non sunt partes sui totius, scilicet speciei, ut duae res tertiae rei: ergo genus et differentia non sunt materia et forma speciei. Maior patet ex se; homo enim est alia res a materia sua, et alia a sua forma. Nec est curae modo utrum sit res distincta realiter vel secundum rationem ab illis duabus coniunctis: sufficit enim nobis, quod sit tertia res realiter distincta a qualibet parte. Minor vero declaratur hoc modo: si genus et differentia componerent speciem, ut duae res tertiam, tunc homo esset compositus ex animali et rationali: hoc est falsum; ergo a destructione consequentis genus et differentia non componunt speciem, ut duae res tertiam: quod erat probandum. Consequentia patet ex se: falsitas vero consequentis probatur ex eo quod nulla pars praedicatur de suo toto, ut supra dictum est, et habetur IV Top. cap. XI. Animal autem praedicatur de homine: similiter rationale; dicimus enim quod homo est animal, et quod est rationalis.

Advertendum est quod S. Thomas in textu, explanando maiorem exemplariter dicit, quod homo dicitur esse ex anima et corpore, sicut ex duabus rebus tertia res. Circa quae verba dubitatur, quomodo hoc sit verum, eius doctrinam sustinendo ponentis unicam formam substantialem in composito: quaecumque enim sunt idem realiter, non constituunt aliquod, ut duae res tertiam: perfectio autem corporea et anima sunt idem realiter, si unica forma ponitur, quomodo ergo constituent hominem, ut duae res tertiam?

Hanc dubitationem propter eius magnam difficultatem, diversimode solvunt. Quidam dicunt, corpus et anima non sunt secundum rem partes hominis, sed secundum rationem tantum: licet enim anima sit vere pars, corpus autem secundum rem est totum; dicit enim compositum ex materia et forma, quae est anima: ideo non est compositus ex anima et corpore tamquam ex duabus partibus secundum rem sed secundum rationem; sed bene est compositus ex eis tamquam ex duabus rebus, eo modo, quo totum et pars sunt duae res, ut tertia res secundum rationem distincta ab altera, scilicet corpore; et secundum rem ab altera, scilicet anima.

Alii dicunt, et in idem redit, quod homo est compositus ex anima et corpore, sicut ex causa formali, et eo cuius est causa formalis. Diversae enim res sunt secundum Avicen. causa formalis, et id cuius est causa formalis; sicut lucidum est compositum ex luce et lucido: unde et isti dicunt, quod est compositus homo ex duabus rebus, scilicet ex toto et ex parte, sed non ex duabus partibus secundum rem.

Alii dicunt, quod locutio ista est intelligenda per synecdochem, Homo est compositus ex anima et corpore ratione suae partis, scilicet materiae. Mihi autem pro nunc videtur dicendum, quod homo est compositus ex anima et corpore, non solum tamquam ex duabus rebus tertia res: sed tamquam ex duabus partibus secundum rem totum, accipiendo corpus, non ut est genus, sed ut significat partem, et accipiendo animam praecise, ut definitur II de Anima. Significat autem corpus sic acceptum compositum ex materia et perfectione corporea praecise. Anima vero perfectionem vitalem praecise. Probatur intentum sic: corpus differt realiter ab anima, et non ut totum a parte, ergo ut pars a parte. Probatur media: quia totum confuse saltem includit partem, corpus autem sic acceptum excludit animam: unde in definitione animae ponitur corpus, ut subiectum deferens animam, ut ibi dicit S. Thomas. Prima propositio est ex se evidens, et ab omnibus concessa. Consequentia autem ex sufficienti divisione robur trahit: oportet enim vel ut totum a parte, vel ut pars a parte, corpus realiter differre ab anima, si realiter differunt: homo igitur est compositus ex corpore et anima tamquam ex partibus realiter distinctis: quod erat intentum.

Et adverte quod corpus, pars cum importat corporeitatem praecise extra ipsum, est identitas perfectionis corporeae ad animam seu perfectionem vitalem: accidit enim, accidente extraneo corpori praecise, quod eius perfectio sit idem cum anima: per se enim praecidit animam, et ideo per se loquendo subtiliter dictum est hominem componi realiter ex anima et corpore. Unde secundum hoc ad objectionem deductam, dic quod licet perfectio corporea seu forma corporeitatis sit eadem realiter animae: corpus tamen aliud est realiter ab anima, et ipsa perfectio corporea, per se loquendo, non est eadem realiter ipsi animae, immo ipsam excludit praecise accepta: et ideo corpus et anima cum praecisione, per se loquendo, realiter partes ipsius hominis conceditur esse. Huic responsioni favent verba text. ubi assignatur pro causa dicti praecisio animae a significato corporis. Quod diximus de corpore et anima respectu animalis, dicere poteris de animali et anima intellectiva respectu hominis, de corpore et forma lapidis respectu lapidis, et sic de aliis, semper accipiendo terminos praecise pro partibus, licet non consuetum sit dici inanimata componi ex corpore et forma specifica, sicut animata ex anima et corpore, propter latentem differentiam inter corporeitatem et formam animatorum: et etiam quia forma animatorum elevat compositum ad hoc, quod moveat seipsum, oportuit in ipso distinguere partem moventem, et partem motam, animam scilicet et corpus: quod non invenitur in formis inanimatorum.

Adverte secundo, quod S. Thomas ad clarificandam minorem dicit, quod homo non est ex animali et rationali, sicut ex duabus rebus tertia res, sed sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus. Ubi sciendum, quod genus, species et differentia possunt accipi tripliciter. Primo modo pro re significata per nomen genericum, specificum, et differentiale primae intentionis. Secundo modo pro conceptu formali talium nominum. Tertio modo pro re significata per eorum nomina secundae intentionis: verbi gratia, animal, homo, et rationale possunt accipi primo pro re significata per haec nomina; secundo pro conceptibus eorum formalibus; tertio pro relationibus generis, speciei et differentiae. Primo modo nec species nec definitio est composita ex genere et differentia, eo quod res significata per speciem et definitionem est eadem realiter cum re significata per genus et differentiam: idem enim non componitur ex seipso. Tertio modo similiter nec species nec definitio est composita ex genere et differentia, eo quod relatio speciei relativae apponitur relationi generis, ut dicitur a Porphyrio. Nullum autem correlativum componitur ex suo correlativo, et universaliter non apparet quomodo relatio possit componi ex aliis relationibus: unde sicut relatio, quam significat hoc nomen propositio, non est composita ex relatione praedicati ad subiectum, sed est relatio attributa ab intellectu ipsi complexo ex praedicato et subiecto: ita relatio definitionis est relatio attributa tali formato conceptui in prima operatione intellectus explicanti distincte genus et differentiam.

Secundo vero modo tam species quam definitio est composita ex genere et differentia: conceptus enim formalis speciei integratur ex conceptu formali generis et conceptu formali differentiae tamquam ex duabus partibus: verbi gratia, conceptus formalis hominis est aggregatum quid ex conceptu formali animalis et conceptu formali rationalis. Quod ex supradictis sic deducitur: ex eo enim quod ostendimus, genus et differentiam et speciem differre in significato formali, liquet quod conceptus formalis animalis est conceptus perfectionis sensitivae, et conceptus formalis rationalis est conceptus perfectionis intellectivae, et conceptus formalis hominis est conceptus utramque perfectionem complectens ex illis tamquam conceptus tertius illorum adunatione formatus: et sic homo est ex animali et rationali tamquam intellectus tertius ex duobus intellectibus: idest tamquam conceptus tertius ex duobus conceptibus et non tamquam res ex duabus rebus; et quia nulla pars ut pars praedicatur in recto de suo toto; ideo intellectus sive conceptus formalis animalis non praedicatur in recto de intellectu, idest conceptu formali hominis. Ista enim est falsa. Conceptus formalis hominis est conceptus formalis animalis: quia conceptus formalis hominis aggregat totum ex intellectiva et sensitiva perfectione coniunctum: conceptus vero formalis animalis non nisi partem, scilicet perfectionem sensitivam dicit; licet, ut supra dictum est, secundum conceptum seu significatum materiale et formale simul totum dicat; homo ergo secundum suum formalem intellectum seu conceptum acceptus non est animal, neque rationale, sed ex animali et rationali. Et sicut dictum est de homine, qui est species, ita dicito de animali rationali quod est definitio: animal enim rationale secundum suum formalem conceptum, non est animal neque rationale, sed ex animali et rationali: differt namque formalis conceptus animalis rationalis a conceptu formali animalis, et a conceptu rationalis sicut totum a partibus.

Hoc autem quod dictum est, conceptum formalem scilicet speciei et definitionis componi ex conceptibus formalibus generis et differentiae, potest dupliciter intelligi: uno modo de conceptu mentali; alio modo de conceptu obiectali formaliter sumpto. Si primo modo, adhuc dupliciter intelligi potest. Uno modo de conceptu mentali secundum esse subjectivum, seu secundum id quod est. Alio modo de illo secundum esse repraesentativum. Conceptus mentalis speciei, secundum id quod est, non est compositus ex conceptibus mentalibus generis et differentiae, secundum id quod sunt, eo quod omnes sunt qualitates simplices, nec possunt distingui in plures partes componentes. Non enim est imaginandum, cum intellectus format conceptum definitionis hominis, scilicet animal rationale, quod formet plures conceptus, sed unum tantum, qui est quaedam simplex qualitas, distincte singula repraesentans, sicut et in re extra, res definita est habens rem generis et differentiae absque compositione reali; unde hoc primo modo, dictum nostrum non est verum. Conceptus vero mentalis speciei secundum esse repraesentativum formaliter acceptus est compositus ex conceptibus mentalibus generis et differentiae secundum esse repraesentativum formaliter acceptis, sicut idolum repraesentans totum ex idolis partium: homo enim in mente repraesentat aggregatum ex perfectione sensitiva et intellectiva: animal vero in mente formaliter non repraesentat nisi perfectionem sensitivam, rationale autem non nisi intellectivam; unde hoc modo verificatur dictum nostrum. Conceptus autem obiectalis speciei formaliter sumptus, cum nihil aliud sit, quam significatum formale, conceptus mentalis eiusdem est compositus secundum rationem ex conceptibus obiectalibus generis et differentiae formaliter acceptis: sicut significatum formale speciei est compositum secundum rationem ex significatis formalibus generis et differentiae, ut supra ostensum est.

Unde homo acceptus ut est objectus conceptui mentali suo, scilicet specifico, non est animal neque rationale, sed ex animali et rationali, accipiendo etiam animal et rationale secundum quod objecta sunt suis mentalibus conceptibus: ut ostendit falsitas huius propositionis, Objectum formale specificum est objectum formale genericum, sive differentiale. Dicit enim homo ut sic aggregatum ex perfectione sensitiva et intellectiva, animal vero ut sic non nisi unam partem aggregati, scilicet sensitivam naturam, rationale ut sic non nisi alteram partem, scilicet intellectivam perfectionem. Manifestum est autem quod aggregatum non est aliquod aggregatorum: et hoc modo dictum nostrum veritatem continet, et est maxime ad propositum.

Et sic animal quoad rem importatam, nec est pars, nec totum respectu hominis et animalis rationalis, quoad significatum vero materiale et formale simul est totum: quoad significatum formale autem est pars tam objectaliter, quam repraesentative sumptum. Unde cum dico, Homo est animal, si res ipsa solum attendatur, nec partis, nec totius ratio salvabitur: si vero res ipsa sic significata, scilicet implicite includens inferiora inspiciatur, totius rationem habet: si autem res ipsa sic significata attendatur secundum id, quod explicite includit ut sic, partis rationem sortitur, propter quod animal ponitur in definitione hominis, ut res: res enim de re praedicatur ut totum, quia praedicatur in recto, et ut pars, quia additur differentia, quae aliud explicat, etc.

Quod supra diximus de specie, dicito de definitione, servato semper eo quod dicitur I Phys. text. V, scilicet quod definitio dividit in singula, non autem species. Nec fallaris, nostra dicta in hac materia legens et supra: quoniam supra per conceptum formalem conceptum mentalem distinctum contra objectalem accipimus: in hac materia vero per intellectum seu conceptum formalem tam mentalem conceptum quam objectalem formaliter sumptum intelligi volumus.

Quamvis autem genus significet totam essentiam speciei, non tamen oportet ut diversarum specierum, quarum est idem genus, sit una essentia, quia unitas generis ex ipsa indeterminatione vel indifferentia procedit: non autem ita quod id quod significatur per genus, sit una natura numero in diversis speciebus, cui superveniat res alia, quae sit differentia determinans ipsum, sicut forma determinat materiam, quae est una numero: sed quia genus significat quamdam formam, tamen non determinate hanc vel illam, quam determinate differentia exprimit, quae non est alia quam illa, quae indeterminate significabatur per genus: et ideo dicit Commentator in II Metaph. quod materia prima dicitur una per remotionem omnium formarum, sed genus dicitur unum per communitatem formae signatae: unde patet, quod per additionem differentiae remota illa indeterminatione, quae erat causa unitatis generis, remanent species diversae per essentiam.

In quarta parte capituli huius intendit excludere talem objectionem. Quaecumque habent unum genus, habent unam essentiam: diversae species habent unum genus; ergo diversae species habent unam essentiam. Quod est falsum, quia species differunt essentialiter. Maior probatur ex eo quod genus secundum praedicta dicit totam essentiam specierum. Et licet ista objectio faciliter solvi posset, dicendo quod species habent eandem essentiam generice, non tamen specifice: quia tamen argumentum altiorem difficultatem petit, ex altiori principio respondere oportuit. Inducta est enim haec objectio ad concludendum diversas species habere eandem essentiam simpliciter, et non generice: ut patet ex medio assumpto, sic arguendo: Ea, quorum tota essentia est una, habent eandem essentiam simpliciter: diversarum specierum eiusdem generis tota essentia est una; ergo diversae species eiusdem generis habent eandem essentiam simpliciter. Minor patet ex eo quod genus dicit totam essentiam specierum, et est unum in eis.

Ad huius objectionis exclusionem declarat quomodo genus est unum et innuit talem distinctionem. Aliquid significat unum dupliciter: uno modo per positionem unius determinatae rei significatae; alio modo per indifferentiam seu indeterminationem plurium rerum importatarum. Primo modo genus non significat unum, sed secundo modo. Illud enim primo modo significat unum, cuius significatum secundum se acceptum est una aliqua natura et determinata: sicut homo significat humanitatem, quae est certa et determinata natura, scilicet humana. Illud autem, quod significat unum secundo modo habet significatum, non aliquam determinatam naturam, sed plures naturas indeterminate: sicut animal significans perfectionem seu naturam sensitivam non significat aliquam certam et determinatam naturam sive formam: nulla enim est in universo forma, quae sit anima sensitiva, sed quaelibet est vel bovina, vel leonina, vel humana, etc. Unde dicitur VII Phys. text. XXXI, quod iuxta genus latent multa, et X Metaph. text. XXIV, quod natura generis diversa est in speciebus, et I de Anima, quod ratio animalis secundum unumquodque animal est altera. Est igitur genus unum secundo modo, unde ad formam rationis dicitur secundum praemissam distinctionem, quod quorum est tota essentia una primo modo, eorum est essentia eadem simpliciter, non autem quorum tota essentia est una secundo modo, sicut est in proposito; specierum enim totam essentiam non adunat genus nisi unitate indeterminationis.

Advertendum autem est, in littera appositam fuisse differentiam inter unitatem generis et unitatem materiae primae ad maiorem praedictorum evidentiam: quam etiam differentiam ponit Comment. XII Metaph. comm. XIV. Ubi nota quod de materia contingit loqui dupliciter. Uno modo, ut est quoddam totum universale respiciens hanc materiam vel illam, ut partes subiectivas; et sic de ipsa modo non est sermo: idem enim est iudicium de eius unitate et de unitate cuiusque universalis. Alio modo contingit loqui de ea solitarie sumpta secundum se, non prout est universalis aut particularis, neque prout est in hac specie vel illa: et sic de ea loquitur Comment. ibi, et S. Thomas hic. Differunt ergo unitas materiae sic accepta et unitas generis in hoc quod unitas materiae est unitas numeralis fundata supra determinatam rem, unitas vero generica est unitas non numeralis, sed indeterminationis, fundata supra diversas naturas indeterminate. Cum autem audis unitatem materiae primae esse unitatem numeralem, intellige negative non positive.

Dicitur enim aliquod unum numero dupliciter: positive scilicet et negative. Illud est unum numero positive, quod est unum per positionem proprietatis seu differentiae numeralis, sicut Sors; et hoc modo materia prima secundum se non est una numero, quia nullam proprietatem individualem includit. Illud est unum numero negative, quod universale cum non sit, est non plura numero: hoc autem est illud, quod nullum distinctivum includit in se, unde pluralitatem et numerum habere queat: et hoc modo materia prima secundum se est una numero, et talis unitas numeralis fundatur supra determinatam entitatem, illam scilicet, quae est materia, quae nullum distinctivum includit, cum ab omni denudata sit actu, cuius est distinguere: et ideo dicit Com. quod materia est una per remotionem omnium formarum; quia unitatem suam negative habet, ex hoc quod non habet distinctivas formas. Genus autem non esse unum numero neque positive, neque negative proprie loquendo ex eo patet quia unitas numeralis tam positive quam negative, fundatur supra certam et determinatam rem, quod in genere non invenitur; dicit enim genus plures naturas et res, ex quibus numerari potest.

Sed et quod genus sit unum unitate indeterminationis, ex eo patet quod naturae plures per genus importatae non adunantur in eius significatione, nisi propter hoc quod indeterminate significat eas: animal enim ideo adunat in se equum, bovem, leonem, etc., quia non determinate explicat quis eorum sit habens perfectionem sensitivam, et ideo dicit Comm. ibi, quod genus est unum per communitatem formae significatae, idest ex eo quod communiter et non determinate formas significat. Unde et patet quomodo proposito S. Thomae deservit inducta auctoritas. Si enim materia et genus in hoc differunt quod materiae unitas est per negationem formarum supra entitate determinata fundata, et genus non est unum nisi propter hoc quod significat communiter plura, consequens est quod genus non sit unum nisi ex indeterminatione: quod erat propositum.

Et quia, ut dictum est, natura speciei est indeterminata respectu individui, sicut natura generis respectu speciei, inde est quod sicut id, quod est genus, prout praedicatur de specie, implicat in sua significatione quamvis indistincte, totum id quod determinate est in specie, ita id quod est species secundum quod praedicatur de individuo, oportet quod significet totum, quod essentialiter est in individuo licet indistincte. Et hoc modo essentia speciei significatur nomine hominis; unde homo de Sorte praedicatur. Si autem significatur natura speciei cum praecisione materiae signatae, quae est principium individuationis, sic se habebit per modum partis, et hoc modo significat nomen humanitatis: humanitas enim significat id unde homo est homo. Materia autem signata non est illud unde homo est homo, et ita nullo modo continetur inter illa ex quibus homo habet quod sit homo. Cum igitur humanitas in suo intellectu includat tantum ea ex quibus homo habet quod sit homo, patet quod a significatione eius excluditur vel praeciditur materia determinata vel signata. Et quia pars non praedicatur de toto, inde est quod humanitas nec de homine nec de Sorte praedicatur, unde dicit Avic. quod quidditas compositi non est ipsum compositum cuius est quidditas, quamvis etiam ipsa quidditas sit composita, sicut humanitas, licet sit composita, non tamen est homo, immo oportet quod sit recepta in aliquo, quod est materia signata. Sed quia, ut dictum est, designatio speciei est per formas, designatio autem individui respectu speciei est per materiam: ideo oportet ut nomen significans id unde natura generis sumitur, cum praecisione formae determinatae perficientis speciem significet partem materialem totius: sicut corpus est pars materialis hominis: nomen autem significans id unde sumitur natura speciei cum praecisione materiae designatae, significat partem formalem, et ideo humanitas significatur ut forma quaedam. Et dicitur quod est forma totius, non quidem quasi superaddita partibus essentialibus materiae et formae, sicut forma domus superadditur partibus integralibus eius, sed magis est forma, quae est totum, scilicet formam complectens et materiam; cum praecisione tamen eorum, per quae materia est nata designari. Sic ergo patet quod essentia hominis significatur hoc nomine homo, et hoc nomine humanitas, sed diversimode, ut dictum est: quia nomen homo significat eam ut totum, inquantum scilicet non praecidit designationem materiae, sed implicite continet eam et indistincte, sicut dictum est, quod genus continet differentiam et ideo praedicatur hoc nomen homo de individuis: sed hoc nomen humanitas significat eam ut partem, nec continet in sua significatione nisi id quod est hominis inquantum homo, et praecidit omnem designationem materiae, unde de individuis hominis non praedicaretur. Et propter hoc quandoque hoc nomen essentia invenitur praedicatum de re; dicitur enim Sortes essentia quaedam; et quandoque negatur, sicut dicimus quod essentia Sortis non est Sortes.

In hac quinta et ultima parte huius capituli comparat essentiam specificam ad individuum secundum totalitatem, partialitatem, praedicabilitatem et formalitatem.

Ad quorum evidentiam advertendum est, quod, sicut supra de essentia generica dictum est, quod potest significari per modum totius et per modum partis; ita nunc dicitur, quod essentia specifica potest accipi ut significata nomine primae intentionis per modum totius et per modum partis. Per modum quidem totius sicut essentia humana significatur per ly homo; per modum vero partis, sicut illamet significatur per ly humanitas. Differt autem ipsa a se, altero modo significata in hoc quod significata per modum totius implicite includit individua; significata vero per modum partis excludit illa a sui significatione. Quod sic declaratur exemplariter: homo cum significet habens naturam humanam, implicite includit sub ly habens omnia individua humana: habens enim naturam humanam est quodcumque individuum humanum; humanitas autem cum significet quo homo est homo, omne aliud ab humanitate excludit a ly quo; nullum enim aliud ab humanitate est, quo homo est homo: et ideo cum principia individuantia sint aliud ab humanitate, ut supra dictum est, sequitur quod humanitas excludit principia individuantia a sui significatione et consequenter individua, quae sine individuatione intelligibilia non sunt, sicut nec species absque differentia intelligi potest; et cum pars ut pars non praedicetur de suo toto, omne autem praedicatum in recto habet rationem totius, ideo essentia primo modo, id est per modum totius significata, de individuis in recto praedicatur: significata vero per modum partis, nequaquam; et propter hoc illa est vera, Sortes est homo, illa autem falsa, proprie loquendo, Sortes est humanitas; et sic iam patet proportio essentiae specificae ad individuum secundum tria, scilicet totalitatem, partialitatem, et praedicabilitatem.

Quoad formalitatem vero declaratur apposita differentia inter essentiam genericam per modum partis significatam respectu speciei, et essentiam specificam per modum partis significatam respectu individui. Differunt enim in hoc quod illa est pars materialis speciei, ista vero est pars formalis individui. Et ratio est quia illa, scilicet essentia generica, comparatur ad alteram partem speciei, ut materia ad formam et perfectibile ad suam perfectionem, cum designatio seu determinatio generis ad speciem fiat per differentiam, quae sumitur a specifica forma, quae perficit et complet perfectionem genericam: ista vero, scilicet specifica essentia, comparatur ad alteram partem individui, ut forma ad materiam et perfectio ad perfectibile, cum designatio seu determinatio speciei ad individua fiat per materiam signatam, quam imperfectiorem esse specifica forma, qua essentia specifica sumitur, constat: ideo animalitas est pars materialis hominis, humanitas vero est pars formalis Sortis: et dicitur quod est forma totius non quasi superaddita, etc.

Ad evidentiam horum verborum est notandum, quod forma totius et forma partis, ut in secundo capite visum fuit, differunt realiter, non sicut una forma differt ab alia forma, puta albedo a dulcedine, sed sicut totum et pars; et ideo dicitur hic, quod forma totius non est quasi superaddita partibus, idest non est forma addita materiae et formae, sicut forma domus est forma addita lignis, lapidibus, caemento, et caeteris partibus; sed magis est forma quae est totum, idest ipsum compositum resultans ex partibus. Quod cum per modum partis formalis significatur, forma totius appellatur, eo quod totius est complete certificativum et distinctivum et determinativum: hae enim sunt conditiones formae. Et residui sermonis epilogus per se patens est.

Caput IV

Commentarium

Quaestio VI

Quaestio VII

Quaestio VIII

Caput V

Commentarium

Quaestio IX

Quaestio X

Quaestio XI

Quaestio XII

Caput VI

Commentarium

Quaestio XIII

Quaestio XIV

Quaestio XV

Caput VII

Commentarium

Quaestio XVI

Quaestio XVII

Quaestio XVIII

↑ Top of work