In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan

In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1907

Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.


Quaestio I

Caput I

Commentarium

Quaestio II

Caput II

Commentarium

Quaestio III

Quaestio IV

Quaestio V

Caput III

Commentarium

Caput IV

Commentarium

Quaestio VI

Quaestio VII

Quaestio VIII

Caput V

Commentarium

De essentia substantiarum simplicium comparata cum essentia compositarum. Substantiae simplices, quae sunt formae tantum, componuntur ex essentia et esse, et a Deo procedunt tamquam a causa effectrice.

Nunc restat videre secundum quem modum essentia sit in substantiis separatis, scilicet in anima, intelligentiis, et causa prima. Quamvis autem causae primae simplicitatem omnes philosophi concedant, tamen compositionem materiae et formae in intelligentiis et animabus quidam nituntur ponere, cuius positionis fuisse dicitur Avicebron Auctor libri Fontis vitae. Hoc autem dictis philosophorum reperitur esse contrarium; quia eas substantias a materia separatas nominant, et absque omni materia esse probant, cuius demonstratio potissima est ex virtute intelligendi, quae in eis est. Videmus enim formas non esse intelligibiles in actu, nisi secundum quod separantur a materia, et a conditionibus eius; nec efficiuntur intelligibiles in actu, nisi per virtutem substantiae intelligentis, secundum quod recipiuntur in ea, et secundum quod aguntur per eam: unde oportet, quod in qualibet substantia intelligente sit omnimoda immunitas a materia, ita quod nec habeat materiam partem sui, neque etiam sit sicut forma impressa materiae, ut est de formis materialibus.

Hic incipit tractatus secundus huius operis, intendens in duobus capitulis tradere notitiam de essentiis substantiarum simplicium, quemadmodum tradita est de essentiis substantiarum compositarum. Facit autem sex in praesenti capitulo. Primo declarat, quod essentia in simplicibus non significat compositum quid ex materia et forma, sed formam tantum. Secundo comparat illas essentias essentiis substantiarum compositarum. Tertio ostendit tales substantias esse compositas ex esse et essentia. Quarto declarat intelligentias habere esse effective a Deo. Quinto ostendit eas esse compositas ex actu et potentia. Sexto de multitudine eorum agit. Praemissa igitur primo concordi sententia philosophorum de simplicitate omnimoda primae causae, et quibusdam dissentientibus circa immaterialitatem intelligentiarum adductis, contra hos talem conclusionem ponit: Omnis substantia intellectualis est immaterialis, idest non composita ex materia et forma, et independens a materia: quam sic probat, Omne patiens, vel agens, vel recipiens, vel habens in se intelligibile in actu est immateriale: Omnis substantia intellectualis est patiens, vel agens, vel recipiens, vel habens in se intelligibile in actu: Ergo omnis substantia intellectualis est immaterialis. Maior quoad tres sui partes ex eodem medio probatur, scilicet ex hoc quod intelligibile in actu oportet esse immateriale, III de Anima, text. XI et XV; agens autem rem immaterialem oportet esse immateriale, eo quod agens non potest esse ignobilius suo effectu, ut dicitur III de Anima, text. XVIII, et text. XL; recipere quoque immateriale non potest nisi res immaterialis, ut patet III de Anima, comm. V; unumquodque recipitur per modum recipientis: et per idem innotescit, quod habere non potest nisi res immaterialis immateriale cognoscibile in seipsa. Minor autem ab omnibus conceditur. Frustra enim esset substantia intellectualis nisi aliquid intelligeret, cum unumquodque sit propter suam operationem, ut dicitur II Coeli, text. XVII.

Nec potest dicere aliquis quod intelligibilitatem non impediat materia quaelibet, sed materia corporalis tantum: si enim hoc esset ratione materiae corporalis tantum, cum materia non dicatur corporalis, nisi secundum quod stat sub forma corporea, tunc oporteret, quod hoc haberet materia a forma corporali, scilicet impedire intelligibilitatem. Et hoc non potest esse, quia et ipsa forma corporalis actu intelligibilis est, sicut et aliae formae, secundum quod a materia abstrahuntur. Unde in anima intellectiva et intelligentia nullo modo est compositio ex materia et forma, ut hoc modo accipiatur materia in eis sicut in substantiis corporalibus, sed est ibi compositio formae et esse. Unde in commento nonae propositionis libri de causis dicitur, quod intelligentia est habens formam et esse, et accipitur ibi forma pro ipsa quidditate vel essentia simplici.

Quia posset aliquis credere rationem factam recipere responsionem; ideo intendit hic excludere responsionem, quae posset imaginari sufficiens. Ad hoc posset aliquis distinguere de materia corporali et materia simpliciter, et dicere quod maior est vera de materia corporali, non autem de materia simpliciter, et consequenter concedere, quod omnis substantia intellectualis est immunis a materia corporali, non autem a materia; quia non materia, sed materia corporalis impedit intelligibilitatem in actu.

Contra hanc fugam instatur ratione ducente ad impossibile sic: Materia corporalis impedit intelligibilitatem per se: ergo forma corporalis est id unde materia habet, quod impediat intelligibilitatem: hoc est impossibile: ergo a destructione consequentis, etc.: consequentia est nota ex terminis. Cum enim materia corporalis duo dicat, scilicet ly materia, et ly corporalis, et ex ly materia secundum adversarium non impeditur intelligibilitas in actu, restat quod hoc impedimentum sit ex ly corporali: sed ly corporalis nihil addit supra materiam, nisi formam corpoream: ergo ex forma corporali seu corporea oritur, quod materia impediat intelligibilitatem in actu. Falsitas autem consequentis probatur sic: omnis forma non concepta cum materia est actu intelligibilis: patet ista ex III de Anima, text. XI. Forma corporea est forma secundum se non concepta cum materia, accipitur enim distincta contra materiam: ergo forma corporea secundum se est actu intelligibilis. Tunc ultra, Nihil secundum se actu intelligibile ex se impedimentum praestat intelligibilitati: forma corporea est huiusmodi: ergo forma corporalis non est id unde materia impedimentum intelligibilitatis sumat: quod erat probandum. Est igitur tam anima intellectiva, quam intelligentia quaelibet non composita ex materia et forma, si accipiamus compositionem ex materia et forma univoce, prout scilicet materia et forma nominant partes essentiales rei, quemadmodum dictum est, substantias aliquas esse compositas, in praecedentibus, sed est in eis aliud genus compositionis, scilicet ex forma et esse: de quo infra erit sermo: et sic habetur prima pars intenti, scilicet quod essentia in substantiis intellectualibus non significat compositum quid ex materia et forma. Remanet ergo modo declarandum, quomodo significet formam tantum: propterea subiungit:

Et quomodo hoc sit, planum est videre. Quaecumque enim ita se habent ad invicem, quod unum est causa esse alterius, illud quod habet rationem causae, potest habere esse sine altero, sed non convertitur. Talis autem invenitur habitudo materiae et formae, quod forma dat esse materiae, et ideo impossibile est esse aliquam materiam sine forma: tamen non est impossibile esse aliquam formam sine materia; forma enim non habet in eo quod forma dependentiam ad materiam; sed si inveniantur aliquae formae, quae non possunt esse nisi in materia, hoc accidit eis secundum quod sunt distantes a primo principio, quod est actus primus et purus. Unde illae formae, quae sunt propinquissimae primo principio, sunt formae per se sine materia subsistentes; non enim forma secundum totum genus suum materia indiget, ut dictum est; et huiusmodi formae sunt intelligentiae, et ideo non oportet ut essentiae vel quidditates harum substantiarum sint aliud quam ipsa forma.

Intendens in his verbis declarare, quomodo essentia in substantiis simplicibus significet formam tantum, tali ratione hoc probat: Quaecumque ita se habent, quod unum est causa esse alterius, et non e converso, illud quod habet rationem causae, potest esse sine altero: sed forma et materia ita se habent, quod forma causat esse materiae, et non e converso: ergo forma potest esse sine materia, et materia non sine forma. Tunc ultra: essentia intelligentiarum non est composita ex materia et forma, et non potest esse materia tantum, ergo est forma tantum.

Et nota quod maior propositio potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, quod id quod est causa alterius, etc., idem numero possit esse sine altero, et sic non assumitur a nobis, quia est falsa et extra propositum. Falsa quidem, quia subiectum causat esse propriae passionis, et non e contra, et tamen subiectum non potest esse sine propria passione. Extra propositum vero, quia nolumus concludere, quod forma, quae est in materia, sit sine materia, sed quod aliqua forma non exigit materiam. Alio modo intelligitur maior, quod id quod habet rationem causae secundum suum ordinem, potest esse sine altero, id est secundum aliquod sui ordinis potest reperiri sine altero, et sic est vera et ad propositum. Vera quidem, quia causa cum independens sit a causato, consequens est, ut aliquod pertinens ad suum ordinem possit habere esse extra causatum. Ad propositum vero, quia intendimus concludere, quod forma secundum suum genus non dependet a materia, ita quod aliqua forma potest inveniri separata. Unde et in minori notanter non assumitur forma materialis seu habens esse in materia, sed forma sine additione aliqua ad insinuandum, quod loquimur de forma, ut forma est, non ut talis vel talis.

Patet autem minor illa ex IX Metaph. text. XIII et XV, ubi habetur quod actus est prior potentia simpliciter et independens ab ea. Ex eo enim quod forma essentialiter est actus, materia autem essentialiter potentia, si actus secundum totam suam latitudinem non dependet a potentia, consequens est quod forma secundum totum suum ordinem non dependeat a materia. Materiam autem cum essentialiter sit potentia, necesse est dependere a forma, sine qua actualitas non invenitur; et sic patet minor, quia a forma absolute, in eo quod forma, dependet materia in suo esse, sicut potentia ab actu, et non e converso. Quod vero alicui actui conveniat, quod non inveniatur nisi receptus in aliqua potentia, hoc est ex eius imperfectione, et non habet hoc in eo quod actus: et similiter quod aliquae formae non sint nisi in materia, hoc habent ex sua imperfectione, quae attenditur penes distantiam a primo principio, Deo glorioso et propinquitatem ad primam materiam: unde tales formae non solum causant esse materiae, sed et ipsae causatae sunt quodammodo a materia. Causae enim sunt sibi invicem causae, ut dicitur II Phys. text. XXX. Essentia igitur substantiarum intellectualium est immaterialis et forma tantum.

Quaestio IX

Num materia possit esse sine forma.

Circa hanc partem occurrit quaestio, et haec est nona; an materia possit esse sine forma. In hac quaestione tria facienda sunt; primo ponetur Scoti opinio; secundo ponetur opinio S. Thomae; tertio respondebitur rationibus in oppositum.

Quoad primum Scotus in II Sent. dist. XII, quaest. II, opinatur posse materiam esse sine forma, arguitque ad hoc probandum multipliciter.

Primo sic, Non minus dependet accidens a substantia quam materia a forma: sed accidens potest esse sine substantia, ut patet in Sacramento altaris. Ergo materia potest esse sine forma.

Praeterea, Absolute distinctum: et prius alio absoluto potest esse sine illo absque contradictione: materia respectu formae est huiusmodi: ergo potest esse sine forma: minor est evidens, maior probatur, quia prius in eo quod prius, non dependet a posteriori, et accipitur hoc ex V Metaph. text. XVI, priora sunt, quae possunt esse sine aliis, alia non sine ipsis.

Praeterea, Quidquid absolutum facit Deus in creaturis mediante causa secunda, quae non est de essentia causati, potest facere sine illa: sed materiam Deus facit mediante forma, quae non est de essentia eius; ergo potest facere sine illa.

Praeterea, Quidquid Deus immediate creat, immediate conservat vel conservare potest: sed materiam Deus immediate creat; ergo immediate conservare potest, ergo sine omni forma.

Praeterea, Cum nihil Deus extra se necessario velit, ex hoc quod vult materiam esse, non est necesse quod velit formam esse, nisi propter necessariam connexionem utriusque: sed inter materiam et formam non est talis necessaria connexio; ergo, etc. Quod autem non sit talis necessaria connexio inter materiam et formam, probatur: quia tunc sequeretur, quod materia determinaret sibi necessario aliquam determinatam formam. Probatio consequentiae, quod determinat sibi genus formae determinat sibi aliquam speciem in genere illo, et quod determinat sibi speciem, determinat sibi esse in aliquo individuo illius speciei; omne enim quod de necessitate est homo, necessario est hic vel ille homo: consequens autem est falsum; materia enim nullam sibi determinat formam: ergo relinquitur, quod materia non determinat sibi genus formae ad hoc quod sit. Confirmatur: quidquid contingenter se habet ad quodlibet generis absoluti, contingenter se habet ad id genus absolutum: sed materia contingenter se habet ad quamlibet formam: ergo materia contingenter se habet ad genus formae. Probatur adhuc, quod si materia sibi determinat de necessitate genus formae, etiam de necessitate determinat sibi unum individuum solum illius generis: quia unum essentiale et unum singulare est impossibile dependere a pluribus essentialiter eiusdem generis: materia autem est una essentialis et singularis: ergo impossibile est, quod dependeat a pluribus formis eiusdem generis: et sic si necessario determinat sibi genus formae, necessario quoque determinat sibi aliquam unam formam, quod falsum est. Haec de primo.

Quoad secundum S. Thomas in I p. q. LXVI, art. 1, et in qq. dd. de pot. q. IV, art. 1, et in quolibeto III, q. III art. 1, confirmat id quod hic dicit, scilicet materiam non posse esse sine forma duabus rationibus.

Prima est ducens ad impossibile sic: Si materia exsisteret absque omni forma, materia simul esset, et non esset: hoc implicat contradictionem; ergo: probatur consequentia quoad secundam partem, quia quoad primam ab adversariis conceditur. Impossibile est effectum formalem separari a forma: sed exsistere est effectus formalis formae; sic enim definitur: forma est quae dat esse rei; ergo impossibile est ponere exsistentiam sine forma. Sicut enim impossibile est esse album sine albedine, ita esse in actu sine actu: actus autem primus, cuius est dare esse, idem est quod forma. Ex illa ergo propositione, Materia exsistit absque omni forma, sequuntur duo contradictoria simul vera: ex eo enim quod materia exsistit, sequitur quod sit in actu: ex eo autem quod est absque omni forma, sequitur quod non sit in actu. Huic rationi dat Scotus quamdam responsionem, quae quia non nisi chimerica et tamquam indigna de qua verba fiant, omittatur; quolibet enim proferente contraria sollicitum esse stultum est, ait Aristoteles a quo didicimus in libro IX Metaph. quid sit actus et quotuplex.

Secunda ratio S. Thomae ad hoc idem est ista: Omne individuum determinatum ad genus completum vel incompletum in rerum natura per se exsistens est in aliqua certa specie per se vel reductive: materia sola neque per se neque reductive est in aliqua certa specie: ergo materia sola non potest esse individuum quodcumque in rerum natura. Minor est ex se clara; non enim facile esset fingere, in qua determinata specie esset materia sola. Maior probatur ex eo quod individuum omne tam completum, quam incompletum, si per se exsistit in rerum natura separatum (quod dico propter individuum generis, ut haec substantia, hoc animal, etc.), non continetur sub genere per se vel reductive immediate, sed mediante specie: inter genera enim et individua mediat species, et inter principia generis et principia individui mediant principia speciei pariformiter. Insuper haec maior potest probari ad hominem, assumendo dicta Scoti V arg.; ibi enim ipse expresse assumit, quod quidquid determinat sibi genus aliquod, determinat sibi aliquam certam speciem illius generis. Et potes etiam ex dictis Scoti ibi arguere ad hominem, et probare oppositum intenti sui sic: Quidquid determinat aliquod genus, determinat sibi aliquam certam speciem illius generis: materia sola determinat sibi genus substantiae; ergo determinat sibi aliquam certam speciem substantiae saltem reductive; ergo materia sola esset in aliqua certa specie: hoc est falsum: minor est omnium, et processus bonus; ergo, etc.

Hanc veritatem approbat Aristoteles (ut ipse Scotus confitetur) loco allegato. Sed quia dicit ex falso fundamento Aristotelem hanc conclusionem tenuisse, scilicet ex hoc, quod Deus non potest agere sine causis secundis: ostendo in hoc, Scotum errare ex dictis Comm.: II enim Phys. comm. XII Aver. ex eodem praecise fundamento quod S. Thomas adduxit in prima ratione, tenet istam conclusionem. Ubi nullam fieri mentionem de connexione causalitatis primae causae apparet, sed tantum de actu et potentia: ita quod ex natura actus et natura primae materiae, quae est pura potentia, concludit Aver. quod duo contradictoria essent simul vera, ut deductum est, etc. Avicenna quoque in II Metaphysicae suae, capitulo III, tenet conclusionem Scoti esse impossibilem: et tamen posuit expresse materiam esse creatam. Unde haec tamquam destructiva metaphysicalium principiorum vitanda est. Haec de secundo.

Quoad tertium respondeo. Ad primum negatur antecedens; plus enim dependet potentia pura ab actu, quam actus imperfectus dependet ab actu perfecto.

Sed contra hoc instat Antonius Trombeta sic: Magis dependet posterius a priori, quam prius a posteriori: sed accidens est posterius substantia, materia autem est prior forma; ergo magis dependet accidens a subiecto, quam materia a forma. Forte diceretur (ait) quod materia non est prior sed posterior forma. Contra: nam licet materia sit posterior forma ordine perfectionis, est tamen prior ordine generationis: et consequenter prior simpliciter: ut arguatur sic, Quandocumque sunt aliqui duo ordines, quorum unus simpliciter est prior altero, quidquid est in ordine priori est simpliciter prius quocumque existente in ordine posteriore: sed ordo originis et ordo perfectionis ita se habent, quod ordo originis est simpliciter prior ordine perfectionis (et hoc in natura limitata); ergo quidquid est prius origine, est prius simpliciter quocumque priore ordine perfectionis: sed ita est, quod materia est prior origine forma, licet forma sit prior perfectione; ergo materia est simpliciter prior forma. Processus bonus, et maior probatur: quod scilicet ordo originis est simpliciter prior ordine perfectionis; nam priora generatione sunt posteriora perfectione; natura enim semper procedit de imperfecto ad perfectum; ergo quidquid est imperfectius, est simpliciter prius quocumque perfectiori: sed materia prima est imperfectior forma; ergo materia prima est simpliciter prior forma. Tunc ultra, Est simpliciter prior forma, et omne prius in suo priori potest esse sine posteriori.

Ad hoc respondetur triplici responsione, ad insinuandum argumenti multiplicem defectum.

Primo dicitur, quod forma, licet sit posterior materia ordine generationis, est tamen prior etiam ordine generationis materia exsistente. Magni enim refert dicere materiam, et materiam existentem: sicut superficies est prior albedine, albedo tamen est prior superficie habente esse album; unde in proposito cum sermo sit de materia existente (si enim poneretur materia sola in rerum natura oportet ipsam exsistere) patet falsum assumi.

Secundo dicitur quod aliud falsum ibi assumitur, scilicet quod ordo generationis sit simpliciter prior ordine perfectionis, stando infra limites naturae finitae; cum enim actus sit prior potentia simpliciter, tam si ponatur Deus finitus, quam infinitus: ut patet ex IX Metaph. text. XV et XII, et text. XXX, et prioritas actus sit prioritas perfectionis, consequens est quod secundum Aristotelem et veritatem ordo perfectionis sit simpliciter prior ordine generationis. Amplius, id quod est prius natura ratione et tempore, est simpliciter prius; ordo perfectionis est prior natura ratione et tempore ordine imperfectionis, qualis est ordo generationis, qui se tenet ex parte causae materialis: ordo igitur perfectionis est prior simpliciter; media quoque propositio est Aristotelis, VIII Phys. text. LXXV, ubi expresse loquitur in natura finita ad probandum, scilicet motum circularem esse primum. Unde ad probationem: concesso, quod priora generatione sunt imperfectiora, et quod natura procedit de imperfecto ad perfectum, negatur consequentia; ergo ordo generationis est simpliciter prior: licet enim agens naturale prius attingat imperfectum, oportet tamen prius agens in se perfectum esse, ut dicitur in XII Metaph. text. XL. Hic adverte tu, quod oportet mendacem esse memorem: in quaestione de primo cognito, Ant. Trombeta quas impugnat propositiones, has nunc assumit, etc.

Tertio dicitur, quod dato toto processu, ultima consequentia nihil valet; falsum est enim, quod omne prius possit secundum rem absolvi a posteriori quolibet (ut ad secundum dicetur). Sed contra primam responsionem, quae ponit materiam non habere propriam exsistentiam, sed eam mendicare a forma, instatur sic: Cuicumque convenit actu causare pro aliquo signo, convenit et exsistere pro eodem signo: sed materiae primae in primo signo, quo recipit formam, convenit causare; ergo pro tunc sibi convenit exsistere: sed pro illo signo non habet exsistentiam formae, ergo propriam.

Et confirmatur, quia materia aut causat compositum, et recipit formam, quando exsistit, aut quando non exsistit: non quando non exsistit, ergo quando exsistit; ergo pro tunc convenit sibi propria exsistentia, quia exsistentia formae sequitur totum compositum. Et confirmatur secundo, quia causa non mendicat a suo effectu; materia autem causat exsistentiam compositi et formae; ergo non mendicat exsistentiam ab eis, etc.

Ad haec dicitur, quod sufficit causae pro quolibet instanti temporis quo actu causat habere exsistentiam: nec apparet necessarium, quod pro quolibet signo naturae insit exsistentia sibi, quo inest causalitas: ordo enim naturae talis est in eodem instanti temporis, quod scilicet materia recipit formam, ex quibus resultat compositum, cui iam esse actualis exsistentiae advenit, quo ipsum compositum primo, forma secundo, et materia tertio exsistunt. Ad formam autem primae instantiae negatur maior. Ad primam confirmationem dicitur, quod materia causat, quando exsistit, quia pro omni instanti quo causat, exsistit: quando enim est terminus temporalis. Ad secundam confirmationem dicitur, quod licet causa ut causa non mendicet a suo effectu: tamen causa materialis mendicat a suo effectu, qui est eius causa in altero genere causae; eo quod causae sunt sibi invicem causae, V Metaph. text. II. Oportet autem has responsiones a Scotistis admitti; quia cum Scotus ponat II Sent. dist. II, quaest. 3, exsistentiam esse ultimum actum posteriorem tota coordinatione praedicamentali, licet non distinctum realiter a re cuius est, oportet essentiam materiae ex natura rei habere habitudinem ad suam exsistentiam, ut potentiam ad actum. Et tunc potest argui sic: Essentia materiae, ut distincta contra suam exsistentiam, causat ex natura rei in genere causae materialis suam exsistentiam, recipiendo eam: ergo sibi pro illo signo convenit exsistentia: et sic habet exsistentiam antequam recipiat eam, similiter stando in illo signo: aut essentia materiae recipit ex natura rei suam exsistentiam, quando est, aut quando non est, etc.

Ad secundum principale negatur maior. Ad eius probationem dicitur, quod non sola dependentia, sed necessaria connexio aliquorum potest esse causa inseparabilitatis eorum. Ad id quod adducitur ex V Metaph. dicitur quod universalis affirmativa non convertitur simpliciter: ista enim est vera; quaecumque possunt esse sine aliis et alia non sine ipsis sunt priora: sed non convertitur; quaecumque sunt priora, possunt esse sine aliis, et alia sine ipsis.

Et nota quod maxima illa Scotica, omne prius absolutum, etc., non potest salvari, etiam sequendo viam Scoti, quod pro nunc ex duobus manifestatur. Primo ex eo quod partes essentiales simul sumptae sunt priores toto; et tamen apud Scotum non possunt esse sine toto.

Secundo ex eo, quod praedicamentum quantitatis est absolutum prius praedicamento qualitatis, praesertim quoad quartam speciem eius: et tamen non potest fieri quantitas continua sine figura. Si enim quantitas sine figura fieri dicatur, aut finita aut infinita: non infinita, quia illa non erit dabilis: et si forte imaginetur dari adhuc, cum oporteat esse lineatam, aut ergo linea recta aut curva, et sic esset figura: si finita, ergo figurata: figura enim est quae termino vel terminis clauditur, et similiter aut habet lineas rectas, aut curvas, aut circulares, etc.

Ad tertium quidquid sit de maiori, negatur minor: forma enim etsi non sit de essentia materiae, est tamen de essentia materiae exsistentis.

Ad quartum dicitur, quod cum medium sit duplex, effectivum et formale, quidquid immediate Deus causat effective, potest absque media causa effectiva conservare: non autem absque media causa formali, quale medium est forma respectu materiae.

Ad quintum negatur, quod inter materiam et formam non sit necessaria connexio. Ad cuius probationem negatur consequentia, cuius probationis falsa est maior: per id autem quod additur, scilicet secundum quod necessario est homo, necessario est hic vel ille homo, nihil aliud habetur, nisi quod quia materia necessario determinat sibi genus formae, ideo materia non potest esse sine hac vel illa forma: quod est intentum nostrum. Non enim valet consequentia, A necessario est homo; ergo A necessario est hic vel ille determinatum, sed vage: et sic conceditur, materia necessario determinat sibi formam: ergo necessario determinat sibi hanc vel illam formam non determinate, sed vage.

Ad confirmationem, cum dicitur, Quidquid contingenter se habet ad quodlibet generis absoluti, contingenter se habet ad genus ipsum: eodem modo respondetur, distinguendo contingenter se habere ad quodlibet determinate vel vage. Primo enim modo falsa est maior. Secundo vero falsa est minor: materia enim non contingenter, sed necessario se habet ad quamlibet formam indeterminate, et vage.

Ad aliam probationem dicitur, quod unum essentialiter unum et singulare negative, sicut est materia prima, potest essentialiter dependere in esse a pluribus eiusdem generis indeterminate et vage, secundum quod illa plura habent unam rationem communem, sicut in proposito omnes formae conveniunt in hoc, quod dant esse actuale. Reflecte hoc argumentum contra Scotum de quantitate et figura, et forte persuadebis infirmitatem eius: quantitas enim continua determinat sibi genus figurae, nullam tamen sibi figuram vindicat. Haec de quarto.

In hoc ergo differt essentia substantiae compositae et substantiae simplicis, quod essentia substantiae compositae non tantum formam, nec tantum materiam, sed complectitur formam et materiam: essentia vero substantiae simplicis est forma tantum. Et ex hoc causantur duae aliae differentiae, et una est, quod essentia substantiae compositae potest significari ut totum, vel ut pars: quod accidit propter materiae designationem, ut dictum est, et ideo non quomodolibet praedicatur essentia rei compositae de ipsa re composita. Non enim potest dici, quod homo sit quidditas sua. Sed essentia rei simplicis, quae est sua forma, non potest significari nisi ut totum, cum nihil sit ibi praeter formam, quasi formam recipiens. Et ideo quocumque modo sumatur essentia substantiae simplicis, de ea praedicatur. Unde Avicenna dicit, quod quidditas substantiae simplicis est ipsummet simplex, quia non est aliquod recipiens ipsam.

In hac secunda parte capituli comparat essentias substantiarum simplicium essentiis substantiarum compositarum, triplicem differentiam inter eas assignando. Prima differentia est, quod essentia substantiae simplicis significat formam tantum, essentia autem substantiae compositae significat compositum quid ex materia et forma: utraque pars differentiae patet ex supra dictis. Secunda differentia est, quod essentia substantiae compositae potest significari ut totum et ut pars, non autem essentia substantiae simplicis. Unde oritur, quod quia praedicatum non debet habere rationem partis, quod essentia substantiae compositae quandoque praedicatur de ea et quandoque non, cum scilicet significatur ut pars. Essentia autem substantiae simplicis, quia ut pars denotabilis non est, semper praedicatur de eo cuius est.

Ad evidentiam huius differentiae notandum; quia primo aspectu apparet falsa ex eo quod patet, quod impositis nominibus substantiis separatis, possunt significari earum essentiae in abstracto et in concreto, et consequenter ut totum et ut pars: possum enim dicere, Gabriel et Gabrielitas, Deus et Deitas, etc. Sed licet ita appareat, diligenter tamen inspicienti oppositum illucescit.

Considerandum enim, quod loquimur de essentiis rerum et conditionibus earum, quae eas sequuntur, et non de illis, quae ex solo opere intellectus fiunt; essentiae enim substantiarum compositarum, ex eo quod duas partes realiter habent, seu ex eo quod sunt formae in materia, ex se habent, unde intellectus fundet in eis significationem per modum partis et per modum totius. Cum enim significat formam illam in habente seu deferente, significatur ut totum et concretum, ut homo: cum autem significat illam non ut in habente seu deferente, sed per se, significat in abstracto et per modum partis, ut humanitas. Essentiae autem substantiarum immaterialium, quia dicunt formas non receptas in materia, ideo ex se non habent quod significentur in concreto et in abstracto, ut totum et ut pars, etc. Non enim est ibi deferens nec delatum. Sed quia intellectus noster intelligit res simplices et altissimas per modum rerum compositarum, ideo, ut dicunt Commentator, XII Metaph. comm. XXXIX, et S. Thomas, I parte, quaest. 13, fuit necesse, ut in illis formaret abstractum et concretum, et intelligeret eas per modum totius et partis.

Differentia ergo posita hic est cum additione intelligenda: sic quod essentia substantiarum compositarum ex se habet, quod significabilis sit per modum totius et partis; essentia autem simplicium ex se non habet quod significetur per modum totius et partis, sed ab intellectu tantum: ideo diversitas, quae inter abstractum et concretum in substantiis compositis est ex parte rei, et reducitur ad distinctionem, quae est inter subiectum deferens et formam delatam. Diversitas autem, quae est inter abstractum et concretum in substantiis separatis, non est nisi ex parte intellectus: ut Comment. ibi dicit. Et propter hoc dicit Avicenna quod quidditas simplicis est ipsum simplex, et quidditas compositi non est ipsum compositum.

Circa hanc particulam est unum dubium, An verum sit, quod in substantiis separatis idem sit quidditas, et id cuius est, idest natura et suppositum. Est autem ratio dubitandi: quia S. Thomas in quolibeto II, quaest. II, art. II, dicit quod apud Aristotelem VII Metaph. text. XX et XXI, in his, quibus admiscetur aliquod accidens, natura et suppositum distinguuntur; et cum in intelligentiis aliis a prima aliquod accidens sit in omnibus excepta prima, natura et suppositum distinguuntur sive quidditas, et id cuius est. Ex alia parte, III de Anima, comm. IX, dicit in separatis a materia idem est, quod quid est et id cuius est. Et in prima parte, S. Thomas, quaest. III, art. 3, expresse hoc dicit, quod et apparet hic auctoritate Avicennae.

Ad intellectum huius difficultatis est notandum, quod cum nomine Naturae intelligatur id quod per definitionem significatur: nomine autem Suppositi individuum habens illam quidditatem; secundum triplicem gradum substantiarum in universo, tripliciter invenitur differentia suppositi a natura.

In substantiis siquidem materialibus suppositum differt a natura dupliciter secundum rem, et ultra hoc secundum rationem. Differt primo modo intrinsece, quia aliquod reale, suppositum sibi intrinsecus includit, quod non includit natura, scilicet principia individuationis. Si enim Sortes definiretur, in eius definitione poneretur haec materia, quae non ponitur in definitione naturae humanae. Differt secundo extrinsece, quia aliquid reale extrinsecum sibi includit suppositum, scilicet esse actuale exsistentiae, quod non includit natura: exsistentia enim primo est actus suppositi, cuius est fieri, quae tamen caderet in definitione Sortis, si definiretur. Differt tertio secundum rationem, ut patet.

In substantiis autem separatis aliis a prima suppositum differt a natura duobus modis tantum, scilicet extrinsece secundum rem, et secundum rationem; nihil enim reale intrinsecum sibi includit suppositum in eis, quod non includat natura, quia non individuatur per aliquod positivum contrahens naturam specificam, quod sit velut differentia individualis supposito intrinseca, sicut est in substantiis materialibus. Sed quia in eis, ut patebit, exsistentia differt realiter a natura, quae primo, ut dictum est, est actus suppositi, ideo suppositum in eis differt extrinsece a natura: addit enim extrinsece realitatem exsistentiae. Differt secundo secundum rationem, ut patet. In Deo vero glorioso suppositum uno modo tantum differt, scilicet secundum rationem, quia nec natura divina individuatur per additum, nec exsistentia sua distincta est realiter ab eius essentia: unde patet, quod utraque pars dubii est vera aliquo modo: et quod in substantiis separatis differunt secundum rem quod quid est et id cuius est, quia extrinseca differentia differunt secundum rem; et quod sint idem, quia non differunt per aliquam intrinsecam differentiam realem: hanc autem esse mentem S. Thomae diligenter intu enti dicta eius in locis allegatis facile innotescere potest.

Secunda differentia est: quia essentiae rerum compositarum ex eo quod recipiuntur in materia designata, vel multiplicantur secundum divisionem eius, contingit quod aliqua sunt idem specie, et diversa numero. Sed cum essentia simplicium non sit recepta in materia, non potest ibi esse talis multiplicatio. Et ideo non oportet quod inveniantur plura individua unius speciei in illis substantiis. Sed quotquot sunt individua, tot sunt species, ut Avicenna dicit expresse.

Hic ponitur tertia differentia in ordine vocata secunda inter eas quae oriuntur ex prima, et dicitur quod differunt etiam in hoc essentia substantiae compositae et essentia substantiae simplicis, quod essentia substantiae compositae est plurificabilis numero in eadem specie, sicut essentia humana distinguitur numero in Socrate et quodlibet individuum constituit unam speciem et distinguitur specifice ab alio. Et fundamentum eius est in duabus propositionibus, quarum prima est: Cum actus sit, quod dividit et separat, VII Metaph. text. XLVI, omnis divisio aut est formalis aut quantitativa: ut Aristoteles inquit, III Metaph. text. II, et Commentator I Phys. comm. VI. Secunda est: Formae specificae sunt indivisibiles formaliter. Ex his enim deducitur quod formae specificae, quae recipiuntur in materia, dividuntur ad divisionem materiae per quantitatem, et sic fiunt multa individua eiusdem speciei. Forma autem specifica non recepta in materia omni divisione caret: et formali quidem ex eo quod species specialissima est: quantitativa autem ex eo quod non est recepta in materia, quam sequitur quantitas; et ideo non potest esse multa individua in eadem specie: multitudo enim divisionem sequitur.

Quaestio X

Num quaelibet species substantiarum separatarum unum tantum habeat individuum.

Circa hanc partem occurrit quaestio, An quaelibet species substantiarum separatarum unum tantum habeat individuum. In hac quaestione tria sunt facienda. Primo ponetur opinio Scoti cum fundamentis: secundo ponetur veritas peripatetica: tertio respondebitur argumentis in oppositum.

Quoad primum, Scotus II Sentent. dist. II, quaest. VII, opinatur plures esse intelligentias eiusdem speciei, talibus mediis.

Primo sic, Omnis quidditas quantum est de se est communicabilis: intelligentia est aliqua quidditas; ergo quidditas intelligentiae est de se communicabilis; ergo potest inveniri in pluribus. Maior probatur: quia si quidditas omnis non esset communicabilis; vel communicabilitas repugnaret ei ratione perfectionis quidditativae aut imperfectionis: non ratione perfectionis, quia communicabilitas, secundum fidem catholicam, convenit quidditati divinae quae summe perfecta est. Nec ratione imperfectionis, quia communicabilitas convenit quidditatibus substantiarum compositarum, quae sunt imperfectae. Cum ergo ratione neutrius repugnet sibi, restat maior vera.

Praeterea, Omnis quidditas intelligibilis sub ratione universalis, absque contradictione est plurificabilis numero: quidditas separata est intelligibilis sub ratione universalis absque contradictione; ergo est plurificabilis numero. Maior probatur ex eo, quod implicat intelligi sub ratione universalis, et esse de se hoc: est enim universalitas opposita haeccheitati: sicut implicat intelligere essentiam divinam sub ratione universalis, quia est de se hoc.

Praeterea, Deus potest hunc Angelum in hac specie annihilare: isto annihilato, Deus potest speciem hanc reparare in aliquo alio individuo, non in eodem, secundum istam opinionem: quia secundum istos homo non posset resurgere idem numero nisi anima intellectiva remanente eadem numero; ergo in eadem specie erunt plura individua saltem successive.

Praeterea, Animae intellectivae distinguuntur numero in eadem specie, et tamen sunt immateriales; ergo, etc.

Praeterea, Aug. in Ench. cap. XXIX, dicit, quod quia tota natura seu species humana ruerat, ideo misertus Deus ad eam salvandam venit: non autem venit ad salvandam naturam angelicam, quia tota non ruit. Ecce, quod Aug. dicit totam naturam angelicam non lapsam esse per peccatum, quod non potest esse verum, si tot sunt species, quot sunt individua: sic enim multae naturae angelicae lapsae totaliter essent, humana autem tantum una, cum humana non sit nisi una.

Praeterea Damascenus in Elementario, cap. XII, dicit, quod secundum unamquamque speciem fecit Deus angelos.

Praeterea, Arguit ad idem in quolibet. quaest. II, quod praedicta opinio est damnata Parisiis in pluribus articulis. Primus est, Si quis dixerit Deum non posse multiplicare formas sine materia, error. Secundus, Si quis dixerit formam non recipere divisionem sine materia, error. Tertius, Quod quia intelligentiae non habent materiam, Deus non possit eiusdem speciei facere plures, error.

Quod si dicatur, inquit Ant. Trombeta, quod ista sententia non est damnata ubique, dato quod Parisiis sic sit: contra, nam sententia damnata in aliqua universitate famosa ubique est damnata, aut suspecta de haeresi, non solum auctoritate dioecesani, sed etiam auctoritate domini Papae, ut patet extra. de haereticis; capitulo Ad abolendam. Haec de primo.

CONCLUSIO

Quaevis intelligentia constituit unam speciem.

Quoad secundum, veritas Peripatetica ab Arist. Comm. et S. Thoma accepta est, quod quaelibet intelligentia constituat unam speciem: ita quod non possint ibi inveniri plura individua eiusdem speciei. Et S. Thomas quidem in qq. dd. de spirit. creaturis, art. 8, et in II contra Gent. cap. CXIII, et in prima parte, quaest. L, art. 4, et alibi probat hoc multis rationibus, quarum duabus nunc utendum est. Prima ex earum immaterialitate sumitur, unde omni principio distinctivo numeraliter carent: et formatur ratio sic, Omnis species habens plura individua, habet in se distinctivum numerale: intelligentia non habet tale principium distinctivum; ergo: minoris probationem habes supra immediate ante quaestionem. Et nota, quod haec ratio est sumpta ex XII Metaph. text. XLIX, ubi fit haec consequentia, Coelum, id est primum principium est unum specie et plura numero, ergo est materiale: unde expresse datur intelligi, quod immaterialitas est sufficiens causa non plurificationis numeralis. Sed quia Scotus expresse dicit loco praeallegato, quod opinio sua est contra Aristotelem, ideo omittam auctoritates.

Secunda ratio S. Thomae est sumpta ex ordine universi fundata super tres propositiones, quarum prima est, Universum habens tres partes, scilicet sphaeram generabilium et corruptibilium, corpora caelestia, et substantias immateriales, habet pro bono intrinseco ordinem; haec habetur, XII Metaph. text. LII.

Secunda propositio est, quod ordo est duplex, scilicet per se et per accidens. Ordo per se inter essentialiter ordinata, ut species quae sunt sicut numeri VIII Metaph. text. X. Ordo per accidens est inter individua eiusdem speciei: ut dicitur III Metaph. text. XI.

Tertia propositio est, quod ea pars universi, in qua est ordo per se purus, est potior ea, in qua est ordo per se admixtus ordini per accidens, ex XII Metaph. text. LII, ubi comparatur prima pars universi filiisfamilias, quibus nihil ordinatum per accidens inest. Super his propositionibus fundatur talis ratio, Id quod caret ordine per accidens non habet plura individua eiusdem speciei: suprema pars universi caret ordine per accidens; ergo non habet plura individua eiusdem speciei. Maior ex terminis patet: minor licet ex Aristotele habeatur loco allegato: quia isti tamen negant Aristotelem in hac parte, sicut et alibi, ratione probatur sic: Non minus excludit ordinem per accidens suprema pars universi, quam media pars; cum suprema sit perfectior et bonitas universi in ordine consistat, et ordo per accidens sit imperfectum quid et deficiens ab ordine per se, immo ordinatum per accidens est inordinatum, eo quod per accidens est conditio diminuens ratione ordinis: sed media pars excludit ordinem per accidens, ut patet: corpora enim caelestia non habent plura individua eiusdem speciei, non enim est nisi unus sol, una luna, etc.; ergo suprema pars universi a fortiori excludit ordinem per accidens. Haec de secundo.

Quoad tertium respondetur argumentis Scoti. Et ad primum quidem, ut terminos theologicos admisceamus, quia argumentum theologicum est, dicitur quod communicabilitas est triplex. Quaedam cum divisione essentiae, sicut universale communicabile est particularibus. Quaedam vero absque divisione aliqua essentiae et esse, per identitatem, sicut essentia divina communis est tribus suppositis. Quaedam per assumptibilitatem ad hypostaticam unionem, sicut natura humana communicabilis est omnibus suppositis divinis. Si in praemissis Scotus assumit communicabile primo modo, falsa est maior, patet in essentia divina. Si secundo modo, falsa etiam est maior; nulla enim essentia creata est illo modo communicabilis. Si tertio modo, falsa quoque est maior, ut patet de essentia divina. Si autem accipiatur communicabile neutro illorum modorum, sed pro communicabili in communi non descendendo determinate ad hoc vel illud communicabile, concesso toto argumento, non concluditur quod quidditas angelica sit communicabilis sicut universale particularibus. Committitur enim fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmative. Unde probatio adducta nihil contra nos facit. Communicabilitas primo modo repugnat intelligentiis propter earum perfectionem. Communicabilitas secundo modo repugnat intelligentiis propter earum imperfectionem. Communicabilitas tertio modo convenit eis ex earum imperfectione; quia esse distinguitur realiter ab earum essentia.

Ad secundum dicitur distinguendo maiorem. Aliquid enim esse intelligibile sub ratione universalis convenit dupliciter. Uno modo ex parte rei et intellectus, ut verbis S. Thomae utar. Alio modo ex parte intellectus tantum. Primo modo maior est vera, et minor falsa. Secundo modo maior est falsa, licet minor sit vera: cum enim universalitatis fundamentum ex parte rei sit inventio illius quidditatis in pluribus individuis simul vel successive, fundamentum vero ex parte intellectus sit praesentatio illius quidditatis, non repraesentatis conditionibus individuationis, ut sic: illud est universale utroque modo, scilicet ex parte rei et intellectus, quod utroque fulcitur fundamento, sicut humana essentia est intelligibilis sub ratione universalis ex parte rei; quia ipsa est realiter divisa et inventa in multis et ex parte intellectus, quia repraesentatur absque hic et nunc.

Illud autem est universale ex parte intellectus tantum, quod altero tantum fulcitur fundamento, scilicet repraesentatione, etc. ita quod eius universalitas ex hoc solo habetur, quod obiective in intellectu ponitur, cui obiective res secundum conditiones quidditativas non individuales ut sic: et hoc modo quidditas intelligentiae est universalis. Licet enim individuale et specificum esse ibi idem habeat principium; quia tamen repraesentatur ut tale res non ut hoc, quia non repraesentatur secundum quod in se est, sed secundum modum rerum compositarum, in quibus aliud est natura, et aliud est individuum illius naturae: ideo universale ut obiectum tantum. Ex hoc eodem modo est praedicabilis quidditas intelligentiae de pluribus, scilicet nec actu nec aptitudine, sed ut obiecta est intellectui; ut ab Avicenna habes V Metaph.: quinimo ipsa quidditas divina hoc modo communis et universalis secundum rationem est, unde et numerum plurium apud grammaticos habet. Ad probationem autem maioris sic negatio patet responsio: cum enim dicitur, quod implicat quidditatem esse de se hanc et universalem et praedicabilem de pluribus, hoc est veri, accipiendo universale ex parte rei, et similiter praedicabile. Universale enim secundum rationem tantum est et in multis, et de multis ut obiectum est tantum. Universale tantum ex parte rei est in multis secundum rem, licet autem habeat, ut obiectum est. Haec si vis plane intelligere, memento eorum, quae dicta sunt in quaestione de universalibus.

Ad tertium dicitur, quod in casu illo repararetur necessario idem numero Angelus: ex eodem enim Gabriel est hic et Gabriel. Nec est verum quod apud nos Deus non possit idem numero reparare; licet dicamus quod si in resurrectione non resurgeret eadem anima numero, quae non annihilata esse debet, si resurrectionis ratio salvanda est, non esset idem homo numero; ergo quod stat idem numero posse reparari a Deo.

Ad quartum dicitur, quod non est simile de intelligentiis et animabus intellectivis quoad hoc; quia animae sunt partes speciei corporibus unibiles, non autem intelligentiae: sed de his infra erit amplior sermo.

Ad quintum respondet S. Thomas quod natura humana et angeli possunt dupliciter accipi. Uno modo secundum esse naturae: et sic natura humana est una, angelica vero plures. Alio modo accipiuntur secundum esse viae, scilicet ut viatores ad beatitudinem supernaturalem: et sic sicut natura humana est una, ita tota latitudo angelicarum specierum est una natura, eo quod sicut omnes homines uno modo tendunt ad patriam, scilicet per liberum arbitrium flexibiliter remediabilem: sic omnes angeli uno modo tendunt ad beatitudinem, scilicet per liberum arbitrium flexibiliter irremediabilem; semel enim flexum reverti amplius non potest: apprehendunt enim immobiliter. Et propterea Augustinus ut theologus loquens ad quem pertinet consideratio de homine et angelis in esse viae et patriae vocavit omnes angelos unius naturae.

Ad sextum dicitur, quod Damascenus forte opinionem illorum, quos in hoc non sequitur, illud dixit ita verba, Vel per speciem intellexit speciem subalternam: non specialissimam; ob hoc mihi placet magis, Cum non constet ipsum contrariae opinionis esse. Ob hoc large speciei nomen accipiendum est, si veritatem habere debet.

Ad septimum dicitur primo, quod argumentum procedit ex male intellectis articulis Parisiensium: illi enim sunt contra Averroystas, qui animam intellectivam, non multiplicabilem numero dicunt, quia est forma immaterialis: unde sensus primi articuli est, Si quis dixerit Deum non posse multiplicare formas sine materia, idest sine dependentia a materia, error. Similiter secundi, Si quis dixerit formas non recipere divisionem sine materia, idest sine dependentia a materia, error. Similiter tertii, Quod quia intelligentiae non habent materiam, Deus non posset eiusdem speciei facere plures, error; non habent materiam, idest dependentiam a materia, vel non posset, idest ex impotentia Dei procederet.

Vel dicatur secundo, quod articuli Parisienses, in quantum tangunt vel tangere videntur doctrinam S. Thomae revocati sunt per dominum Stephanum episcopum Parisiensem apud Bertiliacum, anno Domini MCCCXXV die Iovis ante sacros Cineres, ut patet in litteris, quae incipiunt; Magistra rerum experientia certis indiciis evidenter demonstrat.

Dicitur tertio, quod cum sanctissimus Urbanus Papa V doctrinam S. Thomae approbaverit in extravaganti quae incipit: Laudabilis Deus in Sanctis suis et in sui maiestate mirabilis: mirum est quomodo isti audeant contra Romanae ecclesiae approbationem reducere articulos Parisienses. Sunt autem verba domini Papae in calce extravagantis ad universitatem Tolosanam ista: Volumus insuper, et tenore praesentium vobis iniungimus, uti dicti beati Thomae doctrinam tamquam veridicam et catholicam sectemini, eamque studeatis totis viribus ampliare. Datum apud Montem Flasconem, etc. Haec verba attendant adversarii, et videant quanta temeritate contra mandatum summi Pontificis catholicam Sancti Thomae doctrinam impugnare nituntur.

Huiusmodi ergo substantiae quamvis sint formae sine materia, non tamen in eis est omnimoda simplicitas, nec sunt actus puri, sed habent permixtionem potentiae, et hoc sic patet: Quidquid enim non est de intellectu essentiae vel quidditatis, hoc est adveniens extra, et faciens compositionem cum essentia; quia nulla essentia sine his quae sunt partes essentiae intelligi potest. Omnis autem essentia vel quidditas intelligi potest sine hoc, quod aliquid intelligatur de suo esse facto; possum enim intelligere quid est homo vel phoenix, et tamen ignorare an esse habeant in rerum natura: ergo patet quod esse est aliud ab essentia vel quidditate.

In hac tertia parte capituli huius probatur substantias separatas esse compositas ex esse et essentia. Sed antequam ad probationem accedatur, praenotandum est, in substantiis materialibus inveniri quatuor realiter distincta; scilicet materiam, formam, essentiam compositam ex eis, et exsistentiam. In homine enim est considerare materiam in qua recipitur eius forma, et formam ipsam, quae est illius materiae actus, et essentiam humanam, quae nec est materia nec forma, et esse actualis exsistentiae, quo homo formaliter exsistit in rerum natura: unde fit, ut in istis substantiis duae compositiones pertinentes ad genus substantiae reperiantur. Quarum prima est ex materia et forma; secunda est ex essentia et exsistentia, quae vocatur compositio ex esse et essentia.

Conveniunt autem inter se et differunt hae compositiones. Conveniunt quidem in duobus. Primo in hoc, quod utraque constat ex actu et potentia: materiam enim et formam clarum est se habere ut potentiam et actum: essentia autem et esse ex eo liquet quod se habent ut potentia et actus, quia quidditas quaelibet ex hoc ponitur in rerum natura quod exsistentiam acquirit.

Secundo conveniunt in hoc, quod utriusque extrema sunt in eodem genere; tam enim materia et forma hominis, quam essentia et esse eius in genere substantiae et specie humana reponuntur.

Differunt autem quoad decem. Primo, quia extrema primae compositionis sunt partes substantiae, et non sunt substantia, proprie loquendo, ut patet. Materia enim et forma non sunt in genere substantiae nisi reductive: unde praedicationem substantiae, quae est genus generalissimum non nisi in obliquo suscipiunt. Extremorum vero secundae compositionis neutrum est pars substantiae; sed alterum est substantia, essentia scilicet quae est in recta linea praedicamentali, alterum vero extra substantiam, scilicet exsistentia.

Secundo differunt, quia extremum illud quod se habet ut potentia in prima compositione, est ens pure potentiale, materia scilicet. Extremum vero illud quod se habet ut potentia in secunda compositione non est pura potentia, sed ens in aliqua specie quidditative completum, essentia scilicet.

Tertio differunt, quia extremum illud, quod se habet ut potentia in prima compositione, non est id quod est, nec quod fit, proprie loquendo. Materia enim non fit, ut dicitur VII Metaph. text. XXVII; eiusdem autem est esse, cuius est fieri, cum fieri ad esse terminetur. Extremum vero id quod in secunda compositione se habet ut potentia est id quod est et fit: cum omnis factio ad compositum terminetur, ut ibidem dicitur.

Quarto differunt, quia extremum illud quod in prima compositione se habet ut actus, non est ultima actualitas rei, sed causat alium ulteriorem actum; forma enim hominis, quae eius materiam informat, causando totum compositum, complet proprium receptivum ipsius exsistentiae: et sic eam causat, quae est ulterior actus. Extremum vero illud quod in secunda compositione se habet ut actus, est ultima actualitas illius generis; post exsistentiam enim Sortis nihil sibi substantiale amplius advenit.

Quinto differunt, quia extremum illud quod in prima compositione se habet ut actus, est ita actus, quod tamen comparatur ad aliud ut potentia. Extremum vero illud quod in secunda compositione se habet ut actus, est ita actus, quod ad nihil ipsius rei comparatur ut potentia. Quod patere potest advertendo proportionem, quae est inter formam et exsistentiam. Est enim proportio formae ad esse actuale, sicut proportio diaphaneitatis ad lumen; forma siquidem recipit exsistentiam et causat eam, sicut diaphaneitas lumen. Sicut namque aer in eo, quod aer non est capax luminis, sed oportet ipsum diaphaneitate informari, ut proprium receptivum luminis fiat: ideoque neque aer nec diaphaneitas, sed aer diaphanus est qui primo luminosus est, licet secundario tam aer quam diaphaneitas lumine clareat; ita in proposito materia sola non est capax exsistentiae, quia actus in propria suscipi debet potentia; sed oportet in ipsa formam recipi, ut proprium receptivum exsistentiae fiat, non materia nec forma sed compositum ex eis. Id enim quod primo exsistit, est compositum cuius primo etiam est fieri: tamen tam materia, quam forma secundario actuatur illamet exsistentia: unde sicut diaphaneitas est causa formalis aeri diaphano, et eius complementum formale ad hoc ut proprium susceptivum luminis sit, et cum hoc comparatur ad lumen adveniens ut potentia recipiens, licet secundario, ad actum: ita forma est causa formalis composito et complementum eius formale ad hoc ut proprium receptivum exsistentiae sit, ac per hoc comparatur ad ipsam exsistentiam subsequentem ut potentia recipiens: secundario tamen ad actum receptum; unde fit, ut ipsum esse actualis exsistentiae ad nihil aliud comparetur, ut potentia ad actum; sed sit ultima actualitas omnis rei etiam ipsius formae.

Sexto differunt, quia extremum illud, quod in prima compositione se habet ut actus est de intellectu seu definitione rei intrinsece: forma enim secundum omnes intrinsece in definitione concipitur. Extremum vero illud quod in secunda compositione se habet ut actus, est extra quidditatem rei: definitio enim non significat esse vel non esse, ut dicitur I Posteriorum.

Septimo differunt, quia ex extremis primae compositionis fit unum tertium per se unum. Ex extremis vero secundae compositionis non fit unum tertium per se unum neque per accidens, proprie loquendo. Et colligitur ratio huius differentiae ex supradictis: unum enim per se non fit nisi ex duobus, quorum utrumque est pars substantiae: nulla enim substantia completa facit unum per se cum quocumque alio, et quorum alterum est pura potentia: ex duobus enim actibus non fit tertium per se unum, et quorum alterum est ita actus, ut possit comparari ad aliquid aliud, ut potentia; partes enim sunt materia totius, V Metaph. text. III. Cum autem in prima compositione omnes istae compositiones salventur, in secunda vero nulla: sequitur quod in secunda compositione non fiat unum tertium per se, neque etiam unum per accidens fit: quia unum per accidens aggregat res diversorum generum: cum his tamen stat quod essentia per se adunetur cum esse. Octavo differunt, quia prima compositio est compositio ex his, et ideo fit ibi unum tertium. Secunda vero est compositio cum his. Nulla enim res datur, quae constet ex essentia et exsistentia, proprie loquendo, sicut datur res constans ex materia et forma; sed essentia componit cum exsistentia et e converso: et ideo dictum est, quod adunantur per se, non tamen componendo tertium. Nono differunt, quia prima compositio ad pauciora se extendit, quam secunda. Extrema enim primae compositionis non inveniuntur nisi in rebus sensibilibus: eam namque solam ex materia et forma constare, supra conclusum est. Extrema vero secundae compositionis reperiuntur et in rebus sensibilibus, et in rebus immaterialibus; habent enim intelligentiae quidditatem et exsistentiam. Unde prima compositio infert secundam, et non e converso. Omne enim compositum ex materia et forma est compositum ex essentia et esse; sed non convertitur. Decimo differunt quoad passiones suas: compositionem enim primam quantitas, accidentia sensibilia, et transmutatio saltem localis sequuntur: Compositionem autem secundam neque generatio, neque corruptio, neque transmutatio aliqua physica sequitur: sed tantum recipere et recipi, perficere et perfici, quia haec sequuntur actum et potentiam, illa vero materiam et formam. In littera igitur hanc secundam compositionem in omni ente citra primum inveniri probatur tali conclusione proposita. Omne ens aliud a primo est compositum ex esse et essentia. Ratio talis est: Omne habens aliquid realiter suae quidditati coniunctum, quod est extra essentiam eius, est compositum ex quidditate et illo additamento, idest essentia et esse: omne ens aliud a Deo habet aliquid reale suae quidditati realiter coniunctum extra essentiam eius, scilicet esse: ergo omne ens aliud a Deo est compositum ex esse et essentia. Maior relinquitur a S. Thoma pro manifesta. Et est modificanda ita, quod illud additum sit extra essentiam rei particulariter sumptam (quod dico propter inferius, cum sit extra essentiam superioris, non tamen componit cum illo) et etiam deservit sic modificata propositio, quia esse est extra essentiam Sortis, non enim poneretur in eius definitione si definiretur. Relinquitur igitur manifesta maior, quia duo adunata, quorum neutrum est contrahens alterum, et alterum se habet ut actus, et alterum ut potentia, non nisi per compositionem realiter sunt coniuncta. Minor autem patet ex sexta differentia, et Aristotele I Posteriorum dicente, quod nulla definitio significat esse. Nisi forte sit aliqua res, cuius quidditas sit suum esse, et haec res non potest esse nisi una et prima, quia impossibile est ut fiat plu rificatio alicuius nisi per additionem alicuius differentiae, sicut multiplicatur natura generis in speciebus; vel per hoc, quod unum est abstractum, et aliud in aliquo receptum: sicut si esset quidam color separatus, esset alius a colore non separato, ex ipsa sua separatione. Si autem ponatur aliqua res, quae sit esse tantum, ita ut ipsum esse sit subsistens, hoc esse non recipiet additionem differentiae, quia iam non esset esse tantum, sed esse, et praeter hoc forma aliqua. Et multominus recipiet additionem materiae, quia iam esset esse non subsistens, sed materiale, unde relinquitur, quod talis res, quae sit suum esse, non potest esse nisi una: unde oportet, quod in qualibet alia re praeter eam sit aliud esse suum, et aliud quidditas vel natura, seu forma sua. Unde in intelligentiis oportet, quod sit esse praeter formam, et ideo dictum est, quod intelligentia est forma et esse. Hic ponitur secunda ratio ad idem, quae inducitur per modum exclusionis tacitae responsionis, quia aliquis posset dicere ad rationem factam, quod aliqua res est cuius quidditas est suum esse et illius definitio non abstrahit ab exsistere. Contra hoc inquam inducitur secunda ratio probans, quod in uno solo ente, scilicet primo, essentia est idem quod exsistentia: et consequenter in quolibet alio, esse et essentia distinguuntur realiter. Ratiocinatur ergo sic: Omne plurificabile seu plurificatum altero trium modorum multiplicatur, vel per additionem differentiae formalis, vel per receptionem utriusque in materia, vel per receptionem unius in materia et alterius separatione: sed quidditas quae est suum exsistere, nullo istorum modorum est multiplicabilis; ergo quidditas, quae est suum esse, non est plurificabilis nec plurificata; ergo est una tantum: et sic omne aliud ab eo non est sua exsistentia. Processus clarus: maior vero declaratur, quoniam cum pluralitas sequatur divisionem: divisio alicuius fit per differentias formales: sicut natura generica animalis multiplicatur in homine et leone. Vel per differentias individuales, sicut natura specifica multiplicatur in Sorte et Platone propter hoc, quod humanitas Sortis est in alia materia signata ab illa, in qua est humanitas Platonis. Vel tertio modo potest imaginari divisio inter aliqua duo eiusdem naturae, propter hoc, quod alterum est omnino separatum a materialibus conditionibus, alterum vero concretum est illis, sicut homo separatus apud Platonem, distinguitur ab homine particulariter propter hoc, quod homo separatus est immaterialis, natura vero Sortis est recepta in hac materia. Nec apparebit discurrenti per omnia praedicamenta aliquis alius modus realis multiplicationis in universo. Nec aliquis mihi obiiciat quod quantitas et sub stantia distinguuntur realiter, et tamen non per differentias formales, nec, etc. Quoniam sive modis sive differentiis fiat divisio, non refert, dummodo contrahens ad aliquam limitatam naturam trahat contractum. Minor autem declaratur quoad omnes eius particulas. Primo, quod non sit multiplicabilis per modum generis, patet ex eo, quod genus recipit additionem differentiae, per quam trahitur natura generis ad determinatam naturam specificam, et sic perdit genus puritatem propriam: animal enim contractum ad humanam speciem non est purum animal, sed animal humanum: quidditas vero, quae est sua exsistentia, est ipsum esse purum, et non coarctatum. Statim enim quod contraheretur, perderet puritatem et essent ibi duo; esse scilicet et quidditas, ad quam contractum esset. Secunda pars minoris clarius patet: quod enim recipitur in alio, non est esse purum et per se subsistens, sed sustentatur in alio: quidditas autem, quae est suum esse, est pura, et consequenter per se subsistens et non alteri admixta, in quo sustentetur. Per idem quoque patet tertia pars minoris: si enim una quidditas, quae est suum esse, est separata, altera quae est recepta, ex hoc, quod est recepta, non poterit esse eadem suae exsistentiae: ut enim dictum est, esse receptum non potest esse idem quidditati: et sic concluditur, quod quidditas, quae est suum esse, est una tantum, quae est prima causa omnium, ac per hoc caetera habent esse distinctum a suis essentiis.

Omne autem quod convenit alicui, vel est causatum ex principiis naturae suae, sicut risibile in homine, vel advenit ab aliquo principio extrinseco, sicut lumen in aere ex influentia solis. Non autem potest esse, quod ipsum esse sit causatum ab ipsa forma vel quidditate rei; dico sicut a causa efficiente: quia sic aliqua res esset causa suiipsius, et aliqua res seipsam in esse produceret, quod est impossibile; ergo oportet, quod omnis talis res, cuius esse est aliud a natura sua, quod habeat esse ab alio. In hac parte quarta huius capituli declaratur, intelligentias habere esse a Deo effective, in quo omnino idem est esse cum essentia: primum horum in sua universali conclusione, hoc scilicet, Omne aliud a prima causa est productum ab ipsa, probatur sic: Omne habens esse distinctum a sua quidditate, est productum effective a prima causa: omne ens aliud a causa prima habet esse distinctum a sua quidditate; ergo omne ens aliud a prima est effective productum a prima causa: minor supponitur ex dictis et dicendis. Maior probatur sic, Omne illud, cui convenit aliquod distinctum a sua quidditate, ita se habet quod vel ipsum est causa effectiva illius, vel habet illud ab alio effective; non enim potest imaginari tertium. risibilitas siquidem et albedo, et quidquid aliud convenit homini, aut causatur ab ipso homine effective, aut ab aliquo alio, quod non est hominis quidditas: sed impossibile est, ut aliquod ens efficiat suam propriam exsistentiam, ut dicitur II de Anima, text. XLVII: ergo oportet quod illam habeat ab alio effective. Quod autem sit impossibile, ut aliquid ens efficiat suam propriam exsistentiam, patet ex eo, quod sequeretur, quod illud esset antequam esset, ex eo enim quod efficeret, esset: omne enim efficiens exsistit, III Phys. text. XVII, ex eo vero quod suum proprium esse causaret, suum exsistere eius causalitatem sequeretur: et sic esset antequam esset.

Et, quia omne, quod est per aliud, reducitur ad id, quod est per se, sicut ad causam primam: ideo oportet quod sit aliqua res, quae sit causa essendi omnibus rebus, eo quod ipsa est esse tantum, alias iretur in infinitum in causis; cum omnis res, quae non est esse lantum habeat causam sui esse, ut dictum est. Patet ergo, quod intelligentia est forma et esse, et quod esse habeat a primo esse, quod est esse tantum: et hoc est prima causa, quae Deus est.

Hic declaratur secundum propositorum, haec conclusio scilicet: essentia primae causae est suum exsistere, tali ratione, Omne quod est per aliud tale, praeceditur ab eo quod est per se tale: omne ens aliud a prima causa est per aliud tale, idest ens, ergo praeceditur ab eo quod est per se ens: quod autem est ex se ens causa est omnibus ut entia sint, ut dicitur II Metaph. text. IV: prima ergo causa est ex se ens, seu per se ens, et consequenter sua quidditas est ipsum esse, aliter non esset per se, sed per aliud a sua quidditate ens: et consequenter dependeret ab alio, ut ante posita ratione deductum est. Maior propositio etsi habeatur II Phys. text. LXVI et VIII, text. XXXIX, tamen in littera probatur ex eo, quod aliter sequeretur processus in infinitum in causa: si enim non esset devenire ad unum per se tale, sed omnia essent per aliud talia: qua ratione ante unum est aliud, eadem ratione ante illud erit aliud: et sic in infinitum. Minor vero est conclusio praecedentis rationis.

Quaestio XI

Num secundum mentem Aristotelis et Commentatoris intelligentiae sint a Deo effective productae.

Circa hanc partem in controversiam vertitur, an intelligentiae effective sint productae a Deo. Et pro parte quidem negativa arguitur sic: Omne agens aliquid, agit illud per motum: nulla causa substantiarum immaterialium agit ens per motum; ergo nulla causa earum est agens eas. Maior est Aristotelis I de Generatione, text. XLV. Et confirmatur: quia apud Aristotelem XII Metaph. text. XII, omnis productio exigit tria: a quo, ex quo, et ad quod, quae in substantiis immaterialibus salvari non possunt. Praeterea, In I Phys. text. XXXIII, communis conceptio philosophorum est, quod ex nihilo nihil fit; sed si intelligentiae sunt effective a Deo, sunt ex nihilo, etc. Praeterea, IV Coeli, comm. I, nullum aeternum, inquit Aver. habet efficiens vere, nisi per modum formae et finis. Similiter XII Metaph. comment. XLIV, reprehendit modernorum morem, dicens, quod in separatis a materia non est vere agere. Praeterea, Nullum possibile ex se, est necessarium ex alio, apud Commentatorem XII Metaph. comm. XLI, nisi motus: sed intelligentiae, si sunt effective a Deo, sunt possibiles ex se: ergo non sunt necessariae ex alio, ergo corruptibiles. In hac dubitatione, quoniam nostra aetate in hoc Patavino studio non vertitur in dubium, an ita sit, quod Deus creaverit intelligentias, sed an hoc sit secundum mentem Aristotelis et Commentatoris: ideo breviter et incidenter persuadere volumus, quod omnes intelligentiae sunt a Deo effective secundum Commentatorem, et consequenter Aristotelem; omnes enim admittunt in hac re consequentiam istam. Deinde quoniam multi in hac re quaerunt modum, quo apud Comm. productio ista sit, declarabitur et modus productionis. Primum declarabitur sic: id quod est maxime ens et verum est causa entitatis et veritatis in caeteris, II Metaph. text. IV. Deus est maxime ens et verum; ergo Deus est causa entitatis in caeteris. Si dicatur quod est causa finalis et non effectiva: contra XII Metaph. comm. XXXVI et XLIv, quaelibet res separata a materia, cuiuscumque est principium finale, est principium efficiens; ergo si Deus est principium finale intelligentiarum, erit et principium efficiens earum. Dicitur forte, quod Commentator non ponit illam propositionem universaliter, sicut assumpta est, sed indefinitam: contra, Commentator ex separatione a materia seu immaterialitate rei ponit causalitatem effectivam concomitari causalitatem finalem respectu eiusdem effectus, ut patet ibi; ergo ubicumque reperitur immaterialitas cum causalitate finali respectu alicuius, oportet etiam reperiri causalitatem effectivam respectu eiusdem. Confirmatur ex verbis Commentatoris in de Substantia orbis, capitulo secundo: ubi expresse dicit coelum egere intelligentia non solum movente, sed largiente in sua substantia permanentiam aeternam: par autem est ratio de intelligentiis. Quod si dicatur, quod loquitur de causa finali et formali exemplari, replica facta est: et adde quod ibi dicit Commentator, quod finis significat agens significatione necessaria, et sunt verba valde notanda. Confirmatur adhuc, quia Averroes in XII Metaph.et nunc declarabitur, non solum ponit ipsas produci, sed etiam modum quo a prima causa omnes producuntur, assignat. Modus autem productionis ab ipsomet ponitur, XLIV commento, XII Metaph.; repraehendit Avicennam, non quia ponebat intelligentias produci a Deo: sed quia ponebat, quod Deus causaret ens per modum naturae, scilicet quod ab uno unum tantum procedat. Posuit enim Avicenna Deum gloriosum, qui pura actualitas est, intelligendo se, producere primam intelligentiam, quae producta intelligendo Deum, producebat secundam intelligentiam: intelligendo autem se secundum id, quod habet de actualitate, producebat animam primi orbis: intelligendo autem se secundum id quod habet de potentialitate, producebat orbem primum, et similiter secunda intelligentia faciebat usque ad ultimam, quae praesidet sphaerae activorum et passivorum. Repraehenditur ergo Avicenna de hoc, quod unum tantum procedere a Deo immediate dicebat. Unde dicit, Non enim est illic proventus, neque consecutio neque actio: ita quod dicamus, quod una actio sequitur unum agentem. Ubi apparet quod propterea apposuit ly: Ita quod una actio, ut declararet modum productionis se impugnare. Unde et vere productionis modum subiungit in verbis sequentibus dicens: Tantum enim est illic causa et causatum, secundum quod dicimus, intellectum est causa intelligentis. Ubi scito ex Alberto XII Metaph. quod contemplatio intelligentiarum, si veritatem invenire quaerit, in eas ut operativas non speculativas tendat; sunt enim essentialiter opifices, ut earum instrumenta corpora, scilicet et coelestia prae se ferunt. Inter artes enim talis invenitur processus, quod ars communis et principalis speciales artes subservientes causat exemplariter et effective (partialiter saltem), prout diversis modis est imitabilis: verbi gratia, ars militaris causat equestrem et fraenefactivam, et alias huiusmodi, ut sic, et sic, et aliter imitabilis; omnes enim inferiores artifices intuendo artem principalem et communem, ad eius imitationem formant opera tiones suas proportionatas illi; Deus autem gloriosus est ars prima et communissima imitabilis ab omnibus artificibus specialibus quales sunt, omnes intelligentiae. Unde ipsa ars divina ut sic imitabilis, puta per modum talem, qualis est motus Saturni, causat artem intelligentiae Saturni: et ut alio modo imitabilis, puta per operationes tales, quales sunt Iovis, causat artem intelligentiae Iovis, et sic de aliis; causaliter dico non solum exemplariter, sed effective, et totaliter. Ars enim universalis in humanis ideo non causat nisi partialiter et exemplariter artes speciales, quia non potest nisi concurrente lumine intellectus agentis in alterius intellectu fieri. Si namque ars universalis esset separata a materia per se subsistens ex se non prohiberetur quin posset artes speciales sui imitativas effective producere. Unde cum ars divina sit per se subsistens, et summe efficax, non requirit coagens: sed sola intelligendo se ut pluribus modis imitabilem, artes speciales orbium motivas tanquam propriorum instrumentorum produxit; et quia artes illae non sunt receptae in aliquo, oportet quod sint subsistentes, et quod sint non solum formae intelligibiles, sed intelligentes. Omnis enim res immaterialis si est subsistens, est intelligens secundum doctrinam Aristotelis III de Anima, text. XVI. Unde cum Deus immediate producat plures artes speciales subsistentes, sequitur quod immediate producat plures intelligentias, ipsae enim sunt essentialiter artes; et sic ibi est tantum causa et causatum, sicut intellectum, idest, ars communis intellecta est causa intelligentis artificis subservientis. Confirmant hunc sensum verba sequentia, quibus ait: Non est impossibile, ut id quod est per se intelligentia et intellectum, sit causa plurium entium, secundum quod ex eo intelliguntur multi modi. Ars enim divina, quae est pura intelligentia et purum, intellectum, secundum quod intelligitur a se practice pluribus modis imitabilis, plures artes producit. Quarum cuilibet, quia quod concipit de arte communi, est ratio operandi, cum sumat principia sua ab illa: ideo subdit, quod aliud est quod concipit de primo motore motor orbis Iovis, et aliud quod concipit motor orbis Saturni: et est causa in anima, eius scilicet, quod operetur. Confirmat quoque hoc idem proportio inter intelligentias assignata ab ipso Commentatore; ait enim in comment. XLIV quod habitudo intelligentiarum aliarum ad primam est habitudo artium specialium ad communem: ita quod sicut artes speciales perficiuntur et causantur a communi in humanis: ita proportionabiliter intelligentiae aliae perficiuntur et causantur a prima. Ad primum in oppositum dicitur, quod agens dupliciter sumitur, Quandoque proprie pro illo, quod ex sua actione infert passionem, quae magis facta abiicit a substantia: et sic sumitur ibi ab Aristotele agens; sic enim opponuntur agens et patiens. Alio modo pro omni eo, quod in genere causae efficientis causat: et sic agens communius est movente, ut patet ex VII Metaph. comm. XXXI. Ad confirmationem primam dicitur, quod et illud et similia intelligenda sunt de productione physica, scilicet per motum et mutationem. Similiter dicitur ad secundum. Ad auctoritates Commentatoris adductas et similes sibi, dicitur quod loquuntur de agente proprie dicto et productione physica: vel contra positionem Avicennae quod unum ab uno emanat. Ad rationem secundam, concessa maiore, negatur minor: stat enim apud Aristotelem, Commentatorem, et S. Thomam et veritatem aliquid esse ab alio effective, et tamen esse necessarium ex se. Ad cuius evidentiam notandae sunt quatuor propositiones. Prima est: Possibile ex se est id, quod habet in seipso potentiam ad non esse. Patet ista ex extremis; ideo enim aliquid est in ordine possibilium et non in ordine necessariorum; quia habet in seipso potentiam ad non esse. Si enim careret potentia ad non esse, impossibile est ipsum non esse: et sic necessarium est illud esse. Secunda propositio est: Id solum habet in seipso potentiam ad non esse, cuius aliquid habet potentiam ad aliud esse. Patet ista ex eo quod nulla potentia per se primo appetit non esse; omnis enim appetitus per se tendit ad aliquod esse, sed quia cum illo ad quod tendit, non potest stare esse quod habet, ideo ex consequenti appetit non esse, quod est privatio formae, quam habet. Sicut materia aquae per se primo appetit formam ignis; sed quia cum forma ignis non potest simul stare aquae forma, ideo ex consequenti appetit privationem formae aquae, quam habet. Potentia ergo omnis appetens non esse, prius natura appetit aliquod aliud esse. Notanter autem dixit in hac propositione, cuius aliquid habet potentiam; quoniam non totum appetit aliud esse, sed pars potentialis; non enim tota aqua appetit esse ignis, sed eius materia. Tertia propositio est: Necessarium ex se est illud quod caret potentia ad esse et non esse. Patet ista ex terminis V Metaph. textu VI. Necessarium enim est quod impossibile est aliter se habere; quod autem caret potentia ad esse et non esse, impossibile est aliter se habere; Omnis enim successio, quae dicitur sic ad aliter se habere, fit per posse hoc esse perdere, et aliud acquirere. Quarta propositio est: Quod nec intelligentiae, nec corpora coelestia habent aliquid sui, quod sit in potentia ad aliud esse. Ista quoad intelligentias est per se nota; quia sunt simplices formae: quoad corpora coelestia vero secundum Averroem similiter dicendum est, quia sunt substantiae simplices apud ipsum: secundum autem S. Thomam ex eo est vera, quod materia cuiusque eorum non est capax nisi forma quam habet. Ex quibus quatuor propositionibus succincte declaratis patere potest, quod secundum veritatem intelligentiae et corpora coelestia sunt necessaria ex se, arguendo sic: Omne carens potentia ad esse et non esse est necessarium ex se; intelligentiae et corpora coelestia carent potentia ad esse et non esse; ergo, etc. Cum hoc tamen stat, quod sint effective ab alio: potest enim unum necessarium esse effective ab alio necessario; ut dicitur VIII Phys. text. xv, et V Metaph. text. IX. Unde intelligentiae et corpora coelestia dupliciter sunt necessaria et ex se et ab alio; ex se quidem formaliter et intrinsece: ab alio vero effective et extrinsece. Unde Commentator XII Metaph. comm. XLI, dicit, quod non potest esse aliquid possibile ex se, necessarium vero ex alio nisi motus: et non dixit impossibile est aliquid esse necessarium ex se et ex alio. Et cum hoc inspexeris fugabuntur omnes dubitationes inter dicta eius in de Substantia orbis, et hic; reputavit enim impossibile nisi in motu aliquid esse necessarium ex alio praecise; pro nunc sufficiant haec.

Omne autem, quod recipit aliquid ab alio, est in potentia respectu illius: et hoc quod receptum est in eo, est actus eius; ergo oportet, quod ipsa forma vel quidditas, quae est intelligentia, sit in potentia respectu esse, quod a Deo recipit; et illud esse receptum est per modum actus, et ita invenitur actus et potentia in intelligentiis, non tamen forma et materia, nisi aequivoce; unde etiam pati, recipere, subiectum esse, et omnia huiusmodi, quae videntur rebus ratione materiae convenire, aequivoce conveniunt substantiis intellectualibus et corporalibus, ut in III de Anima Commentator dicit. In hac quinta particula declaratur talis conclusio: intelligentiae sunt compositae ex actu et potentia vel ex quo est et quod est, sic: Omne quod recipit aliquid ab alio effective, est compositum ex recipiente potentia et actu recepto: intelligentiae recipiunt aliquid ab alio, scilicet esse a Deo; ergo intelligentiae sunt compositae ex potentia et actu. Maior ex eo patet, quod nihil est in seipso. Minor autem ex praecedentibus nota est. Et quamvis sic sit, quod in intelligentiis inveniatur actus et potentia, non tamen habent formam et materiam. In plus enim se habent actus et potentia, quam forma et materia. Unde pati, recipere, et subiici, et similia, quae sunt passiones materiae, aequivoce in inferioribus et superioribus reperiuntur. Alia enim est ratio recipiendi, ibi et hic: ibi absque omni motu et materiali conditione, in istis vero non nisi cum motu et individualibus conditionibus, ut et Commentator testatur [II de Anima, comm. XIV. Et quia, ut dictum est, intelligentiae quidditas est ipsamet intelligentia, ideo quidditas vel essentia eius est ipsum quod est ipsa, et esse suum receptum a Deo est id quo subsistit in rerum natura, et propter hoc a quibusdam huiusmodi substantiae dicuntur componi ex quo est et quod est, vel ex quod est et essentia, ut Boetius dicit. Assignat rationem, quare intelligentiae dicuntur compositae ex quo est et quod est, Omne compositum ex quidditate, quae est ipsum suppositum, et esse est compositum ex quo est et quod est: intelligentiae sunt compositae ex quidditate, quae est ipsa intelligentia, et esse quo subsistunt; ergo sunt compositae ex quo est et quod est. Omnia assumpta ex praedictis sunt manifesta.

Quaestio XII

Num esse actualis exsistentiae et essentia distinguantur realiter.

Circa supradicta duae dubitationes sunt. Prima est, an esse actualis exsistentiae et essentia distinguantur realiter. Secunda est, an intelligentiae sint compositae ex actu et potentia. Circa primam tria agenda sunt: primo ponetur opinio Scoti. Secundo ponetur opinio S. Thomae. Tertio respondebitur argumentis in oppositum.. Quoad primum Scotus in III Sent. dist. VI, q. 1, opinatur, esse actualis exsistentiae et essentiam rei esse idem realiter, licet distin guantur ex natura rei, sicut modus intrinsecus et quidditas cuius est: sicut nec albedo distinguitur a suo modo, intrinseco gradu scilicet, ut tria vel quatuor. Ad probandum autem hoc licet adduci possunt rationes Scoti: quia tamen unionem naturae humanae cum supposito divino concernunt, decem rationes inductas ab Antonio Trombeta in quolibeto suo nunc recitandas primo censui. Primo arguit, ut ipse dicit, contra fundamentum Thomae sic: Manente eadem ratione, manet idem effectus: sed tota ratio quare ponitur ab istis, essentiam differre ab esse est propter indifferentiam essentiae ad esse et non esse: nam, ut dicunt, lapis est in potentia ut sit et non sit; ergo ubi talis indifferentia invenitur, ibi ponenda est talis distinctio: sed ita est, quod est consimilis indifferentia esse ad esse et non esse (esse enim rosae in hyeme non est, in vere autem est); consimilis etiam indifferentia est essentiae ad essentiam et non essentiam, essentia namque creaturae ab aeterno non est; ergo esse differt realiter ab esse, et essentia differt ab essentia, quod est ridiculum. Praeterea II, Quandocumque sunt aliqua duo essentialiter ordinata et realiter distincta, prius potest sine contradictione fieri absque posteriori: sed essentia non potest fieri sine exsistentia; ergo: minor patet, quia essentia particularis, quae sola fit, necessario est exsistens. Praeterea III, Quaecumque distinguuntur realiter, se habent sicut res et res: sed essentia et exsistentia non se habent sicut res et res: ergo, etc. Patet ista: quia res, proprie loquendo, convertitur cum ente in actu actualitate exsistentiae. Praeterea IV, Nulla res componit cum sua realitate: ergo nulla quidditas differt realiter a sua exsistentia. Tenet consequentia: quia exsistentia est ipsa realitas rei, nihil enim aliud est dicere rem esse realiter, quam exsistere, et e converso. Antecedens est de se notum; ridiculum est enim dicere quod aliquid componat cum sua realitate. Praeterea V, Homo verus non componit cum sua veritate, nec homo affirmans cum sua affirmatione: ergo quidditas non componit cum sua exsistentia. Consequentia patet ex eo, quod rei exsistentia nihil aliud est, quam positio veritatis et affirmatio huius. Antecedens autem oppositum non videtur bene intelligibile. Praeterea VI, Exsistentia et essentia habent idem contradictorium: ergo non distinguuntur realiter: consequentia est nota: antecedens vero manifestatur ex eo, quod nihil est quod privet esse, quin privet essentia, nec est aliud nihil privans esse, et aliud nihil privans essentia. Praeterea VII, Homo in potentia non componit cum homine in actu; ergo essentia et exsistentia non componunt, et consequenter non realiter distinguuntur. Consequentia relinquitur per se nota: quia essentia est in potentia, exsistentia vero est actualitas eius. Antecedens vero patet ex eo, quod actus et potentia dividunt ens, ut conditio diminuens et perficiens, sicut verum et pictum dividunt animal, ut Commentator dicit IX Metaph. comm. VII: homo ergo in potentia cum non sit homo simpliciter, cum sit homo in actu, solam conditionem distrahentem perdit positam sub conditione perficiente: et sic nullam compositionem habet cum homine in actu. Praeterea VIII, Esse exsistentiae si est distinctum realiter a quidditate, non est substantia nec accidens; ergo: probatur antecedens. Quod enim non sit accidens, ut concessum ponitur. Quod autem non sit substantia, probatur: quia aut est materia, aut forma, aut compositum: nullum illorum est apud Thomam; ergo, etc. Praeterea IX, Exsistentia et essentia distinguuntur realiter: ergo in qualibet generatione substantiali sunt duo termini totales, et duo termini formales. Consequens est impossibile; ergo, etc. Consequentia probatur quoad utramque partem, supponendo duo. Primum est, quod compositum per se unum fit ex per se actu, et per se potentia, ex VIII Metaph. ubi nullam causam novit Aristoteles quare compositum substantiale est per se unum, nisi quia materia est per se potentia, forma vero per se actus. Secundo supponitur, quod essentia est per se potentia, exsistentia vero per se actus. Ex quibus concluditur, quod id quod resultat ex esse et essentia, est per se unum: quo dato, sequitur quod erunt duo composita per se unitatem habentia, quorum alterum erit compositum ex materia et forma, alterum ex esse et essentia: et cum unumquodque per se unum natum sit terminare generationem, ergo in generatione erunt duo termini totales: et sic patet prima pars. Erunt etiam duo termini formales, scilicet exsistentia, et forma substantialis, quod etiam probatur sic: terminus formalis generationis est id, quo aliquid generatur: sed tam exsistentia, quam forma est id, quo aliquid generatur; ergo, etc. Probatur minor sic: eo modo, quo aliquid est ratio essendi, est ratio generandi: sed exsistentia est ratio essendi; ergo est ratio generandi. Vel formetur sic ratio: eo modo quo aliquid generatur, eo modo est: sed per se compositum non generatur per esse, sic quod esse sit terminus generationis: ergo non habet esse per ipsum esse. Consequens est falsum, ergo altera praemissarum: non maior, ergo minor. Praeterea X, Ex exsistentia et essentia fit per se unum; ergo datur processus in infinitum in essentiis. Consequens est impossibile; ergo, etc. Antecedens patet ex praecedenti ratione, et probatur sic; nam sicut ex materia et forma resultat tertium per se unum, quia illa est per se potentia, haec per se actus: ita ex exsistentia et essentia, cum etiam exsistentia sit per se actus, et essentia per se potentia; eadem enim ratio est. Consequentia autem probatur: quia si ex esse et essentia fit tertium per se unum, cum illud iterum distinguatur a sua exsistentia, componet cum ea, et ex eis fiet ali quod per se unum: et iterum arguitur eodem modo de illo, et sic in infinitum. Haec de primo. Quoad secundum, opinio S. Thomae ab eo posita in II contra Gentiles, cap. LII, est quod in omni creatura quidditas et eius esse actualis exsistentiae distinguuntur realiter: et licet haec conclusio nunc in textu probata sit; attamen ad pleniorem declarationem deducam tres probationes ex S. Thoma. ibi. Prima est, Omnis essentia creata habet aliquid sibi realiter coniunctum, praeter suum esse: nullum esse irreceptum habet aliquid sibi annexum praeter se: ergo nullum esse irreceptum est essentia creaturae, et consequenter esse et essentia non sunt idem; esset enim ipsum esse irreceptum, si esset idem essentiae, sicut et ipsa essentia irrecepta est, de substantiis loquendo. Maior est nota per se: Sortes enim praeter suum esse habet quantitatem, albedinem et similia: similiter substantiae separatae, ut nunc supponimus, habent aliquod accidens, puta actum intelligendi saltem. Minor vero declaratur ex eo, quod si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis: sed praecisa causa, quare esse habeat aliquid praeter se annexum, est quia esse est receptum in alio, in quo potest recipi aliud: quod patet ex hoc, quod esse substantiale Sortis et esse album eiusdem nulla alia ratione adunatur, nisi quia utrumque recipitur in Sorte: sunt enim tantum unum subiecto. Cum ergo esse non erit receptum, non remanebit aliquis modus, quo potest habere aliquid sibi annexum. Confirmatur hoc: quia esse substantiale Sortis, aut adunatur cum aliis praeter se identice, et hoc est manifeste falsum: esse enim substantiale Sortis, non est esse album. Aut sicut potentia et actus, ita quod esse substantiale sit potentia et accidentale actus eius, et hoc non, quia nullum esse actualis exsistentiae potest poni subiectum alterius, cum sit ultima actualitas. Remanet igitur, quod ea ratione adunentur, quia ambo recipiuntur in tertio: et ideo sublato hoc ab ipso esse actualis exsistentiae, quod sit scilicet receptum, aufertur etiam quod possit habere aliquid sibi annexum; et hoc est quod Boetius dicit in Hebdomadibus, quod ipsum quod est, aliquid habet sibi praeter se coniunctum: ipsum vero esse nihil. Secunda ratio ad idem est, Omne esse irreceptum est infinitum simpliciter; nullum esse creaturae est infinitum simpliciter; ergo nullum esse creaturae est esse irreceptum: ergo distinguitur ab essentia, etc. Minor est per se nota. Maior probatur sic: Omne purum esse est infinitum simpliciter: omne esse irreceptum est purum esse: ergo omne esse irreceptum est infinitum simpliciter. Maior est nota ex terminis (esse enim ideo est limitatum, quia non est purum sed praedicamentis mixtum); esse enim limitatur per naturas praedicamentales, a quibus si depuretur, omni finitate carens, infinitum om nino restabit. Minor vero etiam patet ex praecedenti ratione, et ex ratione facta supra in textu. Et adhuc exemplariter declaratur: Albedo si ponatur non recepta in aliquo, est pura albedo, et nihil haberet nisi se tantum, et esset infinita in specie albedinis, ut de se clarum est: non enim potest a sano intellectu imaginari albedo separata, definita ad aliquem modum albedinis: omne enim quod est per se tale, habet omnem perfectionem possibilem illi naturae: sicut homo separatus apud Platonem, habet omnem perfectionem possibilem naturae humanae. Nec valet id quod Antonius Trombeta contra hoc dicit sumptum ex Scoto, II Sent. dist. II, q. ult. quod si albedo esset separata, et haberet omnem perfectionem possibilem tali speciei, sequeretur quod albedo esset infinita simpliciter, quia haberet perfectionem infinitarum individuorum possibilium esse sub specie albedinis. Hoc inquam nihil valet, quoniam sicut infinita individua albedinis, etiam simul posita non sunt perfectionis infinitae simpliciter, cum sint limitata ad speciem albedinis; ita nec albedo separata eorum perfectiones habens erit infinita simpliciter, sed in tali specie. Tertia ratio est ista, Id quod convenit naturae specificae absque omni causa effectiva, distinguitur realiter ab eo, quod convenit illi, non nisi per aliquam causam effectivam: sed praedicata quidditativa conveniunt rei absque omni causa effectiva: exsistentia autem non convenit rei nisi per aliquod efficiens: ergo praedicata quidditativa et exsistentia rei distinguuntur realiter. Maior est per se nota. Minor etiam quoad secundam partem est clarissima: quoad primam vero declaratur sic: Seclusa omni causalitate effectiva respectu rosae, quaero an ista sit vera, Rosa est substantia corporea: si sic, habeo intentum: si non, ergo rosa absolute sumpta non est in prato: et praedicata primi modi possunt intelligi non adesse rei, et definitio separatur a definito, quae omnia non sunt imaginabilia, etc. Videtur etiam haec opinio ab antiquis derivata, Platone scilicet, Alpharabio, Avicenna, Algazele, Boetio, Hilario, Alberto, et eorum sequacibus: licet ab Aristotele nihil manifesti in hac re habeamus. Haec de secundo. Quoad tertium respondetur argumentis in oppositum. Et ad primum dicitur praemittendo, quod arguens non vidit S. Thomam in fonte: ut enim apparet ex secundo contra Gentiles, ubi ex intentione septem rationibus fundat suam opinionem seu positionem: ratio assumpta ab arguente non nominatur inter illas: unde peccavit imponendo nobis hoc esse totum fundamentum positionis nostrae, licet illa ratio ex dictis S. Thomae I Sent. dist. VIII, q. IV, a. 2, elici possit (ubi tamen de hac re non tractat) et est formanda sic ratio illa: essentia particulariter sumpta est indifferens ad esse et non esse: ergo distinguitur realiter a suo esse. Nec valet responsio sua dicens. quod in antecedente oportet addere, quod essentia habeat propriam realitatem aliam a realitate exsistentiae, quia hoc est voluntarium. Distinctio enim realis est inter materiam et formam. quas philosophi non dubitant habere eamdem realitatem exsistentiae, cum ex eis ponant unum per se fieri. Ad argumentum ergo contra hanc rationem factum dicitur, quod falsum est, quod esse sit indifferens ad esse et non esse, et essentia ad essentiam et non essentiam: nihil enim est indifferens ad aliqua duo, quorum alterum sibi determinat in sua definitione; constat autem quod esse est de intellectu esse, et essentia de intellectu essentiae. Quod autem esse rosae in hyeme non sit, sed in vere, hoc ideo est, quia essentia rosae, cui semper sua praedicata quidditativa adsunt, ad actum essendi non pervenit; et non ideo, quia ipsum esse sit indifferens. Cum autem addit, quod essentia est indifferens ad essentiam et non essentiam, quia non est ab aeterno, non videtur intelligere vocem propriam: ex negatione enim actus essendi ab aeterno bene sequitur, quod rosa sit indifferens ad esse et non esse, sed non quod sit indifferens ad rosam et non rosam: ut enim dicunt Alpharabius, Avicenna, Algazel, et Albertus, sive rosa sit, sive non sit, semper est rosa, et semper est substantia corporea, etc., si aliquo termino mensurae in his uti licet. Ad secundum negatur utraque praemissa: et maior quidem supposita ostensa est esse falsa. Minor vero ostenditur in Christo in quo humanitas absque creata exsistentia actuali est. Ad tertium negatur maior ad intellectum arguentis: non enim requiritur ad distinctionem realem, quod utrumque eorum habeat propriam exsistentiam. Ad quartum dicitur, quod sicut esse est duplex, scilicet exsistentiae et essentiae, ita duplex est realitas, essentiae et exsistentiae: et licet nulla res componat cum sua realitate, tamen cum hoc stat, quod componat cum realitate exsistentiae; unde essentia hominis absolute in reali praedicamento, substantiae scilicet, reponitur: posita autem in rerum natura fit realis realitate exsistentiae. Ad quintum dicitur eodem modo: quia etiam verum convertitur cum ente et re: unde simpliciter homo dupliciter est verus, scilicet veritate essentiae et exsistentiae, homo verus veritate essentiae non componit cum tali veritate, quae nihil aliud est, quam fundamentalis conformitas ad sua praedicata quidditativa; componit autem cum sua veritate exsistentiae, id est cum esse, quod fundat hanc veritatem, Homo est; similiter dicitur de affirmatione. Ad sextum negatur antecedens, cuius probationis utrumque assumptum est falsum. Cum enim quot modis unum oppositorum dicitur, tot dicatur et reliquum (in I Topicorum); sicut ens dupliciter dicitur, scilicet ens quidditativum et exsistentiae: ita non ens, seu nihil dicitur dupliciter: scilicet nihil quidditative, et nihil exsistentiae: homo enim absolute sumptus cum sit in praedicamento substantiae, est ens quidditative, non tamen extra nihil oppositum actuali exsistentiae: et ideo aliud est nihil oppositum enti praedicamentali seu essentiae, et aliud, quod opponitur exsistentiae actuali, etc. Et similiter alia est negatio essentiae, et alia est negatio exsistentiae. Ad septimum negatur consequentia: non enim idem est dicere, homo in potentia componit cum homine in actu et essentia componit cum exsistentia: prima enim est falsa, quia idem non componit cum seipso: secunda autem est vera, quia extrema realiter distinguuntur, unde non est eadem proportio exsistentiae ad essentiam, et hominis in actu ad hominem in potentia. Inter prima enim est proportio potentiae receptivae ad actum, et distinctio realis utroque extremo posito extra causas suas: inter secunda vero non, sed est proportio eiusdem ad seipsum secundum diversas sui dispositiones simul incompossibiles, scilicet esse in potentia et esse in actu. Ad octavum negatur antecedens: exsistentia enim substantiae est substantia, et exsistentia accidentis est accidens, et (ut supra patet) exsistentia substantiae non est materia nec forma nec compositum, sed actualitas omnium eorum, et sic est reductive in genere substantiae. Sed contra hoc instat arguens sic: Omne quod est reductive in genere, reponitur ut principium ipsius: sed esse non est principium substantiae, ergo non est in genere substantiae reductive. Ad hoc dicitur, quod cum esse sit ultima actualitas rei, et ultimum in generatione sit primum in intentione; esse in genere substantiae reponitur ut principium formale ultimum ipsius substantiae: per hoc enim res reponitur in genere substantiae, quia est capax esse substantialis; etenim differentiae in omnibus generibus (ut infra declarabitur) sumuntur ab ordine ad ipsum esse. Ad nonum negatur consequentia. Ad cuius probationem dicitur, quod primum suppositum male intellectum adducitur, eo quod Aristoteles VIII Metaph. text. XV, quem arguens adducit, non dicit quod ex per se potentia et per se actu resultet unum tertium; sed quod ideo res habens partes est una, quia altera est actus, altera vero potentia, et intelligendum est (sicut supra declaratum fuit) si ad compositionem realem referatur, scilicet quod altera pars est pura potentia, eo quod ex duobus actibus non fit tertium per se unum: modo quidditas rei et exsistentia eius non se habent sicut pura potentia et actus, nec sunt partes, ut patet: unde auctoritas illa non est ad propositum. Relinquitur ergo falsam esse quod essentia fiat tertium per se unum, et consequenter probatio consequentiae quoad primam partem nihil valet, quia non sunt ibi duo composita. Ad probationem vero consequentiae quoad secundam partem dicitur, quod non inconvenit generationem habere duos terminos formales difformiter, unum primo, alterum secundario: terminus formalis generationis primus est forma, secundarius autem esse, sicut per oppositum creationis terminus formalis primo est esse: secundarius vero forma, et hoc modo conceduntur argumenta.

Quod si intendant probare, quod esse sit terminus generationis primo, respondetur et dicitur quod id quod assumit, scilicet eo modo, quo aliquid est ratio essendi, est ratio generandi, falsum est: licet enim sit verum, quod id quod est ratio essendi, sit ratio rei quod generetur: non tamen est verum, quod eo modo quo est ratio essendi, sit ratio generandi; et ratio est: quia res per generationem non exit de non esse omnino ad esse, sed de privatione ad formam, ut dicitur I Phys.; creationis enim est proprium, ut res transferat de non esse omnino ad esse, quo fit ut esse, quod est primo ratio essendi, merito sit et primo ratio primae productionis, quae est creatio: et forma, quae est secundario ratio essendi, sit prima ratio secundae productionis, generationis scilicet, unde et I Phys. principia generationis ponuntur forma et privatio. Per idem patet ad aliam formam eiusdem rationis: falsa enim est maior; alius namque est modus quo res generatur et alius quo est; est enim per formam secundario, per esse autem primo: generatur vero e converso,

Ad decimum patet responsio ex dictis; falsum enim est antecedens.

Circa secundum dubium sciendum est, communem philosophorum sententiam esse intelligentias alias a prima non esse actus omnino puros, sed admixtionem in se potentiae habentes; verum diversitas inter eos magna est de modo, quo haec duo, actus scilicet et potentia, eis insunt.

Et ut reliquos omittamus, ne limites intentionis nostrae egrediamur, Scotus in I Sent. dist. vi, q. 1, opinatur omnem creaturam esse compositam ex actu et potentia hoc modo, quia quaelibet creatura cum non sit nihil, oportet quod habeat aliquam actualitatem, et cum sit definita ad tale genus vel speciem seu gradum perfectionis, oportet quod habeat in se negationem alterius perfectionis possibilis reperiri in latitudine entis; et sic sit possibilis: quidquid enim est ens, et caret aliqua perfectione in ente possibili, est simpliciter possibile, et sic quaelibet res est composita ex actu et potentia obiectiva: ex eo enim, quod est, habet in se actum, ex eo vero, quod est ens possibile, habet in se potentiam; possibile namque a potentia dicitur. Cum autem solus Deus sit actus non possibilis, idest non potens terminare actionem alicuius agentis sui factivi: intelligentiae apud ipsum erunt compositae ex actu et potentia obiectiva tantum; quia nullam in earum substantia receptivam formam ponit.

S. Thomas autem ex fundamentis in dubitatione praecedenti positis opinatur intelligentias et quamlibet creaturam esse compositas ex actu et potentia, sicut ex duabus rebus distinctis realiter, esse scilicet et essentia: nec oportet repetere probationes, sed solvere rationem Scoti quam ibidem facit contra hoc. Arguit enim sic: Si in qualibet creatura est compositio ex duabus rebus, accipio alteram illarum rerum componentium, et quaero an sit simplex, an composita. Si simplex, ergo non quaelibet res creata est composita. Si composita, iterum quaeretur de partibus eius, et sic in infinitum.

Ad hoc facillime respondetur: procedit enim argumentum ex malo intellectu positionis nostrae; cum namque dicitur, quod quodlibet aliud a Deo est compositum, (ly quodlibet) distribuit non nisi pro his, quae vere sunt, et proprie esse habent; quae apud Aristotelem et veritatem sunt sola subsistentia: omne ergo suppositum tam substantiale, quam accidentale (si sic loqui licet) est compositum ex actu et potentia realiter distinctis, quidditate scilicet et esse: Sortis enim quidditas, ut declaravimus, distinguitur realiter a suo esse, et huius albi albedo distinguitur realiter a sua propria exsistentia, ut ex dictis patere potest. Non enim sumus adeo insensati, ut dicamus omnem entitatem qualitercumque esse compositam. Componentia enim ultima in resolutione quis dubitat oportere esse simplicia? Dicimus igitur in proposito, intelligentias cum subsistant habere in se quidditatem et exsistentiam adunatas, ut potentiam et actum, et sic compositas esse ex duabus rebus realiter distinctis. Scotus autem sententiam tenere potest suam absque alterius laesione, sed linguam coercere debet.

Et quia in intelligentiis ponitur potentia et actus, non erit difficile invenire multitudinem intelligentiarum: quod esset impossibile, si nulla potentia in eis esset. Unde dicit Comment. in III de Anima, quod si natura intellectus possibilis esset ignorata, non possemus invenire multitudinem in substantiis separatis. Est ergo distinctio earum ad invicem secundum gradum potentiae et actus, ita quod intelligentia superior, quae plus propinqua est primo, habet plus de actu, et minus de potentia, et sic de aliis: et hoc completur in anima humana, quae tenet ultimum gradum in intellectualibus substantiis, unde intellectus potentialis eius se habet ad formas intelligibiles sicut materia prima, quae tenet ultimum gradum in esse sensibili ad formas sensibiles, ut Commentator III de Anima dicit, et ideo Philosophus comparat eam tabulae rasae, in qua nihil est depictum. Et propter hoc, quia inter alias substantias intelligibiles plus habet de potentia, ideo efficitur in tantum propinqua rebus materialibus, ut res materialis trahatur ad participandum esse suum; ita quod ex anima et corpore resultat unum esse in uno composito, quamvis illud esse, prout est animae, non sit dependens a corpore; et ideo post istam formam, quae est anima, inveniuntur aliae formae plus de potentia habentes, et magis propinquae materiae, in tantum, quod esse earum sine materia non est: in quibus etiam invenitur ordo et gradus usque ad primas formas elementorum, quae sunt propinquissimae materiae; unde nec aliquam operationem habent nisi secundum exigentiam qualitatum activarum et passivarum et aliorum, quibus materia ad formam disponitur.

In hac sexta et ultima parte huius capituli de multitudine intelligentiarum agens, primo proponit duas conclusiones, quarum prima est, quod secundum fundamenta praedicta non est difficile invenire pluralitatem intelligentiarum. Secunda est, quod absque talibus fundamentis impossibile est invenire in eis pluralitatem, et hoc quidem non nisi auctoritate Comm. III de Anima, comm. xiv. Probatio vero primae conclusionis est: quia quandocumque est aliquod medium, per participationem utriusque extremi plurificatur penes maiorem participationem unius et minorem alterius; verbi gratia: imponatur nomen coloribus mediis, et vocentur A: tunc A quia est inter albedinem et nigredinem medium, per participationem multiplicatur in plures species, puta pallidum, croceum, citrinum, propter maiorem appropinquationem ad albedinem et recessum a nigredine, et e converso: sed intelligentia est quid medium, secundum praehabita, inter duo extrema, scilicet actum purum et puram potentiam, participans naturam utriusque, quia habet actum coniunctum potentiae: ergo intelligentias plures esse, ex hoc fundamento, facile perpendi potest scilicet ex eo quod sunt compositae ex actu et potentia.

Ad horum evidentiam est sciendum, quod in latitudine entis sunt duo extrema, scilicet Deus gloriosus, actus purus omnino, et materia prima, pura potentia omnino: reliqua omnia sunt intermedia, utpote habentia actum et potentiam: et attenditur eorum essentialis seu specifica multitudo penes appropinquationem et elongationem ab extremis: quia enim aliquid magis sapit naturam actus quam aliud, et illud quam aliud; ideo plura sunt, et dignitas in eis est penes maiorem appropinquationem ad extremum nobile, scilicet actum purum: quanto enim res est actualior et minus potentialis, tanto nobilior: omnes igitur formae intermediae participant actum et potentiam. Sed inter eas quaedam tantum actualitatis sortitae sunt, ut adeo propinquae sint actui puro, quod per se absque materia subsistant, utpote ab ea valde elongatae; non tamen sine admixtione potentiae, cuius puritas est ratio materiae, quod sit extremum: et inter has tanta latitudo est secundum maiorem et minorem participationem actus et potentiae, ut ultima earum tantum potentialitatis habeat, quod materiam informet, (anima scilicet intellectiva), Haec enim inter omnes formas subsistentes elongata est maxime ab actu puro: propter quod contingit, quod adeo appropinquat alteri extremo, ut materiam ipsam recipiat et ad eius esse trahatur. Aliae autem formae tantum potentialitatis habent, quod a materia dependent in esse et fieri: inter quas etiam magna latitudo invenitur, dum quaedam quibusdam actualiores sunt. Quod ex operibus cognoscere potes; (operatio enim facit cognoscere formam): unde formae elementorum, quae sunt maxime potentiam habentes, utpote materiae propinquissimae, nullius sunt principia operationis, nisi per materiales qualitates, scilicet caliditatem, frigiditatem. Formae vero mixtorum, utpote elevatiores a materia, altiori modo operantur, sicut adamas trahit ferrum non ratione caliditatis aut frigiditatis, sed ex naturae proprietate. Formae autem animalium longe actualiores dignoscuntur, cum seipsa movere et alia discernere intuemur.

Ex his non solum percipitur, quam facilis sit aditus ad pluralitatem intelligentiarum cognoscendam; sed etiam quod impossibile est fingere illam absque hoc fundamento. Quomodo enim latitudo potest inveniri in eo, quod actu et potentia caret? Commune est namque omnibus extremis si extrema sunt, latitudinem in seipsis non compati: essent enim ultima, et non ultima, ut de se patet; et ideo oportet media esse illa in quibus latitudo quaeritur, quae utriusque extremi naturam sapiant. Et quia intellectualem naturam, quam ex hoc quod intellectualis est, scimus actualitatem habere, non cognosceremus habere potentiam admixtam, nisi videremus animam nostram illam habere, cum potentia aequivoce dicatur de potentia rerum intellectualium, et de potentia rerum sensibilium, et sine potentia non potest intelligi multitudo substantiarum intellectualium; ideo Commentator ait, quod si non esset nota natura intellectus possibilis, non possemus intelligere pluralitatem in substantiis abstractis.

Notanda sunt in hac littera tria. Primum est, Hoc ex dictis Commentatoris adducitur, quod si non esset nota natura intellectus possibilis, non possemus scire pluralitatem in substantiis immaterialibus.

Secundum est, quod S. Thomas non dicit animam intellectivam esse adeo potentiae participem, ut forma materialis sit; sed ut materia trahatur ad participandum esse ipsius animae.

Tertium est quia dicit animae et corporis esse unum et idem esse, quod est independens a corpore.

Primo dicto videtur obviare processus Aristotelis XII Metaph. text. XLII, ubi ex pluralitate motuum pluralitatem intelligentiarum concludit, et nullo modo meminit actus et potentiae. Sed hoc recte intelligentibus non obstat. Aliud est enim concludere numerum motorum, et aliud est concludere pluralitatem substantiarum intellectualium; licet enim idem subiecto sint motores orbium et substantiae immateriales: differunt tamen ratione, adeo ut ad diversas scientias pertineant, secundum Com. XII Metaph. comm. VI; et ideo ex pluralitate motus quamvis pluralitas motorum ut sic concludi possit, non tamen pluralitas substantiarum intellectualium ut sic. Intendunt igitur Averroes et S. Thomas, quod intelligentiarum, inquantum intelligentiae sunt, multitudo non nisi per notam naturam intellectus possibilis discernitur a nobis: licet earum, inquantum motrices sunt orbium, ex suorum effectuum numero, pluralitas inferatur.

Vel dicito, quod venatio illa, supposita notitia habita in libro de anima, ubi radicaliter innotuit pluralitas substantiarum intellectualium possibilis, quaerit ex numero motuum, quot sunt. Quod autem ibi supponatur, motores proprios orbium habere potentiam admixtam, potest persuaderi ex eo quod supponitur ibi, scilicet motores proprios orbium esse proportionatos suis orbibus, ita ut unus unum tantum moveat orbem, et si stella adderetur, vel non moveret, vel tardius (ut dicitur secundo coeli, text. LXXI). Talis enim proportionis seu commensurationis, cum alterum extremum sit res materialis scilicet orbis, reliquum extremum a potentia omnino denudatum putandum non est, imo a sano intellectu non est intelligibile.

Propter secundum intelligendum est inveniri duplicem rerum ordinem in universo, intelligibilium scilicet et sensibilium. Ordo sensibilium materialis est, materiam sibi necessario vindicans: omnes enim substantiae sensibiles materiam habent, licet diversimode, ut dicitur VIII Metaph. text. XLI et XLII. Ordo intelligibilium immaterialis est, et a materia non dependens. Intelligibile enim est unumquodque per separationem a materia, ut dicitur III de Anima, text. XI. Cum ergo materia sit sub aliqua forma sensibilis ordinis, cuiusmodi est omnis forma habens omnes vires suas sensibilibus organis affixas, non egreditur limites proprios; ipsa enim ad illud genus pertinet. Cum vero sit sub forma intelligibilis ordinis, extra limites suos ascendit et trahi dicitur ad id, quod capacitatem eius transcendit, scilicet esse rei a se non dependenti; et quia supremum infimum attingit supremum secundum doctrinam Dionysii in libro de coelesti Hierarchia; ideo supremum inter sensibilia, homo scilicet seu materia eius coniungitur infimae formae intelligibilis ordinis, scilicet animae intellectivae, et eius esse participat: et propter hoc dicitur quod materia trahitur ad esse eius; elevatur enim materia ad superius.

Ad evidentiam tertii adducendae sunt rationes Scoti contra hoc dictum S. Thomae, ut magis veritas elucescat. Scotus in quolibet quaest. IX, et IV Sent. dist. XLII, quaest. I, sex motiva contra hoc facit, quorum aliqua recitantur ab Antonio Trombeta, in quaest. utrum corruptum per potentiam divinam possit idem numero redire; in qua tam ipse quam Scotus ubi supra Sancto Thomae opinionem non suam attribuunt de eo quod ibi quaerit: et hoc quia locuti sunt non tota lege perspecta, et iuxta Aristotelem ad pauca respicientes de facili enuntiant.

Arguit ergo primo in proposito sic: Esse animae et hominis est idem: ergo anima coniuncta corpori non est perfectior seipsa extra corpus: consequens est contra S. Thomam prima parte quaest. LXXIX, ubi dicit, animam habere perfectiorem statum in corpore, quam extra. Consequentia autem probatur; quia nihil habens idem esse, ex hoc solo est perfectius, quod aliquid communicat alteri, licet alterum perficiatur ex hoc: communicare enim licet supponat perfectionem in communicante, non tamen dat illam ei: modo anima in corpore sit, semper retinet idem esse: nihil in corpore plus habet, nisi quod communicat esse suum corpori: ergo ex hoc non est perfectior seipsa separata. Et confirmatur: quia ex hoc solo quod causa non communicat aliquid, nullam imperfectionem acquirit: ergo anima non est imperfectior separata, si idem esse retinet: nihil enim amisit nisi sui communicationem corpori.

Praeterea, Anima habet idem esse cum homine: ergo homo non est perfectior in essendo ipsa anima in essendo. Antecedens est falsum: consequentia vero probatur quia quaecumque habent omnino idem esse sunt aeque perfecta in essendo, vel saltem id cui communicatur illud esse non est perfectius in essendo communicante.

Praeterea, Homo ut homo, est tertium ens realiter distinctum ab utraque sui parte, scilicet anima et corpore: ergo habet proprium esse aliud ab esse partium: et consequenter non est idem esse animae et hominis. Tenet consequentia, quia distinctum ens debet habere distinctum esse.

Praeterea, Esse hominis in morte corrumpitur, esse autem animae non corrumpitur: ergo esse animae et hominis non sunt idem. Consequentia plana est, et antecedens probatur: quia sicut generatio terminatur ad esse compositi scilicet hominis, ita corruptio ad non esse ipsius.

Praeterea, Homo post mortem non manet: ergo nec esse eius. Tunc ultra, Esse hominis non manet post mortem: ergo esse animae et hominis non est idem, cum esse animae remaneat. Processus totus clarus est excepta prima consequentia, quae probatur ex eo quod nullius actuale esse invenitur, cum illud cuius est, non invenitur.

Praeterea, in homine est alia forma praeter animam: ergo in eo est aliud esse praeter esse animae. Consequentia est nota, quia quaelibet forma habet proprium esse; antecedens vero alias probatum est.

Antequam ad argumenta haec respondeatur, advertas primo, fundamentum S. Thomae universaliter esse, in omni composito non inveniri nisi unum esse substantiale actualis exsistentiae, de quo nunc sermo est, eo quod unam tantum formam substantialem in composito tenet: ab una enim forma non est nisi unum esse substantiale. Sed inter esse hominis et esse aliorum diversitas est, quod licet tam esse hominis, quam aliorum primo sit actus suppositi, ut quod; in homine tamen totum compositum mendicat illud esse a forma, cuius est primo actus, ut proprii et completi principii: in aliis vero compositis forma mendicat illud a composito. Et est ratio disparitatis; quia in solo homine, qui supremum tenet locum inter sensibilia, ordo inferior, sensibilis scilicet trahitur ad ordinem superiorem intelligibilem et immaterialem. Unde esse hominis, cum ab anima intellectiva fluat, immateriale et altioris ordinis est, quam homo, sicut et ipsa anima: et ideo homo mendicat illud ab anima, cui est proprium, utpote ad suum pertinens genus: et inde est quod post mortem hominis anima remanet; esse etenim proprium independens erat a composito corrupto, et sic illud retrahendo ad se subsistit. Caeterorum vero esse, cum sint eiusdem ordinis cum compositis, quibus attribuuntur, sicut et formae a quibus fluunt, formae ipsae mendicant a compositis, sicut et fieri: ita quod tamdiu illo gaudent, quamdiu in compositis sunt, unde corruptis compositis ipsae (cum sine exsistentia remanere non possint) desinunt statim.

Adverte secundo, pro resolutione argumentorum, tres propositiones. Prima est, quod cum duplex sit perfectio rei, prima scilicet et secunda, res creata potens causare, etsi non efficiatur perfectior secundum perfectionem primam ex hoc quod actu causat, efficitur tamen perfectior secundum perfectionem secundam. Patet hoc ex tribus. Primo ex eo quod est magis in actu res actu causans re in potentia causante; operatio enim est actus secundus causae, perfectio autem actualitatem sequitur, sicut imperfectio potentialitatem. Secundo patet ex eo quod unumquodque est perfectius coniunctum suo fini, quam separatum ab illo: res autem actu operans coniuncta est suo fini intrinseco, qui est operatio, iuxta illud II de coelo, text. XVI. Unumquodque est propter suam operationem. Tertio patet idem, quod unumquodque quanto est similius Deo, tanto perfectius est: res autem actu causans est similior Deo, quam non actu causans; quia non solum assimilatur Deo secundum hoc, quod est, sed etiam secundum hoc, quod est communicare se aliis.

Secunda propositio est: Res est perfecta simpliciter non propter perfectionem primam, sed propter ultimam. Hoc traditur a Boetio in libro de hebdomadibus dicente: Intueor in rebus aliud esse, quod sunt, et aliud esse, quod bona sunt; et declaratur a S. Thoma, I p. q. V, a. 1 ad 1.

Ad cuius intellectum nota, quod, ut idem dicit I p. q. VI, a. 3, triplex est perfectio rei, scilicet prima, secundum quam res constituitur in suo esse, sicut prima perfectio hominis est esse suum sub substantiale. Secunda vero est, secundum quam est potens proxime ad suas perfectas operationes, sicut vires animae et habitus eas informantes, quibus homo in perfectam operationem potest exire. Tertia autem perfectio est, secundum quam coniungitur suo fini, sicut speculatio, quae hominem substantiis separatis unit. Manifestum est autem, non esse hominem simpliciter perfectum, qui sola naturae bonitate gaudet, aut qui a proprio fine procul est; unde ordo entis simpliciter ad ens secundum quid oppositus est ordini perfecti simpliciter ad perfectum secundum quid: secundum namque esse substantiale homo ens simpliciter dicitur, perfectus autem secundum quid; ideo enim qui nullam aliam perfectionem habet, nisi quia est homo, perfectus non asseritur simpliciter, sed cum additione dicitur, quod est perfectus secundum esse substantiale. Secundum vero esse accidentale, quale est habituum et operationum, ens secundum quid homo dicitur, perfectus autem simpliciter; nihil enim tunc sibi deficit eorum, quae ad perficiendum hominem exiguntur. Patet ergo intenta propositio, quod scilicet res est perfecta simpliciter ex ultima perfectione.

Tertia propositio est ista: Realis pars essentiae perfectior est in toto existens, quam separata; et declaratur sic: Unumquodque est perfectius, cui est in complemento sui esse specifici, quam cum deficit ab illo: pars autem essentialis quando est in toto, est in complemento sui esse specifici, ad cuius integritatem essentialiter ordinatur; cum autem est separata ab eo, tam cum esse completo speciei non est, nam species materiam et formam aggregante: perfectior igitur est in toto pars essentialis quam separata.

Ex quibus ad propositum descendendo, dicimus perfectiorem statum habere animam intellectivam in composito, quam extra; eo quod quando est coniuncta corpori, habet non solum perfectionem primam, quae est esse, sed etiam perfectionem secundam, influendo vires suas corpori, et communicando se, et sic similior est Deo, quam separata; licet Deus omnino immaterialis et incomponibilis sit. Sicut cor motum similius est Deo, quam non motum; licet Deus sit omnino immobilis; perfectio enim eorum consistit in hoc.

Est praeterea perfectio in corpore, quia in eo habet completum esse specificum, quod non nisi partialiter obtinet separata. Quamvis enim integrum esse exsistentiae retineat separata, quod in composito habebat, non tamen habet tunc integrum esse essentiae completum in specie eo modo, quo nata est habere, scilicet ut pars in toto, ad quod tamen habendum non accidentaliter, sed essentialiter ordinatur: unde falsum est, animam separatam retinentem idem esse actualis exsistentiae, ob nihil nisi sui communicationem ex separatione perdidisse: amisit enim esse quidditativi specifici integritatem, quandocumque in sua specie integra non manet: unde et beatus Thomas in qq. dd. de anima, a. 1 ad 16, ait principia essentialia alicuius speciei ordinari non ad esse tantum, sed ad esse huius speciei. Licet igitur anima possit per se esse, non tamen in complemento suae speciei potest esse sine corpore.

Ad primum ergo argumentorum negatur consequentia. Cuius probationem patet ex prima propositione assumere falsum: licet enim communicare supponat primam perfectionem in communicante, tamen perficit ipsam perfectione secunda, qua res perfecti simpliciter dicitur: imo apud Dionysium supremum quod participant creaturae de Deo est quod communicativae sunt.

Dicitur secundo, quod etiam minor probationis est falsa, scilicet quod anima separata hoc solo careat, scilicet communicatione sui, ut patet ex tertia propositione: caret enim integritate specifici sui esse, et hoc est primum et principale quod reddit imperfectiorem animam separatam: ideo namque caret perfectionibus secundis, quia caret integritate specifica, et non e converso. Ad confirmationem patet ex prima propositione; quia causa creata ex hoc quod existit, habet perfectionem secundam, cuius privatio imperfectio magna est; et in proposito aliquid plus est; quia anima separata non solum desinit communicare se et vires suas, sed est in statu tali, in quo impeditae sunt sui et virium suarum communicationes; et hoc est signum imperfectionis non modicae: et est ea, quam diximus, scilicet separatio a completo esse quidditativo specifici. Hanc expressam habet a S. Thoma in qq. dd. de spirit. creaturis, a. 1 ad 5.

Ad secundum negatur consequentia. Ad probationem dicitur, quod cum esse sit duplex, quidditativum et exsistentiae actualis, primum non remanet in anima nisi partialiter; homo vero habet illud integraliter, et secundum tale esse homo est perfectior in essendo. Quoad esse autem exsistentiae potest dici homo perfectior, quoad modum habendi, scilicet quia habet illud ut suppositum; anima autem secundum alium modum perfectionem dici potest, in quantum scilicet tale esse est sibi, et non homini proprium, modo supra declarato: unde se habent in hoc homo et anima sicut excedens et excessum.

Ad tertium negatur consequentia, de esse actualis exsistentiae loquendo: non enim res distinguitur realiter ab alia habet aliam exsistentiam ab illa; iam enim dictum est, partes et totum habere idem esse. Conceditur autem consequentia de esse essentiae, sed hoc non favet proposito.

Ad quartum dicitur sicut ante, quod si in antecedente sit sermo de esse essentiae, verum assumitur in prima eius parte, sed non in secunda: liquet enim ex supradictis, quod esse specificum completum animae corrumpitur.

Si autem sit sermo de esse exsistentiae, potest dupliciter intelligi. Primo, quod esse actualis exsistentiae hominis desinat simpliciter et sic est falsum: retrahit enim anima illud ad se. Alio modo potest intelligi, quod esse hominis in morte desinat esse hominis, idest desinat informare hominem, et hoc modo conceditur: sicut enim de generatione hominis specialem sermonem facimus, et non sic de caeterorum propagatione animalium, dicente Aristotele, in secundo de generatione animalium, cap. 11, quod intellectus tantum venit ex intrinseco, et ipse solus est divinus, eo quod operatio sua non habet communicationem cum operatione corporali omnino: ita de corruptione eiusdem specialis sermo esse debet, dicente eodem XII Metaph. textu XVI, quod in quibusdam nihil prohibet formam remanere post, ut si est anima talis, non omnis forsan, sed intellectus.

Ad quintum negatur prima consequentia. Et ad probationem utendo distinctione facta dicitur, quod cum esse actuale hominis dupliciter sumatur, scilicet secundum se seu simpliciter; alio modo prout est huius; primo modo remanere, non est impossibile corrupto homine; secundo modo non est intelligibile, quod remaneat: nullius ergo rei esse actuale manet, ut eius est, quando id, cuius est, non invenitur: potest tamen simpliciter inveniri, et ratio est in proposito saepe iam dicta, quia id esse non est proprium homini, sed animae: ideo oportet quod inveniatur semper quando est id, cuius est proprium; etsi desinat id, cuius erat ut communicatum.

Ad sextum negatur antecedens. Ad probationes vero alias factas sunt responsiones alias datae; relinquitur igitur verum esse de esse actualis exsistentiae, quod unum omnino est esse animae intellectivae et hominis, quod secundum se independens est a corpore, utpote non causatum ab illo: quia non est eductum de potentia materiae, licet prout est huius, scilicet hominis, non nisi in corpore inveniri possit.

Caput VI

Commentarium

Quaestio XIII

Quaestio XIV

Quaestio XV

Caput VII

Commentarium

Quaestio XVI

Quaestio XVII

Quaestio XVIII

↑ Top of work