In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Caput II
Commentarium
Ostendit essentiam substantiarum proprie dici; accidentium vero secundum quid. Simplicium substantiarum essentiae nobiliores sunt essentiis substantiarum compositarum. Essentia substantiae compositae non est neque materia neque forma, nec relatio inter eas nec denique quidpiam composito superadditum, sed ipsum compositum.
Sed quia ens absolute et primo dicitur de substantiis, et posterius et secundum quid de accidentibus: inde est quod essentia proprie et vere est in substantiis, sed in accidentibus est quodammodo et secundum quid, etc.
Expedito primo propositorum, exequens in hac secunda parte tractatus, quomodo essentia in diversis diversimode inveniatur, quod secundo loco propositum erat; primo declarat, quomodo essentia inveniatur in substantiis compositis in tribus capitulis; secundo in substantiis separatis duobus capitulis; tertio in accidentibus unico capitulo. Circa substantias compositas tria declarantur in illis tribus capitulis. In primo, quid sit essentia substantiarum compositarum; in secundo, quomodo differant inter se essentiae substantiarum compositarum; in tertio, quomodo se habeant ad intentiones logicas. Incipiens autem exequi in hoc cap. quomodo essentia in diversis diversimode inveniatur. Primo hoc declarat in communi, omnes essentias universi ad invicem comparando in duabus comparationibus. Secundo, quid sit essentia substantiarum compositarum tribus conclusionibus negativis, et quarta affirmativa. Tertio movet dubitationem quamdam circa conclusionem affirmativam, et solvit eam. Facit primo comparationem primam inter essentias substantiarum et accidentium tali conclusione: Substantia vere et proprie habet essentiam; accidens autem secundum quid. Quam sic probat: unumquodque sicut est ens, ita habet essentiam: sed substantia est ens simpliciter, accidens vero est ens secundum quid; ergo substantia habet essentiam simpliciter, accidens autem secundum quid. Maior ex dictis in praecedenti capitulo patet. Minor licet habeatur VII Metaph. in principio; tamen sic probatur in littera: illud est ens simpliciter de quo ens absolute et primo praedicatur, et illud est ens secundum quid, de quo ens posterius et secundum quid dicitur: sed de substantia ens dicitur absolute et primo, de accidente autem posterius et secundum quid; ergo substantia est ens simpliciter, accidens vero secundum quid.
Quaestio III
Num ens per prius de substantia, posterius de accidente dicatur, an de utroque univoce.
Circa hanc particulam dubitatur, an ens per prius dicatur de substantia et posterius de accidente, an univoce de utroque. In hac quaestione quinque agenda sunt. Primo declarabitur titulus. Secundo ponetur opinio Scoti. Tertio arguetur contra illam. Quarto ponetur opinio S. Thomae. Quinto respondebitur argumentis in oppositum.
Quoad primum sciendum est, quod aliquid dupliciter contingit de aliquibus praedicari per prius et posterius. Uno modo secundum esse illius praedicati. Alio modo secundum propriam rationem eiusdem. Illud dicitur praedicari analogice (secundum esse) quod perfectius habet esse in uno quam in alio; et sic omne genus praedicatur per prius et posterius de suis speciebus, eo quod perfectius esse necessario habet in una specie, quam in alia. Unde Commentator XII Met. com. 1, dicit quod prioritas et posterioritas specierum non impedit unitatem generis, et hoc modo non quaerimus hic; per se enim notum est omnibus, quod ens perfectiori modo est in substantia quam in accidentibus, et quod hoc modo praedicatur per prius et posterius.
Illud vero dicitur praedicari analogice, seu per prius et posterius secundum rationem propriam, quod de uno praedicatur sine respectu ad aliud, de altero vero non nisi in respectu ad aliud. Verbi gratia: sanum praedicatur de animali sine respectu ad diaetam, medicinam et urinam; de istis vero praedicatur nonnisi in respectu ad animal. Dicitur enim animal sanum absque additione aliqua; urina vero non dicitur sana, nisi quia est signum sanitatis exsistentis in animali, et diaeta similiter non est sana, nisi quia est conservativa sanitatis, et sic de aliis. Cum enim definies sanum praedicatum de animali, non pones in eius definitione respectum ad aliquid horum. Cum autem definies sanum praedicatum de urina, in definitione eius ponetur respectus ad sanitatem animalis cum ipsa animalis sanitate, et similiter in definitione diaetae et medicinae in eo quod sanae sunt. Dices enim quod urina est sana, in eo quod signum est sanitatis, diaeta in eo quod conservativa, et medicina in eo quod causa est illius. Et hoc modo vertitur hic in dubium, an ens praedicetur analogice, ita quod absolute praedicetur de substantia, de accidentibus vero non nisi relative ad substantiam: quod idem est quod quaerere, utrum substantia in eo quod ens non includat accidens, accidens vero in eo quod ens includat substantiam; et in hoc pendet tota quaestio inter nos et Scotum, quoniam accidens in eo quod accidens includere substantiam ab omnibus conceditur, sed non accidens in eo quod ens. Haec de primo.
Quoad secundum Scotus I Sent. dist. III, q. I et III, et dist. VIII, q. II, ponit hanc conclusionem. Ens est univocum substantiae et accidenti, Deo et creaturae; et probat eam sic. Omnis intellectus certus de uno conceptu, et dubius de diversis, habet conceptum, de quo est certus, alium a conceptu de quo est dubius. Intellectus quisque potest esse certus de Deo seu de propria passione, quod sit ens, dubitando an sit ens finitum vel infinitum, sive an sit substantia vel accidens. Ergo conceptus entis est alius a conceptibus istis, et ita neutrum est ex se, sed in utroque illorum includitur: igitur univocus. Prima propositio patet ex terminis. Minorem vero experientia docet.
Secundo sic. Ens non est univocum; ergo Deus non est a nobis naturaliter cognoscibilis aliquo conceptu simplici: hoc est falsum, ergo a destructione consequentis, etc. Consequentia probatur. Nullus conceptus est producibilis in intellectu nostro, qui non contineatur essentialiter vel virtualiter in obiecto relucente in phantasmate. Sed conceptus non univocus Deo et obiecto relucenti in phantasmate est non contentus tam essentialiter quam virtualiter in obiecto relucente in phantasmate. Ergo nullus conceptus est producibilis in intellectu nostro, nisi sit univocus obiecto relucenti in phantasmate: hoc autem est creatura: ergo omnis conceptus simplex, quem habemus de Deo est univocus creaturae, et consequenter conceptus entis. Maior patet, minor declaratur: quia obiectum creatum non continet essentialiter conceptum increatum, ut de se notum est, nec virtualiter; quia prius non includitur virtualiter in posteriori, sed e converso.
Tertio sic: Omnis inquisitio metaphysicalis de Deo procedit, considerando rationem formalem alicuius, et auferendo ab ea imperfectionem, quam habet in creaturis, et reservando illam rationem formalem, et attribuendo sibi omnino summam perfectionem, et sic ponendo illam in Deo: ergo omnis inquisitio de Deo supponit intellectum habere conceptum eumdem univocum, quem accipit ex creaturis.
Quarto sic: Ens non est univocum substantiae et accidenti; ergo substantia non est a nobis naturaliter cognoscibilis: hoc est falsum; ergo, etc. Tenet consequentia, eo quod cum substantia non immutet immediate intellectum nostrum ad aliquam intellectionem sui, sed tantum accidens sensibile, sequitur quod nullum conceptum quidditativum habere poterimus de ea, nisi aliquis talis possit abstrahi a conceptu accidentis: sed nullus talis quidditativus abstrahibilis est a conceptu accidentis, nisi ens univocum accidenti et substantiae.
Hoc autem quod in ista ratione assumit, scilicet quod substantia non immutet immediate intellectum nostrum ad aliquam sui intellectionem, probatur sic: quidquid sua praesentia immutat intellectum, absentia illius potest naturaliter cognosci ab intellectu quando immutatur (sicut apparet ex II de Anima) quod visus est tenebrae cognoscitivus, quando lux non est praesens, eo quod tunc visus non immutatur: igitur si intellectus naturaliter immutatur a substantia immediate ad actum circa ipsam, sequeretur quod quando substantia non esset praesens, posset naturaliter cognosci non esse praesens, et ita naturaliter cognosci posset in hostia consecrata non esse substantiam panis: quod est manifeste falsum.
Quinto arguitur auctoritatibus II Metaph. text. IV: probans Aristoteles causam entitatis et veritatis esse maxime entia et vera, assumit hanc propositionem. Unumquodque maxime ipsum, aliorum dicitur, secundum quod aliis inest univocatio; ens ergo univocum dicitur apud Aristotelem de causa entitatis, scilicet de Deo et aliis: aliter processus Aristotelis nullus esset; arguit enim sic: causa univoca entitatis et veritatis est maxime ens, et vere Deus est huiusmodi; ergo. Avicenna quoque I Metaph. capitulo secundo dicit: substantia et quantitas non habent intentionem communem nisi entis, cuius quaedam sunt quasi species, et quaedam quasi accidentia propria. Et capitulo quinto facit argumentum, quod adductum est de conceptu certo, et dubiis: omnes, inquit, imaginantur certitudinem entis, dubitant autem utrum sit agens vel patiens. Algazel in Metaphysica sua, tractatu primo habet, quod quidam homines putaverunt, quod ens non praedicat alium conceptum a suis inferioribus, dicentes, quod esse accidentis nihil aliud sit, quam esse substantiae. Multa alia argumenta adducuntur ad hoc; sed quia (ut patebit) non probant univocationem sed alietatem conceptus entis, omitto; et etiam quia ex dicendis cuilibet ingenioso patebit responsio ad omnia. Haec de secundo.
Quoad tertium arguo primo sic. Nullum univocatum in ratione sui univoce habet aliquid plus, quam reliquum univocatum. Substantia et accidens sunt univocata per se in ente. Ergo accidens non habet aliquid plus in ratione sui univoci, scilicet entis, quam substantia. Discursus bonus, conclusio vero est falsa; ergo altera praemissarum: non maior, quia illa habetur ex antepraedicamentis; ergo minor, quae est conclusio adversae partis. Falsitas conclusionis habetur VII Metaph. textibus secundo et tertio, ubi dicitur quod in ratione accidentis, inquantum ens, ponitur substantia, unde Comment. dicit in commento tertio, quod sedens et stans non dicuntur esse entia sine substantia: patet autem quod in definitione substantiae, inquantum ens, non ponitur accidens nec substantia, eo quod abstrahit apud eos ab illis. Patet secundo falsitas illius conclusionis ex dictis Antonii Trombetae, qui in hac quaestione fatetur in definitione accidentis, inquantum ens, cadere substantiam. Unde etsi ratio possit a Scoto secundum apparentiam solvi, glossando Aristotelem (glossa destruente textum); nullo tamen pacto potest ab Antonio Trombeta solvi, eo quod ab ipsa veritate coactus concessit in quolibeto suo falsitatem conclusionis, quam Scotus negaret.
Secundo arguitur sic. Ens est univocum praedicatum in quid de pluribus differentibus specie, in nulla differentia quidditative inclusum; ergo est genus. Tenet consequentia ex definitione generis, et conditione apposita a Scoto in I Sent. dist. III, q. III; ultimam enim particulam assumptam exigi dicit ad genus et bene, secundum Arist. quarto Topic. Antecedens quoad primam partem et secundam Scoti ibidem est. Quoad tertiam autem probatur sic. Si ens esset inclusum in aliqua differentia non ultima, sequeretur quod addendo differentiam non ultimam generi, esset nugatio: hoc est falsum; ergo, etc. Tenet consequentia, quia bis ens poneretur eodem modo; semel ratione generis, et semel ratione differentiae. Verbi gratia, si ens includitur quidditative in ratione animalis et rationalis, dicendo animal rationale, erit nugatio: cum enim prima pars rationis animalis sit ens, erit ratio propria animalis ens, A, B, C. Similiter cum prima pars rationis rationalis sit ens, erit ratio rationalis ens, D, E, F, et sic dicendo animal rationale, dices ens, A, B, C, ens, D, E, F, et consequenter pones ens bis; et expresse nugationem committes. Nec est opus impugnare responsionem Scoti, ubi supra ad hoc argumentum, quia non est ad propositum: ait enim quod sicut dicimus animal album absque nugatione, eo quod ens clausum in ratione albedinis denominat accidentaliter ens clausum in ratione animalis: ita in proposito dicimus animal rationale, eo quod ens clausum in rationali denominat essentialiter ens clausum in animali absque nugatione.
Hoc enim non est ad propositum: aliud enim est loqui de ente in sua ratione communi, in qua indistincte univocantur supradicta, et aliud est loqui de ente particulariter accepto. Licet enim palliari possit, quod ens particulatum ad album et rationale denominet ens particulatum ad animal; non tamen potest intelligi quod prima pars rationis albi formaliter sumpti, denominet primam partem rationis animalis. Ea enim est ens eodem modo sumptum, cum univocum sit: remanet ergo, quod nugatio est dicere apud Scotum animal rationale: immo animal album, eodem modo arguendo, ut prius utendo loco nominum eorum rationibus quidditativis.
Quod si aliquis, vim faciendo in verbis Scoti, forte dixerit ens non claudi in rationali quidditative et albo, sed in rationalitate et albedine: tunc interim sequitur principale intentum nostrum, quod scilicet ens in nulla differentia includatur quidditative; quia rationalitas non est differentia, sed differentiae principium, secundum veram Avicennae doctrinam: differentia enim praedicatur de specie; rationalitas autem non; quare, etc.
Tertio arguitur sic. Ens est univocum substantiae et accidentis: ergo in ratione substantiae explicite cadit ens; ergo in definitione hominis explicite cadit ens: hoc est inconveniens et contra Aristotelem et viam communem; ergo, etc. Prima consequentia probatur, ex eo quod omne superius univocum explicite cadit in ratione sui essentialis inferioris, sicut animal cadit explicite in ratione hominis. Secunda consequentia probatur ex auctoritate Aristotelis posita in II libro Topicorum, illa scilicet: quum aliquid ponitur in definitione alicuius loco illius, si ponatur eius ratio, clarior erit intellectus. Cum ergo substantia ponitur in definitione hominis, et loco substantiae liceat ponere eius rationem, in qua explicite cadit ens, ut clarior sit definitio, sequitur quod ens debeat poni in definitione hominis explicite, ut clarior reddatur. Nec prohibet hoc communissimus ambitus ipsius entis, aut carentia differentiarum. Sicut nec ex his prohibetur ens tanquam praedicatum univocum et quidditativum cadere in ratione substantiae. Et confirmatur hoc per Scotum, qui in I Sent. dist. III, ponit ens esse primum cognitum cognitione distincta: eo quod ens cadat in conceptu quidditativo omnium tamquam primum praedicatum quidditativum. Haec de tertio.
Quoad quartum principale, praenoto differentiam inter univocum et aequivocum purum et analogum. Univocata sunt, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est eadem simpliciter. Pura aequivocata sunt, quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est diversa simpliciter. Analogata sunt quorum nomen est commune, et ratio secundum illud nomen est aliquo modo eadem, et aliquo modo diversa seu secundum quid eadem, et secundum quid diversa. Verbi gratia, animal et medicina sunt analogata sub sano; unde habent illud nomen commune. Utrumque enim illorum dicimus sanum; definitio autem eorum inquantum sana sunt, est aliquo modo eadem, et aliquo modo diversa: animal enim, inquantum sanum, est habens sanitatem; medicina, inquantum sana, est causa sanitatis. Sunt enim eaedem aliquo modo istae definitiones, quia in omnibus includitur sanitas; et sunt diversae aliquo modo, quia diversis modis sanitatem respiciunt. Unde analogum est medium inter purum aequivocum et univocum: sicut inter idem simpliciter et diversum simpliciter cadit medium idem secundum quid et diversum secundum quid: et sicut medium sapit naturam utriusque extremi, dicit enim quodammodo plures rationes et quodammodo unam; propter quod invenitur quandoque apud illustres philosophos, quod analogum dicit plures rationes, et quandoque quod dicit unam rationem.
Nota secundo, quod duplicia sunt analogata: quaedam secundum determinatam habitudinem unius ad alterum; quaedam secundum proportionalitatem. Exemplum: Substantia et accidens sunt analogata primo modo sub ente; Deus autem et creatura secundo modo: infinita enim est distantia inter Deum et creaturam. Differunt autem haec plurimum: quoniam analogata primo modo ita se habent, quod posterius secundum nomen analogum definitur per suum prius: puta accidens, inquantum ens per substantiam. Analogata vero secundo modo non: creatura enim inquantum ens non definitur per Deum. Unde analogata primo modo habent nomen commune, et rationem secundum illud nomen secundum quid eamdem et secundum quid diversam: per hoc quod analogum illud simpliciter idest sine additione aliqua de primo dicitur, et de aliis vero non nisi diversimode respiciendo primum, quod cadit in eorum rationibus, sicut in exemplo de sano manifestum est: analogata vero secundo modo habent nomen commune et rationem secundum illud nomen aliquo modo eamdem et aliquo modo diversam: non propter hoc, quod illud simpliciter dicatur de primo et de aliis relative ad primum, sed habent rationem eamdem secundum quid propter identitatem proportionis, quae in eis invenitur, et secundum quid diversam, propter diversitatem naturarum suppositarum illis proportionibus.
Exemplum: Forma et materia substantialis et forma et materia accidentium sunt analogata quaedam sub nominibus formae et materiae: habent enim nomen commune, puta formam et materiam, et rationem secundum nomen formae sive materiae eamdem et diversam hoc modo: quia forma substantialis ita se habet ad substantiam, sicut forma accidentalis ad accidens; similiter materia substantiae ita se habet ad substantiam, sicut materia accidentis ad accidens: utrobique enim salvatur identitas proportionum cum diversitate naturarum et unitate nominis. Hunc modum analogiae exprimit Commentator XII Metaph. com. XXVIII, et clarius Aristot. I Ethic. cap. VII.
Quibus sic praelibatis, pono duas conclusiones. Prima est: Ens analogice utroque modo analogiae dicitur de substantia et accidente. Secunda conclusio: Ens dicitur de Deo et creatura secundo modo tantum. Prima conclusio probari potest rationibus factis contra Scotum, et maxime prima. Auctoritatibus autem Aristot. IV Metaph. text. II et Commentatoris ibidem: expresse enim ibi dicitur, quod ens non est unum, sed ad unum. XII quoque Metaph. text. XXVIII, expresse dicitur, quod principia praedicamentorum non sunt aliquo modo eadem nisi secundum proportionem. Super qua auctoritate potest argui sic: Illa non sunt univoca, quae nullam identitatem habent nisi proportionis; sed principia propria substantiae et accidentium sunt huiusmodi; ergo, etc. Minor expresse est in littera Aristot. Maior est nota ex terminis: si enim nullam aliam identitatem habent nisi proportionis, oportet quod careant unitate univoca. Et haec auctoritas est notanda contra Scotistas, quia si concedant ens habere entitatem analogam, dicunt cum hoc, quod habet etiam identitatem univocam: cuius oppositum Aristoteles dicit, solam identitatem proportionis inter principia praedicamentorum ponens.
Secunda conclusio non aliter pro nunc probetur, quam auctoritate S. Thomae in quaestionibus de veritate, quaest. II, art. XI, ubi examinans quomodo scientia sit analoga scientiae divinae et scientiae creatae, expresse fatetur, quod secundo modo sit analoga et non primo modo. Unde cum ens dicitur de Deo et creatura, hoc modo dicitur proportionaliter, qui exprimitur, quod sicut Deus se habet ad suum esse, ita creatura ad suum. Sed de his alias, cum ex proposito tractabitur, diffusius loquemur; modo sufficiant haec pauca dixisse, ex quibus innotescere potest, quod conceptus entis formalis est unus inaequaliter repraesentans esse substantiae et accidentis, Dei et creaturae: et quod conceptus obiectalis non habet nisi unitatem proportionis determinatae ex identitate termini vel unitate proportionalitatis et identitate proportionum. Ex quibus elici potest, quod cum talis unitas apud Aristot. IV Metaph. text. II, sufficiat ad obiectum scientiae, ens non oportet poni univocum ad hoc, quod passiones habeat, et contradictionem fundet, et reliqua huiusmodi habeat sibi convenientia. Haec de quarto.
Quoad quintum respondetur ordinate ad argumenta.
Et ad primum dicitur, quod argumentum illud, si aliquid probat, alietatem conceptus, non univocationem probat: sicut ipsemet Scotus dicit, et ideo gratis concedimus illud, sicut etiam Avic. qui tenet ens non esse praedicatum quidditativum, concedit ens dicere alium conceptum, non tamen univocum et quidditativum.
Ad secundum negatur consequentia. Ad cuius probationem dico, quod aliquod continere virtualiter aliud, potest intelligi dupliciter: uno modo sicut causa in virtute sua continet effectum; alio modo sicut effectus continet virtutem causae, participando illam sic. Hoc stante minor est falsa; etenim effectus quilibet virtualiter continet secundo modo Deum; nec oportet quod continens isto modo sit prius, immo necessario est posterius. Quod si mihi dixeris, quod hoc est abuti vocabulis, quia apud omnes continere virtualiter non attribuitur nisi causae: dico quod si fiat vis in verbo, falsa est maior, eo quod datur triplex modus continendi, scilicet essentialiter, virtualiter, et participative: sicut effectus continet in se causam.
Ad tertium, concesso toto antecedente, negatur consequentia: sufficit enim analogia illius rationis formalis.
Ad quartum negatur consequentia. Ad probationem dicitur, quod falsum supponit, scilicet quod substantia non immutet intellectum per propriam speciem. Unde ad eius probationem dico, quod quantitas et accidentia in Eucharistia agunt et patiuntur totum quod ageret et pateretur substantia, si esset: sicut enim acceperunt modum essendi substantiae, scilicet absque subiecto, ita etiam agere et pati eius; et ideo ex multis hostiis sensatis generatur in intellectu species intelligibilis substantiae panis, et eius quidditativa cognitio, sicut et ad nutritionem agunt, ac si esset ibi panis: non enim minus ex illis accidentibus nutrimur, quam ex illis hostiis non consecratis: sicut non minus ex consecratis generantur vermes et cineres, quam ex non consecratis. Unde ad argumentum dico, quod panis absens immutat, quoniam non est omnino absens: remansit enim ibi accidens suum, quod est vice panis; quare non est simile de visu respectu tenebrae. Nec est contra nos auctoritas Aristot. quoniam haec omnia habent locum, ubi est simpliciter absentia obiecti, quam hic non concedimus quoad operationes.
Ad quintum dico, quod quia medium comparatum uni extremorum, ut oppositum, induit alterum extremum, ut dicitur V Phys. text. VI; ideo analogum comparatum aequivoco, quod diversas rationes simpliciter sonat, univocum appellatum est ab Arist. ibi, et merito, eo quod utebatur analogo secundum id quod habet de unitate: oportet enim ad verificandam illam maximam, quod causa et effectus non in sola voce conveniant, sed in ratione aliqua formali eadem aliquo modo in illis: unde textus ille non est contra nos. 1
Ad Avicen. et Algazelem dico, quod nihil contradicunt: quia alietatem non univocationem conceptus entis insinuant.
Substantiarum vero quaedam sunt simplices, et quaedam compositae, et in utrisque est essentia: sed in simplicibus veriori et nobiliori modo. Secundum etiam quod habent esse nobilius, sunt etiam causa eorum, quae composita sunt, ad minus substantia prima et simplex, quae Deus est.
Hic ponitur secunda comparatio, qua substantias inter se comparat tali conclusione. Substantiae simplices nobiliori et veriori modo habent essentiam quam compositae, quam probat dupliciter. Primo sic: Quorum esse est nobilius, eorum essentia est nobilior: substantiarum simplicium esse est nobilius, quam compositarum, ergo essentia substantiarum simplicium est nobilior. Secundo sic: Causa, supple effectiva, non univoca habet nobiliorem essentiam suo effectu; substantia simplex saltem prima est huiusmodi causa compositarum; ergo substantia simplex est perfectioris essentiae quam composita.
Ad evidentiam huius partis nota, quod ut habes a S. Thoma, IV Sent. dist. XI, quaest. II, art. I, ad primum: simplicitas nec perfectionem simpliciter nec imperfectionem sonat; res enim ex eo quod simplex, non habet perfectionem maiorem, sed ex eo quod taliter simplex, idest simplicitatem subsistentem habet. Unde materia prima est simplicissima, et formae accidentales sunt simplices, et tamen non sunt perfectiores substantiis compositis. Et ideo cum dicimus substantias simplices esse perfectiores compositis, intelligas non de quibuscumque simplicibus substantiis, sed de simplicibus subsistentibus in sua simplicitate; quales sunt substantiae separatae omnes.
Propterea caveto hic opinionem Scoti in I Sent. dist. VIII, quaest. I, dicentis simplicitatem esse perfectionem simpliciter. Ut autem veritatem tutari ac falsum impugnare scias, notato quid sit perfectio simpliciter.
Perfectio simpliciter, apud Anselmum Monologion XV, est quae in unoquoque melior est ipsa quam non ipsa. Glossa sic. In unoquoque, inquantum est individuum entis, idest, hoc ens non inquantum est individuum huius vel illius naturae, puta hic homo, aut hic angelus, melior est, etc., quia comparativum includit suum positivum: ideo melior est, idest bonitatem seu perfectionem meliorem ponit, quam non ipsa, idest quam quodlibet sibi incompossibile: ita quod ly non ipsa non teneatur contradictorie sed incompossibiliter. Unde perfectio simpliciter exigit duas conditiones: primo, quod dicat perfectionem; secundo, quod illa perfectio in individuo entis sit melior, quam quodlibet sibi eo incompossibile. Propter defectum enim primae conditionis tam relatio quam negatio a perfectionibus simpliciter excluditur. Propter vero defectum secundae, ratiocinari, ridere, latrare et huiusmodi perfectiones simpliciter non sunt, quia ista etsi sint meliora in individuo huius vel illius naturae, non tamen entis. Diximus, quod ly non ipsa, tenetur incompossibiliter et non contradictorie; quia aliter omne positivum esset perfectio simpliciter: quia in individuo entis melius est positivum quodlibet quolibet contradictorio formaliter sumpto. Nec superficie tenus consideres primam conditionem: quoniam propter defectum eius simplicitas non dicit perfectionem simpliciter. Simplicitas enim nihil aliud est quam negatio compositionis: unde non est perfectio, sed negatio imperfectionis. Propterea deficit talis modus arguendi. In individuo entis quodlibet incompossibile simplicitati dicit imperfectionem; ergo ipsa simplicitas est melior in unoquoque quam non ipsa, et consequenter perfectio similiciter. Oportet enim addere in antecedente: et ipsa dicit perfectionem, quod falsum est, quia negativum praedicatum est.
Potes autem contra Scoti positionem arguere sic: nulla perfectio simpliciter salvatur in relatione, ut relatio est: simplicitas autem salvatur in relatione, ut relatio est: Ad, siquidem est simplicissimum, nullam enim compositionem includit, et universaliter secundum Scotum, omnis differentia ultima relationis: ergo etc. Maior patet, ex eo quod relatio ut relatio, nec perfectionem nec imperfectionem sonat apud nos, et Scotum.
Praeterea, quod dividitur per quantum, et non quantum, non est perfectio simpliciter. Patet ista, quia implicat quod aliquid sit non quantum et perfectio simpliciter. Sed simplicitas dividitur per quantum et non quantum: ergo, etc. Patet minor, quia dividitur in simplicitatem relativam et absolutam: simplicitas autem relativa est non quanta.
Si dicatur ad ista, quod relatio formaliter sumpta non est simplex, sed simplicitas praedicatur de ea denominative, hoc non evadit argumenta, quia simplicitas relativa est passio relationis secundum hoc, aut modus intrinsecus. Impossibile est autem quod alterum horum sit perfectius eo, cuius est, ut arguatur sic: nulla passio est maioris entitatis subiecto suo: simplicitas denominans relationem est eius passio, sicut universaliter passio superioris est passio inferioris, licet non primo; ergo simplicitas relationem denominans non est maioris entitatis relatione, sed relatio non est quanta; ergo simplicitas relativa non est quanta; ergo nec perfectio simpliciter. Stat ergo assumptum verum, scilicet quod simplicitas dividitur per quantum et non quantum.
Similiter arguere potes, si dicant quod simplicitas sit modus, quod tamen minus consonum veritati videtur. Substantiae ergo immateriales (non ratione simplicitatis sunt perfectiores essentiis substantiarum compositarum), sed ratione simplicitatis subsistentis et adunantis in se totam perfectionem ita indivise, qua gaudent.
Sed quia illarum substantiarum essentiae sunt nobis magis occultae, ideo ab essentiis compositorum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina. In substantiis igitur compositis forma et materia notae sunt, ut in homine anima et corpus. Non autem potest dici, quod alterum eorum tantum dicatur essentia. Quod enim materia sola non sit essentia, planum est: quia res per suam essentiam cognoscibilis est, et in specie ordinatur vel in genere; materia autem non est cognitionis principium, nec secundum ipsam aliquid ad speciem vel ad genus determinatur, sed secundum id solum quo in actu aliquid est. In hac secunda parte capituli, quid sit essentia in substantiis compositis declaraturus (quia a notioribus inchoandum est), conclusionem hanc negativam ponit: materia sola non est essentia substantiae compositae; quam duplici ratione probat. Prima est talis: illud quod est essentia substantiae compositae est principium cognoscendi illam: sed materia sola non est principium cognoscendi illam; ergo materia sola non est essentia substantiae compositae. Maior patet ex eo quod unumquodque per suam essentiam cognoscitur quidditative, unde omnes aliae cognitiones oriuntur. Minor habetur ex IX Metaph. text. XX, ubi dicitur, quod principium cognoscendi est actus et non potentia.
Secunda ratio est: essentia substantiae compositae est id quo res ponitur in genere et specie: sed materia sola non est id quo res ponitur in genere et specie; ergo materia sola non est essentia substantiae compositae. Maior est evidens inducendo in singulis: Sortes enim per suam naturam in specie humana collocatur: similiter in genere animalis, et sic de aliis. Minor probatur, quia id, quo aliquid in specie reponitur, oportet quod actuale sit, eo quod est principium distinguendi ipsum ab aliis speciebus, et collocandi ipsum in tali gradu universi: materia autem sola actualitatem non includit.
Neque etiam forma tantum substantiae compositae essentia dici potest, quamvis quidam hoc asserere conentur. Ex his enim quae dicta sunt, patet quod essentia est id quod per definitionem rei significatur: definitio autem substantiarum naturalium non tantum formam sed et materiam continet; aliter enim definitiones naturales et mathematicae non differrent. Nec etiam potest dici, quod materia in definitione substantiae naturalis ponatur, sicut additum essentiae eius, vel ens extra illam naturam, vel essentiam eius: quia hic modus proprius est accidentibus, quae essentiam perfecte non habent. Unde oportet, quod in definitione sua substantiam vel subiectum recipiant, quod est extra genus eorum. 2 Patet ergo quod essentia comprehendit materiam et formam.
Hic ponitur secunda conclusio negativa talis: Essentia substantiae compositae non est sola forma. Quam unica ratione probat sic: illud est essentia substantiae compositae, quod per eius definitionem significatur: sed sola forma per eius definitionem non significatur; ergo sola forma non est essentia substantiae compositae. Maior est de se nota: minor probatur: quia definitiones naturales per hoc differunt a mathematicis, quia istae significant solam formam, idest formam absque materia sensibili: naturales vero significant formam et materiam sensibilem.
Sed ad hanc rationem potest dici, quod cum significari per definitionem contingat dupliciter: uno modo, ut pars rei definitae; alio modo, ut subiectum rei definitae, seu ut deferens rem definitam, per definitionem naturalem significatur sola forma ut res definita: et ideo quidditas est sola forma, materia autem significatur ut quidditatem deferens.
Contra hanc responsionem subiungitur in littera talis ratio: illud quod est proprium accidentibus, ex imperfectione suae essentiae non convenit specificis substantiis: sed recipere in definitione aliquid extra essentiam suam est proprium accidentibus ex imperfectione suae essentiae; ergo hoc non convenit substantiis specificis. Maior patet ex terminis: quod enim est proprium alicui ex sua imperfectione, non convenit alteri habenti perfectionem oppositam illi imperfectioni. Minor habetur ex VII Metaph. text. XIII, XV et XVI.
Circa maiorem nota, quod licet formae partis, puta animae, conveniat etiam definiri per aliquid extra essentiam eius, ac per hoc istud videatur esse non proprium accidentibus, sed commune eis et formis partium; in rei tamen veritate proprium est accidentium; eo quod definitio non est nisi rerum existentium in recta linea praedicamentali habentium speciem completam, cum definitio componatur ex genere et differentia, sola autem accidentia inter entia et specie completa sunt per additamentum definibilia, et ideo proprium accidentibus dixit esse tali modo definiri: unde et anima definitur per aliud extra essentiam suam, pro quanto participat de accidentis natura esse in alio.
Non etiam potest dici, quod essentia significet relationem quae est inter materiam et formam, vel aliquid superadditum illis; quia hoc de necessitate esset accidens extraneum a re, nec per eam res cognosceretur. Quae omnia essentiae conveniunt: per formam enim, quae est actus materiae, materia efficitur ens actu et hoc aliquid: unde illud quod superadvenit non dat esse actu simpliciter materiae, sed esse actu tale, sicut accidentia faciunt, ut albedo facit actu album: unde quando talis forma acquiritur, non dicitur generari simpliciter, sed secundum quid.
Hic ponitur tertia conclusio negativa: Essentia substantiae compositae non est aliqua relatio inter materiam et formam aut aliquod additum composito ex materia et forma. Quam probat, ex duabus rationibus. Primo sic: omnis relatio media inter materiam et formam, et similiter omne additum composito ex materia et forma est accidens extraneum substantiae: nulla essentia substantiae compositae est accidens extraneum; ergo. Minor est de se nota; maior vero probatur: omne adveniens enti simpliciter faciens formaliter ens tale, est accidens extraneae naturae a substantia: omnis relatio media inter materiam et formam, et omne additum composito adveniunt enti simpliciter, et faciunt ens tale; ergo omnia huiusmodi sunt accidentia extraneae naturae a substantia composita. Huius prosyllogismi minor declaratur, primo ex eo quod forma substantialis adveniens materiae facit esse simpliciter et hoc aliquid, ut dicitur II de Anima, text. II. Declaratur secundo ex eo quod generatio terminata ad formam substantialem est generatio simpliciter: terminata vero ad formam accidentalem est generatio secundum quid, ut dicitur V Phys. text. VII. Cum enim materia Sortis acquirit formam substantialem, tunc sine additione dicitur Sortes fieri: acquisita autem forma substantiali, cum magnitudinem acquirit, non dicitur Sortes fieri simpliciter et sine additione, sed fieri magnus.
Secunda ratio est ista: nullum additum ut relatio illa media, aut ut quomodolibet sequens compositum ex materia et forma, est proprium principium a priori perfectae notitiae substantiae compositae: essentia substantiae compositae est proprium principium a priori completae notitiae eius; ergo, etc.
Relinquitur ergo, quod nomen Essentiae in substantiis compositis significat illud quod est ex materia et forma compositum: et huic positioni consonat verbum Boetii in commento praedicamentorum, ubi dicit, quod ousia significat compositum. Ousia enim apud Graecos idem est quod essentia apud nos, ut ipsemet in libro de duabus naturis fatetur. Avicenna autem dicit, quod quidditas substantiarum compositarum est ipsa compositio formae et materiae. Commentator autem dicit super VII Metaphysicae: natura quam habent species in rebus generabilibus, est aliquod medium, idest compositum ex materia et forma. Huic etiam ratio concordat, quia esse substantiae compositae non est tantum formae nec tantum materiae, sed ipsius compositi: essentia autem est secundum quam res dicitur esse. Unde oportet ut essentia, qua res denominatur ens, non tantum sit forma, nec tantum materia, sed utrumque: quamvis huiusmodi esse sive essentiae sola forma suo modo sit causa. Sicut enim in aliis videmus, quae ex pluribus principiis constituuntur, quod res non denominantur ex altero illorum principiorum tantum, sed ab eo quod utrumque complectitur, ut patet in saporibus, quia ex actione calidi digerentis humidum causatur dulcedo, et quamvis hoc modo calor sit causa dulcedinis, non tamen denominatur corpus dulce a calore, sed a sapore, qui calidum et humidum complectitur. Hic ponitur quarta conclusio affirmativa: Essentia in substantiis compositis significat compositum ex materia et forma; quam per locum a divisione concludit ex auctoritate Boetii, Avicennae, et Commentatoris, VII Metaph. comm. XXVII. Et ratione tali probat: Quo tamquam principio completo denominante substantia composita est ens, est compositum: sed essentia ipsius substantiae compositae est id quo tamquam principio completo denominante substantia composita est ens; ergo essentia ipsius substantiae compositae est composita. Minor de se est clara; dicitur enim et est Sortes ens propter suam essentiam quam habet; maior vero declaratur sic: quandocumque aliqua res ex pluribus principiis constituitur, non est talis ex altero eorum, ut completo principio, sed ex complectente utrumque; sed substantia composita est ens ex pluribus principiis constitutum, scilicet materia et forma; ergo non ex altero tamquam completo principio, sed complectente utrumque est et dicitur ens; sed id quod complectitur utrumque, est compositum; ergo id quo substantia composita tamquam completo principio denominante, est ens, oportet esse compositum; quod erat probandum. Maior huius prosyllogismi exemplariter in saporibus declaratur in littera tamquam ex notioribus, et declaratio est manifesta per se; quod autem dicitur, quod sola forma est causa essendi, infra patebit.
Quaestio IV
Num materia sit pars quidditatis naturalis.
Circa praedicta dubitatur, an materia sit pars quidditatis naturalis. In hac dubitatione tria faciam; primo ponam opinionem Commentatoris: secundo ponam opinionem S. Thomae: tertio respondebitur argumentis oppositis. Quoad primum, Commentator VI Metaph. comm. XXI et XXXIV, opinatur materiam non esse partem quidditatis naturalis, sed cadere in definitione rei naturalis, ut deferens illam quidditatem. Adducit autem in XXXIV comm. ad haec rationem talem: essentia rei est substantia declarans rem quidditative: materia non est substantia declarans quidditatem rei: ergo materia non pertinet ad essentiam rei. Minor colligitur ex I Phys. text. LXIX, ubi dicitur quod materia secundum se est ignota, et per consequens alterius declarativa non est. Ex commento vero XXI potest elici talis ratio ad hoc: si quidditas hominis esset homo compositus ex materia et forma, tunc quidditas hominis haberet quidditatem: et sic quidditatis esset quidditas, quod est falsum. Tenet consequentia; quia quaecumque sunt idem, quidquid habet unum, habet reliquum: si ergo quidditas hominis et homo compositus sunt idem, cum homo compositus habeat quidditatem, sequitur quod quidditas hominis habeat quidditatem. Hanc eamdem positionem videtur docere Aristot. VII Metaph. text. XXXIV, expresse dicens materiam non esse partem quidditatis, et II Phys. text. XXXIII, partes definitionis in genere causae formalis collocans. Unde et X Metaph. text. XXV, dicit quod mas et foemina non variant speciem, quia sunt differentiae materiales. Item etiam persuaderi potest ex consequentibus materiam; materia enim est causa corruptionis, distinctionis suppositi a natura, sensibilitatis et similium, quorum opposita conveniunt quidditatibus: sunt enim essentiae rerum ingenerabiles, incorruptibiles, insensibiles, et huiusmodi. Haec de primo.
CONCLUSIO
Materia est pars quidditatis substantiae naturalis.
Quoad secundum S. Thomas, VII Metaph. supra text. XXXIII et prima parte quaest. LXXV, art. 4, et hic tenet materiam esse partem quidditatis substantiae naturalis. Probat hanc conclusionem tribus rationibus, quarum duae in littera positae sunt; tertia vero est ista: quicquid est de essentia omnium individuorum contentorum sub specie, universaliter conceptum, est de essentia speciei: ista est vera pro tanto, quia aliter essentia specifica non praedicaret essentialiter totam essentiam individui: sed materia est de essentia omnium individuorum naturalium: ergo materia universaliter accepta est de essentia speciei, et sic non cadit in specie ut deferens ipsam, sed ut pars essentialis. j Ad primam rationem in littera factam dicunt adversarii, quod proprium est accidentibus definiri per additamentum alterius generis: et hoc non convenit substantiis, sed definiuntur substantiae per additum sui generis: materiae enim est in eo genere in quo est quidditas delata. Contra: ergo nulla est differentia inter definitionem formae partis, et definitionem formae totius, nisi forte secundum modum significandi, cum utraque per additum sui generi definiatur: et sic eadem erit definitio animae et vivi: et tunc sicut nullum genus praedicamenti substantiae ponitur in definitione animae, ita nullum ponetur in definitione vivi et sic de aliis: quod est manifeste falsum. Confirmatur S. Thomae positio adhuc tripliciter. Primo sic: in omni obiecto quidditative sumpto, cui convenit aliqua passio adaequata, oportet inveniri intrinsece causam illius passionis: sed corpus contrarietati subiectum quidditative sumptum est subiectum, cui convenit corruptibilitas per modum passionis adaequatae: ergo in corpore contrarietati subiecto quidditative sumpto oportet intrinsece invenire causam corruptibilitatis, et talis causa non est nisi materia; ergo, etc. Maior est de se nota: quia passio fluit ab intrinsecis principiis quidditatis, aliter non conveniret ei secundum quod ipsa. Minor ex eo manifestatur, quod corruptibilitas primo concluditur de corpore contrarietati subiecto. Quod autem causa corruptibilitatis sit materia, clarum est, apud Comm. maxime. Secundo sic: id quod est pars humanae naturae est pars quidditatis humanae, quia natura et quidditas sunt idem: sed materia est pars naturae humanae; ergo, etc. Probatur minor, ex eo quod materia est natura, II Phys. text. XXI. Et si non est pars, oportet quod in Sorte sint duae naturae non partiales, quia non sunt partes alicuius naturae: quod est impossibile. Tertio declaratur hanc fuisse mentem Aristotel. I et VIII Metaph. text. XV et XVI, ubi assignat causam quare definitio compositorum est una: quia ex actu et potentia natum est fieri unum: quidditates autem simplices seipsis, inquit, habent unitatem statim, eo quod formae tantum sint; ex quibus habetur, quod si essentia substantiae compositae esset sola forma, non oporteret Arist. assignare causam propter quid sit una: forma enim seipsa est una; sed quia est composita ideo dixit quod unitatem habet ex eo quod altera pars est actus, altera potentia. Similiter IX Metaph. textu ultimo dicit quod in quidditatibus compositorum accidit error, non autem in quidditatibus simplicium propter multitudinem partium ex quibus sunt compositae illae quidditates ; unde ex earum compositione error accidere potest, qui in simplicibus cum careant partibus, locum non habet: ex quibus apparet ipsum opinari, essentiam compositi esse compositam et non simplicem, et quod quidditas substantiae materialis differt a quidditate separata ex eo quod ista est essentialiter simplex, illa vero est essentialiter composita. Haec de secundo. Quoad tertium dicendum est ad rationes in oppositum. Ad quarum primam negatur minor: licet enim materia secundum se, id est solitarie sumpta, sit ignota, adiuncta tamen et substrata tali formae specificae sive genericae declarativa est alterius. Ad secundam negatur consequentia; ad cuius probationem dicitur, quod maior illa potest intelligi dupliciter. Uno modo sic: quaecumque sunt idem realiter, quidquid realiter coniunctum est uni, est et realiter coniunctum alteri: et sic conceditur; sed non est contra nos. Alio modo sic: quaecumque sunt idem realiter, quidquid praedicatur de uno, praedicatur de altero: et hoc modo est falsa. Aliquid enim convenit uni, ut distincto secundum rationem ab altero, quod non convenit alteri, sicut in proposito: habere quidditatem convenit homini, ut distincto a sua quidditate secundum rationem: distinguitur enim ab illa, ut habens ab habito: et quia sic oportet distingui illam maiorem in proposito, ideo argumentum non procedit. Ad id quod additur ex Arist. dicitur, quod VII Metaph. non removet materiam a quidditate, sed materiam particularem et eas partes quae per accidens se habent ad speciei intellectum, ut manus et pedes, verbi gratia, ab hominis ratione: et has carnes et haec ossa. Quod autem partes definitionis in genere causae formalis collocentur, non est contra id quod dicimus. Meminisse enim oportet quod omne superius se habet ut formale respectu inferioris, ut ibidem ab Arist. habetur. Masculus quoque et foemina etsi non differant specie in genere animalis, sicut album et nigrum; differunt tamen specie in genere sexus, cuius differentiae ad genus animalis per accidens se habent, et ex parte materiae; et propterea in illo genere non causant diversitatem specificam. Ad ultimam confirmationem de passionibus materiae dicitur, quod illa sequuntur materiam particulariter exsistentem, et non sequuntur materiam abstractam a singularibus, quae est pars quidditatis specificae: et ideo non oportet illa inesse quidditati, nec oportet materiam removeri a quidditate propter hoc quod illorum opposita quidditati insunt. Sed quia individuationis principium est materia, ex hoc forte videtur sequi, quod essentia, quae complectitur in se materiam simul et formam, sit tantum particularis et non universalis, ex quo sequeretur universalia definitionem non habere, si essentia est id quod per definitionem significatur. In hac tertia parte huius capituli obiicit contra quartam conclusionem sic: id, quod comprehendit in se materiam intrinsece, est particulare: essentia substantiae compositae comprehendit in se materiam intrinsece, ergo essentia substantiae est particularis; ergo non datur essentia substantiae compositae universalis: quod est falsum. Et ulterius sequitur, quod universalia naturalia non sunt definibilia: quia rerum naturalium non nisi essentiae sunt definibiles, eo quod definitio significat essentiam rei: essentiae autem naturalium, ut deductum est, particulares sunt. Maior probatur sic: quod habet in se actu intrinsece principium individuationis, est particulare: habens intrinsece materiam, habet in se principium individuationis, quia materia est principium individuationis; ergo, etc. Et ideo sciendum est, quod materia non quomodolibet accepta est principium individuationis, sed solum materia signata. Et dico materiam signatam, quae sub certis dimensionibus consideratur. Haec autem materia in definitione hominis, inquantum homo, non ponitur, sed poneretur in definitione Socratis, si Socrates definitionem haberet: in definitione autem hominis ponitur materia non signata: non enim in definitione hominis ponitur hoc os et haec caro, sed os et caro absolute, quae sunt materia hominis non signata.
Hic respondet obiectioni, destruendo maiorem cum sua probatione dicens, quod materia dupliciter accipitur: signata scilicet et non signata. Signata est principium individuationis, non signata ponitur pars essentiae specificae; signata poneretur in definitione Socratis si definiretur, non signata ponitur in definitione universalium; unde et patet universalia definiri, et tamen materiam includere, sed non signatam, quae particularitatis est principium.
Quaestio V
Num materia sit principium individuationis.
Circa hanc partem dubitatur, an materia sit principium individuationis. In hac quaestione sunt sex agenda. Primo declarabitur titulus; secundo ponetur opinio Scoti; tertio impugnabitur; quarto ponetur opinio S. Thomae; quinto arguetur contra illam; sexto respondebitur argumentis in oppositum. Quoad primum nota, quod cum de principio individuationis agitur, cum individuum duo dicat, scilicet indistinctum a se et distinctum ab aliis: nihil aliud quaeritur nisi per quod primo natura specifica reddatur incommunicabilis, ita quod repugnet sibi communicari pluribus, ut superius inferioribus communicatur, atque per quid hoc individuum primo distinguitur realiter ab aliis eiusdem speciei. Duo ergo quaeruntur concurrentia ad individuationem ; scilicet quo (primo) natura specifica reddatur incommunicabilis et quo (primo) realiter distinguatur ab aliis eiusdem speciei. Et advertas bene singulas partes tituli, quas declaravimus, quoniam aliquos in hac parte errare invenio. Agitur enim hic de incommunicabilitate, quae opponitur communicationi reali, et non de incommunicabilitate quae opponitur communicationi formae; hanc enim nullus dubitat primo convenire materiae. Et similiter agitur hic de distinctione reali individuorum sub eadem specie, quae non est nisi inter entia realia, et non de distinctione qua Sortes vivus et Plato mortuus distinguuntur. Advertendo semper quod non loquimur nunc nisi de individuatione substantiarum materialium. Haec de primo.
SCOTI PROPOSITIO.
Non materia nec forma nec compositum, sed individualis proprietas, heccheitas, principium est individuationis.
Quoad secundum, Scotus, II Sent. dist. III, q. vi, opinatur quod natura specifica individuatur per quoddam positivum per se contrahens illam, et faciens unum cum illa: ita quod illud positivum nec est materia nec forma nec compositum, sed est modus omnium seu ultima realitas materiae, formae et compositi, eadem illis realiter; et sic apud eum de principio individuationis ponitur talis conclusio: Principium individuationis non est materia nec forma nec quantitas, sed proprietas individualis, scilicet heccheitas. Huius conclusionis probationes, quoad tres primas partes nunc omitto, postmodum quantum ad propositum spectat adducendas. Pro quarta arguitur sic: unitas sequitur entitatem, proportionaliter loquendo; eodem enim modo res est ens et una; igitur unitas simpliciter ultima, scilicet numeralis seu individualis, sequitur entitatem individualem. Sed clarum est, quod entitas illa individualis non est aliquod eorum, quae sunt actu in specie, nec aliquod accidens; cum omnia accidentia sint post; ergo est proprietas individualis, individuorum scilicet constitutiva. Et arguitur sic: illud ad quod primo sequitur unitas numeralis, est principium individuationis: proprietas illa seu heccheitas est id ad quod primo sequitur unitas numeralis; ergo heccheitas est principium individuationis. Maior patet; quia unitas proportionaliter sequitur ens. Minor probatur; quia unitas numeralis non sequitur quidditatem, ut patet, nec ad aliquod accidens, cum praecedat totum genus accidentium. Secundo sic: omnis differentia differentium reducitur ad aliqua primo diversa, alioquin non esset status in differentibus: sed individua proprie differunt; ergo eorum differentia reducitur ad aliqua primo diversa. Haec non sunt naturae ipsorum, nec privationes, nec accidentia aliqua; ergo sunt heccheitates. Probatio huius ultimi assumpti quoad tertiam partem: quia si differentia individuorum reducitur ad aliquod accidens, maxime reducitur ad quantitatem: sed hoc non. Quod sic patet: quaeratur enim per quid haec quantitas: et illa quantitas differant: non seipsis; sic enim specifice distinguerentur; ergo aliquo alio, puta sitibus. Sed hoc non potest esse, quia aut distinguuntur situ, qui est speciale praedicamentum, et hoc non, quia ille est posterior quantitate, aut situ, qui est differentia quantitatis, et hoc non: quia quaeratur per quid illi situs distinguuntur, aut seipsis, et hoc non potest dici; quia seipsis non sunt hi, aut aliquo alio, et sic in infinitum. Et propterea cum situs, qui est differentia quantitatis, integretur ex continuatione et permanentia partium, idem est dicere: haec quantitas differt ab illa propter alium situm, et quod haec quantitas differt ab illa quantitate seipsa. Tertio sic: id quod se toto primo constituit aliquod singulare in sua entitate singulari et unitate consequente talem entitatem, ei se toto primo repugnat dividi divisione opposita illi unitati, et consequenter est principium individuationis; sed sola proprietas individualis seu heccheitas est huiusmodi; ergo, etc. Maior patet ex terminis, minor eodem modo probatur, ut supra. Haec de secundo. Quoad tertium arguitur contra opinionem Scoti quadrupliciter, Primo sic: omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem, quam actuat: sed heccheitas est actus singularis; ergo praeexigit potentiam singularem, quam actuat: sed illa potentia est natura seu in natura ipsius individui; ergo natura individui est singularis ante adventum heccheitatis, et sic heccheitas non est principium individuationis. Propositiones assumptae omnes sunt Scoti in hac materia, etiam maior, quae tamen probatur ex doctrina Arist. II Phys. text. XXXVIII, ubi docet comparationes causarum, unde sicut forma particularis praeexigit materiam particularem, sic actus potentiam. Si dicatur, quod hoc est verum, ubi actus et potentia distinguuntur realiter, eo quod secundum Scotum quando aliqua duo adunantur realiter, eamdem ordinem ex natura rei retinent, quem haberent si essent distincta realiter: cum ergo actus singularis si distinctus esset realiter, ex natura sua praeexigeret potentiam singularem, oportet quod et nunc hoc idem exigat, cum ordo idem servetur. Secundo sic: illa quae sunt principia individuationis, sunt seipsis primo diversa: heccheitas Sortis et Platonis non sunt huiusmodi; ergo. Maior est Scoti, minor probatur: id quod convenit magis cum uno quam cum alio, non est primo diversum ab eo cum quo magis convenit: sed heccheitas Platonis magis convenit cum heccheitate Sortis quam cum heccheitate albedinis; ergo heccheitates Platonis et Sortis non sunt primo diversae. Maior prosyllogismi patet ex terminis: primo enim diversum ab alio non convenit cum illo. Minor probatur dupliciter: primo, quia heccheitas Sortis et Platonis conveniunt in specie, heccheitates Sortis et albedinis differunt genere; secundo, quia illa magis conveniunt quae magis assimilantur, magis autem assimilantur quae sunt magis comparabilia: heccheitates autem Sortis et Platonis sunt comparabiles magis quam heccheitates Sortis et albedinis, sicut universaliter res eiusdem praedicamenti sunt magis comparabiles, quam res diversorum praedicamentorum. Tertio sic: quod convenit et repugnat alteri individuo eiusdem speciei praeexigit necessario ipsorum distinctionem: proprietas individualis, puta Sorteitas, convenit Sorti, et repugnat Platoni eiusdem speciei individuo; ergo proprietas individualis praeexigit distinctionem Sortis a Platone, et sic proprietas individualis non est id quo primo Sortes distinguitur a Platone. Conclusio est falsa secundum Scotum: processus est bonus; ergo altera praemissarum est falsa; utraque autem est sua; ergo omnino falsus convincitur. Et maior quidem habetur a Scoto in quolibet. quaest. II; minor autem est sua conclusio quam nunc impugnamus. Quarto, ostendo hanc positionem contradicere Peripateticis, Arist. et Comm.; XII enim Metaph. text. XLI, fit haec consequentia: primum coelum, id est primum principium, est unum specie et plura numero; ergo habet materiam; quae consequentia nulla esset, si proprietas individualis poneretur distinguere individua eiusdem speciei. Glossam autem Scoti intelligentis per materiam, individualem proprietatem, destructivam esse textus, apparet ex Commentatore ibi dicente: omne quod est unum in specie et plura in numero, habet materiam; sed iam declaratum est, quod principium coeli non habet materiam; ex quibus verbis apparet, quod de illa materia loquitur quam declaravit non esse in primo principio. Apparet autem in text. XXX expresse declarasse motorem coeli non habere materiam ad ubi et ad esse, et nullam fecisse mentionem de proprietate individuali. Apparet quoque fictio illius glossae ex III Metaph. text. I, ubi dicitur, quod omnis multitudo aut est rerum differentium secundum formam, aut secundum quantitatem, quod idem habes in Com. in I Phys. text. VI. Nec admittenda est glossa Antonii Trombetae, quod intelligitur concomitanter. Eodem enim modo et uniformiter debet teneri (ly secundum) in primo membro et in secundo; primo autem notat causalitatem; ergo et in reliquo. Deprehendi quoque potest esse puram fictionem novam hanc de heccheitatibus inventionem, ex I Coeli, text. XC et XCII, ubi unitatem et pluralitatem individuorum in eadem specie, in rebus materialibus non nisi ex materia, assignant Aristoteles et Commentator. Haec de tertio. CONCLUSIO
Materia signata est per se intrinsecum individuationis principium, non autem quippiam aggregatum ex materia et quantitate.
Quoad quartum, opinio S. Thomae posita ab eo hic et in multis aliis locis est quod materia signata est principium individuationis. Circa hanc conclusionem advertendum est, quod Thomistae inter se differunt et conveniunt. Conveniunt in hoc omnes, quod ad individuationem duo concurrere debent, materia et quantitas. Differunt autem, quia aliqui tenent quod aggregatum ex materia et quantitate sit intrinsecum individuationis principium; materia dante incommunicabilitatem sive indistinctionem in se; quantitate dante distinctionem ab aliis; et tale aggregatum dicunt esse materiam signatam. Alii vero longe melius sentiunt dicentes, quod principium intrinsecum individuationis et quoad incommunicabilitatem et quoad distinctionem ab aliis est materia signata, non materia quanta, seu aggregatum ex materia et quantitate. Et cum hoc, iudicio meo, sit doctrina S. Thomae vera ut ostendetur, ideo hanc declarare volumus et tueri, declarando primo quid importet materia signata; secundo excludendo primam expositionem Thomistarum; tertio probando conclusionem intentam. Materia signata nihil aliud est quam materia capax huius quantitatis, ita quod non illius: haec namque materia est pars intrinseca Sortis de definitione eius si definiretur. Imaginandum est enim quod agens particulare, puta hoc semen, continue appropriat materiam ad formam inducendam hoc modo, quod sicut semen humanum appropriat materiam ad animam humanam, ita hoc semen ad hanc animam. Unde cum in primo instanti generationis Sortis, quod est primum esse Sortis et primum non esse formae praecedentis et accidentium primo ordine naturae fiat particulare compositum, deinde naturali ordine sequuntur omnia accidentia (in via nostra) in illo priori secundum naturam, quo compositum particulare terminat per se primo generationem: materia quae est pars intrinseca eius, scilicet Sortis, ita est appropriata ipsi Sorti ab agente particulari, quod non est capax alterius quantitatis quam eius quam Sortes sibi determinat: omnium enim natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti, ut dicitur II de Anima ex comment. XLI, et talis materia vocatur materia signata. Nihil ergo addit materia signata supra materiam, nisi capacitatem huius quantitatis, ita quod non illius, Capacitas autem materiae respectu huius quantitatis nihil aliud est quam potentia receptiva huius quantitatis, ita quod non illius; potentia autem receptiva nihil realiter distinctum in recto dicit, sed addit aliquid reale distinctum secundum rationem tantum a materia. Sicut materia propria nihil addit supra materiam realiter distinctum ab ipsa, dicit tamen aliquid reale in materia, quod non explicat materia secundum se: materia enim signata non est definibilis nisi per hanc quantitatem si definiretur: sicut propria potentia non nisi per proprium actum definitur, ut dicitur III Phys. text. x. Materia autem secundum se hanc quantitatem in sua definitione non exigit: unde materia propria individui, et materia signata, et materia sub certis dimensionibus idem important; et propterea S. Thomas non dixit materiam signatam, materiam cum certis dimensionibus, sed sub certis dimensionibus; et alibi dicit, quod sicut materia in ordine ad formas generales, puta formam totalem et partialem, distinguit generice corpora coelestia ab inferioribus: ita materia in ordine ad hanc vel illam quantitatem distinguit numeraliter in rebus materialibus. Materia igitur signata non dicit aggregatum ex materia et quantitate, sed materiam in recto significat, quantitatem vero in obliquo; sicut potentia materiae significat materiam in recto, in obliquo vero actum quem respicit, eo quod non nisi per actum est definibilis. Et sic manifestum est quid importet materia signata. Quod autem Thomistae alii non convenienter exponant, sic declaratur; idem est principium distinctivum individui a specie et ab altero individuo eiusdem speciei: sed materia non quanta, sed sic signata modo praeexposito est principium intrinsece distinctivum individui a specie; ergo non materia quanta, sed materia signata est principium intrinsecum distinctivum individui ab altero eiusdem speciei individuo. Minor ab eis conceditur, et est S. Thomae expresse in tractatu qui de principio individuationis vocatur: qui secundum veritatem et antiquum titulum vocatur de potentiis cognoscitivis, ut habetur in bibliotheca summi pontificis, in qua sola tractatum illum completum vidi; est enim truncatus ille qui communiter habetur. Maior vero non nisi voce a protervis negari posse videtur: universaliter namque verum videmus, quod quandocumque aliquod commune dividitur in plures partes subiectivas, per idem differunt inferiora inter se et a superiori: sicut per idem homo differt ab animali et a leone, scilicet differentia propria; unde et Porphyrius tres actus differentiae dat, dividere superius, constituere inferius, et distinguere constitutum a superiori, et ab aliis comparibus. Probatur ergo haec conclusio modo praeexposito, scilicet: materia signata est intrinsecum individuationis principium. Illud est intrinsecum principium individuationis cui primo repugnat communicari pluribus per modum quo universale communicatur particulari: sed materia signata est id cui primo repugnat communicari, ut universale particulari; ergo, etc. Maior ab omnibus conceditur; minor vero probatur. Sed nota quod minor duo ineludit in se, scilicet quod materiae signatae repugnat communicari pluribus, et quod primo ei repugnat. Primum horum ex se patet: materiam enim capacem huius quantitatis tantum impossibile est plurificari; secundum autem probatur: illud competit primo materiae signatae, quod circumscripto quocumque alio sibi convenit, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit (ex primo posteriorum): sed non communicari pluribus ut universale particulari circumscripto quocumque alio exsistente in substantia sensibili convenit materiae signatae, et ipsa circumscripta nulli alteri convenit; ergo non communicari pluribus primo convenit materiae signatae inter omnia quae in substantia sensibili inveniuntur. Probatur minor quoad utramque sui partem. Quoad primam sic: id quod materia signata praecise sumpta sibi vindicat, ita quod sub eius opposito non est intelligibilis, convenit sibi, circumscripto quocumque alio; patet ista ex terminis: sed incommunicabilitas convenit materiae signatae praecise ut sic acceptae, ita quod sub eius opposito materia signata non est intelligibilis; non enim potest intelligi materia propria individui communicabilis; ergo incommunicabilitas convenit materiae signatae, circumscripto quocumque alio. Secunda pars minoris patet exemplariter; quia circumscripta Sortis materia signata, seu materia propria quod idem est, certum est quod non remanet hic neque forma eius remanebit hic, neque ipsa materia: si enim materiam propriam non habet, per quid exit ordinem communium ? Secundo probatur eandem conclusio sic: frustra fit per plura, quod potest fieri per pauciora, et aeque bene; sed absque quibusque aliis ex materia signata sufficienter salvatur individuatio substantiae compositae; ergo frustra adduntur quaecumque. Minor ex dicendis apparebit, ubi, solutis adversariorum rationibus, stabilis ac firma remanebit positio nostra. Et confirmatur: quia cum in substantia composita non sint nisi materia et forma et compositum ex his, et accidentia quaecumque individuo accidunt, nullam aliam intrinsecam causam habent, nisi aliquid horum: et sic ad investigandam individuationis causam non oportet extra hoc vagari. Probatur tertio eadem conclusio auctoritatibus Arist. et Comm. supra inductis, quas non opus est repetere. Apparet quidem apud eos evidenter omnem distinctionem aut ex formis, aut a quantitate oriri. Est igitur materia signata intrinsecum individuationis principium, quo intrinsece (licet particulariter), Sortes est hic. Dico autem particulariter; quia non arbitror materiam signatam esse ipsam individualem proprietatem seu differentiam, sed potius differentiae individualis essentiale principium. Opinor enim quod proportio materiae signatae ad proprietatem seu differentiam individualem sit sicut proportio animae humanae ad differentiam hominis constitutivam. Sicut enim anima intellectiva non est ipsa differentia, puta rationale, sed id unde sumitur: ita materia signata non est ipsa differentia individualis, sed id unde sumitur, et quod causat ipsam intrinsece. Et sicut homo est homo, et per rationale tamquam per principium formale totale, et per animam intellectivam tamquam per principium partiale intrinsecum formale, a quo rationale mendicat et causatur: ita Sortes est hic per differentiam individualem tamquam per totalem quoddam denominans; quod nihil aliud est quam gradus individualis, sicut differentia specifica est gradus specificus, et per materiam signatam tamquam per priorem causam intrinsecam, a qua ipsa individualis differentia mendicat. Ut sic inter nos et Scotistas in hoc stet diversitas, quod ipsi differentias individuales absque essentiali dependentia a materia signata multiplicant: nos autem sicut animal contrahere nesciremus ad hominem et bovem sine formis partium, a quibus differentiae contrahentes animal causantur: sic speciem, puta hominem contrahere ad individuum, non novimus sine materia signata, quae est causa individualium differentiarum; et consequenter primo principium individuationis intrinsecum. Moveor ad hoc dicendum, quoniam teneo Sortem substantialiter sumptum in recta scilicet linea praedicamentali sub specie esse unum numero, non unitate de praedicamento quantitatis, sed substantiali: quam necesse est antecedi, cum sit entis passio ab individuali gradu, quem ipsa individualis differentia importat. Et hoc an sit de mente S. Doctoris non censeat quisquam, priusquam legerit ipsum, et in compendio Theologiae, cap. CLV, ubi vult Sortem eodem numero esse post resurrectionem eius quantitate numerata, et in tractatu supradicto. Quoad quintum arguitur contra conclusionem et dicta in ea a Scoto ubi supra. Primo sic: impossibile est aliquid dependens a posteriori naturaliter, esse idem priori naturaliter, quia tunc esset prius et non prius: sed substantia est prior naturaliter quantitate; igitur nihil causatum a quantitate sive qualitercumque praeexigens naturam quantitatis potest esse idem substantiae; non igitur signatio ista a quantitate causata est eadem substantia. Probatio maioris: ubi est vera et realis identitas, licet non sit formalis, ibi impossibile est hoc esse et illud non esse, quia tunc idem realiter esset et non esset; sed possibile est prius naturaliter esse sine posteriori naturaliter; ergo multo magis absque eo quod derelictum est, vel causatum a posteriori naturaliter. Praeterea, id quod est necessaria conditio causae in causando, non potest habere esse a causato, quia tune causa, inquantum sufficiens ad causandum, esset causata a causato, et illud causatum esset causa sui ipsius: sed singularitas sive signatio substantiae est necessaria conditio in substantia ad causandam quantitatem, quia causatum singulare requirit causam singularem; ergo impossibile est istam signationem seu singularitatem esse a quantitate. Praeterea, quaero quid est quantitatem causare vel derelinquere talem modum seu signationem in substantia? Si nihil ex hoc est, nisi quod praefuit quantitati, tunc nullo modo signatio est per quantitatem, quia tunc signatio substantiae naturaliter praecedit ipsam quantitatem. Si autem aliquid aliud, quaero quomodo causetur a quantitate, et in quo genere causae? Praeterea, quare quantitas potius relinquit talem modum in substantia, quam qualitas? Non videtur ratio, quia sicut qualitas in seipsa informat superficiem, nihil relinquendo in ea: ita quantitas informat substantiam in seipsa, et non per aliam formam derelictam. Praeterea, quantitas ista, quae ad individuationem concurrit, aut est quantitas terminata, aut interminata: non terminata, quia illa sequitur formam in materia et per consequens singularitatem substantiae, quia sicut substantia est causa eius, ut est terminata, ita haec substantia est causa eius, ut est hic terminata. Et confirmatur hoc, quia cum quantitas terminata varietur sola rarefactione, idem individuum erit multis singularitatibus idem: quod est impossibile. Si autem interminata, contra: illa manet eadem in genito et corrupto. Praeterea, si quantitas concurrit ad individuationem, ut primo distinguens, oportet quod in seipsa sit primo distincta numeraliter ab alia: sed tunc tua propositio non est vera, illa scilicet: omnis differentia formalis est specifica: quantitas enim haec et illa cum sint formae, differrent specifice. Quod si quantitatem excipias ab illa proportione fundamentali aedificii ruinosi, unde probabitur, quod differentia formalis sit specifica? Quaecumque enim ratio fuerit adducta de forma, habebit locum in quantitate, cum quantitas forma sit. Praeterea, tota latitudo praedicamenti substantiae est prior caeteris praedicamentis; ergo, cum individuum substantiae claudatur in ista latitudine, oportet quod sit intrinsece completum absque dependentia a quantitate, quae est posterior. Et confirmatur, quia nihil reponitur in aliquo genere per aliquid quod sit extra illud genus. Multa alia argumenta fiunt a Scoto et aliis; sed quia concludunt materiam solam vel quantitatem solam vel aggregatum ex materia et quantitate non esse principium individuationis, omisi: nihil enim contra nos. Omisi praeterea quae indirecte contra positionem nostram essent, brevitati studens. Haec de quinto. Quoad sextum respondendum est argumentis factis nunc, deinde aliis pro opinione contraria inductis. Ad primum igitur istorum dicitur, quod falsa est maior. Ad cuius evidentiam est notandum, quod proportio materiae signatae ad hanc quantitatem est proportio potentiae ad proprium actum: unde sicut potentia materiae est eadem realiter ipsi materiae, et tamen dependet a forma: ita potentia seu capacitas materiae respectu huius quantitatis, quae vocatur eius signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae. Et quia potentia est prior et posterior, et naturaliter actu prior est in genere causae materialis, posterior in ordine causae formalis; ideo signatio materiae est prior quantitate ordine causae materialis, posterior autem in ordine causae formalis; unde utroque modo maior est falsa, tam si intelligatur de priori et posteriori secundum genus causae materialis, quam si intelligatur de priori et posteriori in ordine causae formalis. Aliquid enim dependens a forma est idem realiter materiae, et aliquid dependens a materia est idem realiter formae ut patet. Ad probationem primam qua dicitur: quia tunc esset prius et non prius: dico quod non est inconveniens in diversis generibus causarum. Ad aliam probationem, qua dicitur: ubi est vera et realis identitas, etc., negatur secunda propositio assumpta: non enim omne prius potest esse sine posteriori, ut alias ostendetur. Ad secundum negatur maior, cum causatum est causa suae causae in alio genere causae, sicut in proposito accidit: materia enim signata est causa quantitatis in genere causae materialis: quantitas est causa materiae signatae in genere causae formalis, ut actus potentiae. Et patet falsitas maioris in exemplo supra posito: potentia enim materiae est necessaria conditio materiae ad causandam formam, et tamen dependet a forma in genere causae formalis. Ad probationem dicitur, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu, scilicet forma: sed non inquantum est effectus eius, sed in eo quod est causa materiae: causae enim sunt sibi invicem causae, ut dicitur II Phys. text. XXX; non ergo inconvenit causam in causando dependere a causato, non ut causato, sed ut causa est secundum aliud genus. Ad tertium dicitur, quod quantitatem causare talem signationem in materia nihil aliud est, quam materiam esse sub hoc agente factam capacem adeo huius quantitatis, quod non illius, et sic quantitas concurrit ad signationem materiae ut actus, propter quem talis capacitas fit. Agens vero ut efficiens illam, et talis signatio seu capacitas praeest ipsi quantitati in genere causae materialis, et non potest ex hoc inferri; ergo non fit per quantitatem, eo quod fit quantitate in genere causae formalis, quae sicut et finis inter causas posteriores inesse numeratur. Ad quartum dicitur, quod non solum quantitas tali modo signat materiam, sed etiam qualitates propriae. Materia enim Sortis ita est capax harum qualitatum, quod non aliarum: sed quia sola quantitas immediate recipitur in substantia, et ex sola quantitate oritur radicaliter distinctio materialis, ideo ad propositum, materiam signatam, materiam sub certis dimensionibus et non sub certis qualitatibus dicimus. Ad quintum dicitur, quod quantitas illa quae ad individuationem ut originale non intrinsecum individuationis principium concurrit, est quantitas terminata. Nec obstat quod sequatur formam, quia etiam forma sequitur potentiam materiae, a qua tamen causatur: et concedimus hanc substantiam esse causam materialem huius quantitatis, sed e converso in genere causae formalis hanc quantitatem esse causam huius signationis materiae modo praeexposito. Ad confirmationem Antonii Trombetae dicitur, quod quantitas terminata ad individuationem concurrens non stat in indivisibili, sed latitudinem habet. Sicut enim quaelibet species naturalis determinat sibi quantitatem maximam et minimam infra quamdam latitudinem; ita et quodlibet individuum determinat sibi hanc quantitatem infra tales limites, et non in indivisibili. Unde potest fieri rarefactio sine eius (ut individuativa est) variatione: non enim hic accipitur quantitas terminata punctualiter, sed cum certa latitudine. Ad sextum dicitur concedendo consequentiam primam, sed negando quod ex hoc sequatur falsitas illius propositionis fundamentalis firmissimi aedificii. Peccavit enim arguens peccato maximo, non distinguens inter differentiam formalem et formarum. Omnis enim differentia formalis est specifica, non autem omnis differentia formarum, ut dicit S. Thomas II contra Gentiles, cap. LXXXI; alioquin forma huius ignis et forma illius ignis distinguerentur specifice, cum sint formae, et differant. Unde linea mathematica divisa in partes habet duo individua; quaelibet enim pars lineae est linea, et illa individua sunt formae, et differunt, sed non differentia formali. Appellatur autem differentia formalis illa, quae est per principia quidditativa: haec enim semper oritur a forma in eo quod forma, qualis non est inter hanc lineam et illam, cum sit eadem utriusque quidditas: verum arguentis error est valde puerilis. Sunt formae, et differunt: ergo differunt formaliter: est monachus, et est albus, ergo est monachus albus. Ad ultimum negatur consequentia: licet enim id quod est in praedicamento substantiae sit prius simpliciter quolibet alio praedicamento; tamen aliqua conditio (sine qua individuum ut sic non est in praedicamento) potest esse posterior in genere causae formalis, et alterius praedicamenti, eo quod causa formalis est posterior in esse. Ad confirmationem dicitur, quod quodlibet praedicamentum completur per res sui generis, si loquamur de his quae ponuntur in praedicamentis, et de ratione reponendi ea in illis, non autem si loquamur de conditione rei repositae in praedicamento. Sortes enim non est nisi substantia, et ratio ponens ipsum in praedicamento est substantia: conditio autem individuationis, sine qua non est ratio reponendi ipsum in praedicamento, non inconvenit quod coexigat aliquod accidens, puta quantitatem. Ad primum vero eorum, quae pro opposita conclusione adducta sunt, dicitur, quod minor est falsa: ad materiam namque signatam primo sequitur unitas numeralis. Ad secundum dicitur, quod differentia individuorum reducitur ad quantitates: quantitates autem differunt sitibus propriis, qui sunt differentiae quantitatis: situs autem non solum integratur ex illis duobus, scilicet permanentia et continuatione partium, sed ex his duobus cum tertio, ordine scilicet partium in toto: ut docet Alberic. in Praedicamentis, cap. de quantitate: per hoc enim differt a situ, speciali praedicamento qui dicit ordinem partium in loco: unde situs in proposito distinguuntur suis ordinibus partium in toto, qui sunt de eorum ratione: ordines autem seipsis. In definitione enim ordinis cadit distinctio: et sic patet, quod non est aeque dubium de his, ad quae facimus reductionem, et de quantitatibus, et quod non oportet quantitates propter hoc distingui formaliter: talis enim ordo partium in toto, ut materiale quid, est in ipsa quantitate quod in nulla alia forma invenitur. Ad tertium Antonii Trombetae dicitur, quod minor est falsa: materia enim signata, ut probatum est, est id cui primo repugnat dividi, ut universale in particularia: ratione enim repugnat heccheitati.