In De ente et essentia D. Thomae Aquinatis commentaria
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1907
Cajetan's complete commentary on De ente et essentia, using the public-domain Michael de Maria 1907 edition as the production fallback witness, with an aligned English translation.
Quaestio I
Caput I
Commentarium
Quaestio II
Caput II
Commentarium
Quaestio III
Quaestio IV
Quaestio V
Caput III
Commentarium
Caput IV
Commentarium
Quaestio VI
Quaestio VII
Quaestio VIII
Caput V
Commentarium
Quaestio IX
Quaestio X
Quaestio XI
Quaestio XII
Caput VI
Commentarium
Quaestio XIII
Quaestio XIV
Quaestio XV
Caput VII
Commentarium
Quaestio XVI
Quaestio XVII
Num dimensiones interminatae praecedant formam substantialem in materia. Opinio Averrois de Substantia orbis, c. I, col. 2, I Phys. c. LXIII, et IV Phys. c. XXV.
Quartam vero, quia de accidentis natura est, cuius tractatum agimus non omnino praetermittendam duco. In qua tria agenda sunt: primo recitabitur opinio Averrois: secundo ponetur opinio S. Thomae: tertio respondebitur argumentis in oppositum.
Sciendum est quoad primum, Averroem in libro de Substantia orbis fundasse opinionem nobis contrariam, ponendo in materia prima, quae est pura potentia, accipi dimensiones interminatas. Ex hoc enim sequitur non omne accidens esse subiective in ente in actu.
Movetur autem ad hoc opinandum rationibus plerisque ducentibus ad impossibile. Prima est: Dimensio interminata non est in materia coaeterna sibi: ergo corpus fit ex non corpore et dimensio ex non dimensione, et tunc ultimo sequitur; ergo formae corporales, idest dimensiones sunt sibi invicem contrariae, et succedentes sibi invicem in subiecto, sicut sibi invicem succedunt formae substantiales in eadem materia; consequens est impossibile; ergo a destructione consequentis, etc. Impossibilitas consequentis patet ex eo, quod neque motus neque mutatio aliqua est ad quantitatem interminatam. Augumentatio enim est ad quantitatem terminatam. Patet quoque ex eo quod quantitati nihil est contrarium, ut dicitur in praedicamentis. Consequentia autem probatur ex eo quod omne quod fit, ex suo contrario seu privativo fit, ut dicitur I Physicorum, text. LXIV, et V eiusdem, text. VII.
Secunda ratio est ista: Quantitas interminata non est in materia; ergo materia non potest simul formas distinctas specie aut numero recipere: consequens est falsum ad sensum; ergo. Consequentia probatur ex eo, quod diversae formae non possunt simul recipi nisi in diversis partibus materiae; materia vero diversis partibus caret ante quantitatis receptionem. Substantia siquidem exclusa quantitate indivisibilis est, ut dicitur I Phys. text. XV.
Tertia ratio est ista: Quantitas non est in materia subiective; ergo forma non dividitur per divisionem materiae. Tenet consequentia, quia forma recipitur in materia indivisibili, cum quantitate ponatur carere. Tunc ultra; ergo forma recepta in materia nullam divisionem habet. Tenet consequentia, quia omnis divisio formae materialis praeexigit diversitatem partium materiae. Tunc ultra; ergo forma recepta in materia est aeterna et carens contrario: Tenet consequentia, quia temporalitas formae corruptibilitatem eius sequitur: corruptibilis autem non est forma aliqua, nisi receptivum eius habeat diversas partes, quarum alteram ipsa, alteram forma alia informet; cum oportet communicari in materia, ea quae invicem corrumpuntur, ut I de Generatione, text. LIII dicitur, et tunc ultimo sequitur quod nullam nisi primam formam materia recipiat; oportet enim corruptionem unius esse generationem alterius, ut dicitur in I de Generatione, text. XVII, et consequenter caret contrario. Haec de primo.
Hanc opinionem, etsi in quibusdam suis libris sequatur S. Thomas, propria tamen sententia oppositum ultimo determinavit in I Parte, quaest. LXXVI, art. 6, ubi tali ratione utitur contra Averrois positionem: Quandocumque aliquid est in potentia ad actum omnem, ordine quodam prius recipit actum primum simpliciter et demum sequentes; sed materia prima secundum se est in potentia ad omnes actus substantiales et accidentales ordine quodam; ergo prius recipit actum priorem simpliciter, deinde posteriorem. Sed primus actus simpliciter etiam ordine generationis est esse: ergo primum, quod intelligitur recipi in materia est esse substantiale, et non nisi a forma substantiali; ergo prius recipitur in materia forma substantialis, quam quodcumque accidens, et sic omne accidens sequens adveniet enti in actu.
Quod primus actus simpliciter sit esse, patet tum auctoritate libri de causis in principio, tum quia esse quantum praesupponit esse, et similiter esse quale praesupponit esse; et sic de aliis. Sequuntur praeterea ad hanc positionem multa inconvenientia; quod scilicet ens secundum quid praecedat esse simpliciter: et quod ens per accidens sit prius ente per se: et quod materia maiorem connexionem habeat cum forma alterius generis, quam cum forma proprii generis, ex quo a qualibet forma substantiali est denudabilis, et non a qualibet forma accidentali: et quod substantiae generabilis sint non solum tria, sed quatuor principia; scilicet materia, forma, privatio et quantitas interminata; non enim potest fingi quin sit principium saltem per accidens, cum sit coniuncta principio per se, sicut de privatione dicitur, et sic debuit connumerari ab Aristotele. Tenenda est igitur opinio S. Thomae, quod omne accidens est subiective in ente in actu, et per hoc differt a forma substantiali, quae est subiective in ente in pura potentia. Et haec de secundo.
Ad primam rationem Averrois dicitur, quod consequens primum illarum habet multiplicem sensum et quandoque verum, quandoque falsum: et ideo distinguendum est; si namque ly ex dicat habitudinem causae materialis, verum est; corpus enim fit ex materia quae non est corpus et est indivisibilis in actu, licet sit corpus et divisibilis in potentia; si autem ly ex dicat habitudinem termini a quo, falsum est: necesse est enim materiam ex qua fit corpus immediate ante illud instans habuisse corporeitatem: et universaliter in omni instanti temporis necesse est ipsam esse sub dimensionibus, et hoc modo intelligendum est quod Aristoteles III Coeli, text. XXIX et LXIV, dicit, quod impossibile est corpus fieri ex non corpore, idest post non corpus. Amplius est distinguendum ly fit: corpus enim seu dimensionem fieri intelligi potest dupliciter. Uno modo terminative, idest, ut fiat tamquam terminus alicuius motus vel mutationis, et hoc modo est impossibile fieri dimensionem. Alio modo concomitative, idest ut sit tamquam aliquod consequens ipsum terminum motus seu mutationis, et hoc modo verum est, corpus fieri: neque enim generatio, neque alteratio, neque motus localis ad quantitatem terminatur, ut quantitas est; licet augmentatio terminetur ad quantitatem perfectam. Sed quando generatio terminatur per se primo ad compositum substantiale, generantur consecutive eius accidentia inseparabilia, de quorum numero est quantitas, quae substantialem corporeitatem sequitur.
Peccatum ergo accidit in prima ratione Averrois: quia concessa prima consequentia, pro quanto infert consequens in sensu uno, non tenet secunda consequentia, quae supponit dimensiones fieri non concomitative et per accidens, sed terminative; de illis enim, quae fiunt ut termini mutationum, verificatur, quod corrumpuntur a contrario, et quod succedunt sibi invicem se mutuo expellentia, et non de illis quae fiunt consecutive, de quorum numero est quantitas interminata.
Ad secundam rationem negatur consequentia. Et ad probationem dicitur, quod diversas formas praeexigere diversas partes in materia, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut ly prae, dicat ordinem temporis: et sic verum est, quascumque duas formas simul recipiendas in materia praeexigere eam esse distinctam in plures partes immediate ante illud instans, in quo illae formae inducuntur; eadem enim pars materiae non potest simul ad duas formas alteratione sufficienti disponi; sed talis distinctio partium materiae praeexacta non oportet quod fiat per interminatas dimensiones ipsi materiae inhaerentes, sed fit per dimensiones praecedentium compositorum. Alio modo potest intelligi ut ly prae, dicat ordinem necessarium: ita quod in instanti introductionis formarum necesse sit materiam habere prius natura diversitatem partium, et post formas distinctas: et hoc est falsum: oportet enim prius natura materiam esse, quam distinctam esse; in illo ergo et pro illo instanti exigunt duae formae distinctas partes materiae sed non praeexigunt.
Ad tertium dicitur quod formam dividi per divisionem subiecti potest intelligi dupliciter. Uno modo, ut ideo forma divisionem habeat ex subiecto, quia in materia praedivisa recipitur, et hoc modo quomodo sit verum et quomodo sit falsum, nunc nunc declaratum est. Alio modo, ut ideo forma dividatur ad divisionem subiecti, quia forma habet talem divisionem ratione sui subiecti, et hoc modo verum est, eo quod divisio quantitativa convenit formae substantiali ex hoc quod est in materia, ratione cuius compositum est quantum.
Sicut enim qualitas sequitur compositum ratione formae, non ita tamen quod ipsa qualitas praesit in ipsa forma subiective: ita quantitas inest composito ratione materiae, non ita quod praesit in materia: quia ergo divisio quantitativa formae non convenit nisi ratione materiae, in qua recipitur, ut formae a materia separatae ostendunt: ideo formas dividi ad divisionem subiecti concedimus, non tamen divisionem istam praecedere formam sed comitari. Unde patet responsio ad totum processum rationis; quoniam ruit fundamento falso innitens; fundatur enim super hoc quod in expositione nostra sequitur, formas non dividi ad divisionem subiecti: quod patet non sequi.
Quinta dubitatio, praetermissis argumentis, secundum S. Thomae doctrinam habet partem affirmativam veram. Cum enim ab omni forma fluat aliquod esse, quia forma est quae dat esse rei, necesse est, a forma accidentali fluere accidentale esse: sicut ab albedine esse album, et a dulcedine esse dulce.
Quod autem esse quod fluit a forma accidentali non est idem quod esse substantiale, ex propriis rationibus substantiae et accidentis notissimum est: esse namque substantiale est esse simpliciter, secundum se, independens et primum: esse autem accidentale est esse secundum quid, in alio dependens a subiecto, et posterius. Nec esse solum actualis exsistentiae accidentis distinguitur realiter ab esse subiecti actualis, sed etiam ab ipsa essentia formae accidentalis a qua est. Iam enim supra probatum est, quod nulla quidditas creata est suum esse exsistentiae. Unde exsistentia albedinis nec est ipsa albedo nec exsistentia subiecti nec receptio albedinis in subiecto: sicut nec exsistentia formae substantialis est ipsa forma aut materia aut receptio formae in materia, sed quemadmodum forma substantialis recepta in materia perficit ipsam ut utraque exsistentiam recipiat: ita albedo recepta in subiecto perficit ipsum ut esse album recipiat, ita quod sicut forma est ratio materiae et composito substantiali, quod esse habeat: ita albedo est ratio subiecto composito ex albedine et subiecto quod habeat tale esse, album scilicet, et sicut tot esse substantialia in aliquo oportet esse quot sunt formae substantiales: ita secundum numerum formarum accidentalium multiplicatur esse accidentale. Aliud est siquidem esse album et aliud est esse dulce. Errant propterea qui Sancto Thomae imposuerunt opinionem recitatam a Scoto in IV Sent. dist. XXII.
Circa sextam dubitationem, an scilicet substantia accidenti subiecta possit intelligi esse sine omni accidente, declaranda est primo sententia Sancti Doctoris. Error deinde quidam elidendus.
Ad percipiendum primum, distinguendum est quod de substantia et accidente dupliciter loqui possumus. Primo modo ut sic, idest de substantia sub ratione substantiae et de accidente in eo quod accidens. Alio modo contingit loqui de substantia et accidente sub ratione talis substantiae et talis accidentis: primo modo substantia est separabilis ab omni accidente, eo quod esse substantiale, ut sic, nullam connexionem necessariam habet cum esse accidentali; alioquin omnis substantia esset accidenti subiecta. Secundo modo substantia non potest separari ab omni accidente: quia non a propria passione propter connexionem necessariam, quae est inter subiectum et propriam passionem, non propter hanc quod subiectum dependet a passione. Propterea S. Thomas in qq. dd. de spirit. creaturis a. ultimo ad 7, et in qq. de anima, a. 12 ad 7 ait quod subiectum esse sine propria passione non est possibile nec intelligibile. In littera autem loquens de esse substantiali et accidentali ut sic, ait subiectum posse esse sine accidentali forma sibi adveniente. Ostendit autem natura demonstrationis subiectum esse non posse sine passione; oportet namque conclusionem, quae inhaerentiam passionis in subiecto concludit necessariam esse, et impossibile aliter se habere.
Error autem intolerabilis hic cavendus est, positus ab Antonio Trombeta in quolibeto suo dicente, quod secundum S. Thomam et eius sequaces subiectum non est nisi causa materialis respectu passionis, et passio est accidens, ex quo necessario sequitur, subiectum posse esse sine propria passione. Fundamentum autem huius consequentiae est quia omnis potentia passiva, est potentia contradictionis: sed subiectum est solum in passiva potentia respectu passionis: ergo est in potentia contradictionis, ergo potest habere ipsam et non ipsam. Maior habetur ex IX Metaph. text. XVII, et probatur etiam ratione sic: Passiones entis distinctae sunt tales, quod una includit negationem alterius; ergo potentia includit negationem actus: et per consequens potentiae ut potentia est non repugnat esse sine actu; ergo omnis potentia est potentia contradictionis.
Praeterea ad idem, Possibile est medium inter necessarium et impossibile: ergo cum necessarium respiciat esse solum, et impossibile non esse solum, possibile respicit esse et non esse: et sic omnis potentia cum ab ea dicatur possibile, est potentia contradictionis.
Praeterea ad idem, Ideo potentia passiva est ad esse, quia potest ab alio recipere esse, scilicet ab agente; si autem ab alio recipit esse, illo circumscripto, quantum est in se est sub non esse. Si ergo potentia passiva ex se est sub non esse, et ab agente potest habere esse, necessario sequitur quod est potentia contradictionis, scilicet potentia ad esse et non esse.
Accidit autem error hic et in principiis et in conclusione. In principiis; quia S. Thomas in I Parte, quaest. LXXVII, art. 7 tenet ex intentione et probat subiectum esse causam suae propriae passionis in triplici genere causae, scilicet materialis, effectivae et finalis: unde patet error minoris. Maior autem licet sit Aristotelis, est tamen male intellecta et probata; potentia enim materialis est duplex; quaedam est receptiva tantum, quaedam vero non solum receptiva, sed etiam passiva extenso nomine passionis ad omne genus transmutationis. Potentia receptiva tantum est necessario coaeva suo actui, eo quod si esset ante suum actum, oporteret quod per aliquam transmutationem illum reciperet: et sic non esset receptiva tantum respectu illius. Potentia autem passiva necessario nulli actui coaeva est, respectu cuius est passiva: eo quod omnem actum per transmutationem acquirit, et consequenter per transmutationem perdit; omne enim generabile est corruptibile, ut dicitur I Coeli. Propositio ergo illa: Omnis potentia est potentia contradictionis, est intelligenda de potentia passiva, et non de receptiva tantum. Hanc glossam et sensus ipse et textus Aristotelis convincunt. Ad sensum enim patet, in coelo esse potentiam receptivam suae figurae; et tamen in eo talis potentia non est potentia contradictionis: coelum enim non est in potentia ad aliam figuram. Aristoteles vero textu allegato IX Metaph. ait coelum non esse in potentia ad motum, sed ad terminos eius tantum: et tamen constat coelum habere potentiam receptivam sui motus, unde ex hoc insinuavit, quod de potentia passiva loquebatur: ea enim coelum est in potentia ad terminos motus. Unde cum subiectum non habeat potentiam passivam, sed receptivam tantum respectu propriae passionis, nulla enim mutatio mediat inter subiectum et passionem, oportet subiectum non esse in potentia contradictionis respectu passionis; et sic conclusio deducta fuit falsa.
Ad rationes autem, quibus arguens nititur illam propositionem de omni potentia receptiva probare, respondetur. Et ad primam dicitur, quod passiones entis distinctas esse tales, quod una includit negationem alterius, verum est; quia una non est alia formaliter, potentia enim non est actus formaliter. Sed ex hoc non sequitur: ergo quaelibet potest esse sine alia. Nam non valet, hoc non est illud, ergo hoc potest esse sine illo.
Ad secundam dicitur, quod possibile ut distinguitur contra necessarium et impossibile, sumitur a potentia passiva, et non a potentia receptiva tantum: et ideo ex hoc non sequitur, nisi potentiam passivam esse potentiam contradictionis: cum tamen arguens debeat probare, quod omnis potentia receptiva sit potentia contradictionis.
Ad tertiam dicitur, quod propositio prima ibi adducta, scilicet quod ideo potentia est ad esse, quia potest recipere esse ab alio, scilicet ab agente, in uno sensu est vera, et in altero falsa. Si enim ly potest, dicat posse distinctum contra impossibile, Aristoteles dicit eam esse falsam, est enim sensus quod ideo potentia est ad esse, quia non est impossibile ipsam recipere esse ab agente, et sic coelum esset in potentia ad motum, cum recipiat ipsum ab alio. Si autem ly potest, dicat potentiam, ut distinguitur contra esse in actu, tunc propositio est vera; ideo enim aliquid est in potentia ad esse, quia potest recipere esse quod adhuc non habet, sicut ideo aliquid est in potentia ad non esse, quia potest habere non esse quo caret; sed cum omnis actus possibilis haberi, ab aliqua potentia non nisi per transmutationem acquiratur, ad nostram positionem reditur, quod scilicet potentia passiva sola sit ad esse.
Alias rationes, quibus separabilitas substantiae ab omni accidente a Scotistis probatur, ex supradictis facile est solvere. Assumunt siquidem propositiones, quarum falsitas est superius declarata.
Sed quia illud, quod dicitur maxime et verissime in quolibet genere, est causa eorum, quae sunt post in illo genere, sicut ignis, qui in fine caliditatis est causa caloris in rebus calidis, ut in II Met. dicitur: ideo substantia, quae est principium in genere entis, maxime et verissime essentiam habens, oportet quod sit causa accidentium, quae secundario et quasi secundum quid rationem entis participant.
In hac secunda parte capituli diversitatem accidentium inter se declaraturus praemittit causam accidentium, quae sit ut causas diversitatis eorum insinuet tali conclusione: Substantia est causa accidentium; quam probat sic: Maxime et verissime ens est causa reliquorum entium: substantia est maxime et verissime ens: ergo substantia est causa aliorum entium: sed talia sunt accidentia. Minor vero ex VII Met. in principio patet. Maior vero ex II Metaph. text. IV habetur, ubi dicitur, quod universaliter id quod est maxime tale in aliquo ordine, est causa omnium aliorum in illo ordine, ut sint: sicut ignis qui in ordine calidorum est maxime calidus, omnium calidorum est causa ut sint calida. Utitur autem nomine generis in littera, sicut Aristoteles utitur ibi univocatione: eo quod ad veritatem huius propositionis exigitur, quod causa communicet cum effectu in nomine et ratione, licet analogice eadem. Non enim sequitur: coelum est causa omnium calidorum; ergo coelum est maxime calidum, quod tamen sequeretur, si coelo calidi nomen non aequivoce conveniret. Quia igitur substantia et accidens in nomine et ratione entis analoga tamen conveniunt, et substantia maxime est ens, ideo causa est omnium aliorum ut entia sint.
Quod tamen diversimode contingit: quia enim partes substantiae sunt materia et forma, ideo quaedam accidentia principaliter consequuntur formam, et quaedam materiam. Quia accidentia causantur a substantia in qua sunt, et effectuum diversitas ex causis provenit, assignat diversitatem inter accidentia a priori ex diversitate partium substantiae a quibus fluunt accidentia: et ponit tres distinctiones.
Quarum prima cum suis divisionibus talis est. Accidentium alia sequuntur principaliter formam, alia sequuntur principaliter materiam. Accidentium sequentium formam quaedam communicant materiae, quaedam vero sunt separata a materia. Accidentium autem sequentium materiam, quaedam sequuntur eam in ordine ad formam generalem, et quaedam in ordine ad formam specialem.
Est autem ratio primae divisionis, quia cum unumquodque operetur per quod est actu et semper species aliqua movere et agere existimetur, ut dicitur III Phys. text. XVII, oportet formam sequi operationes et operativas virtutes. Similiter cum patiatur et transmutetur unumquodque ratione materiae, oportet plura accidentia eam sequi ut ea quae propter materiae diversam complexionem insunt, et ipsam motui subiiciunt, etc. Apposuit autem in prima divisione ly principaliter, ut distinguatur contra totaliter; nullum enim accidens est solius formae aut solius materiae, sed omnia sunt compositi (etenim ad ipsam quoque intellectionem non solum anima concurrit sed totum compositum ex materia et forma: Sortes enim est, qui primo intelligit). Est ergo sensus divisionis quod accidentium quaedam sequuntur formam non ut causam totalem sed principalem: quaedam similiter sequuntur materiam ut causam principalem non totalem. Cum enim omnium accidentium causa sit id quod vere est, idest substantia completa, omnium causa est compositum ex materia et forma; sed aliquorum principalis radix est forma, aliquorum vero principalis radix est materia. Sicut enim in artificialibus aliquid convenit composito ratione formae et aliquid ratione materiae, quemadmodum scindere convenit serrae ratione formae, durities autem ratione materiae: ita et in naturalibus aliquid oritur in composito ratione formae, et aliquid ratione materiae, quemadmodum in Sorte sentire et intelligere est ratione formae: masculinum vero ratione materiae. Quae autem sit regula ad discernendum accidentia sequentia formam ab accidentibus sequentibus materiam, infra assignabitur.
Forma autem invenitur aliqua, cuius esse non dependet a materia, ut anima intellectualis. Materia vero non habet esse nisi per formam, unde in accidentibus, quae sequuntur formam, est aliquid, quod non habet communicationem cum materia, ut intelligere, quod non est per organum corporale, sicut probat Philosophus in III de Anima. Aliqua vero ex consequentibus formam sunt, quae habent communicationem cum materia, ut sentire; sed nullum accidens sequitur materiam sine communicatione formae.
Hic ponitur prima subdivisio cum eius causa. Cum enim propriae virtutes et proprietates et operationes formarum ipsis formis proportionari debeant, ita si essentia ipsius formae sit dependens a materia, virtus et operatio eius (cum non sint ipsa forma a qua fluunt perfectiores) dependere oportet a materia. Et si essentia formae est independens a materia, virtutem aliquam oportet habere a materia independentem, alioquin otiose fecisset natura formam independentem: fecisset siquidem naturam elevatam supra materiam, ut sic non posset operari et consequenter nec finem proprium consequi; unumquodque enim est propter suam operationem, ut dicitur II Coeli, text. XVII. Quia ergo invenitur duplex genus formarum substantialium; dependentium scilicet a materia, ut sunt omnes formae materiales, et independentium ab ea, ut est anima humana, ideo invenitur duplex genus accidentium sequentium formam.
Quaedam enim fluunt a forma dependente a materia, et haec ita fluunt ab ea, quod tamen recipiuntur subiective in composito; propterea dicitur quod habent communicationem cum materia; ut sentire, vegetare, et huiusmodi.
Quaedam vero fluunt a forma independente a materia ut sic: et haec ita fluunt ab ipsa forma, quod recipiuntur in sola forma subiective: et propterea dicuntur non habere communicationem cum materia: ut intellectus et voluntas, intelligere, velle, et huiusmodi.
Nec arbitreris nos immemores contradicere nunc superius dictis: utrumque enim est verum, quod scilicet omne accidens est compositi, ut supra diximus, et quod aliquod accidens est solius formae, ut modo dicimus. Accidens enim esse alicuius potest intelligi dupliciter. Uno modo ut completi principii elicitivi et receptivi; alio modo ut suppositi: hoc secundo modo omne accidens est compositi cuius est esse et fieri; unde anima non intelligit ut suppositum, quod operatur, sed Sortes per animam. Primo vero modo aliquod accidens est ipsius animae et aliquod est compositi: virtus enim intellectiva non est subiective in aliqua parte corporis, composita ex materia et forma, sed est subiective in sola essentia animae; unde in III de Anima, text. IV, dicitur quod intellectus nullius corporis est actus. Virtutes autem sensitivae non sunt subiective in sola anima, sed in determinatis corporis partibus compositis ex materia et forma substantiali. Similiter completum elicitivum principium sensationis non est sola potentia animae, sed compositum ex organo corporali et virtute animae. Intellectionis autem principium elicitivum completum est ipsa sola virtus intellectiva. Et cum operatio immanens sit subiective in suo elicitivo principio, intelligere erit in solo intellectu sicut in subiecto. Propterea S. Thomas alibi dicit, quod anima intelligit sicut oculus videt: videt ut completum principium elicitivum; oculus enim nominat compositum ex organo corporeo et virtute animae. Non ergo contradicunt ista: omne accidens est compositi, ut suppositi; et aliquod accidens est solius formae ut completi principii elicitivi et receptivi. Et licet totus sermo sit de accidentibus substantiarum materialium, ex his tamen innuitur natura accidentium, quae sequuntur formam independentem a materia.
Et nota quod antequam ponatur alterius membri subdivisio, assignatur causa in littera, quare non sit talis subdivisio de accidentibus sequentibus materiam, qualis facta est de his quae sequuntur formam, ut dicatur accidentium sequentium materiam quaedam communicantur formae et quaedam non: et causa est ista, quia non invenitur duplex materia, altera dependens a forma et altera non, sicut invenitur duplex forma; nulla enim materia potest esse sine forma.
In his tamen accidentibus quae materiam consequuntur, invenitur quaedam diversitas. Quaedam enim accidentia consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam specialem, ut masculinum et femininum in animalibus, quorum diversitas ad materiam reducitur, ut dicitur in X Metaph.: unde, remota forma animalis, dicta accidentia non remanent nisi aequivoce. Quaedam vero consequuntur materiam secundum ordinem quem habet ad formam generalem: et ideo remota forma speciali adhuc in ea remanent, sicut nigredo cutis est in Aethiope ex mixtione elementorum, et non ex ratione animae: et ideo post mortem in eo remanet.
Hic ponitur alterius membri divisio talis: Accidentium sequentium materiam quaedam sequuntur eam in ordine ad formam generalem, quaedam in ordine ad formam specialem. Illa accidentia dicuntur sequi materiam in ordine ad formam generalem, quae individuo generis altioris conveniunt ratione magis suae materiae quam formae: sicut hoc mixtum habet cutis nigredinem non ex ratione formae mixti, sed quia materia sua talis passa est, puta in tali climate, ubi calor solis abundat. Illa vero dicuntur et consequi materiam in ordine ad formam specialem, quae individuo inferioris generis vel speciei conveniunt magis ratione materiae quam formae. Sicut hoc animal est masculinum non ratione animae principaliter; sed quia materiam ad animam dispositam talis passio comitata est: puta quia materia plene dominio actus vigorosi seminis subiecta non fuit. Signum autem, quod taliter accidentia se habent, scilicet quod sequuntur materiam, secundum quod respicit formam altioris vel inferioris generis, est quod aliqua eorum eiusdem rationis remanent composito corrupto, et quaedam non remanent nisi aequivoce: nigredo siquidem hominis vivi et mortui eiusdem rationis est; masculinitas autem non: causa autem huius nulla est alia, nisi quia masculinitas sequitur animal ratione suae propriae materiae, et propterea corrupto animali et non remanente nisi aequivoce, oportet masculinitatem, in cuius ratione ponitur animal, aequivoce remanere. Albedo autem quia materiam sequitur mixti in cadavere remanentis secundum eamdem definitionem, non aequivoce remanet.