Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

ANS. Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana salvatio.

BOS. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intelligere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri.

ANS. Quantum autem sit quod Filius sponte dedit, non est opus exponere.

BOS. Sufficienter patet.

ANS. Eum autem, qui tantum donum sponte dat Deo sine retributione debere esse non judicabis.

BOS. Imo necesse esse video ut Pater Filio retribuat: alioquin aut injustus esse videtur, si nollet, aut impotens, si non posset, quae aliena sunt a Deo.

ANS. Qui retribuit alicui, aut dat, quod ille non habet: aut dimittit, quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem Filius faceret, omnia quae Patris erant, sua erant, nec unquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est, quod dari aut dimitti possit?

BOS. Ex una parte video retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem: quia et necesse est Deum reddere quod debet, et non est cui reddat.

ANS. Si tanta et tam debita merces, nec illi, nec alii redditur; in vanum Filius tantam rem fecisse videbitur.

BOS. Hoc nefas est aestimare.

ANS. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur; quia illi non potest.

BOS. Inevitabiliter sequitur.

ANS. Si voluerit Filius, quod sibi debetur alii dare; poteritne Pater jure illum prohibere; aut alii cui dabit negare?

BOS. Imo et justum et necessarium intelligo, ut cui voluerit dare Filius a Patre reddatur: quia et Filio quod suum est dare licet, et Pater quod debet non nisi alii reddere potest.

ANS. Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis attribueret, quam illis, propter quos salvandos (sicut ratio veritatis nos docuit) hominem se fecit, et quibus (ut diximus) moriendo exemplum moriendi propter justitiam dedit: frustra quippe imitatores ejus erunt, si meriti ejus participes non erunt? Aut quos justius faciet haeredes debiti, quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes suos et fratres, quos aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum; ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent?

BOS. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quippe tantam fiduciam ex hoc concipio, ut jam dicere non possim quanto gaudio exsultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem rejiciat Deus ad se sub hoc nomine accedentem.

ANS. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum, et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra Scriptura docet, quae super solidam veritatem, quam adjuvante Deo aliquatenus perspeximus, velut super firmum fundamentum fundata est.

BOS. Vere quidquid super fundamentum hoc aedificat, super firmam petram fundatur.

ANS. Puto me aliquantulum jam tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melius me facere plenius possit; et majores atque plures, quam meum, aut mortale ingenium comprehendere valeat, hujus rei sint rationes. Palam etiam est quia Deus ut hoc faceret, quod diximus, nullatenus indigebat: sed ita veritas immutabilis exigebat: licet enim hoc, quod homo ille fecit Deus dicatur fecisse propter unitatem personae: Deus tamen non egebat ut de coelo descenderet ad vincendum diabolum, neque ut per justitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine Deus exigebat, ut diabolum vinceret, et qui per peccatum Deum offenderat, per justitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec Deus aliquid debebat, nisi poenam; nec homo, nisi vicem, ut ab illo victus, illum revinceret: sed quidquid ab illo exigebatur, hoc Deo debebat, non diabolo.

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work