Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
ANS. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas Dei, cum aliquid facit, licet non videamus cur ita velit: voluntas namque Dei nunquam est irrationabilis.
BOS. Verum est, si constat Deum id velle unde agitur: nequaquam enim acquiescunt multi Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur.
ANS. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum Deum ea voluisse fatemur quae de ejus incarnatione credimus.
BOS. Ut breviter dicam: Altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore.
ANS. Qui hoc dicunt non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod vult facere, labore. Sed Dominum Jesum Christum dicimus Deum verum, et verum hominem; unam personam in duabus naturis, et duas naturas in una persona. Quapropter, cum dicimus Deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae; sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem; sed unam Dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione Dei humilitas ejus ulla intelligitur facta; sed natura hominis creditur exaltata.
BOS. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo justum aut rationabile probari poterit quia Deus hominem illum, quem Pater Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuit 1, vocavit, et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem justitia est hominem omnium justissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non judicaretur? Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores non potuit salvare quam justum damnando, ubi est ejus omnipotentia? Si vero potuit, sed noluit, quomodo defendemus sapientiam ejus atque justitiam?
ANS. Deus Pater non quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit, aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi permisit; sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret.
BOS. Etiamsi non invitum, quoniam voluntati Patris consensit, quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit 2; et quia didicit obedientiam ex his quae passus est 3, et quia proprio Filio suo non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum 4. Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me 5. Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio 6. Item: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 7 Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu 8. Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua 9. In his omnibus plus videtur Christus obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.