Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Nunc rogo ut doceas me quomodo mors ejus praevaleat numero et magnitudini peccatorum omnium; cum unum (quod putamus levissimum) peccatum tam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sint creaturis, sicut iste est, nec possint servari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra voluntatem Dei, non tamen fieri debeat.
ANS. Si praesens esset homo ille, et quis esset scires, et diceretur tibi: Nisi occideris hominem illum, peribit mundus iste totus, et quidquid Deus non est: faceres hoc pro conservanda omni alia creatura?
BOS. Non facerem; etiamsi mihi infinitus numerus mundorum obtenderetur.
ANS. Qui, si iterum tibi diceretur: Aut eum occidas, aut omnia peccata mundi venient super te?
BOS. Responderem me potius alia omnia peccata velle suscipere, non solum hujus mundi, quae fuerunt et quae futura sunt, sed et quaecunque super haec cogitari possunt, quam istud solum. Quod non solum de occisione ejus, sed et de qualibet parva laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere.
ANS. Recte existimas: sed dic mihi cur ita cor tuum judicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione hujus hominis, quam alia omnia quae cogitari possunt: cum omnia quaecunque fiunt peccata, contra illum sint?
BOS. Quoniam peccatum quod in persona ejus fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possunt.
ANS. Quid dices ad hoc, quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne majores patiatur in rebus suis?
BOS. Quia Deus non eget hac patientia, cujus potestati omnia subjacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti.
ANS. Bene respondes; videmus ergo quia violationi vitae corporalis hujus hominis nulla immensitas vel multitudo peccatorum extra personam Dei comparari valet.
BOS. Apertissimum est.
ANS. Quantum bonum tibi videtur, cujus interemptio tam mala est?
BOS. Si esse ejus tam bonum est, quam mala est ejus destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata mala, quae sine aestimatione superat ejus interemptio.
ANS. Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia, quantum sunt mala: et vita ista tantum amabilis est, quantum est bona. Unde sequitur quia vita ista plus est amabilis quam sint peccata odibilia.
BOS. Non possum hoc non intelligere.
ANS. Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad solvendum quod debetur pro peccatis totius mundi?
BOS. Imo plus potest in infinitum.
ANS. Vides igitur quomodo vita haec vincat omnia peccata, si pro illis detur.
BOS. Aperte.
ANS. Si ergo dare vitam, est mortem accipere: sicut datio hujus vitae praevalet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis.