Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
ANS. Deum constat proposuisse ut de humana natura, quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant, restitueret.
BOS. Hoc credimus, sed vellem aliquam hujus rei rationem habere.
ANS. Fallis me: non enim proposuimus tractare, nisi de Incarnatione Dei; et tu mihi alias interseris quaestiones.
BOS. Ne irascaris, hilarem enim datorem diligit Deus 1: nam nemo probat magis se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit: dic ergo libenter quod quaero.
ANS. Rationalem naturam, quae Dei contemplatione beata vel est, vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a Deo; ita ut nec majorem, nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit Deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est: aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum: aut quia extra illum numerum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt: quod absurdum est opinari.
BOS. Veritas est aperta quod dicis.
ANS. Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt, aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum; aut in imperfecto numero remanebit rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est: quod esse non potest.
BOS. Restaurandi procul dubio sunt.
ANS. Necesse est ergo eos de humana natura, quoniam non est alia, de qua possint restaurari.