Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

Chapter XIX

ANS. Constat Deum proposuisse ut de hominibus angelos, qui ceciderant, restauraret.

BOS. Certum est.

ANS. Tales ergo oportet esse homines in illa civitate superna, qui pro angelis in illam assumentur, quales illi futuri ibi erant, pro quibus ibidem erunt, id est, quales nunc sunt boni angeli; alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt: et sequetur quia Deus aut non poterit perficere bonum quod incoepit, aut poenitebit eum tantum bonum incoepisse: quae duo absurda sunt.

BOS. Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis.

ANS. Boni angeli unquamne peccaverunt?

BOS. Non.

ANS. Potesne cogitare quod homo, qui aliquando peccavit, nec unquam Deo pro peccato suo satisfecit, sed tantum impunitus dimittitur, aequalis sit angelo, qui nunquam peccavit?

BOS. Verba ista cogitare et dicere possum; sed sensum eorum ita cogitare nequeo; sicut falsitatem non possum intelligere veritatem esse.

ANS. Non decet ergo Deum, hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam non patitur veritas, eum levari ad aequalitatem bonorum.

BOS. Sic ostendit ratio.

ANS. Considera etiam in solo homine, sine eo quia debet angelis aequari, utrum eum taliter Deus ad beatitudinem ullam, vel talem qualem habebat antequam peccaret, debeat provehere.

BOS. Dic tu quod cogitas; et ego considerabo prout potero.

ANS. Ponamus divitem aliquem in manu tenere margaritam pretiosam, quam nunquam pollutio ulla tetigit, quamque nullus alius possit amovere de manu ejus, nisi ipso permittente: et eam disponat recondere in thesaurum suum, ubi sunt charissima et pretiosissima quae possidet.

BOS. Cogito hoc, velut ante nos.

ANS. Quid, si ipse permittat eamdem margaritam ab aliquo invido excuti de manu sua in coenum cum prohibere posset, ac postea eam de coeno sumens, pollutam et non lotam in aliquem locum suum mundum et charum, deinceps illam sic servaturus, recondat: putabisne illum sapientem?

BOS. Quomodo hoc possum? nam nonne esset satis melius, ut margaritam suam mundam teneret et servaret quam pollutam?

ANSEL. Nonne similiter faceret Deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato, quasi in manu sua, tenebat in paradiso; et permisit ut accensus invidia diabolus eum in lutum peccati, quamvis consentientem, dejiceret? Si enim prohibere vellet diabolum, non posset tentare hominem. Nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde maculatum, sine omni levatione, id est, absque omni satisfactione, talem semper mansurum, saltem in paradisum, de quo ejectus fuerat, reduceret?

BOS. Similitudinem, si Deus hoc faceret, negare non audeo; et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut boni propositi eum poenituisse: quae in Deum cadere nequeunt. Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est, sine debiti solutione spontanea, nec Deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem vel talem, qualem habebat antequam peccaret, pervenire: non enim hoc modo repararetur homo vel talis, qualis fuerat ante peccatum.

BOS. Rationibus tuis omnino contradicere non possum. Sed quid est, quod dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra : et omnis gens orat Deum, quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim solvimus quod debemus, cur oramus ut dimittat. Nunquid Deus injustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non solvimus, cur frustra oramus ut faciat quod, quia non convenit, facere non potest?

ANS. Qui non solvit, frustra dicit: Dimitte; qui autem solvit, supplicat; quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem, ut supplicet: nam Deus nulli quidquam debet, sed omnis creatura illi debet: et ideo non expedit homini ut agat cum Deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc non est opus nunc tibi respondere. Cum enim cognosces cur Christus mortuus est, forsitan per te videbis quod quaeris.

BOS. Sufficit ergo mihi nunc, quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat cum peccato, aut solvi a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti, ut, etiam si velim, non possim dubitare.

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work