Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Rationalem naturam a Deo factam esse justam ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter justum et injustum, inter bonum et malum, inter majus bonum et minus bonum; alioquin frustra facta esset rationalis. Sed Deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi: quia in vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum; si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. At hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et justa facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum justa facta est; aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si non ad hoc justa est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat; nec ulla ratio erit cur illud assequi debeat aliquando. Quandiu ergo amando et eligendo summum bonum, justa faciet ad quod facta est, misera erit; quia indigens erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat: quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa est facta, ut summo bono, id est Deo, fruendo beata esset: homo ergo, qui rationalis natura est, factus est justus ad hoc, ut Deo fruendo beatus esset.

Chapter II

ANS. Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur; quia, ut jam diximus, sapientiae et justitiae Dei repugnat, ut cogeret hominem mortem pati sine culpa, quem justum fecit ad aeternam beatitudinem. Sequitur ergo quia si nunquam peccasset, nunquam moreretur.

Chapter III

ANS. Unde aperte quandoque futura mortuorum resurrectio probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est; talis debet restitui, qualis futurus erat, si non peccasset.

BOS. Aliter esse non potest.

ANS. Quemadmodum igitur si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat; ita oportet ut cum restaurabitur, cum suo, in quo vivit in hac vita, corpore restauretur.

BOS. Quid respondebimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis, in quibus humanum genus restaurabitur; de reprobis vero non est necesse?

ANS. Nihil justius aut convenientius intelligitur, quam ut sicut homo, si perseverasset in justitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset; ita, si perseverat in injustitia, totus similiter aeterne miser sit.

BOS. Breviter mihi de his satisfecisti.

Chapter IV

ANS. Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana natura perficiet Deus quod incoepit; aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius agnoscitur Deus fecisse, quam rationalem naturam ad gaudendum de se; valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat.

BOS. Non potest aliter putare cor rationale.

ANS. Necesse est ergo ut de humana natura perficiat quod incoepit; hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest.

BOS. Intelligo jam necesse esse, ut Deus perficiat quod incoepit; ne aliter quam deceat a suo incoepto videatur deficere.

Chapter V

BOS. Sed si ita est, videtur quasi cogi Deus necessitate vitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere, quam propter nos? At si ita est, quam gratiam illi debemus, pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam nostram imputabimus salutem ejus gratiae, si nos salvat necessitate?

ANS. Est necessitas, quae benefacienti gratiam aufert aut minuit; et est necessitas, qua major beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate, cui subjacet invitus, benefacit, aut nulla, aut minor illi gratia debetur. Cum vero ipse se sponte necessitati benefaciendi subdit, nec invitus eam sustinet, tunc utique beneficii gratiam meretur majorem. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia; quia nullo cogente illam suscepit aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis te cras daturum eadem cras voluntate das, quamvis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri; non tamen minus tibi debet ille pro impenso beneficio, cui das, quam si non promisisses: quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es coactus. Tale est cum quis sanctae conversationis sponte vovet propositum. Quamvis namque servare illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat; et licet cogi possit servare, si nolit: si tamen non invitus servat quod vovit, non minus, sed magis gratus est Deo quam si non vovisset: quoniam non solum communem vitam, sed etiam ejus licentiam sibi propter Deum abnegavit; nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem qua vovit libertate. Quare multo magis si Deus facit bonum homini quod incoepit, licet non deceat eum a bono incoepto deficere, totum gratiae debemus imputare: quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incoepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit: et tamen bonitate sua illum creando, sponte se ut perficeret incoeptum bonum quasi obligavit. Denique Deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur, aut prohibetur aliquid facere. Et cum dicimus Deum aliquid facere quasi necessitate vitandi inhonestatem, quam utique non timet; potius intelligendum est quia hoc facit necessitate servandae honestatis: quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis ejus, quam a seipso, et non ab alio habet; et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est ut bonitas Dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incoepit; quamvis totum sit gratia bonum quod facit.

BOS. Concedo.

Chapter VI

ANS. Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui solvat Deo pro peccato hominis aliquid majus quam omne quod praeter Deum est.

BOS. Ita constat.

ANS. Illum quoque, qui de suo poterit Deo dare aliquid, quod superet omne quod sub Deo est, majorem esse necesse est quam omne quod non est Deus.

BOS. Nequeo negare.

ANS. Nihil autem est supra omne quod Deus non est, nisi Deus.

BOS. Verum est.

ANS. Non ergo potest hanc satisfactionem facere, nisi Deus.

BOS. Sic sequitur.

ANS. Sed nec facere illam debet, nisi homo; alioquin non satisfacit homo.

BOS. Non videtur aliquid justius.

ANS. Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna civitas; nec hoc esse valet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi Deus, nec debet nisi homo; necesse est ut eam faciat Deus homo.

BOS. Benedictus Deus: jam magnum quiddam invenimus de hoc quod quaerimus: prosequere igitur ut incoepisti. Spero enim quia Deus nos adjuvabit.

ANS. Investigandum est nunc quomodo possit fieri Deus homo.

Chapter VII

Divina enim natura et humana non possunt in invicem mutari, ut divina fiat humana, vel humana divina; nec ita misceri, ut quaedam tertia sit ex duabus, quae nec divina sit omnino, nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram converteretur, aut esset tantum Deus, et non homo; aut solum homo et non Deus: aut si miscerentur ita ut ex duabus corruptis fieret quaedam tertia (quemadmodum de duobus individuis animalibus diversarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram, nec matris servat naturam, sed ex utraque tertiam mistam), nec homo esset, nec Deus. Non igitur potest fieri homo Deus, quem quaerimus, ex divina et humana natura, aut conversione alterius in alteram, aut corruptiva commistione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri valerent, nihil ad hoc quod quaerimus valerent. Si autem quolibet modo ita conjungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius sit Deus, et non idem sit Deus qui et homo; impossibile est ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam Deus non faciet, quia non debebit; et homo non faciet, quia non poterit: ut ergo hoc faciat Deus homo, necesse est eumdem ipsum esse perfectum Deum, et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est: quoniam eam facere non potest, nisi verus Deus; nec debet, nisi verus homo. Quoniam ergo, servata integritate utriusque naturae, necesse est inveniri Deum hominem; non minus necesse est has duas naturas integras convenire in unam personam, quemadmodum corpus et anima rationalis conveniunt in unum hominem: quoniam aliter fieri nequit ut idem ipse sit perfectus Deus et perfectus homo.

BOS. Totum mihi placet quod dicis.

Chapter VIII

ANS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet Deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum, quod natum est de Adam: quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de eo. Sicut enim rectum est ut pro culpa hominis homo satisfaciat; ita necesse est ut satisfaciens idem sit qui peccator aut ejusdem generis: aliter namque nec Adam, nec genus ejus satisfaceret pro se. Ergo sicut Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est; ita nullus, nisi vel ipsi, vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est ut de illis sit qui hoc faciet. Amplius: sicut Adam, et totum genus ejus, per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcunque in statum suum restituatur, per illum, utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam, quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se nonnisi de Adam voluisse facere quod de humana natura facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem, qui non sit de eodem genere; non in illam dignitatem quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur, et Dei propositum deficere videbitur, quae duo inconvenientia sunt: ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restauretur genus Adae.

BOS. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse.

ANS. Investigemus nunc utrum assumenda sit a Deo natura hominis de patre et de matre, sicut alii sunt homines; aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocunque modo ex his tribus modis sit, de Adam et Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus his facilior est Deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi.

BOS. Bene procedis.

ANS. Verum non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commistione utriusque, sicut omnes alii filii hominum.

BOS. Sufficit.

ANS. Aut ergo de solo viro, aut de sola femina assumendus est.

BOS. Aliunde non potest.

ANS. Quatuor modis potest Deus facere hominem; videlicet aut de viro et de femina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subjacere potestati, et ad hoc ipsum opus dilatum esse; nihil convenientius quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de virgine, aut de non virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare; sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine Deum hominem nasci oportet.

BOS. Secundum placitum cordis mei loqueris.

ANS. Estne solidum hoc quod diximus; aut vanum aliquid, sicut nubes: quod dixisti nobis infideles objicere?

BOS. Nihil solidius.

ANS. Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis initium sumpsit a femina; ita medicina peccati, et causa nostrae salvationis nascatur de femina: ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum, de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat, quae causa fuit humano generi totius mali; multo magis decet ut virgo sit, quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier, quam fecit Deus de viro sine femina, facta est de virgine; convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina, sine viro fiat de virgine. Sed de picturis, quae possunt pingi super hoc, quia Deus homo de virgine muliere nasci debet, ista nunc sufficiant.

BOS. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae.

Chapter IX

ANS. Nunc quoque quaerendum est in qua persona Deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eumdemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una persona tantum hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae Dei et hominis et in qua persona Dei hoc magis fieri oporteat, in [V, al. IV] epistola de Incarnatione Verbi ad dominum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem investigationem sufficere puto, locutus sum.

BOS. Breviter tamen hic tange cur potius persona Filii debeat incarnari, quam Patris aut Spiritus sancti?

ANS. Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt duo filii in Trinitate, Filius scilicet Dei, qui et ante incarnationem Filius est; et ille, qui per incarnationem filius erit Virginis: et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit natus ex Deo, quam natus ex Virgine. Item: si Pater fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in Trinitate; quia Pater erit nepos parentum Virginis per hominem assumptum; et Verbum, cum nihil habeat de homine, nepos tamen erit Virginis, quia filii ejus erit filius: quae omnia inconvenientia sunt, nec in incarnatione Verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari Filio, quam aliis personis: quia convenientius sonat Filium supplicare Patri, quam aliam personam alii. Item: Homo, pro quo erat oraturus; diabolus, quem erat expugnaturus; ambo falsam similitudinem Dei per propriam voluntatem praesumpserant. Unde quasi specialius adversus personam Filii peccaverunt, qui vera Patris similitudo creditur. Illi itaque, cui specialius fit injuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, aut indulgentia. Quapropter, cum ratio nos inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam et humanam naturam in unam convenire personam: nec hoc fieri possit in pluribus personis Dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona Verbi, quam in aliis, necesse est Verbum Deum et hominem in unam convenire personam.

BOS. Sic est via, qua me ducis, undique munita ratione, ut neque ad dexteram, neque ad sinistram videam me ab illa posse declinare.

ANS. Non ego te duco; sed ille, de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicunque viam veritatis tenemus.

Chapter X

ANS. Utrum autem homo ille sit moriturus ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriuntur, non investigare debemus: sed si Adam moriturus non erat, si non peccasset, multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia Deus erit.

BOS. In hoc volo te aliquantulum morari; sive enim dicatur posse, sive non posse peccare, in utroque mihi non parva nascitur quaestio. Nam si non posse peccare dicitur, difficile credi debere videtur: ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo, qui nunquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed velut de eo, quem et cujus facta novimus, quis neget illum multa potuisse facere, quae peccata dicimus? Quippe, ut alia taceam, quomodo dicemus eum non potuisse mentiri: quod semper peccatum est? Cum enim dicat Judaeis de Patre: Si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax : et inter haec verba dicat: non scio eum: quis eum dicat easdem tres nequivisse proferre dictiones, sive aliis verbis, ut sic diceret, non scio eum? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare, quoniam hoc potuit, peccare potuit.

ANS. Et hoc dicere potuit; et peccare non potuit.

BOS. Hoc ostende.

ANS. Omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dico quia possum loqui vel ambulare, subauditur, si volo. Si enim non subintelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas, et potestas alterius. Quippe non est aliud, possum trahi vel vinci, quam, alius me trahere vel vincere potest. Possumus itaque dicere de Christo, quia potuit mentiri, si subaudiatur, si vellet: et quoniam mentiri non potuit nolens, nec potuit velle mentiri; non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque potuit, et non potuit mentiri.

BOS. Nunc redeamus ad investigandum de illo quasi nondum sit, sicut incoepimus. Dico igitur, si peccare non poterit, quia sicut dicis, non poterit velle; ex necessitate servabit justitiam: quare non ex libertate arbitrii justus erit. Quae igitur gratia illi pro justitia sua debebitur? Solemus namque dicere Deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent; quatenus cum possent deserere justitiam, et ex libertate arbitrii servarent, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si necessitate justi essent, non deberentur.

ANS. Nonne angeli, qui modo peccare nequeunt, laudandi sunt.

BOS. Sunt utique; quia hoc, quod modo non possunt, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt.

ANS. Quid dicis de Deo, qui peccare non potest: nec hoc meruit per potestatem peccandi, qua non peccavit: nonne laudandus est pro justitia sua?

BOS. Hic volo ut respondeas pro me: nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri. Si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem, quam dixi de angelis.

ANS. Angeli non sunt laudandi de justitia sua, quia peccare potuerunt; sed quia per hoc quodammodo a se habent quod peccare nequeunt: in quo aliquatenus similes sunt Deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit idipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus potuit auferre sibi justitiam, et non abstulit; et facere se non esse justum, et non fecit; recte asseritur ipse sibi dedisse justitiam, et seipsum justum fecisse. Hoc igitur modo habet a se justitiam (quia creatura eam aliter a se habere nequit): et idcirco laudandus est de sua justitia, nec necessitate, sed libertate justus est: quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est, nec prohibitio. Quapropter quoniam Deus perfecte habet a se quidquid habet; ille maxime laudandus est de bonis quae habet et servat, non ulla necessitate; sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille, qui idem ipse Deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate, sed libertate, et a seipso justus, et idcirco laudandus erit. Quamvis enim humana natura a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a seipso (quoniam duae naturae una persona erunt) habebit.

BOS. Satisfecisti mihi ex hoc; et aperte video quia et peccare non poterit; et tamen laudandus erit de justitia sua. Sed nunc quaerendum aestimo; cum Deus talem posset facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent, et de justitia sua laudandi essent?

ANS. Intelligis quae dicis?

BOS. Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit?

ANS. Quoniam nec potuit, nec debuit fieri ut unusquisque eorum esset idem ipse qui Deus, sicut de homine isto dicimus: et si quaeris cur non de tot quot sunt personae Dei, vel saltem de uno hoc fecit, respondeo: quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino (quia Deus nihil sine ratione facit) prohibebat.

BOS. Erubesco quia hoc quaesivi: dic quae dicturus eras.

ANS. Dicamus ergo quia mori non debebit, quoniam non erit peccator.

BOS. Concedere me oportet.

Chapter XI

ANS. Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam: nam secundum divinam incorruptibilis semper erit.

BOS. De hoc cur dubitare debemus; cum ipse vetus homo futurus sit, et omnis homo naturaliter mortalis sit?

ANS. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si nunquam peccasset homo, et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset; non tamen minus homo esset verus: et quando mortales in incorruptibilitate resurgent, non minus erunt veri homines: nam si pertineret ad veritatem humanae naturae mortalitas, nequaquam posset esse homo, qui esset immortalis: non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas, sive incorruptibilitas: quoniam neutra facit aut destruit hominem; sed altera valet ad ejus miseriam, altera ad beatitudinem. Sed, quoniam nullus homo est, qui non moriatur: idcirco mortale ponitur in hominis diffinitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit, ad demonstrandum illum hominem debere mortalem esse, hoc quia verus homo erit.

BOS. Quaere ergo tu aliam rationem, quia ego illam nescio si tu nescis, qua ille probetur posse mori.

ANS. Dubium non est quia sicut Deus erit, ita omnipotens erit.

BOS. Verum est.

ANS. Si ergo volet, poterit animam suam ponere, et iterum sumere.

BOS. Si hoc non potest, non videtur quod sit omnipotens.

ANS. Poterit igitur nunquam mori, si volet; et poterit mori et resurgere. Sive autem animam suam ponat nullo alio faciente, sive alius hoc faciat ut eam ponat ipso permittente; quantum ad potestatem nihil differt.

BOS. Non est dubium.

ANS. Si igitur voluerit permittere, poterit occidi: et, si noluerit, non poterit.

BOS. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio.

ANS. Ratio quoque nos docuit quia oportet eum majus aliquid habere, quam quidquid sub Deo est; quod sponte det, et non ex debito, Deo.

BOS. Ita est.

ANS. Hoc autem nec sub illo, nec extra illum inveniri potest.

BOS. Verum est.

ANS. In ipso igitur inveniendum est.

BOS. Sic sequitur.

ANS. Aut igitur seipsum, aut aliquid de se dabit.

BOS. Non possum aliter intelligere.

ANS. Quaerendum est nunc cujusmodi haec datio debebit esse. Dare namque se non poterit Deo, aut aliquid de se quasi non habenti, ut suus sit: quoniam omnis creatura Dei est.

BOS. Sic est.

ANS. Sic ergo intelligenda est haec datio: Quia aliquo modo ponet se ad honorem Dei, aut aliquid de se quo modo debitor non erit.

BOS. Ita sequitur ex supradictis.

ANS. Si dicimus quia dabit seipsum ad obediendum Deo, ut perseveranter servando justitiam subdat se ejus voluntati; non erit hoc dare, quod Deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc obedientiam Deo.

BOS. Hoc negari nequit.

ANS. Alio itaque modo oportet ut det se ipsum Deo, aut aliquid de se.

BOS. Ad hoc nos impellit ratio.

ANS. Videamus si forte hoc sit vitam suam dare, sive ponere animam suam, sive tradere seipsum morti ad honorem Dei. Hoc enim ex debito Deus non exiget ab illo: quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, ut diximus.

BOS. Aliter nequeo intelligere.

ANS. Consideremus adhuc utrum sic rationabiliter conveniat.

BOS. Dic tu; et ego libenter audiam.

ANS. Si homo per suavitatem peccavit, an non convenit ut per asperitatem satisfaciat? Et si tam facile victus est a diabolo, ut Deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset, nonne justum est ut homo satisfaciens Deo pro peccato, tanta difficultate vincat diabolum ad honorem Dei, ut majori non possit? An non est dignum quatenus, qui se sic abstulit Deo peccando, ut se plus auferre non posset, sic se det Deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare?

BOS. Non est aliquid rationabilius.

ANS. Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati, quam mortem: et nullatenus seipsum potest homo magis dare Deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius.

BOS. Vera sunt omnia haec.

ANS. Talem ergo oportet eum esse, qui pro peccato hominis satisfacere volet, ut mori possit, si velit.

BOS. Video hominem illum plane, quem quaerimus, talem esse oportere, qui nec ex necessitate moriatur, quoniam erit omnipotens; nec ex debito, quia nunquam peccator erit; et mori possit ex libera voluntate, quia necessarium erit.

ANS. Sunt et alia multa, cur eum valde conveniat hominum similitudinem et conversationem absque peccato habere; quae facilius et clarius per se patent in ejus vita et operibus, quam velut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet, quam neccessarie, quam sapienter factum est, ut ille, qui homines erat redempturus, et de via mortis et perditionis ad viam vitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conversaretur; et in ipsa conversatione, cum eos doceret verbo qualiter vivere deberent, seipsum exemplum praeberet? Exemplum autem seipsum quomodo daret infirmis et mortalibus, ut propter injurias, aut contumelias, aut dolores, aut mortem, a justitia non recederent; si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent?

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work