Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
BOS. Ita esse de omnibus peccatis, quae personam Dei non tangunt, constat. Sed nunc video aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est vita ejus, quomodo potest mors ejus superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicujus eorum peccatum delet, quomodo non potest aliorum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis salvati sunt, et innumerabiles alii non salvantur.
ANS. Hanc quaestionem solvit Apostolus, qui dixit: quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 1. Tantum namque differunt scienter factum peccatum, et quod per ignorantiam fit: ut malum, quod nunquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, veniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo unquam, scienter saltem, velle posset: et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari possunt peccata, proruerunt. Nam non consideravimus ejus magnitudinem ad videndum quam bona esset vita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est; sed quasi scienter fieret quod nec unquam fecit aliquis, nec facere potuit.
BOS. Rationabiliter interemptores Christi ad veniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti.
ANS. Quid jam quaeris amplius? Ecce jam dives quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam civitatem, nec hoc posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit Deus, atque sua morte homines peccatores Deo reconciliet. Aperte igitur invenimus Christum, quem Deum et hominem confitemur, esse mortuum propter nos: hoc autem absque omni dubietate cognito; cuncta quae ipse dicit, certa esse, quoniam Deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamvis eorum ratio non intelligatur a nobis.
BOS. Verum est quod dicis: nec aliquatenus quod dixit, esse verum; aut quod fecit, rationabiliter esse factum, dubito. Sed hoc postulo, ut quod quasi non debere: aut non posse fieri videtur infidelibus; in fide Christiana hoc mihi qua ratione fieri debeat, aut possit, aperias: non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum veritatis ipsius intellectu laetifices.