Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
BOS. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt: sed si non sit aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere cur Deum ea, quae dicimus, pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit solidum super quod pingat ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere; quia ibi nulla manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias, quas dicis, infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas, id est necessitas quae probet Deum ad ea, quae praedicamus, debuisse aut potuisse humiliari. Deinde, ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae.
ANS. Nonne satis necessaria ratio videtur cur Deus ea, quae dicimus, facere debuerit; quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus, ejus omnino perierat; nec decebat ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur: nec idem ejus propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatore suo liberaretur?